Altercatio

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Altercatio
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20


EvaMon.Alterc 20 Evagrius monachus360-430 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Altercatio

Fuit igitur altercatio legis inter quemdam Simonem Judaeum et Theophilum Christianum. Judaeus igitur sic ait: Crucicola signifer, Christianae legis te profiteris esse auctorem (Lege doctorem). Habes et me patientem auditorem, si modo interrogationibus meis, non lenociniis sermonum aut argumentis, sed legis praesentia comprobes veritatem. Quod si tu me hodie viceris, facito Christianum; aut ego cum te superavero, faciam Nazaraeum Judaeum.

THEOPHILUS.--Non glorietur giberosus ut rectus.

SIMON.--Quem colis?

TH.--Sane si dicimus, et audenter probamus.

SIM.--Sacri venerandique Deuteronomii vox resultans dicit: Videte quod ego sum, et non est alius praeter me Deus (Deut. XXXII, 39). Et Esaias dicit: Ego primus et ego novissimus, et praeter me non est Deus (Isai. XLIV, 6).

TH.--Sacratissima Christi vox est, quam si tu volueris cognoscere, oportet te primum credere, et tunc demum poteris intelligere. Esaias enim redarguit te dicens: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Indubitanter igitur Deum omnipotentem invisibilem novimus, et scimus, et colimus: deinceps Christum Deum et Dei Filium profitemur. Quod autem dicit: Ego primus et ego novissimus, duos adventus Christi significat.

SIM.--Quid illud quod ait: Praeter me non est Deus?

TH.--Christus Deus et Dei Filius de se dixit, quia praevidebat Antichristum venturum. De quo Zacharias propheta dicit: Ecce suscitabo pastorem in terra, et quod deficiet non visitabit, et dispersos non requiret, et contribulatum non salvabit, et integrum non consummabit, et carnes electorum comedet, eorum evertet. Gladius super brachium ipsius est, et super oculum dextrum ipsius arefiens arefiet, et oculus ipsius ob caecabitur dexter (Zacch. XII, 16): proinde Christus dicit: Ego primus et ego novissimus.

SIM.--Ergo tu duos facis?

TH.--Deus unus est, ex quo Christus, et in quo Deus: sicut Abrahae ad ilicem Mambrae tres vidit, quibus occurrens, unum salutavit dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, accipe aquam, et laventur pedes vestri, et refrigera te sub arborem istam (Gen. XVIII, 4); quod scilicet Abraham videbat praesentiam divinitatis, quod arbor crucis Christi tegmen credentibus refrigerii praestaret, de quo propheta in psalmo: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI, 1). Utique de Christo dicit, qui in synagoga deorum docuit, et virtutes fecit: proinde in psalmo quadragesimo quarto dicit: Thronus tuus, Deus, in saecula saeculorum: virga aequitatis, virga regni tui: dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea benedixit te Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV, 7). Quis Deus propter quem Deum dixit, Judaee? Utique Deus Pater Christum Dei Filium, pro quo et de quo receptissimus prophetarum Jeremias dicit: Hic Deus, et non est alius, nec aestimabitur absque illo: qui invenit omnem prudentiam, et dedit Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36-38). Item in psalmo quadragesimo quinto dicit: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra (Psal. XLV, 11). Et in psalmo sexagesimo septimo: Cantate Domino, psallite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi (Psal. LXVII, 5). Longum est, ut exempla persequar plura: his paucis veritas comprobatur.

SIM.--Recte quidem ad colentes testimonia unito spiritu fatentes, ori tuo consentientes; sed illud volo edisseras, sicubi in loco Deus per semetipsum Christum Deum constituit: tunc demum Christum Deum et Dei Filium cogitabo.

TH.--Incredule Judaee, jam et de prophetis disputas? accipe tamen interrogationibus tuis responsum. Deus ad Moysem loquitur dicens: Ecce dedi te deum Pharaonis, et frater tuus Aaron erit propheta tuus (Exod. VII, 1). Praevide nunc Moysem, typum Christi, fuisse gentium incredibilium deum. Quanto magis Christus credentium est Deus! Sicut enim Moyses populum de Aegypto, durissima Pharaonis servitute; sic et Christus credentes de diaboli potestate liberavit.

SIM.--Si ergo Christus Deus est et Dei Filius, quomodo ergo in Genesi scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1.)? Potuerat dixisse: In principio fecit Pater et Dei Filius coelum et terram.

TH.--Erras, Judaee, nec umquam invenies veritatem, nisi veritatis intelligas originem. Nam si velis credere, poteris et in principio ejus invenire quis est Christus Dei Filius: sic enim ait: Fecit Deus coelum et terram, hoc est in Christi arbitrio, et ad voluntatem ejus, et ad cujus imaginem hominem dignatus est facere; dicit enim: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem Dei: masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 26, 27).

SIM.--Potuit hoc et ad angel os dixisse.

TH.--Erras, Judaee. Cui umquam Angelorum dixit Deus: Filius meus es tu: ego hodie genui te (Hebr. I, 5)? Et rursus in psalmo dicit: Principem ponam illum excelsum prae regibus terrae (Ps. LXXXVIII, 28). Angelis autem jubet, Christum adorent. Et iterum in Canticum Deuteronomii dicit: Laetamini, gentes, cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei (Deut. XXXII, 43, sec. LXX).

SIM.--Proba mihi Christum esse principem.

TH.--Jam dixi. Accipe nunc aliam probationem, si potueris vel sic credere. Nam cum Jesus filius Nave staret trans Jordanem, virum vidit stantem; et gladius utraque parte acutus in manu ejus. Dixit illi Jesus: Noster es, an adversariorum? Ego princeps militiae majestatis Domini (Jos. V, 14).

SIM.--Et hoc volo mihi edisseras, quomodo est Filius Christus; nam et omnes sancti filii Dei dicti sunt: proinde sicut mihi probasti principem illum esse, proba nunc Dei Filium illum ex Deo natum. Longe enim remota est Divinitas a coitibus humanis, nec miscetur amplexui.

TH.--Loqueris quasi Judaeus. Nam, Christus Deus, Deus Filius, primogenitus, verbo editus, ore prolatus. Sicut enim Deus cum hominem in principio e limo terrae fecerat, flatum suum in eumdem spiraverat, et factus est homo in animam vivam; et ita Verbum suum, hoc est Christum ex utero cordis sui genuit; sicut in Basilion libro secundo dicit: Et fuit verbum Domini ad Nathan prophetam dicens: Vade et dic servo meo David: non tu aedificabis mihi domum ad habitandum; sed cum impleti fuerint dies tui, suscitabo semen tuum post te: hic aedificabit domum nomini meo, et erigam thronum ejus usque in saecula: et ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur et domus ejus (II Reg. VII, 4, 5, 12, 13, 16). Et in psalmo II dicit: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Ps. II, 1)? Item in psalmo quadragesimo quarto: Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi (Ps. XLIV, 2). Isaias dicit: Consummatas quidem et abbreviatas res audivi; quoniam Verbum breviatum facit Deus in omni terra (Isa. X, 22). Hic est Verbum qui verbera nostra sanavit, de quo in psalmo centesimo quinto dicit: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Ps. CV, 20). Item in alio psalmo testimonium perhibet propheta dicens quod coelum de quo supra diximus, Christo, et in Christo qui est Verbum Dei, fecerit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6). Hic est Verbum qui velociter mundum percurrit, et animas errantium per legem novam ad Deum convertit: de quo in psalmo centesimo quadragesimo sexto: Qui emittit Verbum suum terrae, velociter currit sermo ejus (Ps. CXLVII, 15). Et Isaias dicit: Ecce Verbum Domini factum est illis in maledictum, et noluerunt illud. Nam prophetam nostrum Joannem prophetico ore clamantem: In principio erat Verbum, et Deus erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 3). Et rursus Filius pari genere testimonium reddit Patri et nativitatis suae exordia testatur, dicens per Salomonem: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenitus ante omnem creaturam. Ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis (Eccli. XXIV, 5-7). Vides ergo exeuntibus patribus tuis de Aegypto, quia Christus erat qui in columna nubis praecedebat eos. Item illic in Proverbiis ejusdem: Dominus condidit me in initio viarum suarum, in principio in opera sua: antequam terram faceret, et ante omnes colles genuit me. Cum patraret [leg. pararet, ἑτοίμαζε] coelos, aderam cum illo; et cum secerneret sedem suam, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram simul cum illo disponens. Ego eram cui adgaudebat, quotidie autem laetabar in faciem ejus, cum laetaretur orbi perfecto (Prov. VIII, 22, 30 sec. LXX).

SIM.--Potest hoc pro sapientia dixisse.

TH.--Erras, Judaee, et veluti velamen [Forte velamine] ignorantiae sensus tuus contectus est. Non immerito sanctissimus Moyses velaminis tegmine faciem velabat, quod velamen corda vestra contexit. Accede proinde ad Dominum et Dei Filium, et auferetur de sensibus tuis tegmen ignorantiae. Sapientiae dictum existimas, ignorans quoniam Christus ipse est Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Adeo reges vestri qui per successionem regnabant, non poterant sapientiam et virtutem accipere, nisi per vocabulum nominis Christi. Hujus rei auctorem Danielem dabo dicentem: Signabitur visus et prophetia. Orietur justitia sempiterna, et ungetur Sanctus sanctorum: et scies, et intelliges ab exitu sermonis in respondendo; et aedificabo Hierusalem usque ad Christum christorum et Regem regum vestrorum: unctio Samariae deficiet cornu illud (Dan. IX, 24). Deinde reges vestri ungebantur, et omnes prophetae siluerunt, quia de quo loquebantur venit, sicut Isaias ait: Ego sum qui loquebar, et veni ut evangelizarem vobis (Isa. LII, 6). Proinde, ut diximus, ipse est Christus christorum, Dominus dominorum. Auctorem Esaiam dabo dicentem: Sic dicit Dominus Christo meo Domino cui tenuit dextram, ut exaudiant eum gentes: fortitudinem regum disrumpam, aperiam ante eum portas, et civitates non claudentur. Portas aereas aperiam, et vectes ferreos confringam, et dabo tibi thesauros absconditos « (Isa. XLV, 1). Cui ergo tenuit dextram Pater, nisi Christo Filio, quem omnes gentes exaudierunt, sicut in Psalmo dicit: Tu mecum semper tenuisti manum dextram meam (Ps. LXXII, 24)? Aut quae civitas illi clausa est? Et cui omnes portae aereae patent? Aut numquid et de nativitate ejus audebit disputare? cum idem propheta: Factum verbum Domini, inquit, ad Achaz: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Et ait: Audite nunc, domus David: Non pusillum vobis certamen erit cum hominibus; et ideo vos praestabitis certamen cum hominibus, quoniam Dominus Deus dabit vobis signum: Ecce Virgo concipiet, et pariet Filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel; quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isa. VII, 10-14).

SIM.--Ego prophetis credo. Praeterea Isaiam receptissimum accipio; sed aliam virginem dixisse arbitror. Cum enim Salmanassar rex Assyriorum ducem suum misisset ad Hierusalem exprobrare Deum vivum; tunc Isaias prophetavit adversus Salmanassar regem dicens: Sprevit te, subsannavit te, virgo filia Sion. Caput suum movet adversum te, filia Hierusalem (Isa. XXXVII, 22). Quando et angelus de castris Assyriorum centum octoginta millia percussit, in hoc fuit nobiscum Deus.

TH.--Erras, Judaee: nondum removes incredulitatem. Si ergo filiam Hierusalem dicis; quem filium peperit? vel quis butyrum et mel manducavit? aut quis infans fuit qui priusquam cognosceret patrem aut matrem, spolia Samariae detraxit? aut quem filium de semine David aluit? Isaias enim dixit: Ecce Virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet: priusquam cognoscat vocare patrem vel matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae contra regem Assyriorum (Isa. VII, 14).

SIM.--Enarra mihi igitur ista quid se habeant, ut credere possim; quid mel aut butyrum intelligitur; aut quae spolia Samariae Christus acceperit.

TH.--Si removeas incredulitatem, audies veritatem, ne forte inpleatur in te illud quod scriptum est: Sicut aspides surdae et obturantes aures suas, quae non audiunt vocem incantantium (Ps. LVII, 5). Audenter enim Isaias adversus incredulitatem vestram clamat dicens: Erunt vobis verba libri hujus sicut libri signati; quem si dederis homini scienti litteras ad legendum, dicit: Non possum legere, signatum est enim. Aut si dederis non scienti litteras, et dicas lege, dicet, Non didici (Isa. XXIX, 11, 12). Primum quia Christus secundum nativitatem infantium omnium, butyrum et mel manducavit. Hoc credimus, et sic vitam nostram custodimus; et quia octavo die circumcisus est. Butyrum autem unctio Spiritus intelligitur; mel autem dulcedo doctrinae ejus, quam nos assequimur. Spolia autem Samariae hoc genere detraxit; quod cum infans esset, munera a Magis accepit, aurum, thus et myrrham; et postea adultus cum doceret et omnem veritatem demonstraret, relictis idolis, Samaria et Damascus bene crediderunt, relinquentes Assyrium, id est, diabolum.

SIM.--Bene quidem per omnia patefacis mysteria. Et quia Christum et Dei Filium ore Dei prolatum verbo genitum, et ex Virgine natum probasti. Quomodo ergo ex semine David in Bethleem civitatem natum asseveras?

TH.--Auctorem Isaiam dabo: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini (Isa. XI, 1). Virga enim Maria virgo fuit, quae ex semine David processit, ex qua Christus flos patriarcharum secundum carnem nascitur. Deus enim qui in Numeris signum fecit, ut asina loqueretur, multum majus signum facere voluit, ut Christus ex virgine nasceretur. Aut quid mihi et tibi esset certamen, nisi ut Virgo peperisset?

SIM.--Credo Virginem, ut dicis, potuisse de Spiritu concipere. Agitur, si virgo potuit parere.

TH.--Incredule! Saxum Deus potuit rumpere, et aquam in sitientem producere; quanto magis Deus jubere potuit ut virgo partum ederet! Adhuc tibi dico aliud testimonium, si tamen credas Baruch, Neri filium, qui in Babylonem prophetavit.

SIM.--Ergo me infidelem jam existimas, ut Baruch discipulum Jeremiae non recipiam, qui a Jeremia toties missus populum allocutus est, qui et prophetiam suam Baruch conscribere jussit. Et quia sciebat Jeremias illum populum effusum in captivitatem, et prophetavit; sed de Christo nihil meminit.

TH.--Quomodo ergo prope finem libri sui de nativitate ejus, et de habitu vestis, et de passione et resurrectione ejus prophetavit dicens: Hic unctus meus, electus meus, vulvae incontaminatae jaculatus, natus et passus dicitur. Et quoniam tunicam illius desuper contextam, ut haec omnia; Simon, si credideris, aut cum veneris in plenitudine Evangeliorum nostrorum, impleta cognosces. Quod autem in Bethleem natus est, audi Michaeam prophetam dicentem: Et tu, Bethleem, domus illius Ephrata, exigua non eris, ut constituaris in millibus Juda. Ex te enim mihi prodiet, ut sit princeps in Israel, et possessio ejus a principio, a diebus saeculi (Mich. V, 2).

SIM.--Multa quidem legimus; sed non ita intelligimus: proinde volo per singula quae interrogo, cognoscere comprobata testimonio veritatis. Praeterea quia Deus circumcisionem praecepit, quam primum patriarchae tradidit; quam circumcisionem Christum habuisse superius professus es: quomodo ergo mihi credere suades, qui circumcisionem prohibes?

TH.--Circumcidere carnem prohibemus, circumcisos autem credere libenter habemus. Abraham enim qui priusquam circumcisus esset, amicus Dei effectus est, et justitiam adeptus est per fidem, non per circumcisionem (II Paral. XX, 7; Isa. XLI, 8; Jac. V, 23). Sic enim dicit: Patrem multarum gentium constitui te ante Deum, quia credidisti (Gen. XVII, 4). Proinde dicit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3). Hoc enim priusquam circumcideretur audivit, et postea circumcisionem accepit, ostendens duos populos ad fidem Christi venturos, unum ex circumcisione, et unum ex praeputio. Nam si Christus circumcisus non fuisset, quomodo mihi hodie crederes; aut prophetis, quod ex semine David veniret? Circumcisio enim signum est generis, non salutis.

SIM.--Ergo quo modo filium Moysi, cum esset in praeputio, angelus suffocabat, nisi Seffora mater ejus accepto calculo circumcidisset? et cum sanguis immineret, oravit dicens: Stet sanguis circumcisionis pueri (Exod. IV, 23).

TH.--Contra te loqueris, Judaee; et superius tibi (dixi) quod Moyses typum fuit Christi: omnia quaecumque fecit, in imaginem Christi praecurrebat. Nam Seffora mulier quae puerum circumcidit, synagoga intelligitur. Quod autem dicitur: Stet sanguis circumcisionis pueri; adeo Deus in Moysem sic dicit: Aedifica mihi altare de lapidibus non circumcisis, et ferrum non injicies in eis (Exod. XX, 25): quod scilicet adveniens Christus, Ecclesiam aedificaturus erat de populo incircumciso.

SIM.--Proba mihi Christum neminem circumcidisse.

TH.--Crede, et ipse tibi probabis: cum coeperis plenitudinem Evangeliorum revolvere, ibi invenies Matthaeum apostolum publicanum, et Zacchaeum principem publicanorum, et multos invenies incircumcisos, qui cum Judaeis crediderunt. Nam si saeculi sacrificia, hostiae taurorum et arietum et agnorum jussa immolabantur, et prohibita sublata sunt, et populus minor, id est noster, majori praelatus, et Testamentum novum veteri praepositum; ita et circumcisionem jam non carnis, sed cordis celebrare praecepit. Dicit Deus ad Rebeccam in Genesi: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Gen. XXV, 23). Et in Deuteronomio dicit: Eritis gentes in caput, incredulus autem populus in cauda (Deut. XXVIII, 44). Et Jacob benedicens Ephraim et Manasse, immutans manus, dextram minori superponens, immutationem creaturae demonstrabat. Pro Testamento autem novissimo sic dicit Isaias: Ecce facio nova, quae nunc orientur, et ponam in deserto flumina (Isa. XLIII) 19), hoc est in Ecclesia Evangelia. Et Jeremias dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et consummabo domum Israel et domum Juda, testamentum novum; non tale testamentum quod disposui patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti (Jerem. XI, 7). Audi nunc de circumcisione legislator Moyses quid dicit: In novissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum et cor seminis ad Dominum Deum tuum ad mandatum (Deut. XXX, 6). Et Jeremias ait: Viri Juda, et qui habitatis Hierusalem, renovate vobis novale, et nolite serere super spinas. Circumcidimini Deo vestro, et circumcidite praeputia cordis vestri, ne exeat ira et exurat, et non sit qui exstingvat (Jerem. IV, 3, 4). Et ad Jesum Nave dicit Deus: Fac tibi gladios petrinos nimis acutos, et circumcide secundo filios Israel (Jos. V, 2). Numquid tunc ferrum deerat? Sed Deus ad Dominum nostrum Jesum Christum loquebatur, quod per apostolos suos spiritaliter corda circumciderit; adeo [An a Deo? ] apostolus noster Simon dictus, et postea Petrus nomen accepit.

SIM.--Manifesta sunt quae mihi ostendisti: et circumcisio cordis quae esse potest, et quod praeputium de corde circumcidendum est?

TH.--Omnis concupiscentia et libido corde concipitur: proinde circumcisio novi Testamenti talis est, quam Deus et Christus Filius ejus ostendit. Circumcidamus libidinem, avaritiam, malitiam, cupiditatem, furta, fraudes, fornicationes; et omne quod tibi fieri non vis, alio non feceris. Haec est circumcisio Christianorum, quam et primi sanctorum habuerunt, scilicet Enoch, Noe, Job et Melchisedech; qui non carnis, sed cordis circumcisionem habuerunt. Potuerat Deus Adam circumcisum formare.

SIM.--Exaestuo vehementi cogitatione, Christum tam maledictam et ludibriosam sustinuisse passionem: si tamen vera sunt quae dicitis, a patribus crucis patibulum eum esse suffixum. Scimus Aman maledictum a patribus nostris pro merito suo esse suspensum, qui genus nostrum petierat in perditionem, in cujus morte peracta revoluto (anno) gratulamur, solemnia votorum festa celebramus, quod a patribus traditum accepimus; et Abessalon qui ad caedem patricida fuit pependisse in arbore legimus. Christus autem si patibulum mortis hujus sustinuit, et in cruce pependit; cur non hoc ipsum a patribus nostris accepimus, nec passum in Scripturis nostris invenimus, ut sicut inimicum genti nostrae gauderemus affectum? Erubescere poteris, Theophile, si hoc dictum minime comprobaveris. Nam scriptum est in Deuteronomio: Maledictus homo qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23).

TH.--Primum hujus dicti accipe rationem. Recole superius Deuteronomii lectionem, de quibus dictum est: Sic enim ait Moyses: Si quis peccaverit, in judicium mortis puniatur exemplo: suspendetis eum in ligno; et omnis qui pendet in ligno, maledictus erit (Ibid., 22). Sed hoc de peccatore dicit, qui mortale peccatum fecit. Christus autem peccatum non fecit, sicut omnes prophetae testantur; sed pati necesse habuit, ut Scriptura impleretur. Dicit enim Isaias: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; sed Dominus tradidit eum pro peccatis nostris (Isa. LIII, 9). Nam alibi prophetam dixisse ostendimus: Ecce verbum Domini factum est illis in maledictum, et noluerunt illud. Et iterum dicit: Inter maledicos reputatus est (Ibid., 12). Audi et Jeremiam in Lamentatione dicentem: Spiritus vultus nostri, Christus Dominus comprehensus est in interitum gentis nostrae; sub cujus umbra vivimus inter gentes (Thren. IV, 20). Scimus autem sanctissimum David plenum annis in pace quievisse, nec aliquam passionem mortis aut crucis sustinuisse. Audi ergo in psalmo vicesimo primo dicentem Christum: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et viderunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum, ad defensionem meam conspice (Ps. XXI, 17-20): et caetera quae tribus sequentibus versibus dicuntur. Item per Isaiam: Expandi manus meas ad plebem non credentem et contradicentem, qui ambulat vias non bonas, sed post peccata sua (Isa. LV, 2). Item apud Jeremiam: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus de terra vitam ejus (Jerem. XI, 19). Item in Deuteronomio: Eterit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). Item in psalmo centesimo quadragesimo: Elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 2). Item apud Zachariam: Et intuebantur me, quem transfixerunt (Zach. XII, 10). Item in psalmo LXXXVII: Exclamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas (Ps. LXXXVII, 10). Item in Numeris: Quasi homo Deus suspenditur, neque sicut filius hominis minas patitur. Et in Canticis canticorum ex persona Ecclesiae dicit: Frater meus candidus et rubicundus, lancea compunctus a militibus (Cant. V, 10). Quae candor quid aliud quam fidem populi demonstrat? Rubor enim passionem significat. In hoc enim primo adventu suo ut omnem humilitatem et deformitatem usque ad mortem sustineret, audi denique in psalmo vigesimo primo quid dicat: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me, locuti sunt labiis et moverunt caput. Item illic: Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti. (Ps. XXI, 7, 8, 16). Item illic: Placebo Domino super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas (Ps. LXVIII, 32). Quid dicis, Judaee? numquid David cornutus erat? Age nunc, intellige racemum illum in Numeris (Num. XIII, 24), quem in terra repromissionis duo vectantes reportabant: quod utique figura fuit Christi pendentis in ligno. Adveniens de terra repromissionis, id est de Maria, quae ex genere terreno fuit. Subvectantes autem phalanguam, duorum populorum figuram ostendebant: unum priorem, scilicet vestrum terga versum Christo dantem; alium vero posteriorem, racemum respicientem, scilicet noster populus intelligitur.

SIM.--Quid de malagranata dicturus es, quae ad Moysem allata sunt cum eodem racemo?

TH.--Rectissime malagranata racemum secuta sunt. Figura scilicet Ecclesiae fuit, habens intra se populum rubore sanguinis Christi censitum.

SIM.--Quid de ficulneis dicturus es, vel quibus argumentis, tractatibus tuis probabis ficum peccatum non esse, cum quando protoplastus Adam in transgressione sua folia ficus contexit pudenda, quod fuit prurigo et amaritudo peccati?

TH.--Supra cutem istam intelligis, Judaee: nam arborem ficus et foliarum tegmen veteris hominis figuram intelligitur. Nam si velles spiritalem hominem considerare, hoc est interiorem, pomum de ficulneis ad Moysem de terra repromissionis allatum invenies spiritaliter, sicut Ezechiae regi Judae post augmentum vitae suae, massa fici in sanitatem carnis suae accepisse. Adjungens et dicens: Accipe tibi massam ficus terrae et cataplasmare, et sanaberis (IV Reg. XX, 7): ut scilicet confractis impietatibus, libidinis sanitatem recipias. Revertamur nunc ad humilitatem Christi et adventus ejus, de quo agebamus, audies Isaiam dicentem: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus de eo, sicut infans: non species ei, neque decor; et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: homo in plaga positus, et qui scit infirmitates sustinere; quia adversata est facies ejus, depretiata est, nec computata. Hic peccata nostra portavit, et pro nobis in doloribus est. Sicut ovis ad occisionem ductus est; et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum: in humilitate judicium ejus sublatum est. Nativitatem autem ejus quis enarrabit? quia tolletur a terra vita ejus: a malignis plebis meae adductus est in mortem; et dedi divites pro morte ejus, quia peccatum non fecit, nec dolus inventus in ore ejus: sed Dominus voluit tradere eum pro peccatis nostris, et inter iniquos reputatus est (Isa. LIII, 1, sec. LXX). Item illic de humilitate primi adventus ejus testatur dicens: Posui dorsum meum ad flagella, maxillas autem meas ad palmas, faciem meam non averti a foeditate sputorum: et fuit Dominus adjutor meus (Isa. L, 6, 7). Et Jeremias dicit: Ego sicut ovis ad victimam ductus, et nesciebam (Jerem. XI, 19). De quo quidem agno in imaginem Christi Moyses apud Aegyptum pascha celebravit in liberationem populi: nec aliter poterat populus Dei de domo servitutis et de pressura Pharaonis liberari, nisi agnus occideretur, et pascha celebraretur, et de sanguine ejus limina domus signarentur, ut cum venerit angelus vastator, viso agno sanguinis in domibus salvarentur. Quod sacramentum ante praedictum adventum Christi impletum est. Pro hoc enim in primo adventu suo occisus est, ut nos liberaret de diaboli potestate et de idolorum cultura. Anniculus autem dictus est, quia posteaquam tinctus est in Jordane, annum praedicavit, et sic passus est: et sanguine ejus fronte signati censemur, ut in secundo adventu, cum venerit vastatio mundi istius, salvi esse possimus. Hujus rei auctorem Ezechielem prophetam dabo, qui et ipse duos adventus Christi significat dicens: Transi per mediam Hierusalem, et da signum in frontibus virorum dolentium et gementium ab iniquitate quae fit in terra (Ezech. IX, 4). Et rursum secundum adventum significat vastationem non signatorum dicens: Ite in civitatem, et nolite parcere seni, neque juveni, et mulieribus, et parvulis, nolite parcere gladio. Super quos autem signum inveneritis, nec tetigeritis, et sanctis meis nolite parcere (Ibid. 5, 6). Hoc signum Raab meretrix quae in figura Ecclesiae fuit, coccum et spartum in fenestra pependit, ut cum Jesum Nave veniret Hierico debellare, viso signo coccineo, Raab et qui in domo ejus essent, salvarentur. Ita et in adventu Christi, cum venire coeperit Christus Filius Dei secundum saeculum istum ex igne cremare, Ecclesiae et qui in ea fronte signati fuerint, salvabuntur. Sic et Osee (Osee I, 2) qui typum Christi tenuit, jubet accipere uxorem fornicariam, hoc est Ecclesiam, quam de fornicatione idolorum Christus accepit, quia initium fornicationis est idolorum servitus.

SIM.--Ergo Ecclesia fornicaria est?

TH.--Quid enim interpretatur fornicaria, nisi omnibus venientibus ad se quaestum fidei nulli denegare? Repudiata enim Synagoga, assumpsit sibi Christus Ecclesiam. Audi enim Jeremiam dicentem: Dimisi matrem vestram, et dedi illi libellum repudii, quod dedi matri vestrae, quia dimisi eam (Jerem. III, 8). Et alius propheta dicit: Judicamini ad matrem vestram, quia non sum vir (Osee II, 2). Hic est etiam Dei virtus Christus, de quo Salomon in persona Judaeorum prophetavit dicens: Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris. Improperat enim nobis peccata nostra, et disciplinae nostrae. Filium Dei se nominat. Videamus si sermones illius veri sint: morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus ex sermonibus nostris, vel ejus. Si enim est verus Filius Dei, suscipiet eum de manu contrariorum. Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit eos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei (Sap. II, 12, 13, 17, 18, 20, 21, 22). Et Moyses in Deuteronomio dicit: Innocentem et justum non occides (Exod. XXIII, 7). Surrexisse autem illum a mortuis Scriptura testatur in psalmo dicens: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo (Ps. XV, 10, 11). Item in psalmo XXIX: Domine, eduxisti ab inferis animam meam (Ps. XXIX, 4). Item in psalmo dicit: Ego dormivi et somnum cepi, et exsurrexi quia Dominus suscipiet me. (Ps. III, 6). Et Osee: Vivificabit nos post duos dies, et die tertia suscitabit nos (Ose. VI, 3). Et ad Moysem Dominus in Exodo: Descende, inquit, et testificare populo, et purifica illos, ut lavent vestimenta sua, et sint parati in die tertia (Exod. XIX, 21). Et Isaias: Nunc exsurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc videtis, nunc erubescitis: vana erit formido spei vestrae: ignis vos consumet. Et de morte ipsius: Occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis, et convertam dies festos vestros in luctum (Amos VIII, 9). Et Jeremias dicit: Occidit, cum adhuc dies esset (Jerem. XV, 9). Quod autem in coelos ascendit, testatur David in psalmo LXVI: Iter, inquit, facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi (Ps. LXVI, 5). Item in XLVI: Ascendit Deus in jubilatione, Dominus in voce tubae (Ibid. 6). Item in XVIII: A summo coelo egressio ejus, nec est qui se abscondit a calore ejus (Ps. XVIII, 7). Item in XXIV, ascendente Christo in coelis: janitoribus Angelis dictum est: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Ps. XXIV, 7, 8, 10). At illi qui nesciebant Christum Verbum in Virginem insinuatum, mirantes quod tali habitu, et trophaeam victricem reportans coelum ascenderet, interrogant: Quis est iste rex gloriae? Quibus responsum datur: Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Item in CIX: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1). De claritate regni secundi adventus ejus apud Danielem: Videbam nocte in visu, et ecce in nubibus coeli quasi filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum. Et data est ei potestas regia: et omnis claritas serviet ei: et fides ejus aeterna, quae non movebitur, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14). Dicite in nationibus: Dominus regnavit a ligno (Ps. XCV, 10). Item apud Isaiam: Puer natus nobis, cujus imperium super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus (Isa. IX, 6). Et si volucris omnem plenitudinem Evangeliorum cognoscere, invenies apud Joannem nostrum euntem ad passionem Christum crucem sibi in humeris portasse, pro quo haec Isaias dicit.

SIM.--Omnia quidem in Christo praefigurata manifesta probatione prae Scripturis meis mihi ostendisti: et volueram quidem credere, si non me psalmi istius deliberatio revocaret. Nam hic psalmus in Salomone dictus est: Deus judicium tuum (Ps. LXXI. 2), quem dudum mihi proposuisti: adeo ut titulus ejus te revincat, cum dicat: Psalmus in Salomone.

TH.--Invisor ille qui protoplastum fefellit et populum vestrum decepit, per cujus invidiam mors in orbem terrae venit; hic videlicet sensus cordis tui praeoccupavit, ut rem manifestam et in lucem positam errollus ( Sic ) non intelligas. Salomon enim in Judaea quadraginta annis regnavit a Dan usque Bersabee; et postea deliquit, sicut in Basilion libro tertio dicitur: Et fecit Salomon malum, et non ambulavit in via David patris sui; sed aedificavit excelsum Chamos. idola Moad, et regi eorum idola filiorum Ammon et Astaron, idola abominationis Sidoniorum; et excitavit Deus Satanam ipsi Salomoni Ader Idumaeum (III Reg. XI, 6, 7, 14). Christi autem regnum in omni porrectum est orbe terrarum. Ideo de eo propheta commemorat dicens: Permanebit cum sole et ante lunam in saecula, et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Ps. LXXI, 5, 8). Non de Salomone dicit, cujus regnum et annos superius tibi ostendi.

SIM.--Recedit, ut video, de sensu meo inimicus patrum meorum diabolus, qui mentem meam caecabat. Coepi enim lumen veritatis agnoscere.

TH.--Crede ergo, illuminatus de vinculis exire tenebrarum. Sic enim Isaias de Christo dicit: Spiritus Domini super me, propterea unxit me. Misit me bene nuntiare pauperibus, sanare contritos corde, educere de vinculis alligatos et de domo carceris, aperire oculos caecorum (Isa. LXI, 1). Quid aliud intelligi potest, nisi saeculi istius homines ignorantiae caecitate detentos, et diaboli vinculis alligatos?

SIM.--Multa quidem et inaudita manifestasti mihi: sed adhuc animae meae inest scrupulum diffidentiae, eo quod omnia relegisse colitis: sabbatum vero quem Deus custodiendum servandumque mandavit, negligitis. Cibos praeterea et vinum gentiliter sumitis: cum Deus specialiter praeceperit quae debeant ex animalibus et ex piscibus esse sumenda, et quae exercenda vel exsecranda, nec mortua illorum tangenda. Nisi hoc per Scripturas probaveris, periclitor credere.

TH.--Jam superius dixi quod diabolus invideat tibi, quod scilicet filius sis patrum tuorum, qui tot beneficiis fulti, ex Aegypto liberati ad vicem metallini aeris Rubri maris circumsteterunt: unde largis etiam dapibus apparati, coelesti manna saturati, oblivione transgressi profanos deos quos colerent, ausi sunt postulare. Merito de vobis Jeremias dixit: Si mutabit Aethiops colorem, et pardus varietatem; sic et vos (Jerem. XIII, 23). Edocta mala sabbata, scilicet imaginaria requies septimi diei tradita fuit, primum quod Jesu Nave ut Hierico debellaret, septem diebus vicissim muros circuibat, arma bellica arcam testamenti gestantes: septima autem die septies circuierunt. Manifesta veritas est: aut sabbato coeperunt; aut in sabbato, cadentibus muris, Hierico debellaverunt. Accedit quod humanum sabbatum Deus repellit dicente Isaia: Jejunium et diem festum vestrum et sabbata odit anima mea. Fecistis mihi taedium: non dimittam peccata vestra (Isa. I, 13). Illud autem sabbatum Deus desiderat, requiescere te ab operibus malis; ut millesimo anno, quod sabbatum sabbatorum est, mundus inveniaris ab operibus malis. Haec erunt sancta tenenda in qua Deus delectetur. Cibus autem quod ambigis manducare debere, non carnes suillas, sed facta porcorum prohiberis admittere. Similiter aqua mixto luto voluptas, sororem tuam tibi in concubitu copulas, sanguinem sanguini incitas, rapinis terram perscrutaris, festa tua publicas, in plateis oras. Ecce quomodo peccas, et non intelligis de te scriptum in psalmo: Saturati sunt filiis, et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis (Ps. XIV, 14). Hoc est peccatum vestrum et posteritatis vestrae. De piscibus autem squamis cutem vestitis comeditis; caetera autem quae confingitis vitare, retibus extracta, et in multitudine piscium permixta, penitus exsiccata in liquamine dulciter manducatis. Vinum autem Christianorum ostende mihi per Scripturas ubi sit prohibitus bibere, et azymas tuas manducare vetamur. Audies prophetam dicentem: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Ps. XIII, 3). Et rursus: Manus vestrae sanguine plenae sunt. Et in Deuteronomio: de vinea Sodomorum vinea eorum, et propago eorum ex Gomorrha. Uva eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis. Ira draconum vinum eorum, ira aspidum insanabilis (Deut. XXXII, 32, 33). Si his tot et tantis testimoniis, Simon, credere nolueris; saluti tuae contradicis. Lege, Simon, Danielem, et invenies Nabuchodonosor barbarum: Filium Dei ipse cognovit, quem tu tardas agnoscere. Nonne tres viros in fornacem misimus? Ecce video quatuor viros, et facies quarti similis Filii Dei (Dan. III, 91). Quid dicis, Judaee? Vide, ne in te impleatur invectio Abacuc prophetae dicentis: Videte, contemptores, et inspicite, et desperate; quoniam ego opus operor in diebus vestris, quod non creditis, si quis narraverit vobis (Abac. I, 5).

SIM.--Lator salutis, Theophile, aegrorum bone medice, neque ultra differre possum. Jube me catechizari, et signo fidei Christi consecrari. Arbitror enim quod per manuum tuarum impositionem me peccatorum meorum abolitionem: immo sicut Jacob benedixit, et per impositionem manus accepit, ut major fieret ex minore; sic Ephraim et Manasse per impositionem dilatati sunt manuum.

Tunc Theophilus Simonem tinxit, et adeptus est fidem. Simon gratias agere Deo coepit dicens: Gratias ago tibi, Jesus, quem non vidi facie ad faciem, nunc autem credo in te spiritu et tota mente. Gratias ago tibi, Jesu, quem non audivi, nunc autem audito invoco, Jesu, cujus sensum ante non habui. Nunc autem cupio in te sensum meum esse, per quem cognovi Theophilum discipulum tuum. Domine Jesu Christe, si quidem dignus sum tua convocatione, confirma me. Etenim errantibus viam demonstras, et perditos revocas, mortuos suscitas, infideles in fide tua configuras, et caecis oculos cordis illuminas. Tu es ipse qui fuisti cum patribus nostris in deserto, tu es candelabrorum lumen; tu es altarium, et panis propositionum; tu es ara et victima voluntaria; tu es ipse vita mea, margarita, cristallum, jugum argenteum. Oro, Domine, ignorantiam meam infelicitatis meae ne memineris: tu enim absconsa beneficia praestans es, qui mihi dignatus es omnia ostendere. Tibi sit honor, potestas, laus, gloria, hic et in cuncta saecula saeculorum. Amen.