There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Amatores sive De philosophia
sub nomine Platone editus, neque autem ab ipso scriptum videtur
Marsilius Ficinus Latine vertit e Graeco, saeculo XV
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus
(Ex versione Marsilii Ficini)

Summa huius dialogi est, quid sit et quale officium philosophi, definire. Est autem philosophi officium, divina nosse, gubernare humana: in illo contemplativa philosophia, in hoc activa compraehenditur. Philosophus itaque primo divinam, id est, absolutam ipsius boni naturam per sapientiam contemplatur. Deinde ad id bonum velut ad finem humanas operationes dirigens humana gubernat. Haec autem gubernatio duo requirit. Primum, ut quid humana natura sit, et quo pacto ducatur ad bonum, a malo removeatur, cognoscat: quod quidem per prudentiam philosophus agit. Alterum, ut sic instituat hominum et affectus et actus, sic temperet atque cohibeat, ut ad bonum quod sapientia ipsa invenerat, et ad quod prudentia deinde direxerat, facile tendant. Id vero per morales virtutes efficitur, quas omnes uno iustitiae nomine Plato complectitur. Atque ex iis duobus humanorum gubernatio constat. Eiusdem autem est scire recte hominem unum, familiam ac rempublicam gubernare. Quamobrem qui moralis est, idem dominus, civilis, rex ideoneus esset. Ex quibus concluditur in ipso philosophantis officio haec omnia contineri, sapientiam, prudentiam, iustitiam, moralem, domesticam, civilem, ac regiam disciplinam. Per sapientiam divina cognoscit, per prudentiam iustitiamque humana gubernat, dum rem suam, rem familiarem, rempublicam administrat. Eiusmodi est philosophi ipsius officium, quod Plato in libris de Republica latius explicat, in hoc significat brevius. Ac primo duas aliorum opiniones circa philosophi officium confutat. Prima videtur vel Solonus fuisse vel similis alicuius, dicentis id esse quamplurima disceret: secunda Hippiae sophistae volentis philosophiam artium omnium peritiam esse. His denique confutatis, sententiam quam praediximus, breviter innuit. Socrates ergo fingitur haec in scholis Dionysij, qui grammaticae elementa Platoni tradidit, adversus discipulos duos Dionysij disputasse: deinde quae in scholis tractaverat, in corona familiarium suorum a principio recensere.

Amatores, sive de philosophia

Socrates

Dionysii Grammatici ludum ingressus, iuvenes quosdam conspexi, qui videbantur honesta indole, claris ortos parentibus, cumque iis una eorum etiam familiares. Aderant autem duo quidam adolescenti invicem contendentes, quae vero esset contentio, haud satis adverteram. Veruntamen de Anaxagora vel Oenopide disceptare videbantur, circulos describentes, et quasdam spherae inclinationes depingentes cubito innixi, et intenti admodum. Ego autem alterius illorum amicum, iuxta quem sedebam, cubito tangens, interrogavi quid ita contenderent adolescentes, et num magnum quiddam esset, et pulchrum, in quo tantum studium ponerent. Tum ille, quid inquit magnum, et pulchrum? Nugantur enim de sublimibus quaedam et philosophantes garriunt. Huius ego responsum admiratus, o adolescens inquam, an turpe tibi philosophari videtur? curve tam acerbe respondes? Alter vero, iuxta enim adsidebat aemulus quidam istius, cum et me interrogantem, et respondentem illum audisset, Non expedit tibi Socrates, inquit, interrogare hunc, an turpe existimes esse philosophiam, necne. An non vides ipsum in tumiditate quadam, et saturitate atque somnolentia universam aetatem egisse, ut credas aliud quicquam eum tibi responsurum, quam quod turpe sit philosophia? Erat autem iste ex amatoribus in musica eruditus, alter autem quem carpebat, in gymnastica. Videbaturque mihi oportere eum quem prius interrogaveram, missum facere, quod agendo potius, quam disputando exercitatus haberi velle videretur. Interrogandum autem censui illum, qui sapientior videri volebat, ut, si quam possem, utilitatem reportarem. Dixi igitur ad eum, me de re communi quaestionem movisse: quod si putas melius hoc te responsurum, illud idem te nunc interrogo, utrum videatur philosophari pulchrum esse, an secus? Haec fere cum diceremus, audierunt adolescentes, atque missa ea quae inter ipsos erat contentione, ad ea quae disserebamus audienda seipsos silentio parabant. At amatoribus quid acciderit, nescio. Ipse certe obstupui. Semper enim nova ac pulchra stupesco. Videbatur itaque mihi alter me non minus certare, verum enimvero respondit ille mihi, et valde quidem ambitiose. Si quando, o Socrates, philosophari turpe esse ducerem, neque me hominem putarem, neque quemvis alium sic affectum. Innuens autem in aemulum dicebat haec ea voce, ut amici exaudire possent. Hic ego, pulchrum igitur tibi philosophari videtur? Et maxime quidem, inquit ille. Quid ergo, inquam, num videtur tibi fieri posse, ut norit quis turpene sit aliquid, an pulchrum, nisi prius quid ipsum sit norit? Non. Nosti igitur inquam quod est aliquid philosophari? Novi equidem. Quid est? Quid aliud quam iuxta Solonem? Dicebat enim alicubi Solon:

Discenti assidue multa, senecta venit.

Et mihi quidem videtur semper sic oportere aliquid discere eum hominem, qui philosophus futurus sit, sive iuvenis, sive senex sit, ut in vita quamplurima discat. Atque is primo visus est mihi aliquid dixisse. Deinde mecum reputans, interrogavi, num ei philosophia, idem quod multa discere videretur. Et ille, omnino inquit. Existimas inquam pulchrum aliquid solum esse philosophiam, vel etiam bonum? Et bonum inquit. Utrum philosophiae id proprium facis, an etiam aliis eodem pacto tribuis: ut verbi gratia, studium gymnasticae, non modo pulchrum esse, sed etiam bonum? Tunc ille ludens duo protulit. Adversus hunc, inquit, dico quod neutrum sit: adversus autem te, o Socrates, et pulchrum et bonum simul esse fateor. Ergo in gymnasiis etiam multum laborem existimas esse gymnasticae studium? Et maxime quidem, inquit ille, quemadmodum in philosophando, multa discere philosophiam puto. Ego vero, credis, inquam, gymnasticae studiosus aliquid aliud appetere, quam ut eorum corpora bene se habeant? Idipsum inquit. Num multi labores bonam corporis habitudinem efficiunt? Quonam pacto, inquit ille, ex paucis laboribus robustum corpus fieri possit? Hic mihi visus est gymnasticus ille provocandus esse, qui mihi propter peritiam gymnasticae auxilium ferret. Illum igitur percontatus sum, quid vir optime, isto loquente tu taces? Num et tibi videntur homines e multis potius laboribus, quam temperatis robur acquirere? Equidem, o Socrates, ego illud quod dici solet videre videor, nempe ex moderatis corpus bene sese habere. Unde inquam vides? non insomnem potius et nauseabundum virum, cerviceque molli et curis extenuatum reddunt? Et quum haec annuisset, delectati adolescentes riserunt. Alter autem ille erubuit. Tunc ego, quid tu igitur? concedisne, nec parvos, neque magnos labores habitudinem bonam corporis efficere, sed moderatos? an nobis qui duo in eadem sententia sumus, repugnas? Libenter equidem, inquit, huic repugnarem, atque adversus eum valerem, id quod proposui, defendere, etiam si causam haberem minus validam. Nullius enim pretii est. Verum tecum haud decet insolentius contendere: confiteor igitur, non multas, sed temperatas exercitationes bonum corporis habitum hominibus praestare. Cibi autem inquam multi, an moderati? Et cibi ait. Praeterea compuli eum, ut concederet reliqua omnia quae circa corpus versantur, temperata quidem prodesse quamplurimum, pauca vero vel nimia nihil. Et ille moderata iuvare confessus est. At quae ad animam spectant, inquam, cum moderata adhibentur, conducuntne magis an immoderata? Moderata. Disciplinae autem nonne ex iis sunt quae animae adhibentur et conferunt? Consensit. Ex disciplinis itaque quae temperata sunt, non quae multae, utilitatem afferunt? Concessit. Quemnam ergo interrogare merito conveniat, quales sint labores atque cibi corporibus accomodi? In hoc tres arbitror convenimus, medicum videlicet, vel paedotriba interrogandum. Quem vero de spargendis seminibus, quantum sit commodum? Agricola consentaneum est. At vero de semente et plantatione disciplinarum in anima, quemnam merito percontemur, quales quantaeve sufficiant? Hic cum ambiguitatis pleni essemus, ego iocans inquam, vultisne postquam nos in hoc ambigui sumus, ab iis adolescentibus isthuc quaeramus? An forsitan erubescimus, quemadmodum procus inducit Homerus, quum nollent alium quenquam praeter se arcum intendere? Sed cum graviter ferre viderentur, alia quaedam via investigare agressus, Qualia inquam, esse debere coniiciemus quae oportet philosophum discere, quum neque omnia, neque multa sequi debeat? Respondens autem sapientior ille, pulcherrimas ait, atque maxime congruas animo disciplinas eas esse, ex quibus maximam quis gloriam in philosophia consequatur: maximam vero gloriam adipisci, si omnium artium peritus sit: aut si minus omnium, plurimarum saltem, earumque praesertim quae aestimatione sunt dignae, ea prae caeteris discens. quae liberos homines decet, quaeve intelligentiae ratione, non manuum ministerio conficiuntur. Tum ego, sic, inquam, dicis, quemadmodum in opificiis contingit? ubi opificem quidem quinque ad summum, aut sex minis emeres, architectum vero ne drachmarum quidem decem millibus: nam per omnem Graeciam rari admodum reperiuntur: nunquid tale aliquid ais? Ille assensus idipsum se dicere confessus est. Eum mox interrogabam, utrum possibile esset, duas eundem duntaxat artes hoc pacto, nedum permultas magnasque, percipere. Et ille, Ne ita me dicere putes, inquit, o Socrates, quasi philosophantem oporteat singulas artes ad summum prosequi, quemadmodum artifices illos: verum ut liberum virum eruditumque decet, ut potis sit percipere quae ab unoquoque artifice proferuntur, atque id prae caeteris qui tum adsunt: praeterea ita mente omnia coniectare, ut semper ipse elegantissimus, ac sapientissimus omnium in unoquoque eorum quod e quocunque adducitur, appareat. Atque ego (adhuc enim quorsum tenderet ambigebam) intelligone, inquam, qualem dicis esse virum philosophum? Videris enim mihi talem dicere, quales sunt in certamine pentathli, cursoribus, vel iaculatoribis collati. Etenim illi cursoribus, vel peltastis in eorum certaminibus inferiores sunt, secundumque locum tenent, reliquorum vero athletarum primi atque victores. Tale aliquid forte dicis philosophiae studium conferre philosophis, ut ab iis qui in quavis arte superentur, secundumque locum teneant, reliquos vero antecedant, ut philosophus in singulis facultatibus secundae cuiusdam homo fortis existat. Huiusmodi videris philosophantem virum ostendere. Recte, inquit, o Socrates, accipis de philosopho dicta, qui eum pentathlo comparaveris. Est enim procul dubio talis, ut nulli negotio servire penitus velit, neque in aliqua re, usque ad summum elaborare, ne propter unius exactam diligentiam in aliis omnibus superetur sicuti superantur opifices: sed omnia mediocriter temperateque attingat. Post hanc responsionem cupiens planius nosse quidnam diceret, bonos, inquam, viros, utilesne, an inutiles esse censes? Utiles, inquit, o Socrates. Nonne si boni utiles sunt, inquam, mali inutiles erunt? Consensit. Quid autem philosophos viros utiles vel inutiles putas? Ad haec ille maxime omnium utiles esse philosophos asseveravit. Age igitur, dignoscamus si tu quidem vera dicis, quomodo utiles nobis sunt isti secundae sortis homines? Manifestum enim est, quod unoquoque artifice inferior est philosophus. Annuit. Age, inquam, si vel tu, vel ex amicis aliquis tibi charissimus aegrotaret, utrum ad curam valetudinis philosophum illum secundarium domum induces, an medicum? Utrunque. Ne mihi dicis, utrunque: sed utrum potius? Nemo, inquit, ambigat, medicum et magis et prius. Quid autem in navi fluctibus agitata, utrum te et tua gubernatori, an philosopho commiteres? Gubernatori, inquit. Et in reliquis omnibus quantisper artifex adest, philosopho non erit locus? Apparet, inquit. Philosophus nunc igitur inutilis est: quum artifices non desint. Confessi vero sumus bonos viros quidem utiles esse, malos inutiles. Coactus est confiteri. Quid ergo post haec abs te petam? An forsitan incivilis est, ultra perquirere? Quaere quicquid lubet, inquit. Nihil aliud peto, nisi ut iterum concedantur iam dicta, habent autem in se hunc modum. Confessi sumus philosophiam bonam esse, et extare philosophos, atque eos ipsos bonos, bonos autem utiles, malos contra inutiles. Deinde concessimus, dum artifices adsunt, philosophos inutiles esse, et artifices adesse semper. Nonne concessa haec sunt? Sunt. Confitemur igitur, ut videtur secundum tuam orationem, siquidem philosophari est esse scientem in artibus eo pacto, quo tu idem dixisti, malos philosophos esse, et inutiles, quandiu inter homines artes sint. Verum non ita habet, o amice. Neque philosophari circa artes studiose versari est, nec multis negotiis incumbere, aut multa perdiscere, sed aliud quiddam: siquidem existimo et absurdum hoc esse, et mechanicos rectius appellari, qui artibus incumbunt. Hoc autem modo planius intelligemus, an vera dicam, necne, si hoc respondeas. Quinam equos recte domare norunt? utrum qui illos meliores reddunt, an alii? Qui meliores. Quid autem canes, num qui eos meliores reddere, iidem et recte coërcere norunt? Omnino. Eadem ergo ars, et meliores reddit, et recte coercet? Eadem. Quid autem? Utrum quae et meliores facit, et recte coercet, eadem discernit bonos et malos, an alia? Eadem, inquit. Vis igitur, inquam, idem de hominibus constituamus, quae optimos reddat homines, eadem sit, quae et recte cohibet, et qui boni sint, quive mali, discernat? Prorsus, inquit. Nonne quaecunque unum, eadem et multos: et quae multos, et unum? Ita. Et in equis praeterea caeterisque omnibus eodem modo? Eodem, inquit. Qaenam scientia est, quae intemperantes, et legum transgressores in civitate recte punit? nonne iudiciaria? Prorsus. An vocas iustitiam aliam quandam praeter eam? Nullam, inquit. Nonne qua scientia, recte castigant et puniunt, eadem bonos et malos discernunt? Eadem. Quicunque vero unum norit, plures quoque cognoscet? Cognoscet. At qui multos ignorat, ignorabit et unum. Consensit. Si ergo equus existens, bonos ac malos equos ignoret, seipsum ignorabit? Consensit. Et si bos cum sit, haud noverit, qui sint boni aut mali boves, sese etiam qualis ipse sit, ignoret necesse est? Ita est, inquit. Eodem quoque modo si canis fuerit? Confessus est. Nunc vero cum homo quispiam existens, ignoret bonos homines et malos, nonne sui ipsius etiam ignarus erit, bonusne sit an malus? Adnuit. Seipsum itaque nosse, sapere est? Est, inquit. Hoc igitur, ut videtur, et inscriptio quae in Delphis est, praecipit, Prudentiam scilicet et iustitiam colere. Apparet. Hac eadem et recte cohibere scimus. Adnuit. Qua ergo recte cohibere scimus, ea utique iustitia est. Qua vero et nos ipsos, et alios dignoscere possumus, prudentia. Videtur. Eadem igitur est iustitia atque prudentia. Apparet. Quin etiam civitates tunc optime gubernantur, quum iniusti dant poenas. Vera narras. Atque haec civilis scientia est. Est, inquit. Quid vero quoties vir unus recte civitatem instituit, quod nomen illi conveniet, nonne tyranni et regis? Adnuit. Nonne tyrannica aut regia arte gubernat? Immo. Haec itaque facultates eaedem cum superioribus sunt. Videntur. Quid vero quum vir unus domum recte disponit, quod huic nomen maxime congruit? nonne oeconomus ac dominus? Convenit. Utrum et iste iustitia bene regit familiam, an alia facultate? Iustitia. Idem est igitur, ut apparet, rex, tyrannus, civilis, oeconomus, dominus, prudens, iustus: atque una quoque ars, regia, tyrannica, civilis, dominica, oeconomica, iustitia atque prudentia est. Videtur. Quid itaque philosopho viro, quoties medicus de aegrotantibus quicquam dixerit, turpe est non posse dicta illius assequi, aut huc aliquid afferre, quasi aliorum artificium quisquam: cumque aut iudex, aut alius quispiam eorum, quos paulo ante retulimus, non absurdum in iis, nec assequi dicta, neque quicquam conferre posse? Quidni esset absurdum, o Socrates, in tantis rebus nihil habere quod conferas? Utrum igitur inquam, et circa haec philosophum, ut pentathlum esse oportere dicimus, et secundas tenentem inutilem esse, quandiu aliquis illorum est: vel primum quidem ipsum oportere domum suam nulli administrandam praebere, neque secundas in hoc partes tenere, sed ex seipso omnia castigare, recte iudicantem, si quidem familiam suam recte administrare cupiat? Assentiebatur ille mihi. Atque ego addidi, Tum si aut amicus huic aliquis vitae suae rationem, aut civitas quicquam discernendum, aut iudicandum committat, num turpe, o amice, sit secundas eum in his tenere, aut tertias, neque ducem potius existere? Ita mihi videtur, inquit. Absit igitur, o vir optime, ut philosophari sit plurima discere, artesque tractare. Cum ista dixisset, sapiens quidem ille ex antedictis rubore affectus tacuit. Indoctus autem affirmavit sic esse, et caeteri omnes dicta collaudarunt.