Argumenta
~206 a.C.n.

editio: ex T. Macci Plauti Comoediae - vol. I, Oxford, excudebat Joannes Johnson, 1904
fons: librum vide
Personae Fairytale right blue.png
AMPHITRVO


ARGVMENTVM I


In faciem versus Amphitruonis Iuppiter,
dum bellum gereret cum Telobois hostibus,
Alcmenam uxorem cepit usurariam.
Mercurius formam Sosiae servi gerit
absentis: his Alcmena decipitur dolis.       5
postquam rediere veri Amphitruo et Sosia,
uterque deluduntur in mirum modum.[1]
hinc iurgium, tumultus uxori et viro,
donec cum tonitru voce missa ex aethere
adulterum se Iuppiter confessus est.       10


ARGVMENTVM II


Amore captus Alcumenas Iuppiter
Mutavit sese in formam eius coniugis,
Pro patria Amphitruo dum decernit cum hostibus.
Habitu Mercurius ei subservit Sosiae.
Is advenientis servum ac dominum frustra habet.       5
Turbas uxori ciet Amphitruo, atque invicem
Raptant pro moechis. Blepharo captus arbiter
Vter sit non quit Amphitruo decernere.
Omnem rem noscunt. geminos illa enititur.[2]

Personae Fairytale right blue.png
  1. I 7 uterq’ displicet   luduntur Lambinus (cf. Mil. Arg. i. 9 deluditur pro luditur; Cist. Arg. 7 despondit pro spondet)   dolis del. Ital. (cf. 5)
  2. II 9 illa Bothe: alcumena cod. (v. i)