Americae regionem

This is the stable version, checked on 6 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Americae regionem
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1904-05 p. 357

PIUS PP. X

LITTERAE

QUIBUS PIUS PP. X PRAESULIBUS AMERICAE SEPTENTRIONALIS

DE FILIALIS DEVOTIONIS OBSEQUIO GRATES AGIT*

DILECTO FILIO NOSTRO

IACOBO TIT, S. MARIAE TRANS TIBERIM
S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI GIBBONS
ARCHIEPISCOPO BALTIMORENSIUM


Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Americae regionem, inter praestantes humanitate gentes multiplici re commendatam Nobisque apprime caram, tuae Nobis cariorem reddidere litterae, quas nomine Praesulum Foederatarum Americae Superioris civitatum haud ita pridem dedisti. Affectos enim istic mirifice in Romanum Pontificem esse animos, quamquam et saepe alias, et a te ipso etiam, quum primum fuimus ad Petri Sedem evecti, didici mus, novo tamen placuit constitisse argumento. Quod communi annui conventus voto gratulari Nobis dignitatem sacerdotii summam voluistis, id humanitati plane congruit comitatique vestrae. Ecclesiam autem quum simili prosequendam gratulatione putastis, quippe cui eum Christus Vicarium praefecerit qui instaurare omnia in eodem Christo constitutum habeat, id enimvero non sine obsecratione ac prece vos fecisse censemus, ea Nobis e coelo subsidia impertiri, e quorum vi debet proficisci tota, si quae erit unquam in Nobis, sollicitudinis Nostrae efficacitas. Vobis demum ipsi Satis ea de re gratulatis, quod nempe propensissima Nostro in animo insit erga Americanam gentem voluntas. Hunc porro sensum, e quo tam multum voluptatis, perinde quasi e vestri argumento amoris luculentissime, cepimus, afficere non modo laude, sed confirmare etiam gaudemus. Quam enim observantiam caritatemque catholicus Americae populus, optimorum exemplo Praesulum obsecutus, exhibendam Nobis, pro filiorum officio, censuit, eam studiosissima voluntate rependimus. Nostrae vero impertiendae demonstrandaequé in vos benevolentiae si assidua se occasio praebebit, erit Nobis id ad laetitiam, plurimumque procul dubio conducet ad necessitudinem arctius devinciendam, quae illustri vestro industrioque populo cum Apostolica Sede intercedit. Testem interea animi Nostri coelestiumque munerum auspicem Apostolicam benedictionem tibi, collegis tuis, universisque dioecesium vestrarum fidelibus peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XIII Iunii anno MDCCCCIV, Pontificatus Nostri primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 357-358.