Amantissimae Voluntatis

This is the stable version, checked on 27 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Amantissimae Voluntatis
1895

editio: Acta Santae Sedis
fons: A.S.S., vol. XXVII (1894-95), pp. 583-593.
EPISTOLA APOSTOLICA
SSMI D. N. LEONIS PP. XIII

AMANTISSIMAE VOLUNTATIS*

AD ANGLOS REGNUM CHRISTI IN FIDEI UNITATE QUAERENTES
SALUTEM ET PACEM IN DOMINO


Amantissimae voluntatis significationem sibi quoque a Nobis habeat gens Anglorum illustris. — Eam quidem allocuti communiter sumus, data non multo antehac epistola apostolica ad principes et populos universos: verumtamen ut id propriis litteris efficeremus, iam Nobis admodum in desiderio resederat. Desiderium alebat ille quo semper fuimus animo propenso in nationem vestram, cuius res a vetustate praeclaras christiani fasti loquuntur : eaque amplius movebant quae non infrequenti cum popularibus vestris sermone acceperamus, tum de observantia Anglorum in Nos humanissima, tum praecipue de calescentibus istic animorum studiis in eo, ut pacem sempiternamque salutem per fidei unitatem requirant. — Testis autem est Deus quam incensam foveamus spem, posse operam Nostram afferre aliquid ad summum christianae unitatis negotium in Anglia tuendum et procurandum : Deoque, benignissimo conservatori vitae, habemus gratiam, qui, ut istud etiam contenderemus, hoc Nobis aetatis incolumitatisque concesserit. Quoniam vero optati exitus expectationem nulla in re magis quam in admirabili gratiae eius virtute collocamus, in id ipsum propterea appellare Anglos, quotquot gloriantur christiano nomine, meditato consilio decrevimus. Atque eos invitamento et alloquio cohortari aggredimur, ut pariter erigant ad Deum et intendant fiduciam, opemque ab illo, tantae rei maxime necessariam, assiduitate sanctarum precum implorent.

Caritati in vos providentiaeque Nostrae facta Pontificum decessorum praelucent, in primis Gregorii Magni; cuius quidem insignia de religione ac de humanitate promerita, iure in gente vestra singulari quodam nomine collaudantur. Quum enim pro convertendis Anglis Saxonibus, quemadmodum in monachatu proposuerat, assiduis cogitationum fluctibus urgeretur (Ioann. Diac. in vita eius II, 53), si apostolicos in eis labores praesens quidem obire, ad ampliora destinante Deo, non potuit, mirum sane quo ille animo, qua constantia grande propositum institit perficiendumque curavit. Nam ex ipsa monachorum familia, quam domi suae ad omnem doctrinam et sanctimoniam eximie formaverat, illuc delectam manum, beati Augustini ductu, alacer mittit, contra miseram superstitionem nuncios evangelicae sapientiae, gratiae, mansuetudinis. Coepta porro sua nullis humanis subnixa praesidiis, et spem per difficultates crescentem, plena tandem videt et cumulata. — Cuius eventum rei eidem Augustino per litteras nuncianti, triumphans ipse gaudio ea rescripsit : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis: gloria Christo.... cuius morte vivimus, cuius infirmitate roborantur, cuius amore in Britannia fratres quaerimus quos ignorabamus, cuius munere quos nescientes quaerebamus, invenimus. Quis autem narrare sufficiat quanta hic laetitia in omnium corde fidelium fuerit exorta, quod gens Anglorum, operante omnipotentis Dei gratia, et tua Fraternitate laborante, expulsis errorum tenebris, sanctae fidei luce perfusa est: quod mente integerrima iam calcat idola, quibus prius vesano timore subiacebat? (Epist. XI, 28, al. IX, 58) Idemque Ethelberto regi Cantu et Bertae reginae gratulatus est epistolis perbenignis, quod altera recordandote memoriae Helenam, alter Constantinum piissimtim Imperatorem essent imitati (Ib. XI, 66, ai. IX, 60; XI, 29, al. IX, 59) ; tum utrumque et gentem saluberrimis monitis confirmavit, plenisque prudentiae institutis provehere et augere reliqua vita non desiit. Ita in Britanniae finibus christianum nomen, temporibus priscis ab ipsa Ecclesia invectum, propagatum, vindicatum (S. Prosp. Aquit. opp.vol. un., pag. 594), quod exterarum deinde occupa tione gentium oppressum, longo intervallo defecerat, feliciter Gregorio auspice restitutum est.

Haec principio revocare libuit, non ideo solum quia per se egregia sunt et Ecclesiae Christi gloriosa, sed quia populo Anglorum, cuius gratia sunt gesta, certe erunt ad commemorandum pergrata. — At vero, quod magni interest reputare, eadem caritatis Gregorii instantiaeque argumenta, transmissa veluti hereditate, in eis non dissimili ter apparent qui Pontifices successerunt. Sive enim dignis pastoribus designatis, sive datis humanae divinaeque doctrinae magistris optimis, sive disciplinae et hortationis suppeditetis auxiliis, diligentissime est ab illis abundeque praestitum quidquid resurgent! apud vos ecclesiae ad firmamentum erat opus et ubertatem. Huiusmodi curis perbrevi sane tempore respondit exitus; nec enim usquam fortasse altius in animis recens fides insedit, neque acriores pietatis sensus erga beatissimi Petri Cathedram viguerunt. Cum quo christianae unitatis centro, in romanis Episcopis divinitus constituto, iam tum summa Anglis coniunctio intercessit decursuque aetatum perstitit, fidelissimo obsequio, firma; id quod tam multis tamque nobilibus rerum monumentis consignatum est, nihil ut testatius fieri queat.

Verum saeculo sexto decimo, in illa religioni catholicae asperrima per Europam tempestate, Anglia simul, neque ignota est causa, gravissimum vulnus accepit: quae primum divulsa a communione Apostolicae Sedis, dein ab ea fide sanctissima abducta est, quam complura iam saecula, cum magno etiam libertatis emolumento, laeta coluerat. Dissidium triste quod decessores Nostri ex intima caritate deplora verunt, omnique providentiae ratione conati sunt restringere et profluentern inde malorum vim deminuere. Longum quidem est, neque est necessarium, seriem persequi earum rerum quae ipsorum in hoc sedulam perpetuamque curam declarent. — Praesidium vero insigne et praevalidum ab iis paratum est, quoties peculiares indixerunt preces eo proposito, ut Deus Angliam suam benignus respiceret. Cui eximio caritatis operi sese nonnulli maiorem in modum dediderunt viri sanctitate illustres, nominatim Carolus Borromaeus et Philippus Nerius; maximeque superiore saeculo Paulus ille, auctor Sodalitatis a Christi Passione, qui, non sine quodam caelesti afflatu, ut proditum est ad thronum divinae gratiae supplicando instabat, eoque enixius, quo minus favere optatis tempora videbantur. — Nosmetipsi, multo etiam antea quam ad summum sacerdotium eveheremur, hoc idem religiosae precationis officium in eamdem causam impensum, et magni fecimus et valde probavimus; huiusque rei iucunda quaedam subit animo recordatio. Quo enim tempore belgica in legatione versaremur, oblata Nobis consuetudine cum Ignatio Spencer, eiusdem Pauli sancti a Cruce alumno pientissimo, tunc nempe accepimus initum ab eo ipso, homine anglo, consilium de propaganda certa piorum societate, rite ad Anglorum salutem comprecantium. Tale consilium, et fide et amore fraterno excellens, vix attinet dicere quanta Nos gratia complexi simus quantaque studuerimus ope fovere, praecipientes cogitatione largum inde utilitatis solatium anglicae genti consecuturum. Fructus autem divinae gratiae, ex bonorum precibus impetrati, non obscure quidem ante illud tempus pro venerant; exinde tamen, sancto eiusmodi foedere latius dimanante, maiore copia extiterunt. Factum est enim ut complures, clarissimo etiam nomine, admonenti vocantique Deo pii volentes paruerint; idque non raro per maximas privatim iacturas, animo excelso. Praeterea mira quaedam commota est passim inclinatio animorum erga fidem et instituta catholica; ut ad haec accessio non minima facta sit existimationis et reverentiae, praeiudicatas opiniones delente studio veritatis.

Quarum rerum progressionem considerantibus, sic Nobis persuasum est, beneficio potissimum unanimae supplicisque tam multorum ad Deum obsecrationis, maturari iam tempus quo benignitatis eius erga nationem vestram consilia se amplius prodant, ut plane sermo Dei currat et clarificetur (II Thess. III, 1). — Fiduciamque adiuvant quaedam ex humana civilique rerum vestrarum temperatione momenta, quae si minus proxime ad id quod propositum est conducunt, conducunt tamen, vel dignitatis humanae tuenda honestate vel iustitiae caritatisque legibus dirigendis. Sane apud vos multa datur opera causae, quam vocant socialem, dirimendae, de qua consulto est a Nobis ipsis actum encyclicis litteris: sodalitia quoque habentur providenter condita ad aequam opificum plebisque levationem et disciplinam. Optimum similiter, quod tanta cum alacritate et firmitate contenditur, ut in populo maneat religiosa institutio: quo nullum certe stabilitis est educandae soboli continendoque domestico et civili ordini fundamentum. Est item in laude, multos diligenter studioseque in id incumbere, ut potus intemperantia, indigna homine labes, tempestivis cautionibus comprimatur. Illud autem egregium, coalitas nobiliorum iuvenum societates, custodiendae morum debitae continentiae, atque honori, qui par est, in feminas observando: nam dolendum, opiniones de christiana continentia serpere exitiales, quasi arbitrantium non tam restricte eo praecepto teneri virum, quam femina teneatur. — Nec sine causa prudentes viri extimescunt rationalismi et materialismi pestes, a Nobismetipsis saepius damnatas; quarum contagione quidquid usquam auctoritatis est in religione, in studiis doctrinae, in vitae usu, tollitur funditus vel admodum infirmatur. Quam ob rem illi praeclare consulunt, qui non timide complectuntur atque etiam asserunt summa Dei et Christi eius iura, leges, documenta; his namque divinum in terris regnum, consistit; hinc omnis potestas et sapientia et incolumitas derivatur. — Probeque indolem vestram virtutemque declarat multiplex beneficentiae ratio; de languida senectute, de pueritia derelicta, de invaletudine perpetua, de inopia calamitosa, de periclitanti pudore, de vitiositate corrigenda, curaeque aliae similes, quas antiquitus Ecclesia mater studiose induxit nulloque tempore destitit commendare. Nec praetereunda est dierum sacrorum publice inviolata religio; neque ille reverentiae habitus, quo in divinarum libros Litterarum animi fere ducuntur. — Potentia denique et opes nationis britannicae, humanitatis libertatisque beneficia una cum commerciis in oras ultimas proferentis, cui non merito sunt spectatae ?

Ex hoc tamen laudatarum rerum concursu et agitatione mens tollitur ad summum omnis efficientiae principium fontemque iugem bonorum omnium; ad Deum, beneficentissimum nobis e caelo patrem. Neque enim, nisi exorato et propitio Deo, illae res vere sunt, uti oportet, privatim vel publice valiturae: quippe, Beatas populus, cuius Dominus Deus eius (Ps. CXLIII, 15). Sic igitur animum christianus homo affectum confirmatumque habere debet, ut rerum suarum spem reponat maxime et defigat in ope divina, quam sibi paret orando : inde scilicet fit ut eius actioni quiddam humano maius et generosius accedat, beneque merendi voluntas, veluti superno ardore incitata, multo se amplius atque utilius effundat. Deus nimirum, data exorandi sui facultate, permagno mortales et honore affecit et beneficio; idque praesidium omnibus omnino promptum est, nec operosum, nullique ex animo adhibenti recidit irritum: Magna arma sunt preces, magna securitas, magnus thesaurus, magnus portus tutissimus locus (Chrysost. hom. X X X in Gen. 5). Quod si divinum numen religiose oranti ea licet expectare, quae ad prosperum huius vitae statum proficiant, perspicuum est nihil non ei sperandum, ad aeternitatem vocato, de praestantissimorum adeptione bonorum quae humano generi Christus peperit sacramento misericordiae suae. Ipsemet, factus nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio (I Cor. I, 50) ad ea omnia, quae in id providentissime docuit, constituit, effecit, salutaria orandi adiecit praecepta, eademque roboravit benignitate incredibili.

Sunt ista quidem nemini christiano non cognita; tamen haud satis recoli a plerisque et adamari solent. Hoc Nobis dat causam ut orandi fiduciam vehementius excitemus, Christi Domini ipsius verba paternamque caritatem renovantes. Illa nempe gravissima et promissis uberrima: Et ego dico vobis : Petite et dabitur vobis ; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis: omnis enim qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur (Luc. XI, 9-10): quae mirifice illustrant Dei providentis consilium, ut precatio sit et indigentiae nostrae interpres et eorum quibus indigeamus certa conciliatrix. Quo vero maiestati Patris vota nostra accepta grataque fiant, ea Filius cum suo ipsius deprecatoris merito et nomine omnino iubet nos coniungere et exhibere: Amen amen dico vobis ; si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum (Ioann. XVI, 23-2). Tum similitudine etiam benevolentiae actuosae, qua sunt animati parentes in liberos, rem confirmans: Si vos, inquit, quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se ? (Luc. XI, 13.) Magna procul dubio lectissimorum munerum copia eo spiritu bono continetur; atque illa maxime inest arcana vis, de qua Christus ipse commonuit: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Ioann. VI, 44). — Tali disciplina instituti, fieri nequaquam potest, ut non invitentur, non impellantur animi ad salutarem orandi consuetudinem : nimium vero quantum in id et perseverantia insistent et exardescent pietate, ubi sese ad exempla Christi contulerint. Qui nihil timens, nulla re egeris, quippe Deus, tamen erat pernoctans in oratione (Luc. VI, 12), atque obtulit preces supplicationesque.... cum clamore valido et lacrimis (Hebr. V, 7): idque peragens, ita se Patri exhibere voluit precatorem ut meminisset se nostrum esse doctorem, prout ipse sapienter vidit, nationis vestrae ornamentum, venerabilis Beda (In eo. S. Ioann. XVII). At Christi Domini praeceptionem in hac re et exemplum nihil profecto luculentius comprobat, quam supremus ille sermo quem, cruciatibus proximus necique, ad apostolos habuit. In quo, sublatis in caelum oculis, spirante pectore caritatem, Patrem sanctam etiam atque etiam compellavit, id rogans id flagitans, ut arctissima inter alumnos sectatoresque suos coniunctio foret et permaneret in veritate; idque tamquam evidens argumentum legationis suae divinae in oculis gentium patesceret (Ioann. XXII, 21).

Hoc loco gratissima enimvero obversatur cogitationi unitas fidei et voluntatum, cuius gratia Redemptor et Magister noster in ea supplicatione ingemebat: quam unitatem, rei quoque civili domi forisque perutilem, haec vel maxime tempora, dissociatis adeo perturbatisque animis, plane deposcunt. Quantum in Nobis fuit, nihil admodum quod Christi exemplum et conscientia officii admoneret, videmur praetermisisse vigilando, hortando, pro videndo; Deoque imploratione supplica vimus humili et supplicamus, ut nationes de fide christiana dissentientes pristinam tandem repetant unitatem. Id proximo tempore non semel affirmateque significavimus, neque uno consilii modo acriores in idem curas conferre instituimus. Quam vero feliciter Nobis beateque, si rationem pastorum principi, instante iam tempore reddituris, id contingat, ut de his votis, quae ipso aspirante et ducente aggressi sumus perficere, libamenta ei non exigua fructuum afferamus! — Per hos autem dies magna cum benevolentia et spe habemus animum ad Anglorum gentem conversum ; in qua intuemur crebri ora et manifestiora indicia divinae gratiae, salutariter animos permoventis. Satis enim apparet, ut quotidie offendat non paucos communitatum suarum in rebus maximis vel confusio vel repugnantia; ut alii videant qua opus sit firmitate adversus novum variumque errorem, in prava naturae et rationis placita abeuntem; ut augescat homini num numerus religiosorum ac prudentiorum, qui coniunctioni cum Ecclesia catholica instaurandae ex animo multumque studeant. Eloqui vix possumus quam vehementer et haec et similia plura caritatem Christi in Nobis acuant; quantaque contentione uberioris a Deo gratiae munera devocemus, quae animis ita affectis infusa, in fructus exeant optatissimos. Eos videlicet fructus, ut occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei (Eph. IV, 15). Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides, unum baptisma (Ib. 5-5).

Vos igitur omnes, cuiusvis communitatis instituti, quocumque in Anglia estis ad hoc unitatis sanctae propositum revocandi, sermo Noster peramanter appellat. Sinite obtestemur vos per sempiternam salutem perque gloriam christiani nominis, ut preces fundere atque vota summo Patri caelesti demisse impenseque facere ne renuatis. Ab ipso, omnis luminis largitore omnisque recte facti suavissimo impulsore, opportuna petere adiumenta contendite, ut liceat vobis doctrinae eius plene dispicere veritatem eiusdemque misericordiae consilia fidelissime amplecti, augusto nomine interposito et meritis Iesu Christi, in quem aspicere oportet auctorem fidei et consummatorem (Hebr. XII, 2), quique dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret... ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam (Eph. V, 25-27). — Difficultates, si quae sunt, non sunt tamen eiusmodi ut, aut caritatem Nostram apostolicam omnino iis retardari, aut voluntatem vestram deterreri oporteat. Esto, quod rerum conversionibus ac diuturnitate ipsa dissidium convaluerit : num idcirco reconciliationis pacisque remedia respuat omnia? Nequaquam ita, si Deo placet. Sunt eventus rerum, non provisione humana tantummodo, sed maxime virtute pietateque divina metiendi. In rebus enim magnis atque arduis, si modo sint sincero et bono animo susceptae, adest homini Deus, cuius providentia ab ipsis inceptorum difficultatibus capit quo magnificentius eluceat. — Ad solatium communis spei haud longe abest ut saeculum condatur tertium decimum, postquam missos ex hac Urbe apostolicos viros, quod initio commemoratimi est, gens anglica auspicato excepit, spretaque vana numinum religione, primitias fidei suae Christo Deo consecravit. Res quidem, si qua unquam fuit, celebratione et gratiis publice digna, quippe quae vobis et magnam beneficiorum copiam et amplitudinem nominis per aetates adduxit. Tali autem ex recordatione memoriae utinam id praecipue bonum sequatur, ut studiosos recti animos cogitatio capiat et aestimatio iusta de fide; quae non alia maioribus illis vestris tradita est, non alia nunc traditur. Nam Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula, ut Paulus praedicavit apostolus (Heb. XIII, 8); qui peropportune vos etiam hortatur ut memores sitis patrum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Ib.).

Socios adiutoresque in causa tanta catholicos Angliae, quorum exploratissima est Nobis fides et pietas, praecipue advocamus. Qui sacrae precationis dignitatem virtutemque frugiferam sedulo apud se perpendentes, nihil dubium quin certare velint ut inde suis omni ope succurrant, eisque et sibi demereantur Dèi clementiam. Nam ut quis sua causa oret, cogit sane necessitas ; ut oret aliorum causa, studium hortatur fraternum: facile autem apparet plus quidem gratiae habituram esse apud Deum precem, non quam transmittat necessitas, sed quam caritas fraternitatis commendet. Id certe christiani ab Ecclesiae usque primordiis alacres praestiterunt. In eo potissimum quod attinet ad fidei donum, praeclara sunt ad imitationem quae antiquitas tradidit; quemadmodum illi cognatis, amicis, principibus, civibus suis infiammato studio postularent a Deo mentem obedientem in christianam fidem (S. Aug. de dono persev. XXIII, 63). — Coniuncta in re accedit aliud quod Nos habet sollicitos. Est enim compertum Nobis, non deesse istic qui nomen catholicum teneant ii quidem, re vero et professione non ita, ut aequum est, probare curent ; maxime vero, in amplis primariisque urbibus, ingenti numero esse homines qui religionis christianae ne ulla quidem elementa hauserint, quique non modo nullum Deo adhibeant cultum, sed in caeca ignoratione iustitiae bonitatisque eius versentur. In hac item calamitate orandus, exorandus est Deus: velit ille, qui potest unus, aptas curationi monstrare vias, velit eorum animos viresque sustinere qui in ea ipsa causa iam desudant, velit mittere operarios in messem suam. — Quod Nos deprecandi officium quum in filiis Nostris urgemus, eosdem pariter debemus velle admonitos, ut ne quid de se desiderari ullo modo sinant quod impetrationis fructum efficiat; habeantque propemodum sibi quae Corinthiis edixit Apostolus: Sine offensione estote Iudaeis et Gentibus et Ecclesiae Bei (I Cor. X, 52). Nam, praeter virtutes animi, quas ipsa precatio in primis postulat, eam comitentur necesse est actiones et exempla christianae professioni consentanea. Integritatis exempla et iustitiae, miserationis iñ egenos et poenitentiae, concordiae domesticae et verecundiae legum, optimae sunt orantium commendationes. Qui sancte colunt et perficiunt praecepta Christi, eorum scilicet votis divina liberalitas occurrit, secundum illud promissum: Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis (Ioann. XV, 7). — Id autem est quod in praesentia, consociata Nobiscum prece, singulariter a Deo velitis hortamur, ut detur vobis cives concordes fratresque in complexum perfectae caritatis excipere.

Ad haec, Caelitum sanctorum adiungere iuvat deprecatio ncm : cuius efficacitas quantum, hac praesertim in re, emineat, illud Augustini docet de Stephano acute dictum: Si sanctus Stephanus sic non orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet (Serra, in urit. s. Steph. VI, n. 8). Itaque suppliciter imploramus Gregorium, quem suae gentis salutare Apostolum Angli consueverunt; Augustinum, alumnum, et legatum eius, ceterosque, quorum admirabili virtute, admirabilibus factis, ista dilaudata est altrix Sanctorum insula; singularesque patronos, Petrum Principem apostolorum et Georgium; ante omnes, sanctissimam Dei Genitricem, quam humano generi Christus ipse e cruce reliquit atque attribuit matrem, cui regnum vestrum, nobilissimo praeconio, tamquam Dos Mariae, inde a proavis est dedicatum. Eos cunctos magnis precibus adhibemus apud Deum suffragatores, ut, renovatis temporum optimorum auspiciis, ipse repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti (Rom. XV, 15).

Peculiaria vera precum officia, quae iam ad fidei unitatem, statis diebus modisque sunt apud catholicos instituta, ea curandum, ut maiore et frequentia et religione celebrentur. In primisque vigeat sancta marialis Rosarii consuetudo, a Nobismetipsis tantopere excitata: eo quidem veluti summa evangelicae doctrinae perapte continetur, ab eoque saluberrimae in populos utilitates perenni cursu fluxerunt. Hoc amplius, ad sacrae indulgentiae beneficia, quae subinde a Decessoribus sunt in eodem genere concessa; unum quoddam adiicere placet sponte et auctoritate Nostra. Id est, qui rite precem recitaverint quam huic epistolae subiicimus, indulgentiam singulis, etiam non anglis, dierum tercentorum tribuimus, plenariam praeterea, semel in mense, recitantibus quotidie, consuetisque servatis conditionibus.

Haec omnia augeat expleatque divina obsecratio Christi de unitate: quam hodierna die per sacratissimum Resurrectionis eius mysterium immensa cum fiducia iteramus: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos Sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint Ego in eis, et tu in me; ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti (Ioann. XVII, II , 17, 20, 21, 23).

Iamvero universae Britannorum genti fausta a Deo omnia cupimus et exoptamus : summa vero precamur voluntate ut quaerentibus regnum Christi et in fidei unitate salutem vota plena eveniant.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XIV aprilis anno MDCCCLXXXXV, Pontificatus Nostri decimo octavo.

LEO PP. XIII.

AD SANCTISSIMAM VIRGINEM PRO ANGLIS FRATRIBUS PRECATIO

O beata Virgo MARIA, Mater Dei, Regina nostra et Mater dulcissima, benigna oculos tuos converte ad Angliam, quae Dos tua vocatur, converte ad nos, qui magna in te fiducia confidimus. Per te datus est Christus Salvator mundi, in quo spes nostra consisteret ; ab ipso autem tu data es nobis, per quam spes eadem augeretur. Eia igitur, ora pro nobis, quos tibi apud Crucem Domini excepisti filios, o perdolens Mater: intercede pro fratribus dissidentibus, ut nobiscum in unico vero Ovili adiungantur summo Pastori, Vicario in terris Filii tui. Pro nobis omnibus deprecare, o Mater piissima, ut per fidem, bonis operibus foecundam, mereamur tecum omnes contemplari Deum in caelesti patria et collaudare per saecula. Amen.

  • A.S.S., vol. XXVII (1894-95), pp. 583-593.