Allegorica expositio in Cantica canticorum

This is the stable version, checked on 26 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Allegorica expositio in Cantica canticorum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91


Allegorica expositio in Cantica canticorum (Beda), J. P. Migne LIBER PRIMUS. DE GRATIA DEI, CONTRA JULIANUM. (1065C)Scripturus, juvante gratia superna, in Cantica Canticorum, primo admonendum putavi lectorem, ut (1065D)opuscula Juliani Celanensis episcopi de Campania, quae in eumdem librum confecit, cautissime legat, ne per copiam eloquentiae blandientis, in foveam incidat doctrinae nocentis. Sed, ut dici solet, ita carpat botrum, ut et spinam caveat, id est, in dictis ejus sanos sensus scrutetur et eligat, ut non minus vitet insanos; vel potius illud faciat Maronis, Qui legitis flores, et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba; hoc est, ab ejus se per omnia lectione compescat, cum habeat eos qui eumdem librum et sanis sensibus et simplicioribus verbis exposuerunt. Est enim homo, ut rhetor peritissimus, ita gratiae Dei post Pelagium, impugnator acerrimus, ut apertius scripta ejus, quibus contra strenuissimum ejusdem (1066C)gratiae propugnatorem Augustinum insanivit, ostendunt. Cujus causa duelli, primum de Amore libellum (1066D)composuit, sub obtentu, quasi hunc a foedissima foret voluptate secreturus, re autem vera suam confirmaturus haeresim, qua, ut breviter plura constringam, docet nos per arbitrium liberae voluntatis posse bona facere quae volumus, quamvis per auxilium gratiae Dei facilius ea perficere queamus: quomodo viantes iter, et pedibus quidem peragere valemus, sed minore, absque dubio, labore, cum nobis equi, quibus vehamur, affuerint; immemor apostolicae admonitionis, qua dicit: Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim, qui operatur in nobis et velle et perficere (I Cor. II). Et, quod est gravius, impugnator ejus qui non ait: Sine me modicum quid potestis; sed, Sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV). Docet clausa legis sacramenta solos (1067A)intueri posse eos, quos oculatos et eruditio reddidisset et pietas; oblitus gratiae Dei, quae etiam illiteratis et idiotis Scripturarum arcana revelavit, dicente Evangelista, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). Quos idiotas fuisse testatur idem evangelista, cum ait: Videntes autem Petri constantiam et Joannis, et comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur (Act. IV). Dicit sanctum nobis, ac generosum amorem, ab ipso lucis exordio natura conciliante insitum, et ad ultimam usque senectutem solis viribus animi innixum sine ullo damno sui primi persistere vigoris; incredulus profecto Domini sententiae, quia sine illo nihil possumus facere; sed et apostolici sermonis, Quia in multis offendimus Deum omnes (Jac. III). Et mirum, (1067B)ubi didicerit Julianus sanctum nobis ac generosum amorem ab ipso lucis exordio natura conciliante insitum, cum natus de patriarcharum stirpe beatissimus Apostolus dicat: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae (Ephes. II). Quomodo autem natura, nisi quia peccante primo homine, ac sanctum deserente amorem, vitium pro natura adolevit? Mirum, ubi invenerit vel inveniri posse putaverit Julianus hominem, salutem unum, in quo amor sanctus solis animi viribus innixus, usque ad senium sine damno sui persisteret vigoris, cum ille, qui prae amore praecipuo dignus erat in sui Conditoris sinu recumbere, inter eos qui ejus gratia fruuntur, invenire potuit nullum; quin potius humili confessione testatus sit, Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos (1067C)seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Dicit, amorem nostrum, sicut de corpore trahere, quod est perturbatus et rapidus; ita de animo, quod sit sublimis atque continuus, quod etiam utrumque veritati probatur esse contrarium. Si autem amor noster de corpore, et non de animo potius traheret, quod est perturbatus et rapidus, non diceret Dominus: Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Omnia autem mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem (Marc. VII). Et rursum, si noster amor, non de quotidiana Dei gratia, sed de natura, vel viribus animi haberet, ut esset sublimis atque continuus, non diceret Apostolus (1067D)de suis sanctis laboribus, quibus utique per amorem sublimem atque continuum insistebat: Sed abundantius illis omnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). Et iterum: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III). Sed etsi non a Domino, verum a se ipso bona sua opera, in quibus absque ulla contradictione amor sublimis atque continuus arcem tenet, habebat, frustra Domino pro his, quae non dedit, gratias egit dicens: Deo autem gratia, qui nos semper triumphat in Christo Jesu (II Cor. II). Dicit eamdem, quandiu nihil de gentilitatis voluntate desiderat, quasi ad solius animi moveri arbitrium, et in actibus suis habere (1068A)jocunditatem, ut perturbationis immunem, ita etiam libertate gaudentem. Quod est aperte dicere, quia exceptis quae ad carnis stimulos pertinent, in arbitrio sit animi nostri situm, cui se amori vel quantum subdiderit, quodque idem amor, solo animi motu dispensante, id est, nulla Dei gratia actus, operum quoque bonorum perfectionem liberam et nulli obnoxiam perturbationi possideat, quod quantum a vero distet, patenter quisque prudens intelligit. Quare enim tanta multitudo fidelium Conditorem ex toto corde, tota anima, tota virtute diligere quaerens, et proximum quisque ut seipsum, non semper hoc quod cupit obtinet, nisi quia amor idem non ad animi movetur arbitrium, ut Julianus existimavit; sed ut novit Paulus: Charitas Dei diffunditur in (1068B)cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. I); ideoque non aequalis est in omnibus, quia habemus singuli donationes gratiae, quae datae sunt differentes. Quare autem tantis saepe non solum de foris, sed et de ipsa mente nascentibus praepedimur adversis, nec omnia quae desideramus bona valemus perficere, nisi quia fallitur, qui dicit amorem nostrum pro solo animi arbitrio, in actibus suis jocunditatem, ut perturbationis immunem, ita etiam libertate gaudentem? Verum canit Psalmista, qui ait: A Domino gressus hominis dirigitur, et viam ejus cupit nimis. Cum ceciderit justus, non conturbabitur, quia Dominus confirmat manum ejus (Psal. XXXVI). Ubi aperte designat quia nec intra crebra Dominicae protectionis auxilia a perturbatione vitiorum esse valemus immunes, (1068C)neque in omnibus actuum nostrorum gressibus de naturae libertate, sed de divina debemus directione gaudere. Frustra autem Julianus genitalem vult exceptam voluptatem, quae sola ad animi nostri non moveatur arbitrium; quasi non iracundiae vel superbiae, philargyriae, gastrimargiae, cenodoxiae, caeteraque hujusmodi rabies, multo laboriosius, quam libidinis incentiva devincantur. Quae et ante tempora pubertatis, nostrum animum perturbatura adveniunt, et edomita saepe, vel per naturam cessante libidine, nihilominus ipsa nos impugnare non cessant. Dicit adjutorium sancti Spiritus praecedentibus nostris studiis ac meritis dari, atque adhuc dari, ut genus humanum arctius diligamus. Quod ipsius verbis ponere per ordinem libuit. « Cum igitur, inquit, (1068D)sapientis animus, qui voluptatem subjicit dignitati amoris, et incitat et ordinat appetitum, nunquam fines transit officii, sed ad eam magnitudinem atque pulchritudinem studiis procedit ac meritis, ut generosum ejus ignem gratia sancti Spiritus incipiat ventilare; tunc fit illa charitas quae non propinquos solum aut cives, sed ipsum genus humanum gremio suo conatur amplecti. » In qua una sententia quot et quantae sint blasphemiae facile catholicus lector animadvertit. Patet enim quid humanae arbitrio libertatis, quid tribuat gratiae spirituali, quia animum hominis per se sapientem fieri, per se dignitatem sancti et generosi amoris habere, per se huic amori voluptatem subjicere carnis, per sese et incitare ad virtutes, (1069A)et ordinare appetitum posse testatur, in tantum ut nunquam fines transeat officii illius quo idem amor excolentibus est. Qui ipsum animum suis studiis ac meritis ad eam magnitudinem ac pulchritudinem procedere dicit, ut sancti Spiritus sit dignus auxilio; cujus videlicet Spiritus adventu non ita ait juvari animum, quomodo flamma vel fax, cum accenditur, caliginosam juvat domum, quam illustrat; sed ita potius, quomodo ardentem sive lucentem ventus juvat ignem, ut amplius clarescat; qui quidem et sine afflatu venti accendi atque ardere, ac magnam consumere silvam poterat, sed tamen vento impellente magis magisque flammescit. Hoc enim significat dicendo, ut generosum ejus ignem gratia sancti Spiritus incipiat ventilare. Tanta animi bona praemiserat, (1069B)et post omnia haec incipere in ea gratiam sancti Spiritus dicit, quasi supervenientem auxiliatricem, et non praevenientem inspiratricem atque auctorem in nobis studiorum meritorumque bonorum. Qui tamen ejus ventilatione, quid in generoso animi sapientis igne agi credat, intuere. « Tum fit illa, inquit, charitas, quae non propinquos solum aut cives, sed et ipsum genus humanum gremio suo conatur amplecti. » Vides ergo, qui tantum virium nostro animo tribuit, quid Spiritui gratiae tribuat; quam et sero in auxilium ipsi animo advenire, et tunc ei non illam charitatem qua Deus, sed illam solummodo qua genus humanum diligatur, infundere dicit; oblitus vel incuriosus apostolicae fidei, quae dicit quia Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum (1069C)sanctum, qui datus est nobis (Rom. V).

Prolixi est operis cunctas ejus, quas in libro hoc posuit, ineptias in medium proferre, ac testimoniis refellere veritatis. Sufficiant haec pauca exempli gratia posuisse; ex quibus possint caetera, quam sint detestanda, conjici.

Post haec autem et hujusmodi innumera, quibus primum librum contra gratiam Dei disputando complevit, non minore secundum librum ejusdem haeresis peste commaculavit. Denique exponens quod dictum est, quia meliora sunt ubera tua vino, de natura lactis foedissime philosophatus est, moxque foedius multo, qualitatem naturae illius ad confirmationem sui erroris transferre conatus. Quod quia totum ponere, et horrori et nimis longum est, partem ponere satis (1069D)duximus. Inserens se ergo personis eorum, contra quos sub nomine Manichaeorum pugnabat ait inter caetera: « Asserebat namque opiniones nostras ad hoc prorsus spumantium aestus errorum, ut calumniam verteremus in ipsum auctorem; et levandi reatus gratia, quem crimina nimirum voluntatis urebant, ipsam naturam corporis subdebamus infamiae, incapaces bonitatis, et plenos iniquitatis in lucem istam nos venire jurando. Denique nullum fere ad justitiam, quid dico ratione, sed ne sacrae quidem legis institutione perduci. Depretiabat nempe haec opinio naturam carnis et sanguinis. Sed postquam salutare mysterium Dei et hominum mediator arripuit, ut consummatissimae virtutis (1070A)daturus exemplum; naturam hominis mortalis assumeret, ostendit omnia crimina morum fuisse, non seminum. Denique voluntatibus ad meliora conversis, non solum legis, sed etiam evangelica praecepta posse compleri. » Quibus sermonibus ejus breviter respondendum, quia nequaquam in auctorem naturae nostrae calumniam vertimus, cum nos in iniquitatibus conceptos, et esse in delictis natos, dicimus, sed fatemur quia in primis naturae nostrae parentibus ad ejus similitudinem facti sumus, ut immortales et sine peccato in deliciis paradisi, juvante gratia ejus, viveremus; quam videlicet beatissimam vitae primitivae munditiam, si custodire curarent ipsi protoplasti, et non magis hosti crederent quam auctori, usque hodie progenies ex eis (1070B)sancta et impolluta delicias paradisi, mortis simul et peccati nescia incoleret. At dum nulla necessitate naturae, verum sola vagae mentis incuria, peccato consensere, moxque justo Conditoris judicio de loco paradisi voluptatis exclusi, ac morte multati peccati, quod temere contraxerant, stirpi generique suo reliquere contagium: factum est ut peccati quod ipsi sponte commiserunt, nos etiam nolentes reatu constringeremur; ita ut ne parvuli quidem, qui nil boni vel mali velle possunt, ab hoc possint immunes existere, nisi donante gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde probatur falli Julianus, cum dicit, « Reatum nobis solo crimine voluntatis accensum; » et sicut post, apertius suum sensum aperuit, dicens, « Omnia crimina morum esse, non (1070C)seminum. Seminum sunt namque quae ex Adam originalia traximus; morum vero, sive voluntatum, seu fragilitatis et ignorantiae, quae ipsi per nos crimina addimus. » Probatur falli, cum reprehendit eos qui naturam nostri corporis, non eam quae protoplasti sancta et immortalis creata est, sed illam quae post eorum praevaricationem vitiosa effecta est, subdunt infamiae, dicentes, Scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII). Et quod idem apostolus ait, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Galat. V).

Haec tantum sibi invicem adversantur, ut non quae vultis, illa faciatis. Probatur falli, cum vituperat eos qui nos in lucem istam incapaces bonitatis et (1070D)plenos iniquitatis venire testantur. Vere enim profitemur omnes homines in lucem istam plenos iniquitatis, ex reatu primae praevaricationis venire; incapaces autem bonitatis, absit ut nos nasci juremus. Sed haereticus, ut artificiosus deciperet infirmos, junxit mendacio perfidiae veritatem catholicae professionis. Probatur falli, cum jurare nos dicit nullum ad justitiam non solum ratione, sed ne sacrae quidem legis institutione perduci. Quinimo fatemur, et ratione et doctrina sanctae legis, ad justitiam nos, auxiliante Domino, perduci, absque gratia vero illius, nec per naturalis subsidia rationis, nec per divina legis scita nos posse justificari, Apostolo teste, quia Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III), id est, littera praecipiens occidit, si non (1071A)adsit Spiritus, qui praecepta litterae donet impleri. Et Spiritus vivificat, donando ut perfici littera possit. Quod autem ait de Domino, « Ut consummatissimae virtutis daturus exemplum, naturam hominis mortalis assumeret, » secretius haeresis suae virus evomuit, quia dicit « venientem in carne Dominum non dona nobis, sed exempla contulisse virtutis; » unde dicit post modicum, « De ipsius, inquam, susceptione carnis, morum peccata damnavit; non naturam videlicet carnis, sed opera commutando, ut justificatio legis sub exemplo ipsius compleretur in nobis. » Item in expositione versiculi, Collum tuum sicut monilia: « Cum pulchra, inquit, per naturam cervix gemmarum insignitur ornatu, » felicitatem sine dubio auget industria; et quasi se digna conveniunt, (1071B)honor videlicet monilium, et cervicum venustas: sic ergo et in te, cujus generositatem doctrina componit, ut virtutes, quas natura inchoet, disciplina consummet; pro eo, ut diceret, « Gratia inchoet, gratia consummet, gratia coronet. » Item post innumera hujusmodi, quae in ipsis ejus opusculis pius lector facillime deprehendet, in explanatione versiculi, quo dictum est, Apprehendam te, et inducam in domum matris meae, ibi me docebis, ne patentius, quae contra fidem vesana sentiret, intimavit dicens de Domino: « Jam in ipsa infantia multa quae discere debeamus, ostendit: Primo ipsum esse opificem universorum ex masculi et feminae conjunctione nascentium, qui sibi sine ministerio viri, corpus ex virgine fabricasset; deinde (1071C)nullum peccatum esse homini congenitum, quandoquidem ille, et carnis veritate circumdatus, et maculae immunis exstiterit; postremo originem nostram non posse, nisi impie, diaboli operibus ascribi, quae Deo vero non solum conditore, sed etiam habitatore congauderet. » Non solum autem haec dicendo, errorem struit, sed hoc ipsum etiam interveniente agit exemplo. Nam peccatum esse homini congenitum testatur Scriptura, quae dicit, Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris, eorum usque in diem sepulturae, in matrem omnium (Eccli. XL). Imo hoc ab ipsa conceptione esse homini coaevum, testatur beatus Job, cum Domino supplicans ait: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es (Job. (1071D)XIV)? Et quae poterit esse consequentia, ut ideo dicatur nullum peccatum hominibus ex masculi et feminae conjunctione nascentibus esse congenitum, quoniam Filius Dei, qui sibi sine ministerio viri, corporis [corpus] ex virgine fabricavit, et carnis veritate circumdatus, et maculae immunis exstitit? Quae est ratio consequens, ut homo purus innocentiam suae nativitatis astruat exemplo nati in carne Mediatoris Dei et hominum, cum de illius nativitate dixerit virgini matri archangelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I). Nostrae autem parenti post reatum praevaricationis dixerit justus judex: Multiplicabo aerumnas (1072A)tuas et conceptus tuos; in dolore paries filios, et sub viri potestate eris (Gen. III). Sed neque hoc quod dicit, originem nostram non posse, nisi impie, diaboli operibus ascribi, quae Deo vero non solum conditore, sed etiam habitatore gauderet, aut catholice, aut consequenter fecit: quia nimirum diabolus, etsi peccatum protoplastis intulit, nec tamen eis naturalis procursum benedictionis abstulit, qua audierant: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I). Non ergo illa impietate decipimur, quam nobis improperat Julianus, ut originem nostram diaboli operibus ascribamus, quam primordialis opere benedictionis a Deo conditam scimus. Absit autem, ut originem nostram post praevaricationis malum, Deo dicamus esse gavisam, ante remedium secundae (1072B)regenerationis, quae fit ex aqua et Spiritu sancto, donante gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Pauca haec de pluribus ex praefato opere Juliani ad cautelam legentium annotasse necessarium duximus, quorum admoniti exemplis, vigilantius in reliqua ejus lectione, quae non minus noxia saepe salutaribus dicta interserit, circumspiciant. Nam et in aliis opusculis eamdem suam haeresim, quamvis multum reclamante sanctissimo ac doctissimo antistite Augustino, affirmare non dubitat. Denique in libro, quem de Bono constantiae scripsit, bonum naturae libertatemque nostri arbitrii, ut ipse autumat, contra perfidiam Manichaei magna instantia defendit. Ut autem veritas probat, magna pervicacia contra fidem coelestis gratiae durat. « Haec (1072C)namque est, inquit idem, constantia, quae maxime asserit arbitrii potestatem, ac bonum, ejusque naturae et humani animi motus liberos, dum ostendit omne mentis bonum voluntarium, nec ulli unquam casui obnoxium. Motus autem me non solum carnis, sed nec animi habere liberos docent, non apostolicae tantum litterae, verum etiam ipsae meae cogitationes, quae volentem me saepissime, conantemque ut de caeteris taceam, fixa mente ac desiderio infatigabili devotioni orationis incumbere non sinunt. Qui si motus animi liberos haberem, ita vellem continuae tempore orationis animum precibus intentum retinere, quomodo membra corporis facillime soleo, quoties volo, quocunque vel situ vel loco orationis componere. » Et paulo post: « Ipsa enim armat, (1072D)inquit idem, egregium cujusque, et accendit animum, dum illum libertatis suae semper admonet, dumque omnes ab eo repellit metus. » Quanto enim melius expugnaret Manichaeum, si diceret, quia gratia Dei fecit egregium cujusque electi animum, et accendit ad studia virtutum, dum illum infirmitatis suae semper admonet, et quia sine ipsa nihil facere potest; dumque omnem ab eo fiduciam suae repellit virtutis, ac Deo canere suadet: Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII)!

Et iterum post multa, quibus libertatem nostrae voluntatis praedicat, ait: « Etenim sicut praeclare a doctissimis atque orthodoxis disputatum est, nemini vere unquam noceri, nisi a seipso potest; nec est (1073A)prorsus aliquid quo quisquam invitus fiat miser. Quid tandem virtus timebit, nisi defectum sui, quo homini in aeternum nocetur? » Quae nequaquam stare sententia nisi apud haereticos potest, quia constat nimirum quod peccatum Adae cunctis hominibus nocet, non quidem a seipsis, verum ab illo qui primi facinore reatus totum genus humanum, nisi quem gratia Christi liberat, perpetuo damnavit. Nocet haereticorum malitia illis, quos catholicam scire ac tenere fidem desiderantes, in interitum nescientes nolentesque detrahit. Verum timens Julianus ne, si in tanto hoc volumine totum, quod recte viveremus, libertati nostrae voluntatis tribueres, quasi apertus gratiae Dei hostis detestaretur atque anathematizaretur ab omnibus, fecit et hujus hoc in loco mentionem; (1073B)et hoc ita occulte ut non omnes eam virtutes dare, sed unam in nobis solummodo juvare diceret et firmare constantiam. « Divinae enim gratiae est, inquiens, amare et firmare constantiam, quae caeteras possit custodire virtutes; et contra omnia, quae resistunt, defendere virtutem. » Ubi et cautissimo usus est verbo, ut non diceret eam donare, quasi antea non habitam nobis constantiam, sed potius juvare et firmare, quasi a nobis jam exortam, ut ventus flammam ignis, quam non ipse accendit, sed aliunde accensam, ut clarius flammescat, adjuvat; et ne exstingui debeat, flando confirmat. Sicut in ipso libro de Amore plenius sensum suum dilucidasse monstravimus. Circa hujus autem libelli finem, manifeste prodit ipse Julianus qua intentione in hujusmodi (1073C)assertionibus per cuncta quae considerat opuscula laboraret. « Scandalum, inquiens, Manichaeo est, eo quod commentitum, » id est, abnegantes Dominum nostrum, qui est verus, fatemur. Offendit, quia naturam bonam, quia liberum hominis asserimus arbitrium. Sed et in libro quem ad Demetriadem virginem Christi, de Institutione virginis scripsit, haec eadem de potentia liberi arbitrii, quomodo sentiat, pandit. Quem videlicet librum nonnulli nostrum studiose legentes, sancti et catholici doctoris Hieronymi esse temere arbitrantur, minime pervidentes quod et suavitas eloquentiae demulcentis, et haereseos perversitas seducentis, manifeste probat hoc illius opusculum non esse. Quin potius ipse fidem ejus, vel magis perfidiam in Dialogo Attici (1073D)et Critobuli, quem vivente Pelagio edidit, cum adhuc Julianus ab eo puerulus, quasi in caverna colubri, nutriebatur regulus, divinis expugnarit ac protriverit eloquiis. In hoc ergo Julianus libro, et in aliis se opusculis eamdem suam haeresim confirmasse declarat, ita scribens: « Quoties mihi de institutione morum et sanctae vitae conversatione dicendum est, soleo prius humanae naturae vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possit ostendere. » Et paulo post: « Quem ergo, inquit, exhortationis ordinem, cum in aliis quoque opusculis tenuerim, tum hic maxime servandum puto, ubi eo plenius bonum naturae declarari debet, quo vita instituenda perfectior. » Item in processu libri ejusdem: (1074A)« Quam enim, inquit, multos philosophorum et audivimus et legimus, et ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberales, abstinentes, benignos, honores simul mundi ac delicias respuentes, et amatores justitiae non minus quam sapientiae? Unde, quaeso, hominibus alienis a Deo ista quae Deo placent? Unde haec illis bona, nisi de naturae bono? Et cum ista quae dixi, vel unum simul omnia, vel singula singulos habere videamus, cumque omnium una natura sit, exemplo suo invicem ostendunt; omnia in omnibus esse posse, quae vel singula inveniuntur in singulis. Quod si etiam sine Deo homines ostendunt quales a Deo facti sunt, vide quid Christiani possint, quorum in melius in Christo instaurata natura est, et qui divinae gratiae juvantur auxilio. » (1074B)Et post multa hujusmodi loquens de beato Job, « O virum, inquit, ante Evangelia evangelicum, et apostolorum, ante apostolica praecepta, discipulum! qui aperiens occultas naturae divitias, et in medium proferens ex se, quid omnes possemus, ostendit. » Item post pauca, « Neque nos, inquit, ita defendimus naturae bonum, ut eam dicamus malum facere non posse, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur; sed ab hac eam tantummodo injuria vendicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate, nec malum faciamus, et quibus liberum est unum semper agere, cum semper utrumque possumus. Unde enim alii judicaturi sunt, alii judicandi, nisi quia in eadem natura dispar voluntas est? et quia (1074C)cum omnes idem possimus, diversa faciamus? » Et paulo post, Adam de paradiso ejectum, Enoch raptum de mundo esse commemorans, adjecit: « Nec enim a justo Deo, aut ille puniri meruisset, aut hic eligi, nisi uterque utrumque potuisset. Hoc de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Esau et Jacob geminis intelligendum est; ac sciendum solam voluntatis esse causam, cum in eadem natura merita diversa sunt. » Et rursum post pauca: « Neque vero, inquit, alia causa nobis quoque difficultatem bene vivendi facit, quam longa vitiorum consuetudo, quae nos, cum inficit a parvo, paulatim quae per multos corrumpit annos, ita postea obligatos sibi et addictos tenet, ut vim quamdam videatur habere naturae. » Item post multa, quibus optime virginem Deo dicatam instituit, (1074D)et revera multum utile ac salubre opus perficeret, si eam divinae gratiae in omnia suffragia flagitare, et non animi sui libertate, viribusque fidere doceret; quomodo etiam in illo, quem de Bono constantiae scriptum ab eo diximus librum, multum prodesset virtutum studiosis, si non virulenta intermisceret vitia errorum. Sed si modicum fermentum, Apostolo teste, totam massam corrumpit (I Cor. V), quanto magis venenum quam maximum? « Ascribimus, inquit, iniquitatem justo, pio crudelitatem, dum eum primo impossibile aliquid praecepisse conquerimur. Proinde pro his damnandum ab eo putamus hominem, quae vitare non potuit. » Et paulo post, « Nec impossibile aliquid potuit imperare, qui justus (1075A)est: nec damnaturus est hominem ob ea quae non potuit vitare, qui pius est. « In his singulis, quae ex uno ejus excepi libello, sententiis, quanti sint errores facile cuivis docto patet. Quas ideo tam plures coacervatim posui, ut pluribus errorum probamentis convincerentur hi qui hunc librum a catholico beati Hieronymi calamo scriptum contendunt, cautioresque ergo ejus lectione redderentur, quem haereticum esse didicissent. Quibus etiam sententiis pariter omnibus strictim respondere commodum duxi: ut pote quae cunctis, ut dixi, clarius luce quam sint nefandae patescant. Quod ergo dicit, « Multos philosophorum patientiam, castitatem, modestiam, aliasque de naturae bono habere virtutes; » constat, quia quicunque philosophorum Christum Dei virtutem et Dei (1075B)sapientiam nescierunt, hi nullam veram virtutem, nec ullam veram sapientiam habere potuerunt. In quantum vero vel gustum aliquem sapientiae cujuslibet, vel virtutis imaginem habebant, totum hoc desuper acceperunt; non solum munere primae conditionis, verum etiam quotidiana ejus gratia, qui creaturam suam nec se deserentem, deserens dona sua, prout ipse judicaverit, hominibus, et magna magnis, et parva largitur parvulis. Quod vero dicit, « Omnia in omnibus posse esse, quae vel singula inveniuntur in singulis; » contradicit Scripturae, quae ait, Nec enim omnia possunt esse in omnibus, quoniam non est Filius hominis immortalis; ubi manifeste insinuatur, quia cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc demum possunt esse omnia in omnibus bona virtutum; (1075C)et ne tunc quidem de naturae bono, sed per gratiam ejus de quo scriptum est, Ut sit Deus omnia in omnibus. Sed et quotidiana nostrae fragilitatis documenta probant non omnia in omnibus esse posse, ubi tam multi inveniuntur qui summa nitentes instantia, nequaquam ad eas, quas alios vident habere, possunt pervenire virtutes. Quod homines sine Deo dicit ostendere quales a Deo facti sunt, adeo longe veritate abest, ut nec homines Deo proximi valeant ostendere in hac duntaxat vita, quales a Deo protoplasto facti sunt. Quis enim sapientia vel vita major esse poterit eo qui, priusquam carnis debitum solveret, usque in paradisum, vel tertii coeli ad adyta raptus, civium supernorum et conversationem contemplatus est, et audivit colloquia? Qui tamen dicit, (1075D)Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII). Quod parentes generis humani, quandiu naturae bonum intemeratum custodiere, constat dicere non potuisse. Quod Christianorum naturam melius dicit instauratam esse per Christum, et eos divinae gratiae juvari auxilio, si de his solummodo quae in remissione peccatorum per baptisma nobis donata sunt, vult intelligi, haereticum est; si autem et de quotidiana ejus gratia, qua nos in mente et corpore instaurare et juvare non cessat, catholicum est. Quod dicit, beatum Job aperuisse in virtutibus suis eximiis occultas naturae divitias, et ex se quid omnes possemus ostendere, (1076A)quanto melius diceret quod aperuit ineffabiles divinae gratiae divitias, et in se, quia haec omnibus quibuscunque vellet, dare posset, ostenderet. Quod dicit, nos vitio naturae ad malum non impelli, qui nec bonum sine voluntate, nec malum faciamus, repugnat Apostolo dicenti, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago (Ibid.).

Quod dicit liberum nobis esse unum semper agere cum semper utrumque possimus, contradicit prophetae, qui Deo supplex loquitur dicens, Scio, Domine, quia non sit hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Tob.). Sed et Apostolo majorem se facit, qui dixit, Ego igitur ipse (1076B)mente servio legi Dei; carne autem, legi peccati (Rom. VII). Quod dicit non aliunde alios judicare, alios judicari, nisi quia in eadem natura dispar voluntas sit, et quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus, contradicit catholicae fidei, quae etiam parvulos esse judicandos confitetur, eos qui in eadem natura positi, priusquam aliquid boni malive facere aut velle, aut saltem nosse poterant, sine baptismo rapti sunt. Quod Esau et Jacob, caeterosque tales, sola voluntatis causa dicit esse discretos, ut in eadem natura merita haberent diversa, contradicit Apostolo, qui de eisdem loquens ait, Cum enim necdum nati fuissent, aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: (1076C)Quia major serviet minori; sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX). Quod dicit non aliam causam nobis difficultatem bene vivendi facere, quam longam vitiorum consuetudinem, contradicit Scripturae, quae dicit, Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL). Quod dicit Dominum non impossibile aliquid praecepisse, qui justus est; verum profecto dicit, si ad ejus respicit auxilium, cui catholica vox supplicat, Deduc me in semitam mandatorum tuorum (Psal. CXVIII). Si vero viribus animi sui fidit, refellit eum veridica ejusdem justi Conditoris sententia, qua dicit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XIII). Quod dicit, eum qui pius est, non damnaturum esse hominem, pro eo quod vitare non potuit, contradicit ejusdem pii (1076D)Redemptoris et justi judicis sententiae, qua etiam de parvulis ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest videre regnum Dei (Joan. III). Quamvis, ut sanctus Augustinus ait, « mitissima prorsus poena vel damnatio erit omnium, qui praeter peccatum, quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt. » Nec tamen tales a damnatione prorsus esse non possunt immunes, cum manifeste dicat Apostolus quia regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt (Rom. V). Et quasi quaereretur quare regnaverat in omnes qui non peccaverunt, mox rationem reddit adjungens, In similitudinem praevaricationis Adae (Ibid.), id est, non propter sua propria peccata, sed quia sui similes (1077A)genuit praevaricator Adam. Dicendum ergo nobis in hac parte quaestionis, quod dixisse audivimus eumdem apostolum Paulum, qui de Esau et Jacob geminorum ex uno concubitu nascentium dispari sorte, disputans ait, Quid ergo dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Absit. Moyses enim dicit, Miserebor, cui miserebor; misericordiam praestabo, cui misertus fuero. Igitur non volentis, neque currentis; sed miserentis Dei est (Rom. XI), et caetera usque dum plurimum hac quaestione lassatus, ita conclusit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Ibid.)! Haec de opusculis Juliani, ad cautelam legentium praelibare, commodum rati sumus. Hinc ad expositionem stylum vertamus Cantici (1077B)Canticorum, et in libro ad intelligendum difficillimo, seduli Patrum vestigia sequentes, quidquid, juvante ea, quam defendimus, gratia Dei, valemus studii salutaris impendamus. In quo opere lectorem admoneo, ne me superfluum judicet, qui de natura arborum, sive herbarum aromaticarum, quae in hoc volumine plurimae continentur, juxta quod in libris antiquorum didici, latius explanare voluerim. Feci namque hoc non arrogantiae studendo, sed meae meorumque imperitiae consulendo, qui longius extra orbem, hoc est in insula maris Oceani nati et nutriti, ea quae in primis orbis partibus, Arabia dico et India, Judaea et Aegypto geruntur, non nisi per eorum qui his interfuere scripta nosse valemus.

CAPITA IN CANTICA CANTICORUM. (1077C) I. Synagoga Dominum venire in carne desiderat, ac venienti, devota charitate, occurrit.--II. Obscuratam se persecutione infidelium Judaeorum primitiva queritur Ecclesia, unde et dilecti sui Redemptoris tremens invocat auxilium.--III. Dominus objurgans Ecclesiam, paventem admonet datae sibi gratiae adversus omnes hostium insidias.--IV. Confortata verbis Dei Ecclesia, conversationem ejus, in carne passionem et resurrectionem ad memoriam revocat.--V. Laudat eam confortatam Dominus, cui vicem laudis rependens, in pace aliquantula vitae praesentis, cum eo gaudere desiderat.--VI. Dominus gaudium virginis matris commemorans, in sponsa quoque sua (1077D)virtutem castimoniae laude dignam complectitur.--VII. Introducta in cognitionem coelestium sacramentorum Ecclesia, sub protectione sui Redemptoris refici et quiescere cupit.--VIII. Adjurat ipse credentes ne pacem Ecclesiae turbarent.--IX. Apparens in carne Dominus, Ecclesiam ad praedicandum excitat, eo quod longae infidelitatis hiems, quae mundum presserat, abierit, et in auspiciis agendi putidas haereticorum versutias deprehendere ac refellere praecipit.--X. Favens Domini jussis Ecclesia, saepius eum ad se juvandam per occultae gratiam inspirationis advenire precatur.--XI. Exponit Ecclesia gentium quo ad fidem Christi ordine pervenerit; cujus votis ipse congaudens, praecepit fidelibus ne (1078A)ejus requiem inquietent.--XII. Miratur Synagoga fidem inspiratam Ecclesiae, mortificatione carnis et orationis virtute devotam.--XIII. Illa respondet lectulo se ac ferculo pacifici regis, id est, animarum requie et interna refectione delectatam advenisse, et maxime ipsius decore regis, ad cujus cernendam speciem, eos quoque qui se admirabantur excitat.--XIV. Delectatus fide Ecclesiae Dominus speciatim membra ejus omnia, hoc est, singulas quasque fidelium personas, dicenti, laudatione commendat; persecutorum quoque rabiem, ad ejus reverentiam inclinandam esse praedicit, pro cujus amore et ipse vulnera crucis susceperit.--XV. Praedicatorum ejus doctrinae dulcedinem, fructus operum, et flagrantiam dulcissimae describit opinionis.--XVI. Ventis (1078B)eam tribulationum, ut constantia ipsius amplius probetur, tentandam committit.--XVII. Illa suae conscia devotionis, ipsum ad se insipiendam advenire precatur.--XVIII. Dominus se jam advenisse ad eam ac piis ejus operibus delectatum esse testatus, supernos quoque cives bonis congaudere praecepit.--XIX. Quiescens a saeculi tumultibus, Ecclesia excitatur voce Dominica, ad corrigendos quosdam in quibus spes et dilectio ejus jam frigere coeperat; illa quietis amore ministerium excusans, secreta ipsius compunctione ad agendum accendi incipit, sed non statim coepta sequitur effectus; unde, conspectis magnorum virtutibus doctorum, quidquid in se de mundi concupiscentiis adhaerebat, abjicit.--XX. Eadem in quibusdam suis fidelibus obsecrat perfectiores, (1078C)ut in tempore suae compunctionis, sive orationis, se quoque Domino commendent.--XXI. Illi contra petunt aliqua sibi de ejus virtutibus narrari, quarum accensi dulcedine, amplius in ejus amore flammescant.--XXII. Agit petita, et praeconia virtutum ac potentiae eis congrua laude decantans, denuo interrogat in qualium mentibus ejus soleant vestigia reperiri.--XXIII. Respondet piis sanctorum desideriis, ac fructuosis operibus eum delectari, ac perfectos quosque castimoniae virtutibus ad aeterna gaudia colligere.--XXIV. Audiens haec Dominus, laudat Ecclesiae devotionem, laudat operationem; nec tamen se in hac vita multum desiderari edocet.--XXV. Multis per orbem ecclesiis, multis falsorum fratrum conventiculis, multis innocentium choreis, (1078D)totam Ecclesiae perfectionem dicit esse praeferendam.--XXVI. Audiens Synagoga laudari Ecclesiam a Domino, et ipsa ad admirandam eam accenditur, maxime quod invincibili virtutum certamine cunctis sit hostibus terribilis, quod in fine mundi Apostolus docet esse futurum.--XXVII. Respondet Ecclesia, et in doctoribus suis declarat, quae sibi fuerit causa militaris paratus, sollicitudo videlicet omnium Ecclesiarum e quibus ipsa una catholica constat.--XXVIII. At Synagoga necesse se haec dicit, subito stupore Evangelium praedicantis confessa se fuisse conturbatam; cujus coeptis salutaribus gaudens Ecclesia, ad agnitionem sui Redemptoris eam reverti postulat.--XXIX. At ipse Redemptor annuens ejus (1079A)hortamentis, nihil in illa magis quam industriam virtutum testatur esse videndam.--XXX. Item laudes dilectae suae ex more describens, primo omnium in junctura feminum ejus, adunationem amborum in se credentium, seque diligentium, designat populorum.--XXXI. Ipsa ejus laudatione rapiens verbum de ore ejus, accumulat laudem, et ipsum venire supplicat, quatenus, eo cooperante, pios sive operationis sive praedicationis possit subire labores.--XXXII. A novo incipiens Ecclesiae primordio, Dominum optat incarnari, quo per suffragia humanae susceptionis, quasi sustentationem laevet, ut ad contemplationem divinae gloriae quasi ad amplexus dexterae, mereatur ascendere.--XXXIII. Ipsa adgaudens ejus desideriis, adjurat credentes ex Judaeis ne fidem (1079B)gentium turbent.--XXXIV. Qui jussis obtemperantes, subitam ejus conversationem suspecta mente mirantur.--XXXV. Admonet et ipsam Ecclesiam dilectionis, quam per arborem crucis redemit, suique semper memoriam in corde et opere ferre praecipit.--XXXVI. Alloquitur et Synagogam, quid de primitiva ex gentibus Ecclesia fieri debeat, necdum habente de suis, qui doctores valeant ordinari.--XXXVII. Et addit ipse, si quis in eis sit vita et sermone sublimis, erudiendum hunc litteris divinis, ut sic ad gradum queat promoveri; qui vero naturae simplicioris, proponenda illis sanctorum exempla, quibus amplius in fide confortetur.--XXXVIII. Ipsa se sublimem dono ejus effectam, atque in viris perfectioribus gradu doctoris esse habilem respondet.--XXXIX. (1079C)Additque Ecclesia in pace sui Conditoris vocata, multos habere populos, ut nationes gentium ad se pertinere designet.--XL. Favens his Dominus, totius Ecclesiae se habere curam protestatus, jubet eos qui benedixerint, etiam ministerium praedicandi subire.--XLI. Ecclesia jussis obediens, obsecrat eum ad adjuvandos suos coeptus spirituales, saepius se in cordibus fidelium adhibere praesentem. CANTICA CANTICORUM AD LITTERAM SIC HABENT. CAPUT PRIMUM. Vox Ecclesiae: Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te. Trahe me (1079D)post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et laetabimur in te. Memores uberum tuorum super vinum, recti diligunt te. Item vox Ecclesiae: Nigra sum sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Nolite me considerare, quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, (1080A)et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Collum tuum sicut monilia. Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus. Tigna domorum nostrarum cedrina. Laquearia nostra cypressina.

CAPUT II. Ego flos campi, et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. (1080B)Sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desiderabam, sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Vox dilecti mei, Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En, ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En, dilectus meus loquitur mihi, Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et (1080C)veni. Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit. Vox turturis audita est in terra nostra, ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni. Columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis, quia vox tua dulcis, et facies decora. Capite nobis vulpes pusillas, quae demoliuntur vineas. Nam vinea nostra floruit. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere, similis esto, dilecte mi, capreae, aut hinnulo cervorum super montes Bethel.

CAPUT III. In lectulo meo per noctes quaesivi, quem (1080D)diligit anima mea. Quaesivi illum, et non inveni. Surgam, et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Quaesivi illum, et non inveni. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Num, quem diligit anima mea, vidistis? Paululum cum transissem eos, inveni quem diligit anima mea. Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris (1081A)pigmentarii? En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi, uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum. Media charitate constravit propter filias Jerusalem. Egredimini, et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua, in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus.

CAPUT IV. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. Dentes tui sicut (1081B)greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. Omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas. Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet. Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Duo ubera sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni. Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Vulnerasti cor meum, soror mea, (1081C)sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea, sponsa mea! Pulchriora ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua; et odor vestimentorum sicut odor thuris. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus; cypri cum nardo. Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani. Myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. Surge, aquilo, et veni, auster, (1081D)perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

CAPUT V. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum; veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, charissimi. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea; quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. Surrexi, ut aperirem dilecto meo. Manus (1082A)meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. Pessulum ostii mei aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quaesivi, et non inveni illum. Vocavi, et non respondit mihi. Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem, percusserunt me, et vulneraverunt me; tulerunt mihi pallium meum custodes murorum.--Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei quia amore langueo. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? Qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Caput ejus, aurum optimum. Comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Oculi ejus (1082B)sicut columbae, super rivulos aquarum; quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima. Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. Labia illius, lilia distillantia myrrham primam. Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani. Electus ut cedri. Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et iste est amicus meus, filiae Jerusalem. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum, quo declinavit dilectus tuus? et quaeremus eum tecum.

CAPUT VI. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis, ut pascatur in hortis et lilia (1082C)colligat. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quae apparuerunt de Galaad. Dentes tui sicut greges ovium, quae ascenderunt de lavacro. Omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis. Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque oculis tuis. Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genitrici suae. Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae, et laudaverunt eam.--Quae (1082D)est ista quae progreditur, quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Descendi ad hortum nucum, ut viderem poma convallis; ut inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. Nescivi, anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te.

CAPUT VII. Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturae feminum tuorum, sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli capreae. (1083A)Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Esebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui ut purpura regis vincta canalibus. Quam pulchra es, et quam decora, charissima in deliciis? Statera tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. Dixi, Ascendam in palmam, apprehendam fructus ejus, et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum. Guttur tuum quasi vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis, mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, (1083B)si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea. Mandragorae dederunt odorem in portis nostris. Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

CAPUT VIII. Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer; et jam nemo me despiciat. Apprehendam te, et ducam in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae; ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius (1084A)amplexabitur me. Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa supra dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura ut infernus aemulatio. Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nil despiciet eam. Soror nostra parva est, et ubera non habet. Quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? Si murus est, aedificemus (1084B)super eum propugnacula argentea. Si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. Vinea fuit pacifico, in ea quae habet populus. Tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu ejus mille argenteos. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. Quae habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum.

LIBER SECUNDUS. (1083) (1083C)Cantica Canticorum, in quibus sapientissimus ille regum Salomon mysteria Christi et Ecclesiae, Regis videlicet aeterni, et civitatis ejus, sub figura sponsi et sponsae descripsit, quisquis legere cupit, meminisse debet in primis quod omnis electorum congregatio generaliter Ecclesia vocatur. Et tamen nunc causa discretionis specialiter ea fidelium portio quae incarnationis Dominicae tempora praecessit, Synagoga; quae vero hanc secuta est, Ecclesia nuncupatur. Namque vetus Scriptura fidelem temporis illius plebem utroque solet designare vocabulo. Utrumque autem Graecum est nomen: Synagoga congregatio Latine, et Ecclesia dicitur convocatio. Quo nomine magis fideles temporis hujus, ob ampliorem spiritualis scientiae cognitionem, appellari placuit. Quia (1083D)convocari proprium est eorum qui audire ac discernere norunt; congregari autem et lapides, vel alia quaelibet insensibilia possunt. Utraque autem haec portio justorum, una eadem est Christi fide ac dilectione consors; quanquam habent sacramenta pro temporum ratione disparia, testante apostolo Petro, qui ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XV). Nam sicut et nos, peracto jam Dominicae incarnationis, passionis, et resurrectionis mysterio, salvari speramus, et credimus, ita et prior Ecclesiae pars eamdem Domini ac Redemptoris incarnationem, (1084C)passionem ac resurrectionem futuram adhuc exspectans, per ejus se gratiam, quam magnopere advenire cupiebat, salvandam esse credebat. Hujus ergo vox in amoris cantico prima resonat; cui cum prophetae sancti creberrime, et viam vivendi monstrarent, et ejus promitterent adventum, qui tanquam sponsus suo procedens de thalamo, mundum omnem novae benedictionis gratia donaret, coepit, transcensis praeconum vocibus, ipsius magis Regis ac Salvatoris sui desiderare praesentiam, dicens:

CAPUT PRIMUM. I. Osculetur me osculo oris sui. Quod est aperte dicere: Obsecro non semper ad me erudiendam angelos, non prophetas destinet, veniat jam aliquando (1084D)ipse qui tandiu promissus est, et praesentiae suae me luce informet, ac velut osculum offerens, proprio me ore alloquens confortet; sed et mei oris patienter attactum suscipiat, id est, interrogantem me de via salutis, audire atque erudire non spernat. Quod profecto desiderium ejus tunc impletum esse constat, quando sicut in Evangelio legimus: Sedente in monte Jesu, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Et rursus cum discipulis praesentiae suae, hoc est, adventus in carnem, dignitatem in memoriam revocaret, dicens: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis quia multi reges et prophetae cupierunt (1085A)videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X). Aperuit etiam tunc os suum, ut inaudita saecula [ Forte, saeculo] gaudia coelestis regni promitteret, cum toties ante prophetarum ora aperuerat, quibus suum saeculo polliceretur adventum. Postquam autem Synagoga Dominum venire desiderans, praedicantibus eum prophetis, ait: Osculetur me osculo oris sui, id est, ipse mihi dona suae doctrinae impertiatur, repente ad ipsum, cujus desiderio flagrabat, verba convertens subdit: Quia meliora sunt ubera tua vino. Ac si patenter diceret: Ideo te advenire, tuis oculis recreari cupio, quia tuae dulcedo praesentiae cunctis incomparabiliter eis, quae per praecones adventus tui misisti, muneribus antecellit. Vinum quippe fervorem scientiae legalis, (1085B)ubera vero dicit rudimenta evangelicae fidei. De quibus ait Paulus: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Et iterum: Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II). Ubera ergo sponsi meliora sunt vino, quia rudimenta Novi Testamenti, quoscunque ex aqua et Spiritu regenerant, mox vitae coelestis introitu aptos reddunt, quod longa legis observatio nequaquam facere valebat, ne in his quidem qui gustu supernae suavitatis accensi veraciter dicere Deo poterant, cum Psalmista: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII)! Probante Apostolo, qui dicit: Nihil enim ad perfectum lex (Hebr. VII). Si autem ubera Christi, id est, primordia Dominicae fidei meliora sunt vino legis, (1085C)quanto magis vinum Christi, id est, perfectio doctrinae evangelicae, cunctis legalibus caeremoniis praestat! Si sacramenta incarnationis ejus ad vitam mittunt, quantum divinitatis ejus agnitio, quantum visio glorificat? Nam et ipse sponsus non solum lac, sed vinum se habere significat, cum in sequentibus dicit: Bibi vinum meum cum lacte meo. Quantum vino legis vinum praecelleret suum, mystice in Evangelio significat, ubi, deficiente in nuptiis Ecclesiae typicis vino vetere, novum ipse de aqua fecit vinum, majore prorsus laude dignissimum. Et jure ubera sponsi nominat, quod mulieris est membrum corporis, ut in ipso carminis initio figurate se loqui manifestet. Sicut etiam in Apocalypsi, qui et ipse typicus liber est, cum dicit de (1085D)illo Joannes: Vidi in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis vestitum podere (Apoc. I). Addit, Et praecinctum ad mamillas zona aurea. Sed nec ipse sponsus, id est, Dominus noster, sexus feminei figuram in se transferre refugit, cum per Isaiam dicit: Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? Et iterum: Quomodo si cui mater blanditur, ita ego consolabor vos (Isai. LII)? Et in Evangelio ad civitatem incredulam: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti (Matth. XXIII)?

Fragrantia unguentis optimis. Unguenta optima sunt dona Spiritus sancti, quibus ubera Christi fragrant, quia doctores sancti, ministri videlicet lactis (1086A)evangelici, per unctionem Spiritus in virtutum amorem proficiunt. Et quidem bona erant unguenta, quibus prophetae et sacerdotes visibiliter ungebantur in lege; sed optima sunt illa unguenta quibus apostoli sunt apostolorumque successores invisibiliter uncti. De quibus ait Paulus: Et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris (II Cor. I). Et apostolus Joannes: Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, in vobis maneat (I Joan. II). Et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, etc. (Ibid.). Item unguentis fragrant optimis, cum opinionem bonae suae operationis vel praedicationis longe lateque profundunt; sicut ipsi aiunt: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae (1086B)suae manifestat per nos in omni loco (II Cor. II). Reddit autem causam quare ubera ejus unguentis fragrent optimis, dum subjungit:

Oleum effusum, nomen tuum. Neque enim mirandum si membra illius redoleant unguentis, quia ab oleo nomen ipse accepit, ut unctione Christus, id est, unctus vocaretur. Illa nimirum videlicet de qua Petrus ait: Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X). Solet quippe appellatione olei Spiritus sanctus intelligi, testante propheta, qui in ejusdem sponsi laudibus ait: Unxit te Deus, Deus tuus, olco laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). Oleum ergo non stillatum, sed effusum nomen ejus, quia sicut de illo praecursor suus ait: Non ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater enim diligit Filium, (1086C)et omnia dedit in manu ejus (Joan. III). Qui etiam in electis suis olei effusi nomine, non immerito censetur, quibus in carne apparens, Spiritus sui charismate largissime manavit, ita ut ea quae in una prius gente Judaea tenebantur occulta, nunc in totius orbis fines gratia clara perfuderit, adimpleta jam prophetia quae dixerat: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II). Quod exponens apostolus Petrus ait: Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum, quod vos vidistis et audistis (Act. II). Oleum igitur effusum nomen ejus, quia hoc recte nominatur quod est, id est, plenus Spiritu sancto recte nominatur, quod agit idem ejusdem dono Spiritus, electorum corda perungens.

(1086D)Ideo adolescentulae dilexerunt te. Adolescentulas dicit animas quae, in Christo renatae, sordes veteris hominis abjecerunt. Quae tanto magis amori sui Conditoris inhaerent, quanto se agnoscunt sola ejus gratia, et remissionem peccatorum, et dona Spiritus, per quae proficiunt in virtutibus, accipere. Unde palam profitentur et dicunt quia Charitas Dei, radix videlicet omnium virtutum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Non autem dubitandum, et priores sanctos perfecta Dominum charitate dilexisse, eorumque pias catervas mystice adolescentulas posse appellari, qui per fidem veritatis antiqui peccatoris exempla calcabant, ac novae praemia vitae, spe indubia sectabantur. (1087A)Unde unus ex eis certus jam futurorum bonorum loquitur animae suae, dicens: Renovabitur ut aquilae, juventus tua (Psal. CII). Sed aptius jam haec Novi Testamenti haeredibus congruunt, quia proprie per lavacrum gratiae in adoptionis filios Deo generantur. Qui eo magis illum diligunt, quo majora illius dona percipiunt, ita ut mox soluti carne, si recte vixerint, coelestis regni gaudia conscendant.

Trahe me, post te curremus. Hucusque Synagogae vox est; hoc est, illius plebis quae incarnationem Salvatoris fide devota praecessit, quae in principio carminis, prophetis cum longo tempore praedicantibus respondit: Osculetur me osculo oris sui; id est, appareat ipse, et ore ad os loquens, exempla mihi vivendi, ac dona largiatur. Deinde versiculis sequentibus, (1087B)qualia ipsa ejus dona essent, quantum animabus castis diligenda, signavit. Hinc Ecclesiae vox subinfertur, id est, eorum qui post tempora incarnationis illius ad fidem venerunt. Illa enim prius Dominum venire, ac osculum sibi pacis afferre precata est; haec cum jam venisse in carne, jam ad coelos redisse sciens, non ultra taliter ad se descendere flagitat, sed ipsa potius eum ad coelos sequi desiderat. Quod, quia per seipsam fieri non posse conspicit, merito ejus, ad quem venire optat, ducatum implorat. Trahe me, inquit, post te curremus. Ac si aperte dicat: Currere quidem in viis tuis, tuorum operum sequi vestigia, quae conversatus in terra signasti, ad te in coelis praesidentem pervenire cuperemus; sed (1087C)quia sine te nihil possumus facere, precamur, ut nobis manum dare digneris; nos tuo subsidio ad te currentes adjuves. Sic enim solummodo, vel recte currere, vel cursum consummare valemus, si te duce simul et adjutore curramus. Unde et Apostolus, qui gloriatur, dicens: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. II), alio loco manifeste docet, utrum ipse per se gressus dirigere posset, an Domino trahente curreret, dicens: Sed plus illis omnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). Bene autem cum singulari numero dicatur, Trahe me, subjungitur, Curremus, quia et una est per orbem Ecclesia Christi, et haec ex multis fidelium consistit animabus; quae hoc in loco adolescentulae vocantur, propter vitam videlicet novae conversationis.

(1087D)Introduxit me rex in cellaria sua. Cellaria Regis aeterni sunt interna gaudia patriae coelestis, in quae nunc introducta est sancta Ecclesia per fidem, in futuro plenius introducenda per rem. Loquitur autem ad adolescentulas sponsa, id est, Ecclesia Christi ad animas fideles, sua videlicet membra, nuper in Christo renata. Ideo deprecor sponsum, ut nos post se currentes, ipse data manu, ne deficiamus, adjuvet; quia jam dulcedinem regni coelestis praelibavi, jam gustavi et vidi quoniam suavis est Dominus. Jam bona quae mihi sunt in coelis parata, ipso revelante, cognovi. Moxque conversa ad eum qui haec sibi revelavit, regem ac Dominum suum, gratias agere pro beneficiis ejus accelerat, dicens:

(1088A)Exultabimus et laetabimur in te, etc. Quod est aperte dicere, Nequaquam ipsi nos de perceptis muneribus extollimur; sed in omni, quod bene vivimus, exsultamus, imo semper exsultabimus et laetabimur in tua misericordia; memores per omnia, quanta nos pietate recreare, qualiter austeritatem legis gratia fidei evangelicae mitigare dignatus es.

Recti diligunt te. Ideo non in nobis ipsis, sed exsultabimus et laetabimur in te, memores donorum tuorum, quia omnes qui recti corde sunt, te ante omnia et super omnia diligendum esse didicerunt. Neque omnino recti esse possunt qui tuo aliquid amori praeponunt, a quo solo habent totum quidquid boni habent. Et intuendum quod superius ait, Adolescentulae dilexerunt te; nunc autem, Recti, inquit, (1088B)diligunt te. Colligendumque, quia non aliud adolescentiam quam rectitudinem cordis dixerit, cum, qui deposita veteris hominis impuritate, novum hominem induerint, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate, et veritate. Item recti diligunt te, quia nulli Dominum re vera diligere, nisi recti possunt. Quicunque enim rectitudinem justitiae, vel actu, vel dicto, vel etiam cogitatu improbo violaverint, frustra se Conditorem diligere dicunt, cujus monita contemnunt. Haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus, sicut Joannes evangelista testatur (I Epist. V). Postquam vero sancta Ecclesia in cellaria Christi perducta est, videlicet per cognitionem et spem coelestium bonorum, postquam eum recto corde diligere, atque in (1088C)ejus solum gratia gaudere et exsultare didicit, restat ostendi quid pro eodem amore illius, ac pro acquisitione bonorum quae gustavit, certaminis subeat, quid afflictionis toleret.

Nigra sum, etc. Nigra scilicet adversitate pressurarum, sed formosa decore virtutum; imo tanto in conspectu interni arbitri formosior, quanto amplioribus insipientium vexata et quasi foedata pressuris. Filias autem Jerusalem, quibus haec loquitur, animas dicit coelestibus sacramentis imbutas, coelestis habitatione patriae suspirantes. Has enim in tribulationibus suis consolans sancta mater ait: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem. Ac si aperte dicat, Vilis quidem nimis in oculis persequentium appareo; sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. (1088D)Unde vos minime oportet contristari in hujus laboris exsilio, quae supernae vos patriae cives esse recolitis, quae ad visionem pacis sempiternae, per saeculi labentis adversa properatis.

Sicut tabernacula Cedar, etc. Cedar Ismaelis filius fuit, de quo dictum est: Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum (Gen. XVII). Cujus praesagii veritatem, et exosa omnibus hodie Sarracenorum, qui ab eo exorti sunt, natio probat: et Psalmista angoribus obsessus affirmat, cum ait: Habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX). Neque enim David aliquid odiorum ab ipsis Ismaelitis pertulisse legitur; sed volens exaggerare mala (1089A)quae patiebatur a Saule vel caeteris adversariis ejus, se gentis improbitate vexari questus est, quae cum nullo hominum aliquando pacem habere curabat. At contra, Salomon et nomine erat et vita pacificus. Denique, ut Scriptura testatur, omnes terrarum reges desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde ejus. Quod ergo ait: Nigra sum, sed formosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis; ita distinguitur, ut nigra sit sicut tabernacula Cedar, formosa sicut pelles Salomonis. Ita est enim saepius obscurata afflictionibus infidelium sancta Ecclesia, quasi generalis mundi totius esset inimica, impleto verbo quod ait Dominus, Et eritis odio omnibus propter nomen meum (Matth. X). Ita semper est in conspectu sui (1089B)Redemptoris decora, quasi vere digna sit, quam ipse Rex pacis invisere dignetur. Et notandum quod Cedar, ipso jam nomine, quod tenebras sonat, vel perversos homines vel immundos spiritus insinuat. Sicut Salomon quoque, qui interpretatur pacificus, etiam mysterio nominis ipsum indicat; de quo scriptum est, Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus, et caetera (Isai. IX). Et cum dicitur nigra esse Ecclesia sicut tabernacula Cedar, sic ut non pro veritate, sed pro aestimatione insipientium ponitur, qui etiam putant mansionem in se vitiis vel malignis spiritibus praebere. Cum vero formosa sicut pelles Salomonis appellatur, sicut pro veritate exempli ponitur, quia, sicut Salomon tentoria sibi de mortuorum (1089C)pellibus animalium facere solebat, ita Dominus Ecclesiam sibi de illis congregat animalibus, quae desideriis noverunt renuntiare carnalibus. Unde dicebat ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI). Et Apostolus, Mortificate, inquit, membra vestra, quae sunt super terram (Coloss. III). Quidam hanc sententiam ita legentes, Nigra sum, sed formosa, dicunt quod Ecclesia nigra sit in carnalibus suis, vel falsis fratribus suis, sicut tabernacula Cedar; formosa autem in spiritualibus, sicut pelles Salomonis. Verum si attendamus quod de Domino scriptum est, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII); quod non de peccato ejus, qui nullum omnino habuit peccatum, sed de passione dictum (1089D)est, constat profecto quod Ecclesia quoque non propter peccata vel peccatorum vitia, sed propter tentationes passionesque suas, quibus indesinenter exercetur, nigram se esse perhibet. Quis sensus sequentibus etiam verbis affirmatur, cum dicitur:

II. Nolite me considerare, quod fusca sum, etc. Quod est aperte dicere: Nolite me, o filiae Jerusalem, id est, animae Deo devotae, quod hominibus sim despecta mirari, quia tentationum aestus, quas pro interna mea pulchritudine sustinere non cesso, foris me reddidit obscuram, quam tamen gratia coelestis interius venustam esse donavit. Cui est simile apostoli Petri: Charissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, (1090A)sed communicantes Christi passionibus gaudete (I Petr. IV). Et quidem solis nomine aliquando Dominus ipse signatur, sicut de ascensione ejus dictum est: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo, aliquando electi ejus, sicut ipse dicit, Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris mei (Matth. XIII). Sed hoc loco melius tribulationum ardor solis appellatione figuratur, juxta hoc quod ipse de jactis in petram seminibus ait, Sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt (Ibid.). Quod postmodum exponens, ita dicit: Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur (Ibid.), solis videlicet vocabulo tribulationem et persecutionem figuratam esse declarans. Sicut ergo hi qui domo resident quieti candidiores saepe habent (1090B)artus, at qui in vinea vel horto, vel alio quolibet subdivali opere se exercent, multo plerumque sole membra fuscantur, ita et sancta Ecclesia, quo instantius se ad certamen spirituale accingit, eo ferventiores contra se antiqui hostis assurgere cernit insidias. Et sicut laudatur saepe peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur, ita nonnunquam exprobratur justo in virtutibus animae suae; et qui recta gerit, maledicitur, Paulo attestante, qui ait, Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus (I Cor. IV). Sed hujus infucationem blasphemiae parvipendendam fidelibus, imo in hac gaudendum docet ipse, cujus causa provenit Dominus dicens, Beati estis, cum maledixerint vobis homines; et (1090C)si persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, et caetera (Matth. V). Quia ergo sancta Ecclesia, intus se quidem fide et virtutibus videt decoratam, sed foris persecutionibus adustam esse testatur, restat ostendere unde primam persecutionem rabiem pertulerit. Sequitur: Filii matris meae pugnaverunt contra me, etc. Vox est primitivae Ecclesiae, quae ab ipsa Synagoga, de qua carnis originem duxit, tribulationum bella suscipit, sicut Actus Apostolorum plenissime docent. In qua sententia primo notandum quia merito se sponsa Christi sole decoloratam asseverat, quae velut opus subdivale, in vinea ipsius excolenda sive custodienda agere solebat. Una autem erat Christi vinea in Jerosolymis, ipsa videlicet Ecclesia primitiva, quae (1090D)die Pentecostes, id est quinquagesima Dominicae resurrectionis, adventu Spiritus sancti dedicata est. Hujus eo tempore custodes ipsi fuere apostoli. At, postquam persecutione facta, temporibus beati martyris Stephani, dispersi sunt omnes per regiones Judaeae et Samariae, praeter apostolos, contigit ut plures essent vineae, id est, pluribus in locis ecclesiae essent Christi, praedicantibus verbum eis, qui fuerunt huc illucque dispersi. Divina quippe agente providentia, ipsa dispersio Ecclesiae Jerosolymitanae occasio fuit plures construendi ecclesias. Unde bene quod nostri codices habent, Dispersi sunt; in Graeco dicitur diesparisan, id est, disseminati sunt per regiones Judaeae et Samariae. Et paulo post, Qui ergo (1091A)disseminati sunt, ibant evangelizantes verbum Dei: quia nimirum persecutores Judaei, volentes quidem Ecclesiam deturbabant, sed nolentes, seminarium verbi latius exspargebant, unamque in Jerosolymis Ecclesiam persequendo, nolentes late multas Ecclesias fieri, fecerunt. Cum ergo dixisset Ecclesia primitiva obscuratam se esse afflictionibus, eo quod filii matris suae, id est, Synagogae parricidiali eam odio impugnarint, subjecit continuo quantum ipsa ex earumdem afflictionum incursibus profecerit, addens ex persona eorum, quibus praedicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Ac si aperte dicat, Hoc mihi acerbitas persequentium commodi et utilitatis attulit, ut plurimarum essem custos vinearum, ecclesiarum (1091B)videlicet Christi, postquam vineam primitivam, id est, Ecclesiam quam in Jerosolymis primo radicare et custodire coeperam, eorum turba dispersit. Non custodisse autem vineam, non ad mentem, sed ad locum referendum est: namque ab Jerosolymis quidem tunc Ecclesiae portio, non minima persecutionis gratia secessit, quae tamen totam fidei integritatem fixo in corde retinuit, imo etiam praedicationis officium, ut praefati sumus, devoto ore suscepit. Quidam hoc quod dictum est, Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi, ita distinguendum putant, ut vineae nomine, Christi signetur Ecclesia; vinearum vero appellatione, multifaria legis decreta, ac diversae pharisaeorum traditiones intelligantur. Et posuerunt, inquiunt, Ecclesiam (1091C)in vineis, qui fideles cogebant circumcidi, et carnalis legis caeremonias observare. In quibus ille erat, qui ait, Et per omnes synagogas frequenter puniens eos qui credebant, persequar usque in exteras civitates (Act. XXII). Ideoque vineam suam non custodivit, dispersis per eum ab Jerosolyma fidelibus non paucis, quasi palmitibus vineae coelestis. Cujus tamen inde nequaquam valuit radix evelli. Sed quia quo major adversitas pravorum fidem tentat electorum, eo instantius necesse est auxilium invocent Redemptoris, recte sancta Ecclesia, postquam filios matris suae contra se insurrexisse, postquam vineam suam horum incursione concussam esse conquesta est, memor Dominici promissi, quo dictum est, In mundo (1091D)pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum (Joan. XVI); sollicito ad ipsum corde conversa precatur, dicens:

Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, etc. Bene autem eum cujus praesidium flagitat, dilectum animae suae vocat, quia quo gravius est periculum de quo eripi cupit, eo amplius illum per quem se eripiendam novit, diligit. Cui simile est illud Psalmistae, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII). Quod est aperte dicere, Idcirco te tota mente diligere non desino, quia me sine tua gratia nihil virtutis habere posse conspicio. Quem etiam pastorem esse significat, dum dicit: Ubi pascas, ubi cubes meridie. Juxta hoc quod ipse in Evangelio testatur: Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae (Joan. X). (1092A)Qui pascit oves suas, inter eas cubat in meridie, quia corda fidelium suorum, ne fervore tentationum intus arescant, memoria supernae suavitatis reficit, et in eis ipse propitius manere consuevit. Hinc etiam Psalmista dicit, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae, ibi me collocavit (Psal. XXII). Hinc Joannes, Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Quia ergo multi pseudoprophetae exeunt in mundum, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV), necesse habet semper Ecclesia Christi diligenti exploratione dignoscere, qui sint illi, in quorum ipse professione et opere possit inveniri; ipsumque piis vocibus, ut se demonstrare dignetur, exorare: Indica mihi, inquiens, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes (1092B)in meridie.

Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum, etc. Ac si aperte dicat, Quia multifaria me adversantium persecutio, instar meridiani aestus afficit; obsecro ut declares mihi, o Redemptor et Protector meus, quibus in locis invenire queam eos qui tuae sint praesentiae gratia refecti, quaeque sint ex omnibus dogmata quae evangelicae tuae concinnant veritati, ne te diutius differente subsidium, errantium forte conventicula incurram, quae absque tuo ducatu viam veritatis ingredi nullatenus possum. Nam et haeretici possunt non incongrue sodales ejus appellari, in quantum nominis ejus vel confessionem vel mysteria circumferunt. An non haec fecit sponsa Christi, cum venientibus Antiochiam pseudoapostolis, videlicet (1092C)sodalibus ejus, ac praedicantibus, Quia nisi circumcidamini secundum Moysen, non potestis salvi fieri (Act. XXVII), jam fatigata non minimo fervore seditionis ac quaestionis, tandem misit Paulum et Barnabam, ad apostolos et seniores in Jerusalem, dignoscere certius quae esset veritas Evangelii? Finitoque conflictu probatum est in eis, quos Jacobus, et Cephas, et Joannes, et quos apostoli caeteri erudiebant, pastorem et inhabitatorem esse Dominum Christum, atque ejus ovile castum a gregibus sodalium, hoc est, ab haereticorum populis, ejus Ecclesiam esse tutandum. An non haec et sequentibus saepe temporibus sponsa faciebat Christi, cum filiis matris suae contra se pugnantibus, id est, exortis ex se (1092D)contra se haeresibus, mox coactis in unum Patrum conciliis, quae fidei esset veritas, sedula quaerebat? Verum, quia eadem sponsa, id est, Ecclesia Christi, dum auxilium praesentiae ejus in tribulationibus suis requisisset, subjungit ex persona infirmantium. Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum, statim eamdem trepidationem illius ipse benigna increpatione redarguit, quasi illud evangelicum, dicens: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV)? Nam sequitur:

III. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, etc. Quid, inquit, ita loqueris, quasi a me possis in tentatione ulla ratione deseri, teque in custodienda ab hostibus nostra vinea nimio fervore, quasi meridiani solis denigratam esse quereris, (1093A)quam ipse per lavacrum regenerationis, jam pulchram inter mulieres, id est, inter aliorum dogmatum synagogas esse donavi, sed pulchriorem multo, tribulationum examinatione reddendam esse disposui? Quod si haec forte ignoras, nec [nunc?] reminiscere quia nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II). Egredere a meo consortio, et abi post vestigia gregum; id est, errantium actus imitare, cum te ipse magis unius mei gregis custodem esse decreverim, cui unum esset ovile, et unus pastor. Et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. Id est, perditos nutri auditores, secuta insipientium doctrinas magistrorum, relictis verbis prudentium, quae per magistrorum consilium dantur a pastore (1093B)uno. Namque ipse quidem te, si me diligis, meos agnos, id est, simpliciter mihi et innocenter servientes animas verbo salutis pascere jussi; tantam huic officio curam te impendere volui, ut malles cuncta pati adversa, ipsius etiam mortis subire tormentum, quam ab eorum pastione desistere. Quod si ignoras, te sub hujusmodi conditione mihi esse desponsatam, tuos potius haedospasce, id est, erraticis sociata doctoribus praebe luxuriosis et superbis; qui et recte haedi vocantur, et tui haedi, videlicet qui ad sinistram sunt in judicio ponendi. Tui vero, quia non juxta meorum regulam mandatorum, sed juxta tuos magis instituuntur errores, id est, eos quibus antequam mihi jungereris, retenta es. Non haec autem jubendo Dominus, sed potius minitando loquitur, (1093C)et insinuando quid proveniat eis, qui tentationum adversa non ferentes, ab ecclesiasticae se pacis unitate secernunt. Sicut in Evangelio, cum ait: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. XII). Non nos malum facere praecepit, sed quae malefactores maneat merces, edocet. Quia vero Dominus sanctam Ecclesiam non vult ignorare seipsam, sed diligenter eam, quid a se donorum acceperit, quid pro amore suo pati vel agere debeat, ediscere cupit, consequenter ipsi qui sit ejus status insinuat, cum subjungit:

Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Equitatum quippe suum vocat exercitum (1093D)filiorum Israel, quos de servitute Aegyptia liberans, per mare Rubrum eduxit in desertum, atque in terram promissae olim haereditatis introduxit, demersis in eodem mari curribus Pharaonis, qui eos persequens, ad servitium retrahere volebat. Equitatum autem eum inde vocat, quia sicut equitatui auriga praesidere solet, ita tunc regendo ei populo Dominus ipse praefuit, eumque per iter salutis gubernando deduxit. Cui videlicet equitatui Ecclesiam suam assimilavit quam sibi per aquam regenerationis fecit amicam: quia, sicut populus supervenientibus Pharaonis curribus, multo quidem terrore perterritus est, sed coelesti tamen protectione salvatus, sic Ecclesiam inter minas persequentium suo semper docuit fidere praesidio. Nam et hoc, quod Dei populum (1094A)tunc columna ignis illustrabat, Aegyptias vero turmas densissimae obscurabant tenebrae, ita ut toto noctis tempore ad se invicem accedere non possent; in hujus quoque saeculi nocte semper agi non desinit, cum superna dispensatio justos a reprobis certa ratione secernens, hos sua gratia irradiat, illos in merita caecitate relinquit. Sed et hoc, quod ubi ad mare Rubrum ventum est, filii Israel diviso gurgite liberantur, Aegyptii autem, reversis ad eos aquis, cum equis suis demerguntur et curribus, nonne manifestum est, quod ipsa mortis unda, quae cunctis occursura est mortalibus, rapiat pravos ad interitum, piis iter ad salutem reseret? Caetera quoque, quae erga eumdem equitatum Dei, id est, Israeliticam plebem tempore Aegyptiae persecutionis acta legimus, (1094B)quo diligentius explanantur, eo clarius inveniuntur in sanctae universalis Ecclesiae, cujus haec portio erat, praecessisse figuram. Et quoniam in hoc versu docetur, quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum ipsa Ecclesia occursantibus adversis, ejusdem Domini ac protectoris sui servet amorem. Subditur:

Pulchrae sunt genae tuae, etc. Turturis fertur haec esse natura, ut si jugalis sui fuerit solatio desertanulli ulterius alteri copuletur. Quod Ecclesiae castitati congruenter aptatur, quae etsi Domini sponsi sui morte viduata est, tanta tamen ejus memoria, quem resurrexisse a mortuis, et in coelis jam regnare novit, tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium, solo illius ad quem se quandoque perventuram (1094C)speret, amore contenta. Unde doctoris egregii verbis edocta solet protestari, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII). Quoniam ergo in genis sedes solet esse pudoris, recte sanctae Ecclesiae timenti, ne forte per exempla pravorum a via veritatis errando divertat (hoc est quod ait: Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum ), ipsius veritatis responso dicitur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Quod est dicere, Tanta te verecundiae salutaris virtute decoravi, ut a castitate promissae mihi fidei, (1094D)nullo unquam labentium rerum appetitu, nullo pravorum dogmatum auditu, corrupta resilias. Quae sit autem maximae hujus sobrietatis custodiendae gratia, subdendo manifestat.

Collum tuum sicut monilia, etc. Per collum namque et cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus nostri cordis secreta proximis declaremus. Unde recte in collo Ecclesiae doctorum persona designatur, qui et verbo aedificationis rudes instituunt, et ejusdem institutionis officio, cibum salutis in commissa sibi sanctae Ecclesiae membra transmittunt. Quod videlicet collum recte monilibus assimilatur. Monilia autem sunt ornamenta, quae virginum solent collo pendere. Quamvis et monilium vocabulo plerumque omnia matronarum ornamenta (1095A)designentur: quia doctorum spiritualium constantia coelestium virtutum munitur, simul et decoratur insignibus, ut pote qui ea quae verbo docent, operibus ostendunt. Murenulae quoque sunt ornamenta colli virginalis; catenulae videlicet auri contextae virgulis, et interdum etiam additis argenti virgulis variatae, ut haec sententia probat, quae a similitudine murenae serpentis nomen accipiunt. Hae autem apte contextum divinarum significant Scripturarum, quibus sanctae Ecclesiae venustas augescit, cum singuli quique fidelium, perspectis patrum dictis atque actibus, magis magisque etiam ipsi virtutibus fulgere contendunt. Aurum quippe, de quo faciendas dicit murenulas, claritas est sensus spiritualis; argentum, quo vermiculatas asserit, nitor eloquii coelestis accipitur. Quod (1095B)autem numero plurali promittit, Faciemus tibi, de illis dicit per quos nobis Scriptura sacra, agente et cooperante Dei Spiritu, ministrata est; quorum plurimi eo tempore, quo haec Salomon praecinebat, adhuc futuri erant. Murenulas ergo aureas, vermiculatas argento, sponsae collo circumdat, quia apices divinos ecclesia imbuendos praeparavit eis quos fidelibus suis magisterii jure praeficeret. Murenulas fabrili arte compositas collo circumdat, cum anima quaeque fidelis in omnibus quae loquitur et agit, imo in omni quod vivit, et quod spirat, continue Scripturis sanctis intendit, sensumque suum et verba diligenter ad earum exempla dirigit. Sicque jungitur hic versiculus superiori, quod ideo sunt pulchrae sicut turturis genae sanctae Ecclesiae, id est, pudor ejus inviolatus (1095C)perseveret; quia frequens Scripturae divinae meditatio eam errare non sinat. Hunc locum antiqua translatio sic habet: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in recubitu suo est. In qua nimirum sententia nomine auri claritas proprie patriae coelestis exprimitur, cujus similitudines, et non ipsa claritas incorruptibilis, in hac vita nobis per Scripturas sanctas ostenditur, dicente Apostolo quia Videmus nunc per speculum in aenigmate, id est, similitudinibus; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XII). Denique Moyses ipse, ad quem, ut in Exodo legimus, loquebatur Deus de facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum (Exod. XXXII), sciens se non ipsam ejus gloriam vidisse, (1095D)precatus est, dicens: Si ego inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te, et rursum, Ostende mihi, inquit, gloriam tuam; quod ipsum et Dominus ostendit, cum respondens ei diceret, Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII). Non ergo negata nobis visio faciei divinae, sed in hac adhuc mortalitate viventibus negata; in futuro autem mundis cordibus promissa est. Hujus autem faciei, et perpetuae beatitudinis, in praesenti, similitudo non solum patribus, apparente in angelis Domino, ostensa est, sed et nobis patrum scripta legentibus hodie non obscure ostenditur, cum ea quae illi de gloria supernae patriae dixerint, nos semper animo retinere, et ad haec videnda jugiter suspirare satagimus. Hae autem (1096A)similitudines cum distinctionibus fiunt argenti, quia cum nitore spiritualium dictorum, coelestia nobis arcana panduntur. Et quoniam in hac solummodo vita, non autem et in futura talium similitudinum solatiis et auxiliis indigemus, apte subjungitur:

Quoadusque rex in recubitu suo est. Id est, quoadusque Christus in secreto suo est, et necdum nobis in gloria Patris sui apparet, ut reddat unicuique secundum opus ejus. Tunc enim, sicut Isaias ait: Regem in decore suo videbunt oculi sanctorum (Isai. XXXIII). Unde et Apostolus: Vita, inquit, vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coloss. VIII). Erat autem in recubitu suo, id est, in abscondito suo rex Christus, non solum ante (1096B)incarnationem et ascensionem suam in coelos, verum etiam eo tempore, quo visibilis mundo apparebat in carne, quia nec tunc vel clarificationem assumptae humanitatis, vel aeternam divinitatis gloriam, suis fidelibus secum in carne commanentibus ostendebat, quod omnibus electis in praemio fidei in futura potius vita promisit. Verum nostra editio, quae ex Hebraeo fonte transfusa est, extremam hujus versiculi partem, qua dicitur: Quoadusque rex in recubitu suo est, sequenti versui, de quo hinc disputandum est, jungit. Acceptis vero Ecclesia tantis a Conditore suo muneribus sive promissis, continuo respondit, et qua haec devotione operum susceperit, subdendo declaravit, dicens:

Dum esset rex in accubitu suo, etc. Accubitum (1096C)autem regis, tempus incarnationis ejus appellat, per quam pro nobis humiliari, et ut nos erigeremur, ipse inclinari dignatus est. In quo videlicet accubitu et Ecclesiam suam vitali cibo reficere, et ipse bonis ejus actibus refici voluit. Unde dicit: Ego sum panis vivus, qui descendi de coelo. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Joan. VI). Et rursum de credentibus in se populis, ad discipulos loquitur: Ego habeo cibum manducare, quem vos nescitis (Joan. IV). Odor vero nardi fragrantiam designat bonae actionis. Dum esset rex in accubitu suo, nardus, inquit, mea dedit odorem suum: quia cum Dei Filius in carne apparuit, Ecclesia in virtutum coelestium fervore excrevit, non quia et ante ejus incarnationem spirituales ac Deo devotos viros non habuit, sed quia (1096D)absque ulla dubietate tunc arctioribus se virtutum studiis mancipavit, cum regni coelestis aditum, cunctis recte viventibus, mox ut carnis vincula solverentur, patere cognovit. Notandum autem quod hujus figura versiculi etiam juxta litteram in operibus Mariae Magdalenae, quae Ecclesiae typum tenuit, completa est, quando recumbente in coena Domino, caput pedesque illius unguento nardi perfudit, et domus impleta est ex odore unguenti, ut Evangelia sancta testantur. In quorum uno etiam ipsius nardi, qualis sit natura, designatur, cum dicitur: Venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi (Marc. XIV): quia videlicet cacumina ejus in aristas se spargunt; ideoque gemina dote pigmentarii nardi (1097A)spicas ac folia celebrant. De quo scribunt physiologi quia sit principalis in unguentis. Unde merito ipsa Dominici corporis unctioni praeparata est. Frutex est autem, ut aiunt, gravi et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique, quamvis pingui sit, redolens ut cypressus, aspero sapore, folio parvo densoque. Sunt autem multa ejus genera, sed omnia pretiosa, praeter Indicum, quod pretiosius est.

IV. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, etc. Et hoc juxta litteram impletum de Salvatore nostro legimus, quando consummata passione illius, et ablato corpore de cruce, venit Nicodemus, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum. Acceperuntque corpus ejus, et ligaverunt in linteis cum aromatibus. Dilectus igitur Ecclesiae, fasciculus (1097B)myrrhae factus est, quando Dominus myrrha et aloe perlitus, linteis involutus est: qui videlicet fasciculus, inter ubera sponsae commoratur, cum Ecclesia mortem sui Redemptoris sine intermissione, intimo in corde meditatur. Inter ubera enim cordis esse locum, quis nesciat? Et fasciculus myrrhae inter ubera sponsae commorabitur, cum anima quaeque Deo consecrata, mortem ejus, a quo se redemptam novit, intenta mente, quantum valet, imitari satagit; memor illius apostolici sermonis, quia quicunque sunt Jesu Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V). Verum, quia eidem morti Mediatoris ac Salvatoris nostri, mox resurrectionis gloria successit, recte sponsa subjungit: (1097C)Botrus Cypri dilectus meus mihi, etc. Et quidem hujus versiculi juxta superficiem litterae, hic sensus est: Sicut insula Cyprus majores caeteris terris botros gignere solet, et sicut in urbe Judaeae, quae vocatur Engaddi, nobiliores caeteris vineae nascuntur, utpote de quibus liquor non vini, sed opobalsami defluit, ita dilectus meus mihi speciali est prae omnibus charitate connexus, adeo ut nulla me creatura ab ejus affectu divellere possit. Typice autem, quomodo myrrha propter amaritudinem (est enim quantum medendis infirmitatibus salubris, tantum gustu amara) tristitiam Dominicae passionis significat, ubi ipse et myrrhatum vinum a militibus accepit bibendum, et sepeliendus a discipulis, myrrha perunctus est, ut praediximus; ita botrus non incongrue (1097D)resurrectionis ejus gaudium denuntiat. Vinum enim laetificat cor hominis (Psalm. CIII). Botrus ergo Cypri factus est Dominus in resurrectione, qui fasciculus myrrhae fuerat in passione. Merito inter ubera commoratur sponsae, quia idem in botrum versus est vineae. Ideo sancta Ecclesia memoriam dominicae mortis numquam suo de corde deponit, quia ipse qui propter delicta ejus mortuus est, propter ejus quoque justificationem a morte resurrexit. Atque ei vestigia ipsius sequenti, post angorem mortis, resurgendi exemplum praebuit. Qui bene etiam in vineis Engaddi esse memoratur; namque in vineis Engaddi, ut praefati sumus, balsamum gignitur, quod in chrismatis confectione, liquori olivae admisceri, (1098A)ac pontificali benedictione solet consecrari, quatenus fideles omnes cum impositione manus sacerdotalis, qua Spiritus sanctus accipitur, hac unctione signentur; qua etiam altare dominicum, cum dedicatur, et caetera quae sacrosancta esse debent, perunguntur. Unde rectissime per vineas Engaddi, charismata divina figurantur. Et sponsus in vineis est Engaddi, quia et ipse Dominus in carne apparens, plenus est Spiritu sancto, et ejus dona Spiritus credentibus ipse largitur. Ideo autem arbores balsami vineas appellat, quia in vinearum morem extolluntur, quae sine adminiculis seipsas non sustinent; quippe viti similiores quam myrto, et perpetua coma insignes, proceritas intra bina cubita subsistit; semen earum vino proximum gustu, (1098B)colore rufum, ramis crassiores quam myrtus, quae certo anni tempore balsamum sudant. Sed et agricolae virgulta earum acutis lapidibus, sive osseis solent incidere cultellis; nam ferri tactus laedit. Per quas incisiones emanat succus odoris eximii, et lacrymis pulchre rorantibus exceptus lanis parva colligitur in cornua. Quod quia per cavernam profluat corticis, saepius opobalsamum nominatur ( opi enim Graece caverna nuncupatur), singularumque arborum largior vena, ter omnibus percutitur aestibus. Praecipua autem lacrymae gratia, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. Quae cuncta Redemptori nostro, si sollicite considerantur, aptissime conveniunt: qui humilis in carne, sed plenus gratiae et veritatis apparens, vulneratus est propter iniquitates, (1098C)ac de suis vulneribus vitae nobis, et salutis sacramenta profudit. Unde et ipse, qui virtus et sapientia Dei est, loquitur in Ecclesiastico, Et quasi balsamum non mixtum odor meus (Eccli. XXIV). Mirandus sane ordo verborum, ut prius sponsa dicat, accumbente rege, nardum suum odorem dedisse; deinde ipsum fasciculum myrrhae comparet; et tertio eumdem botrum cypri cognominet; ad ultimum in vineis Engaddi eum esse commemoret. Quia et prius discumbentem in coena Dominum, mulier devota nardo perfudit; deinde discipuli crucifixum ad sepeliendum, myrrha unctum, linteis involverunt, et post haec ipse gaudio resurrectionis mox adveniente, spiritualia fidelibus dona distribuit. Nec praetereundum quod Engaddi fons haedi interpretatur: (1098D)quo nomine patenter lavacrum sacri baptismatis ostenditur, in quod, peccatores adhuc et sinistra parte digni, descendimus; sed jam mundati a peccatorum foeditate, atque in agnorum numero computandi ascendimus. Et bene cum laetitiam dominicae resurrectionis significaret, dicendo, Botrus Cypri dilectus meus mihi, addidit continuo, In vineis Engaddi, id est, fontis haedi, quod est aperte dicere, In donis spiritualibus, quae ex tempore baptismi fidelibus conferuntur. Hactenus Ecclesia, quae a Redemptore suo acceperit dona enumerat; quae dilectionis pignora testatur. Cui mox ipse remunerationis vice respondit:

Ecce tu pulchra es, amica mea, etc. Ecce tu pulchra (1099A)es in operibus mundis, quibus sobrie, et juste, et pie conversaris in hoc saeculo. Ecce tu pulchra in simplicitate cordis, quia pro sola intentione aeternitatis, bonis actibus insistis, exspectans beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Oculi tui columbarum, oculi cordis tui simplices et mundi, atque ab omni duplicitate fallendi ac simulandi prorsus immunes. Ideo multum beati, quia tales Deum videbunt. Item oculi tui columbarum, quia sensus tui spirituali sunt intellectu praediti: nam quia Spiritus sanctus super Dominum in columba descendit, recte columbae vel columbarum vocabulo spiritualis sensus ac dona signantur. Item oculos columbarum habet amica Christi, quia omnis anima quae illum veraciter intus amat, nullo exterarum rerum appetitu (1099B)milvorum more accenditur, nulli viventium adversum quid inferre meditatur. Quod columbinae fertur esse mansuetudinis, quae cuncta quae occurrunt simplici, miti et humili corde contemplatur. Audiens autem geminam sibi a Domino pulchritudinem, et operis videlicet, et intentionis causa cum simplicitate puri cordis esse contributam, devota mox voce respondit:

Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Ac si aperte dicat: Ego quidem quicquid pulchritudinis, simplicitatis et gratiae spiritualis habeo, hoc, te nimirum largiente, percepi, per quem et remissionem peccatorum, et bonae actionis efficaciam possedi. Tu autem veraciter, et sine comparatione pulcher es et decorus, quia et Deus es ante saecula, (1099C)semper ex Patre genitus, et ubi meae redemptionis tempus advenit, conceptus ac natus de Spiritu sancto, et matre virgine; non solum immunis ab omni labe iniquitatis, sed et plenus gratia et veritate, et venisti in mundum, et vixisti in mundo; quinetiam omnibus tuae gratiae participibus, ut sint et ipsi virtutibus pulchri, tu donasti. Pulcher es ergo et decorus, id est et divinae naturae perpetuitate, et assumptae humanitatis dignitate mirabilis. Cujus splendor pulchritudinis, quia quietis ab exteriori actu cordibus solet, quanto liberius, tanto liquidius innotescere, juxta illud Psalmistae, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. LV), recte subjungit:

Lectulus noster floridus. Aliquando enim sancta (1099D)Ecclesia, quasi in lectulo cum Domino, sponso videlicet suo requiescit; aliquando cum ipso contra hostes in acie consistit; consistit namque in acie, cum insurgentibus acrioribus tentationum incursibus, usque ad sanguinem contra improbos agonem exercet fidei; requiescit vero in lectulo, cum pace temporum arridente, liberum ei reddit obsequium, cum placidum mentis intuitum, ad speculandam gloriam majestatis ejus intendit. Unde bene idem lectulus floridus esse dicitur, quia nimirum sancti quique tranquillitate temporum utuntur, et tunc maxime lectionibus sacris, jejuniis, orationibus, caeterisque Spiritus fructibus vacant, cum a tribulationum laboribus cessant. Tunc in supernorum contemplatione (1100A)sese altius attollunt, cum serenum ab extrinsecis perturbationis tempus accipiunt. Potest autem lectulus Ecclesiae floribus recte accipi, non tantum propter opera munditiae, quibus electi quique ad fructum vitae aeternae perveniunt, sed etiam propter prolem fidelium, quam ipsa Ecclesia fidei flore redolentem Deo gignere ex aqua et spiritu consuevit. Cui videlicet actioni tanto studiosius se, cooperante Domino et sermonem confirmante subjecit, quanto quietum pacatumque ab invidentium insecutione tempus, ipso largiente perceperit. Et notandum quod per totum libelli hujus textum sponsa semper in domo, vel in lectulo, vel alio quolibet interiori loco, cum suo dilecto manere concupiscat, quod muliebri magis sexui congruit; ipse autem sponsus, (1100B)quod masculino convenit, ad forinseca potius opera, vinearumque videlicet, vel hortorum, vel aliorum hujusmodi amicam suam evocet: quia nimirum sancta Ecclesia, si fieri posset, semper in tranquillitate mundanae pacis, Domino fabulari, et sobolem ei coelestem propagare atque educare desiderat. At vero ipse crebris eam in praesenti tribulationibus exerceri disponit, quo mundior ad perpetua bona perveniat, et ne, si cuncta temporalia forte prospera currant, incolatu praesentis exsilii delectata, minus coelestem patriam suspiret. Itaque sponsa Christi quietam in illo vitam agere desiderans, quales sint domus in quibus eum suscipere velit, consequenter insinuat, dicens

Tigna domorum nostrarum cedrina, etc. Domos (1100C)quippe suas varia per mundum fidelium conventicula nominat, e quibus omnibus ipsa universalis Ecclesia constat. Tigna autem et laquearia, diversos in eisdem domibus Ecclesiae fidelium ordines designant: namque utraque in alto solent poni, sed tigna ad munitionem fiunt; laquearia vero magis decori domorum, quam munitioni proficiunt. Significant ergo tigna praedicatores sanctos, quorum et verbo et exemplo structura ejusdem Ecclesiae, ut subsistere possit, continetur, qui suae robore doctrinae turbines haereticae impulsionis, ne eam dejiciant, arcent. Assimilantur laquearia simplicioribus Christi famulis, qui propriis Ecclesiam virtutibus potius exornare, quam doctrinae verbis defendere et contra perversorum dogmatum impetus norunt munire. Dependent (1100D)autem affixa tignis laquearia, quia necesse est ut quicunque in sancta Ecclesia sublimes virtutibus splendere desiderant, summorum patrum dictis atque exemplis, quibus a terrenorum ambitu suspendantur, tota mente inhaereant. Et bene tigna haec cedrina et laquearia dicuntur esse cypressina, quia utramque hanc arborem imputribilis naturae, altitudinis eximiae et odoris constat esse praecipui, quod eis apte convenit qui cum Apostolo dicere possunt, Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II), et, Nostra conversatio in coelis est (Philip. III), et, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? et reliqua (Rom. VIII). Sed et hoc, quod odor cedri serpentes interim fugare solet, juxta illud poetae, (1101A)Disce et odorantem stabulis accendere cedrum, Galbanoque agitare graves nidore chilindros: ejusdem laquearibus altis, id est, doctoribus congruenter aptatur, qui virtute verbi coelestis solent venenata haereticorum dogmata repellere, eosque a simplicium seductione fugare. Hoc quoque quod ejus resina, quae cedrina dicitur, in conservandis libris adeo est utilis, ut perliniti ex ea, nec tineas patiantur, nec tempore consenescant, quis non videat, quantum eisdem praedicatoribus sanctis conveniat, quorum sensu spirituali Scriptura sancta confecta est, quae nulla haereticorum astutia corrumpi, nulla potest saeculi labentis aetate consumi; adeo, ut donec transeant coelum et terra, iota unum aut unus apex non praetereat a lege, donec omnia fiant (Matth. V)? (1101B)Quod cum dixerit Dominus de lege, quanto magis de Evangelio suo intelligendum reliquit? Cypressus etiam in eo quod medendis apta est corporum passionibus, quod suae venustatem comae nullo ventorum impulsu deponit, constantiam exprimit, eorumque actionem qui altioribus virtutum ornatibus sanctam Ecclesiam velut laquearia decorant. Miratur ergo sponsa, id est, sancta Ecclesia, vel anima quaeque electa, dilecti sui pulchritudinem; laudat mollitiem ac munditiam lectuli florentis; praedicat internam domorum suarum venustatem, qua dilectum decenter excipiat. Sed quia praesentis temporis statui labor amplius quam requies convenit, et potius in hac vita electi, Christo auxiliante, piis exercentur actibus, quam quieto fruuntur otio, sponsam ad laborum exercitia, (1101C)et toleranda pravorum consortia provocat, subjiciens:

CAPUT II. VI. Ego flos campi, et lilium convallium, etc. Delectaris quidem, o amica, secretis in quiete florere virtutibus; sed memento quod ego sum flos virtutum, a quo solo omnis spiritus fructus oriatur, et in quo solo floridam habere requiem valeas. Flos sum autem campi, quia per totius orbis latitudinem, odoris mei gratiam innotescere cupio. Quod nequaquam valet impleri, si non tu intermissa aliquoties quiete qua delectaris, accingaris ad praedicandi officium quo exercearis. Lilium quoque sum convallium magis quam montium, quia in illis nimirum, vel claritatem glorificae meae humanitatis, vel splendorem (1101D)aeternae deitatis pandere ac revelare soleo, qui se suscipiendae ditioni meae fidei ac dilectionis humiliter subdunt; qui mea potius sequi, quam suam quaerunt voluntatem. Qui etsi otio delectantur internae meae contemplationis, ad laborem praedicationis tamen me imperante progredi non detrectant. Nam et ipse tibi participatione meae claritatis, ut lilio compareris, donavi, et candida videlicet perfectione operis et pretiosa, existendo fulgore mundi pectoris. Sed ne forte velis in hac vita securitatem habere quietis, scito tibi in praesenti cum reprobis conversandum, et pravorum quotidie stimulos perferendos; at in futuro requiem cum solis electis esse sperandam. Sicut enim lilium inter spinas, sic amica mea (1102A)inter filias, quia non solum adversa pati habes ab his qui a te sunt et mente et professione omnimodo extranei, sed illarum quoque animarum saepius improbitate acrius compungeris, quas per fontem regenerationis, perque fidem ac perceptionem sacramentorum coelestium in filiarum te numero accepisse gaudebas. Potest sane in eo quod ait, Ego flos campi, partus intemeratae Virginis intelligi. Potest sane in eo quod subdidit, Et lilium convallium, humilitas eorumdem parentum illius intelligi. Ipse etenim flos in horto, non ruris, sed campi apparuit, qui de intacta Virginis matris carne, carnem peccati nesciam, et virtute plenissimam assumpsit; de quo dixit Isaias, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI). Ipse lilium in convallibus germinavit, (1102B)qui insuper humiles sibi parentes pauperes, e quibus Deus homo nasceretur, elegit. Unde dicit et Psalmista, Et convalles abundabunt frumento (Psal. LXIV). Ipse enim frumentum, quia nos pane vitae reficit; ipse lilium, quia velut auri fulgorem in candore divinitatem habet in nomine. Et pulchre in lilio prius se candor exterior paulatim aperit, et sic demum aurei coloris, quae latebat intus, gratia patescit: quia natus in mundo Dominus, prius homo sublimis, his qui in eum vere credebant; at tempore procedente, Deus esse verus innotuit. Sed et omnes electi per suscepta humanitatis ejus sacramenta ad contemplationem tendunt divinae claritatis. Cum ergo fatigata Ecclesia adversis, dixisset Domino, Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus; lectulus noster (1102C)floribus, et caetera quae sequuntur, desiderans nimirum in serenitate temporum contemplandae eidem pulchritudini ac decori operam dare, et ei flores vel bonorum operum vel animarum procreare fidelium, respondit ipse, Ego flos campi, et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, ac si aperte dicat: Recordare quod ipse qui de Virgine nasci potui, qui Deus sum ante saecula, homo in fine saeculorum, humiliter in mundo apparui; humilibus me socium ac pauperibus spiritu semper exhibui, humilitatis gressibus ad mortem perveni: tu vero in hoc saeculo quietis securitatem quaerere desiste; quin potius sicut lilium inter spinas candidior molliorque nitesce; si aculeis etiam domesticorum afflicta, veritatem tui decoris gratius ostende. (1102D)Laudata autem a Domino Ecclesia quod inter spicula perfidorum fidei suae castitatem incorruptam servaverit, atque inter horrores pravorum ipsa gloriosior effulserit, reciproco statim responso majore illum laude attollit, et quod inter fidelia facta bonorum singulariter sanctus emineat, narrat. Sicut malum inter ligna silvarum, etc. Hoc est autem quod Psalmista loquitur, quoniam Quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo in filiis Dei (Psal. LXXXVIII)? Sicut ergo malum, quod et visu et odore et gustu gratum est, lignis solet antecellere silvestribus, sic homo Deus omnibus, qui puri homines sunt, sanctis jure praecellit; meritumque eorum, qui per gratiam filii Dei sunt, potentia (1103A)ejus, qui per naturam est filius, transcendit. Hinc etenim dicit Joannes, Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I). Hinc apostolus Paulus, Et Moses quidem fidelis erat in tota domo illius tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant; Christus vero tanquam filius in domo sua. Nitescat ergo cedrus; cypressus se in altitudinem tollat; caetera silvarum ligna decoris, odoris et virtutis suae miracula pendant. Praestat omnibus malum, quod praeter odoris aspectusque sui suavitatem, vim quoque in se vescendi continet. Fulgeant justi suis quique virtutibus: antecellit cunctis qui, de Virgine natus, vitae nobis perpetuae subsidia ministrat. Unde bene subditur:

(1103B)Sub umbra illius quem desiderabam, sedi, etc. Ac si aperte dicatur, Idcirco dilectum meum omnibus praeferendum esse decerno, quia in sola protectione pietatis ejus, cujus desiderio semper ardebam, refrigerium me ab aestu tribulationum invenisse conspicio, quia suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam esse confido. Desiderabat autem Ecclesia sancta sub umbra auctoris aliquantulum respirare, cum se sole nimio persecutionum fuscatam esse querebatur, eo quod filii matris suae pugnarent contra se, cum auxilium praesentiae ejus implorans, anxia clamabat: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie; cum non solum pressurarum taedio fatigata, sed recordatione pulchritudinis ac decoris ejus illecta (1103C)dicebat: Lectulus noster floridus. Cujus desiderio se compotem esse factam demonstravit, cum ait: Sub umbra illius quem desiderabam sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Et notandum quod supra tigna domorum suarum cedrina et laquearia esse cypressina praedicabat, nec tamen horum sibi protectionem sufficere, neque eorum se contemplanda sublimitate et pulchritudine contentam esse memorabat; sed solam vitae arborem, in cujus umbra quiesceret, cujus fructu, quod reficeretur, sedula quaerebat; quia etsi sancti quique sublimia nobis virtutum suarum exempla proponere possunt, si vitae coelestis iter praedicando demonstrare, si intercessionis suae apud Dominum suffragia ferre, nemini tamen eorum, sed soli dilecto Salvatori nostro dicere debemus, (1103D)Filii autem hominum sub protectione alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV). Unde merito dictum est quia sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Jure enim omnibus filiis Dei Filius praefertur unicus, qui nos sicut arbor umbrosa ab aestu mundi persequentis protegit, sicut malum immarcescibile coelesti suavitate reficit. Cujus refectio quantae dulcedinis, quantae sit virtutis, subsequentur ostenditur, cum dicitur:

VII. -- Introduxit me rex in cellam vinariam, etc. Mox, inquit, ut dulcedinem gratiae ejus guttur mei cordis attigit, ita me recreatam spiritu, et ab infimarum rerum oblectatione in superna desideria (1104A)translatam esse sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novo sim meri odore, simul et poculo refecta. Unde merito, qui talia bona dedit, inexstinguibili in se redamandum charitate convertit. Typici autem, quia vini vocabulo sancti Spiritus solet gratia designari; Domino attestante, cum dicit quia vinum novum in utres novos mittendum est (Matth. IX, Marc. II, Luc. V), id est, mundis cordibus fervor est donorum spiritualium infundendus. Cella vinaria Ecclesia debet intelligi, in cujus unitate solummodo Spiritus sanctus dari solet et accipi. Introduxit ergo dilectus amicam suam in cellam vinariam, quia Dominus Ecclesiam de toto orbe collectam, in unam sibi domum fabricavit, quam sui Spiritus charismate consecravit; quae videlicet fabrica, quia in charitatis maxime (1104B)fundamento, ipso operante consistit, recte, postquam se in cellam vinariam introductam dixit, addidit, Ordinavit in charitatem. Ordinavit autem in me charitatem, dixit, id est, ordinatam me charitatem habere propitius donavit, ut videlicet quisque diligeret Dominum Deum suum toto corde suo, tota anima sua, tota virtute; diligeret proximum tanquam seipsum, sed et inimicum diligendo toleraret. Hujus ordinem charitatis servare aut nescit aut negligit ille de quo ipse charitatis ordinator ac largitor ait, Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus, et caetera (Matth. X). Quamvis ordinatio charitatis etiam pro confirmatione posita recte possit intelligi, quia quae temere locantur, infirma sunt; quae autem ordinate, firmiter manent, (1104C)ut ordinasse Dominus in Ecclesia charitatem apte dicatur, quam congruis profectibus in cordibus fidelium suorum solidare dignoscitur. Potest autem sic accipi quod dicitur, Ordinavit in me charitatem, quasi diceretur, Ordinata me ipse charitate dilexit, id est, omnia quidem membra mea, hoc est, omnes electos pia sibi charitate copulavit; sed eminentiora quaeque ampliori, ut decet, affectu complectitur, cum dicitur, Cum enim dilexisset suos, qui in mundo erant, in finem dilexit eos (Joan. XIII). Omnes ergo dilexit; et tamen indulgentior in quemdam amor intimatur, cum dicitur, Discipulus ille, quem diligebat Jesus (Joan. XXI). In Ecclesia pro distinctione meritorum, alios aliis amplius diligit. Item, Ordinavit in me charitatem: Prior me ipse dilexit, ac diligendo me, ut eum (1104D)redamare nossem, donavit; hinc enim dicit, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV). Hinc et apostolus Joannes, Haec est, inquit, charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris (I Joan. IV). Item, Ordinavit Dominus in Ecclesia charitatem, quia charitatem ipsam, qua eam ante saecula elegit, quibusdam profectuum gradibus per temporum incrementa monstravit; Apostolo enim teste, Commendavit Deus suam charitatem in nobis; quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro impiis mortuus est (Rom. V). Ac proficiente ejusdem charitatis ostensione, dicit Joannes, Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, (1105A)ut filii Dei nominemur, et simus (Joan. III). Rursum de perfecta eadem charitate, et qua major esse nulla potest, neque ipsa unquam minui potest, dicit ipse Dominus: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et reliqua (Joan. XIV). Cum enim verbo praesentis temporis diceret, Qui autem diligit me, quod nullatenus facere potest, nisi is quem ipse diligendo praevenit, et ad se diligendum sui gratia Spiritus accendit, quid est, quod futuri temporis verbo mox subdidit: Diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum? nisi quia is qui interim adhuc diligitur a Deo, ut credendo possit diligere, tunc utique a Deo diligetur, ut eum videndo amplius diligat, et manifestata ipsius facie, tanto verius eum tota virtute diligat, quanto nil ab inferioribus, (1105B)quo ab hac dilectione praepediatur, tolerat. Ordinat ergo Dominus in Ecclesia charitatem, qua eam vel ipse diligit, vel ad suum amorem, ac proximi rite tenendum, inflammat. Quantum vero ipsa charitas mentem, quam perfecte absorbuerit, ab infirmarum rerum amore sustollat, sequente versu edocet, cum dicit: Fulcite me floribus, stipate me malis, etc. Languet namque amore anima quae ordinatam in se sui auctoris charitatem veraciter degustat, quia cum ad petendam se aeternitatis lucem accendit, ab hoc nimirum temporalitatis amore lassescit, ut tanto frigescat ab studio labentis saeculi, quanto surgit ardentior ad contemplandum gaudia perennis regni. Sed videamus, anima, quae tali flagrat amore, quem quaerat (1105C)stratum, in quo fessa recumbat. Fulcite me, inquit, floribus, stipate me malis. In floribus tenera adhuc virtutum primordia, in malis perfectio signatur. Obsecrat ergo amore languens anima, filias Jerusalem, id est, eas animas quae se in coelesti desiderio praecesserunt, ut sua coepta bonis juvent exemplis, et quali vel initio, vel cursu, vel termino viam virtutum peregerint, ad memoriam sibi crebrius revocent, quatenus harum intuitu velut odore quodam florum malorumque gratissimo, mollius se ac dulcius in sui Conditoris affectu reclinent. Quod et de his quae prae oculis habemus, sanctorum operibus, et de illis quae de Scripturarum quasi pratis ac nemoribus colligimus, patrum praecedentium factis sive dictis (1105D)aeque valet intelligi.

Laeva ejus sub capite meo, etc. In laeva Christi temporalia ejus dona, in dextera perpetuae vitae beatitudo significatur. Unde alias de ipso, qui est Dei virtus, et Dei sapientia, scriptum est, Longitudo dierum in dextera ejus, in sinistra autem divitiae et gloria. Ostendit ergo sancta Ecclesia, ostendit anima dilectioni sui Redemptoris perfecte intenta, qualis esse possit quies in hac vita quam tantopere quaerebat, qualiter in lectulo illo virtutibus florido cum suo dilecto in hujus exsilio peregrinationis recubare desideret. Laeva, inquit, ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Caput autem suum, principale mentis appellat, et laevam suam sponsae capiti dilectus illius supponit, cum corda fidelium Dominus in (1106A)hac adhuc vita commorantium suae cognitionis scientia confirmat, cum sacramentorum suorum participatione sublevat, cum pignus eis sui spiritus tribuit, cum Scripturarum sanctarum solatia suggerit. Dextera autem ejus amplexabitur eam, cum etiam post hanc vitam coelestis ei vitae regnum perenne promittit. Et bene laeva caput sustinere, dextera illam dicitur amplexari, quia temporalia quidem munera ad subsidium peregrinationis hujus accipimus, coelestia vero praemia sine fine videbimus. Recte autem sponsa, quae supra languens amore, fulciri floribus, stipari quaerebat malis, nunc manum dilecti sub capite se habere testatur, quia etsi virtutum floribus amator quisque sui Conditoris gaudet, si proximorum profectibus, cum quibus ipse ad videndam ejus (1106B)faciem perveniat, delectatur; si antiquorum sanctorum exempla, quibus ad diligendum, vel Deum, vel proximum ardentius excitetur, meminisse dulce habet, unica tamen est spes veraciter quiescere cupientium, Auctoris sui manu sustentari. Et quidem primo laeva, ut per hanc ad amplexum dextrae mereantur pertingere; neque enim dextera illius quemquam amplexabitur, nisi quem prius laeva ejus fovendum susceperit, id est, nemo claritatem illius sublimiter in futuro videbit, qui non in praesenti ad suscipienda humilitatis ejus mysteria fideliter reclinavit. Annon Paulus, qui ministrum se sponsae hujus fidelissimum esse docebat, dicens, Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI), laevam sponsi capiti ejus supponere curabat, ut (1106C)ad amplexum dexterae perduceret? ait enim, Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II). Rursum namque eamdem ad amplexum dexterae ejus tendere hortatur, cum ait: Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col. III), et, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Ibid.). Laeva ergo ejus, inquit, sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Ac si aperto dicat: Temporalia quidem me Domini et Salvatoris mei beneficia, quo a mundi cupiditatibus vel perturbationibus aliquantulum quiescere queam, adjuvent; at me aeternorum promissio, quibus perpetuo remunerer, amplius delectat. Quam vero amabilis sit ipsi Domino talis sponsae suae, id est, Ecclesiae vel animae (1106D)cujuscunque electae pausatio, sequenti ejus responsione designatur, cum dicitur:

VIII. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, etc. Filias Jerusalem, dicit animas patriae supernae desiderio flagrantes; quas adjurat sponsus ne suscitent sponsam in suo amore quiescentem, neque ab hominum conturbatione feliciter sopitam inquietari praesumant. Qui enim electi cujuslibet mentem, vel in orationibus devotis, Deo loquentem, vel in sacris lectionibus divina mandata sive promissa meditantem importunus impedierit, sponsam utique Christi de sopore beato, priusquam ipsa velit, excitat. Vult enim ipsa felicissimo hoc sopore refecta evigilare, quia tempore congruo divinis (1107A)se mancipare novit obsequiis, ac rursum tempore competenti ad curanda fragilitatis humanae necessaria reverti. Qui ergo fideles quosque coelestibus studiis intentos impedire non metuit, suis profecto virtutibus, quibus se pollere credebat, damnum facit. Unde bene sponsus filias Jerusalem per capreas cervosque camporum, ne hoc faciant, adjurat. Per capreas namque et cervos, munda videlicet animalia, venenorum inimica, virtutum opera spiritualium figurantur; quae quantum munditia praeeminent, tantum virulentas hostis antiqui machinas contemnere, imo disperdere atque evacuare consuerunt. Et pulchre capreas cervosque dicens, addidit camporum, ut patienter simplicitatem purarum mentium, ac fide sincera florentium, in quibus virtutes oriantur ac (1107B)nutriantur, exprimeret. Itaque adjurat filias Jerusalem sponsus per capreas cervosque camporum, ne suscitent neque evigilare faciant dilectam, quoadusque ipsa velit. Ac si patenter dicat: Contestor fideles omnes, et per suas quemque virtutes, quas puro corde nutrire desiderant, adjuro, ne pia fratrum studia contemnant, ne passim temerando praepediant, sed sic quisque de proximorum profectu quasi de suo gaudeat, sic fratribus damna lucri spiritualis, quomodo sibimet ipsi pertimescat inferre; quia nimirum suas ipse virtutes minuit, qui virtutibus proximi parcere, imo has, in quantum valet, adjuvare contemnit. Quod adjuramentum sponsi libentissime sponsa suscipiens, continuo respondit: Vox dilecti mei. Subauditur, Haec est quam audivi (1107C)adjurantem filias Jerusalem, ne me in ejus complexu quiescentem, priusquam ipsa velim suscitarent. Multum enim necesse est laetetur anima Deo plena, cum eam inter adversa saeculi vocem ejus consolatoriam, vel per donum occultae inspirationis, vel per meditationem auditumve sacrarum litterarum percepisse contigerit. Nam etsi necdum faciem dilecti nostri licet intueri, jam multum nobis est praestitum, in eo quod Scripturis sanctis interim eloquiorum ejus dulcedine reficimur. Multum praestatur eis quibus altiori dono conceditur, ut sublevato ad coelestia purae mentis intuitu, nonnullam futurae vitae suavitatem etiam in praesenti praegustent. Unde bene, postquam laetabunda dixit sponsa, Vox dilecti mei, (1107D)mox eumdem dilectum etiam videre desiderans, sed necdum valens, adjecit,

Ecce iste venit saliens in montibus, etc. Montes quippe et colles eos vocat qui generalem sanctae Ecclesiae conversationem, quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et quanto se ab infimorum cupiditate leviores reddunt, tanto capaciores contemplationis supernorum efficiunt. De qualibus Isaias, cum adventum in carne Mediatoris Dei et hominum describeret, ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini, in vertice montium, et elevabitur super colles (Isai. II). Recte etenim ille mons in vertice montium, et super colles elevatur, id est, excelsis hominibus esse excelsior memoratur, quia in novissimis quidem diebus, (1108A)homo inter homines apparuit, sed Deus cum Patre ante saecula exstitit. In his autem montibus adveniens, saltus dare dilectus, hos transilire colles perhibetur, quia corda sublimium Dominus crebra suae visitationis gratia solet illustrare. Et pulchre non manere in his collibus, sed salire, vel eosdem transilire dicitur, quia dulcedo contemplationis internae, quantum alta propter agnitionem rerum coelestium, tantum est brevis et rara, propter gravedinem mentium carnis adhuc mole detentarum. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX). Neque huic sententiae contrarium debet existimari quod et ipse dilectus in Evangelio suae sponsae pollicetur, dicens: Ecce ego vobiscum sum (1108B)omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Et rursum, Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Manet namque semper per fidem et dilectionem suam, perque auxilium gratiae suae cum omnibus sanctis; sed excellentius ad horam paucis sublimioribus, quibus vult, et quando vult, apparet: paucorum namque, et eorum qui prae altitudine cordis, montibus comparantur et collibus est dicere, Sive etiam mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis (II Cor. V). Cunctis autem fidelibus dicitur, Quia quicunque confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo (I Joan. IV). Totius Ecclesiae est fideli corde audire, quia Deus (1108C)charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Perfectorum solummodo est dicere, Non enim indoctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem, sed speculatores facti illius magnitudinis (II Petr. I). De qua speculatione evidens subinfertur exemplum, cum dicitur,

Similis est dilectus meus capreae, etc. Et quidem omnes qui naturas harum animantium bene norunt explorare, multa in his inveniunt, quae dilecto Ecclesiae, id est, Domino Salvatori aptissime conveniunt. Sed hoc in loco specialiter illud intuendum, quod in altis montium habitare, ac saltus dare velocissimos gaudent, propter quod et rarius videri (1108D)a nobis quam boves solent aut asini aliave hujusmodi animantia, quibus simul mansuefactis, quoties libet, utimur. Quod altitudini supernae contemplationis multum decenter aptatur, quae non in arbitrio hominis speculantis, sed in gratia est Dei, quando vult apparentis. Credo Isaias, mons videlicet eximius, non quando ipse elegit, sed quando Dominus voluit, vidit ipsum sedentem super solium excelsum et elevatum; vidit et agmina coelestia, laudes ei debitas concinentia. Paulus etiam ipse mons, terrena despiciens multum, ac vertice sidera tangens, non quando disposuit ipse, sed quando Deo placuit, raptus est in paradisum, et raptus est in tertium coelum, audivitque arcana verba quae non licebat homini loqui. Congruit sane humilitati simul et veritati (1109A)assumptae humanitatis, quod Dominus non cervo, sed capreae hinnuloque cervorum, minoribus videlicet animantibus assimilatur, qui inter homines non solum homo, sed et humilis homo apparuit. Hinnulus cervorum, factus est, quia veram de carne patrum praecedentium carnis materiam suscepit; factus est enim ex semine David secundum carnem (Rom. I). Et ipse David, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psalm. XLI). Et iterum: Qui perfecit pedes meos tanquam cervi (Psalm. XVI). Sed et de caeteris cervis, suae nimirum vitae consortibus ait, Vox Domini praeparantis cervos (Psal. XXVIII); ipse etenim praeparat cervos, cum fidelibus virtutum dona ministrat; quia ut cursum suae mentis ad altiora dirigant, ut incessanter fontem (1109B)vitae sitiant, ut angues haeretici sermonis de abditis fraudium suo spirituali odoratu educant ac proterant, ut verbum vitae ruminent, ut in rectis actionum suarum gressibus modum salutiferae discretionis teneant, non hoc eorum potestatis, sed est divinae largitionis. Vox ergo Domini praeparat cervos, quia ejus gratia in arce virtutum collocat sanctos. Ex quibus videlicet cervis natus est hinnulus jure sponsae dilectus, id est, Ecclesiae vel animae cuique fideli; quia ex patribus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Et quoniam his versiculis speculativae vitae sublimitas expressa est, restat ergo activae, quae omni Ecclesiae communis est, perfectionem ostendi. Sequitur:

En ipse stat post parietem nostrum, etc. Nunc etenim (1109C)dilectus in vicinia manet sponsae, nunc excelsis saliens paret montibus, quia idem ipse Dominus ac Salvator noster, et perfectioribus se ad tempus, cum voluerit, tametsi per speculum et in aenigmate videndum praebet, et omnibus semper electis invisibilem praesentiae suae gratiam exhibet. De cujus exhibitione praesentiae bene nunc dicitur, En ipse stat post parietem nostrum, quia nimirum ita apud nos manet, imo in nobis manet, ut videri non possit a nobis, Joanne attestante, qui ait: Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV). Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas in nobis perfecta est (Ibid.). Paries autem, qui ab ejus aspectu nos secludit, ipsa est mortalitatis nostrae conditio, quam peccando meruimus, qui in parente primo ita conditi sumus, ut si nunquam (1109D)peccato consentiremus, hoc omnes electi lumen divinae contemplationis semper indefessi, et sine ullo labore cerneremus, ad quod nunc intuendum perfectiores perpauci, maximo cum labore purificante sua corda fide pertingunt. Sed in hoc pariete misericordia divina fenestras et cancellos, unde nos prospiceret, fecit, quia mentibus nostris quamlibet hujus saeculi caecitate gravatis, gratiam suae cognitionis aperuit, et crebra nos occultae suae inspirationis luce reficit. Cujus prospectu inspirationis, quia hoc maxime pius Conditor agit, ut nos a dilectione temporalium ad promerenda supernae pacis gaudia provocet, recte subjungitur:

En, dilectus meus loquitur mihi, Surge, etc. Omnia (1110A)tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo (Eccl. III). Habet ergo et sponsa Christi, Ecclesia videlicet, vel anima quaeque electa, tempus quiescendi; habet item tempus surgendi ad laborem. Denique, ut supra adjurabat filias Jerusalem ne suscitarent, neque evigilare facerent eam, donec ipsa velit, et nunc mutata voce surgere eam jubet ipse, atque ad se properanter venire; nec jam ad eam in lectulo quamlibet coelestibus studiis florido intrare consentit, sed ipsa potius secum, ut sequentia cantici docent, ad excolendas vineas bestiasque nocentes ex his propellendas praecipit exire; addens ad provocandum inflammandumque ejus studium, quod transactis auris brumalibus, jam verna temperies industriam laborantis adjuvet, sed et vernalium (1110B)adventus atque cantus avium, ruralia magis loca quam aulica reddat jocunda, proventus etiam florum spem fructus futuri polliceatur agricolis. Sed quia de superficie litterae pauca perstrinximus, jam nunc ad exinterandos allegoriae sensus stylum vertamus. Dictum est supra, sub figura capreae hinnulique cervorum, quomodo Dominus sublimium contemplationi interna coelestium revelat arcanorum. Dictum sub figura ipsius, post parietem nostrum stantis, ac per fenestras cancellosque prospicientis, qualiter omnem Ecclesiam, quamvis adhuc invisibilis, crebro salutiferae compunctionis respectu illustret. Restat nunc intimari quomodo eamdem, sive ad officium praedicationis, seu ad exercitium bonae incitet operationis. Surge, inquit, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. (1110C)Surge de stratu illo multum tibi amabili, in quo tuimet curam agere in psalmis et orationibus, caeterisque vitae studiis delectaris. Propera, et veni ad impendendam etiam proximis curam salutis, per studium sedulae praedicationis: quasi enim tot passibus ad vocantem nos Dominum properamus, quos pro ejus causa, virtutum opera patramus.

IX. Jam enim hiems transiit, etc. Hoc est quod Apostolus ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis (Rom. XIII). Sicut enim tenebras noctis, sic etiam recte per austeritatem hiemis et imbrium, tempestas exprimitur infidelitatis, quae totum orbem usque ad tempus regebat Dominicae incarnationis. At ubi Sol justitiae mundo illuxit, absscedente (1110D)mox ac depulsa prisca brumalis infidelitatis perfidia, flores apparuerunt in terra, quia initia jam nascentis Ecclesiae in sanctorum fideli ac pia devotione claruerunt. Tempus putationis advenit. Illius videlicet cujus in Evangelio meminit Dominus, qui cum se vitem veram et Patrem suum dixisset esse agricolam, addidit confestim atque ait, Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructus plus afferat (Joan. XV). Potest officium putationis recte etiam juxta illud intelligi, quod Apostolus ait, Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum (II Cor. III). Quod exponens ipse alibi dicit: Propter quod (1111A)deponentes omne mendacium, loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo (Ephes. IV). Et rursum: Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis, quod bonum est (Ibid.).

Vox turturis audita est in terra nostra. Vox praedicatoris audita est in terra, quae nostra jam coepit esse, dum fidei verbum recepit; de qua et in psalmo primae sabbati, id est Dominicae resurrectionis, quae prima sabbati facta est, dicitur; Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIII). Vox enim turturis, quae suo sonitu abscessum hiemis et veris solet signare adventum, convenit eis qui dicere norunt quia tenebrae transierunt, et lumen verum jam lucet (I Joan. II). Vox turturis, quae humiliter resonans gemitum pro cantu exprimit, congruit eis (1111B)qui sui incolatus et promissae sibi patriae memores, dicere consuerunt: Sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum exspectantes, et redemptionem corporis nostri. Qui et auditoribus suis clamant, Miseri estote, et lugete; risus vester in luctum convertetur, et gaudium in moerorem. Avis ipsa quae pudicitiae amatrix est, et semper in jugis montium, atque in arborum verticibus commoratur, vitam imitatur eorum qui sibi suisque protestantur quia bonum est homini mulierem non tangere (I Cor. VII), et, Nostra conversatio in coelis est (Philip. III). Nam et quod tecta hominum et conversationem fugere, magisque in silvis ac solitudinibus degere solet, typum praetendit eorum qui corpore licet in mundo positi, caeterum mente (1111C)separantur a mundo, et superna potius videre desiderant.

Ficus protulit grossos suos. Grossos vocant primitivas et immaturas ficus atque inhabiles esui, quae etiam si concussae fuerint, levi tactu decidunt. Et ficus sonante turture protulit grossos suos, cum praedicantibus in Judaea apostolis Synagoga protulit (1112A)multos, qui zelum Dei haberent, sed non secundum scientiam; qui magis imperfectam adhuc, et velut immaturam litterae legalis observantiam tenere, quam intelligentiae spiritualis in ea dulcedinem suscipere vellent. Apponius hunc versiculum ita exponit, quod ficus protulerit grossos suos, cum Synagoga procreavit apostolos, qui de ea generati dulcissimum cibum doctrinae credentibus ministrarent. Et quoniam proferente Synagoga vel apostolos, qui Evangelium praedicarent, vel eos qui Evangelio legis adhuc caeremonias praeferre contenderent, nihilominus tunc totius orbis fides, salusque secuta est, recte subjungitur:

Vineae florentes dederunt odorem. Per floritionem namque vinearum initia multiplicantium Ecclesiarum (1112B)de ea quae in Jerosolymis primo plantata, per odorem diffusa longe lateque harum fama expressa est. Quid enim gratius florentis odore vitis? Siquidem de flore earum succus expressus, poculi genus conficit, et saluti ac voluptati accommodum. Cui comparandum bonae operationis rumorem, quis non facile videat? Exemplum ergo vinearum, quibus nascitur vinum, quod laetificat cor hominis, et ecclesiis fidelium generaliter, et quibusque electis specialiter congruit, qui sibi ipsi laetitiam spiritualem, jocunditatemque fructificant. Juxta illud Apostoli: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (I Cor. III). Et sicut Psalmista, Omnis, inquit, gloria ejus filiae regum ab intus (Psal. XLIV). Sanctus Hieronymus hos versiculos ita exponit, « vox turturis (1112C)audita est in terra nostra: Turtur avis pudicissima, semperque habitans in sublimibus, typus est Salvatoris. » Et paulo post, « Statimque turtur dicit ad turturem: Ficus protulit grossos suos, id est, veteris legis praecepta ceciderunt, et de Evangelio vites florentes dederunt odorem suum. »

LIBER TERTIUS. (1111) (1111C)Surge, amica mea, sponsa mea, et veni, etc. Si juxta expositionem Apostoli, Petra erat Christus (I Cor. X); (1111D)quae sunt foramina petrae, nisi vulnera quae pro nostra salute suscepit Christus? In quibus profecto foraminibus columba residet ac nidificat, vel cum anima quaeque mitis, vel Ecclesia omnis, in passione Dominica spem suae salutis unicam ponit, cum in sacramento mortis ejus, et sese ab insidiis hostis antiqui, quasi a raptu accipitris tutari confidit, et in eodem ei sobolem spiritualem, sive filiorum sive virtutum, procreare satagit. Unde bene Jeremias sub specie Moab, haereticos ad unitatem ecclesiasticae fidei provocans ait, Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab. Estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis (Jerem. XLVIII). Maceria autem, quae ad vinearum munitionem solet de lapidibus componi (unde in Isaiae cantico dicitur, (1112C)Vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi, et maceria eam circumdedit [Isai. V] ), custodiam significat (1112D)virtutum coelestium, qua Dominus Ecclesiam, vineam videlicet suam, circumdat, ne immundorum spirituum tanquam animantium improborum possit irruptione vastari. Hinc etenim Psalmista, Immittet, inquit, Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. XXXIII). Et Apostolus de angelis loquens, Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I)? In hac ergo maceria refugium sibi sponsa et amica Christi, quasi columba cavernam invenit, dum sancta Ecclesia per auxilium se angelicum a diaboli fraudibus defendendam esse didicit. Hortatur itaque Dominus eamdem Ecclesiam, hortatur quamque animam sibi devotam, ad exercitium pii ac fructiferi laboris; ac dicit, Surge, propera, (1113A)amica mea, formosa mea, et veni. Jam enim hiems transiit, et caetera, usque dum ait, Surge, amica mea, sponsa mea, et veni; columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Ac si aperte dicat, Postquam tempestas vitae gentilis superna pietate remota est, postquam flores salutiferae conversationis jam emersere in terra, postquam in modum putandi coeperunt instantibus vineae coelestis agricolis, injusti a justis, a virtutibus vitia, discretionis doctae falce separari, postquam praeco salutis mundo jam late insonuit, postquam ipse mundus ad agnitionem veritatis conversus, ac suavissima novae vitae per gentes fama aspersa est, obsecro, o animarum fidelium multum caterva mihi dilecta, cui amicitiae meae dona contuli, quam mihi sponsae vice conjungere (1113B)dignatus sum, cui per infusionem mei Spiritus, columbinae mentis simplicitatem contribui, pro cujus sanitate ac vita ipse vulnera, mortem suscepi, cui contra hostes invisibiles supernae protectionis suffragia largitus sum; obsecro, inquam, quae talium es compos effecta donorum, ne inerti otio lentescere velis, sed ad industriam potius, studiumque debiti certaminis pro aeterna quiete festines accingi.

Ostende mihi faciem tuam, etc. Quae in abdito secretae quietis, quasi columba in foraminibus petrae, sive in caverna maceriae, delitescere cupis, precor ut in publicum actionis procedas, ostendasque ex operibus fidem tuam, et quid intus pulchritudinis habeas, aliis etiam foris in exemplum declares. Namque mihi, qui interiora cordis perspicio, tunc faciem (1113C)tuam ostendi existimo, cum actionem tuam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, ad utilitatem proximorum demonstrare considero. Quandiu enim quis facit uni de minoribus his, mihi facit. Sonet vox tua in auribus meis, vox videlicet laudis, sive praedicationis, id est, ea quae vel me in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus laudet, vel ad laudem meam, proximorum ora mentesque praedicando excitet. Ostendit ergo faciem suam sponsa Domino in his quae in conspectu ejus operatur, ostendit et sonum vocis in his, quae coram ipso salubriter dicit. Item considerandum intentius quod ait, Ostende mihi faciem tuam. Tuam, inquit, non alienam, id est, sanctam et immaculatam: (1113D)talem namque eam feci, mundans lavacro aquae in verbo; talem sancti Spiritus unctione perfeci, signans super te lumen vultus mei. Sonet vox tua in auribus meis, non extranea, id est, ea quam te in die desponsionis tuae habere docui, qua tu pollicita es mihi tuum servare pudorem. Item ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis, id est, mihi, non aliis, faciem tuam ostende. Meis auribus, non aliorum, vocem dare memento; id est, meae gratia dilectionis, non alia qualibet, et bona opera facere, et verba dicere sancta curato; quicunque enim bona sua facta sive dicta humanis favoribus impendit, hic vel suae faciei pulchritudinem, vel dulcedinem vocis, externis potius quam Conditori ostendit. Sed et juxta litteram, feminae, quod ad (1114A)deceptionem stultorum ipsam corporis sui faciem exornare, sermonesque suos super oleum mollire satagunt, praevaricatrices hujus Dominicae praeceptionis existunt, ideoque eximia illa laude indignae permanent, qua suam sponsam glorificans Dominus adjungit,

Quia vox tua dulcis, etc. Illius namque animae Domino dulcis est vox, cui dulce est, vel verba Domini proximis annuntiare vel ipsi Domino laudes resonare novit cum propheta, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII)! Illa facies Domino decora videtur, quae se ad videndam ipsius faciem dignam exhibere satagit, quae ei intimo ex corde dicere consuevit, Quaesivi vultum tuum, Domine; vultum tuum requiram; ne (1114B)avertas faciem tuam a me (Psalm. XXVI). Haec autem non sufficit nobis nostrae cura munditiae, si non etiam errantes, in quantum possumus, corrigere, si non infirmiores quosque ab eorum insidiis defendere curemus. Unde subjungitur:

Capite nobis vulpes pusillas, etc. Vulpes quippe, quae demoliuntur vineas, haeretici sunt et schismatici, qui pravae dente doctrinae vineas Christi florentes, id est, rudes fidelium mentes, quantum lacerare soleant, utinam nesciremus? Praecepit ergo sponsae suae Christus, ut cum pedisequis suis, quas filia Jerusalem appellare solet, id est, cum praedicatoribus sancta humilitate sublimibus pio labori insistens capiat vulpes pusillas, id est, mox incipientes fraudulentorum versutias deprehendere ac debellare (1114C)contendat; ne majores effectae per tempus, tanto difficilius a laesione vinearum ejus spiritualium depellantur, quanto has diutius jam depascere consueverunt; et pulchre qui prius numero plurali vineas dixerat, rursus numero singulari posuit: Nam vinea nostra floruit; ita etenim multas vineas, unam appellat vineam, sicut multas per orbem ecclesias, unam sibi Ecclesiam voluit appellari. Vineas namque florere dixit, ut late germinantes electorum plebes ostenderet; et bene, ubi capiendas vulpes admonuit, ibi mox vineam singulari appellatione signavit, ut ob id maxime insequendos ac proterendos doceret haereticos, ne fidem Ecclesiae, quam unam esse oportet, eorum infestatio scinderet atque in (1114D)partes distraheret. Apte autem vulpium natura moribus ac verbis convenit haereticorum, quia nimirum valde fraudulenta sunt animalia, quae in fossis vel specubus absconduntur, cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt. Quae quomodo congruant haereticorum dolis ac fraudibus, facile quisque intelligit. Nec praetereundum, quod non ait, Capite vobis, cum Ecclesiae filiis loqueretur, vel, Vinea vestra floruit; sed, Capite nobis vulpes pusillas, nam vinea nostra floruit; ut hinc magis omnes, qui possent, ad debellandam, sive corrigendam haereticorum, vel malorum catholicorum nequitiam accenderet, quo eos sibi in hoc agendo deservire monstraret, suamque esse vineam, quam defenderet ipse, laborum piorum remunerator (1115A)ostenderet. Unde merito tali ejus affectui, mox amica et sponsa ipsius columbini cordis simplicitate respondet:

X. Dilectus meus mihi, et ego illi, etc. Cujus responsi sensus tanto latius patet, quanto brevius videtur esse conclusus. Potest enim ita recte intelligi, Dilectus meus mihi, et ego illi, alterutrum nobis vero ac sincero amore copulemur. Potest et ita, Dilectus meus mihi talia divinae suae exhortationis, consolationis, repromissionis verba promiserat, et ego illi faciem meae conversationis limpidam ac vocem meae locutionis puram semper offeram et gratiam. Sed et ita, multum decenter potest accipi, ut quia multam solent vim habere pronomina, dicat Ecclesia, id est, omnis electorum multitudo, Dilectus meus mihi, et (1115B)non alius aliquis; et rursum, Dilectus meus mihi, non alteri cuilibet, subaudis, perpetuam dilectionis suae gratiam praestet, fructumque rependat; et ego illi, non alteri cuipiam; ego illi, non alia quaelibet hominum turba, subaudis, integra semper humilitatis atque obedientiae devotione conglutiner. Cunctis autem his sensibus convenit apte quod sequitur, Qui pascitur inter lilia. Id est, qui candidissimo et dulcissimo virtutum mearum solet odore laetari, qui renitentium per orbem Ecclesiarum fructu delectatur suavissimo. Ita etenim sancta universalis Ecclesia, nunc liliorum pluraliter, nunc unius lilii nomine designatur. Sicut enim lilium inter spinas, inquit, sic amica mea inter filias. Quomodo et per (1115C)vineas pluraliter, ubi ait: Vineae florentes; et rursum singulariter per vineam, ubi subjecit, Nam vinea nostra floruit, ea ipsa, quae non nisi una est, Ecclesia, figuratur. Singulariter namque ob id nominatur, quia multitudinis credentium est cor et anima una (Act. IV); et pluraliter rursum aptissime nuncupatur, quia nimirum ipsa unitas cordis et animae fidelis non jam in paucis, sed in multitudine credentium continetur. Notandum autem quod et lilia etiam in hoc, quod adustis igne membris mederi solent, sanctorum actibus congruunt. Qui si forte flamma vitiorum exuri corda proximorum deprehendunt, mox illis subsidium fraternae dilectionis, quo sanentur, impendunt, et ne illos ardor cupiditatis aut luxuriae, superbiae vel iracundiae, caeterorumve (1115D)facinorum fervor excedat, refrigerium eis suae consolationis et exhortationis diligenti cura subministrant. Quidam inter lilia pasci Dominum, inter candidissimos virginum choros interpretantur, et merito, quia et carnis castimonia foris renitent, et intus fulgore inviolati cordis eminent. Item pascitur inter lilia Dominus, id est inter gratissimas sanctorum virtutes, sive catervas, ea ipsa ratione qua et nascitur inter eas; quia enim ipse Mediator Dei et hominum, una natura cum Ecclesia sua fieri voluit; unde et eadem Ecclesia corpus ejus, et ipse caput corporis Ecclesiae solet nuncupari. Pascitur ipse inter lilia, cum fidelium numerus intra Ecclesiam per fontem regenerationis augetur. Pascitur inter lilia, cum fideles, qui sunt utique membra ejus, exemplis (1116A)priorum fidelium clarissimis in supernorum amore proficiunt. Et notandum quod hic pasci dilectus, supra pascere memoratur: dicente sponsa, Indica mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubes in meridie; pascitur namque in nobis, quia corpus sumus illius, et membra de membro; pascit nos ipse, quia caput est nostrum, de quo merito gloriemur omnes, singuli dicentes, Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos, subaudis, nos quoque postmodum exaltaturus, ac nostrum collecturus ad caput; et quoniam haec Domini pastio, quae in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad hujus saeculi finem pertingit (namque ubi ad ejus visionem pervenerint, quid ultra proficiant, non habebunt), recte subjungitur:

(1116B)Donec aspiret dies, etc. Id est, donec venturi saeculi lux oriatur aeterna, et umbrae vitae praesentis, hoc est, ignorantiae vel erroris, quibus interim etiam nos fideles, qui lucerna verbi Dei utimur, plurimum caligamus, inclinentur ut transeant. Ut enim illa dies cunctis gentibus desiderata aspirare, id est ostendere se coeperit, non jam ultra Dominus inter lilia, hoc est inter sanctorum conventicula pascitur, quos ipse tunc potius aeterna suae gloriae visione reficiet. Satiabor inquit, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI); et, Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini (Matth. V). Neque hoc quod praesentem vitam umbris noctis, diei vero comparat futuram, apostolico est sermoni contrarium; quo de (1116C)hac, quam nunc agimus, vita testatur dicens, Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XV); nam, ut breviter dicam, praesens haec vita fidelium, qui abjicientes opera tenebrarum induuntur arma lucis, in comparatione quidem infidelium, qui nil verae lucis noverunt vel amant, dies est; in comparatione autem futurae beatitudinis, ubi lux vera sine fine conspicitur, adhuc gravissima nox est. Verum quia sancta Ecclesia duas in hoc saeculo novit spirituales vitas, unam videlicet activam, contemplativam aliam; nunc autem de hac, nunc de illa, nunc de utraque solet loqui Scriptura divina. Superius quidem contemplativae mentionem faciens, ait de Domino, Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque (1116D)cervorum. Ac deinde incipiens de activa, En ipse, inquit, stat post parietem nostrum, et caetera, usque dum ait, Capite nobis vulpes pusillas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Quae cuncta bene discussa, ad officium nos bonae actionis incitant. Deinde subjecit de utraque pariter, Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae: in utraque etenim vita dilectus inter lilia pascitur, quia Dominus electorum suorum, et foris pura operatione, et dulci interius aeternorum contemplatione delectatur, atque in membris suis ipse reficitur. Et hoc usque dum dies verae lucis aspiret, quia tunc videlicet nec ullo boni operis labore afficimur, nec per speculum in aenigmate perfectiores quique raptim et ad momentum (1117A)coelestia contemplantur, sed ipsum coeli regem in decore suo tota Ecclesia in aeternum videbit: cujus visionis, quia gustus omnis, quamvis permodicus, sponsam Christi non modicum delectat, apte subditur:

Revertere, similis esto, dilecte mi, capreae, etc. Quia, inquit, me ad excolendas vineas, id est, ad instituendas multiplicandasque plebes fidelium excitasti ac provocasti, qui ab eisdem vineis putidas impugnantium versutias, tanquam vulpeculas, abigi jussisti, quia faciem meam tibi ostendi voluisti, cum necdum mihi tuam clare intuendam faciem promiseris, sed notitiam tui, ex parte demonstrando, quasi per fenestras mihi cancellosque loquaris, obsecro a generali instructione revertaris saepius, (1117B)ad illustranda sublimius corda perfectorum, et sicut capreae aut hinnuli cervorum, rarus quidem, sed cum delectatione conspicientium in montibus solet esse intuitus, sic in excelsis mentibus vestigia tuae magnitudinis qualiacunque praesentes. Precor ut dulcedinem vitae immortalis, quam membris omnibus meis in retributione promittis, aliquibus etiam in itinere, quamvis a longe, speculandam reveles. Congruit autem et nomen montium mentibus eorum qui contemplationi coelestium oculos cordis aperire didicerunt; cum dicitur, Super montes Bether. Bether quippe domus consurgens, sive domus vigiliarum interpretatur; et qui diligentius caeteris animo ad supernorum desideria assurgunt, qui studiosius ad haec accipienda invigilant, merito caeteris excellentius (1117C)arcana coelestia cernunt. Si autem legatur, ut quidam codices habent, Super montes Bethel, id est domus Dei, nihil omnino quaestionis habet; patet namque corda justorum montes domus Dei recte vocari, ad distinctionem nimirum montium Samariae et Esau, et caeterorum hujusmodi, hoc est, haereticorum et superborum omnium. In alia editione pro hoc nomine, Latine scriptum vidimus, Super montes succorum et aromatum, quod aeque sanctorum mentibus congruit, qui non supervacuis cogitationibus arefacti, sed velut arboris aromaticae salutaribus succis semper sunt internae dulcedinis et charitatis refecti: de quibus videlicet succis atque aromatibus saepius in hoc volumine sub nomine thuris, myrrhae et aloes, caeterorumque hujusmodi significatum est. (1117D)Verum quia amatores veritatis, non solum de Judaeis, sed etiam veniunt de gentibus, et de utraque plebe una fidelium Ecclesia colligitur, restat in amoris cantico post Judaeae vocationem, ac dulcissimam cum suo Redemptore collocutionem, etiam gentilitas, quo ordine ad agnitionem salutis attigerit, quanto hanc inventam amore tenuerit, specialiter referre. Sequitur ergo vox dilectae de gentibus Ecclesiae.

CAPUT III. XI. In lectulo meo per noctes quaesivi, etc. Jamdudum, inquit, multo studio quaesivi Dominum, quem nunc integre diligit anima mea; quem etiam tunc, etsi necdum cognitum dilexit, in quantum rationem (1118A)sapientiae, veritatis et divini cultus dilexit. Sed quia in lectulo meo quaesivi, id est illecebris adhuc carnis meae subdita, quia per noctes, hoc est, in tenebris profundae ignorantiae quaesivi (non enim mihi angelus, non propheta, non quilibet doctor indubius lumen divinae cognitionis ostendit), invenire, quem quaesivi, minime praevalui. Quod ubi in veritate comperi, nequaquam me veritatis quam quaerebam, inventione potitam, proposui in animo meo de lectulo carnalium voluptatum exsurgere, ad laborem salutiferae inquisitionis accingi, terras ac mare circumire, publice et privatim universorum, quos sapientiores audirem, magisteria adire, et si quid verae sapientiae, et si quid uspiam certi, quod ad aeternam beatitudinem duceret, invenirem, studiose perquirere. Sed quamvis (1118B)plurimo labore mundum peragrans, sapientium verba discernens, nil certum atque indubium de via veritatis addiscere potui, haec autem fuisse gentilitatis vota, Deum scire cupientis, sed necdum scientis, testantur studia philosophorum, qui pro indagine veritatis ac sapientiae tot lustravere terras, tanta condidere volumina, testatur Scriptura, quae ait, Athenienses autem et omnes advenae hospites ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere aut audire aliquid novi. Testatur Apostoli sermo, qui in eorumdem Atheniensium curia perorans ait, Pertransiens et videns simulacra vestra, inveni aram, in qua scriptum erat, IGNOTO DEO. Quod ergo ignorantes colitis, hoc annuntio vobis. Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, hic coeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis (1118C)templis inhabitat (Act. XVII). Testatur devotio Cornelii centurionis, qui cognitionem divini cultus orationibus et eleemosynis a Deo quaerere didicit. Testatur iterum et opus Aethiopis, qui de finibus terrae ad templum Domini veniens, eum quem nesciebat, adoraturus adiit, et tanto veritatis, quam ignorabat, amore ardebat, ut sedens in curru lectionibus, quas fama frequentior divinas esse divulgarat, insisteret. Sed hanc ejus in inquisitione veritatis instantiam Dominus videns, diu se quaerenti tandem aliquando manifestare dignatus est, et cui inspiraverat ut quaereret, donavit ut inveniret. Juxta quod ipse per prophetam jam olim promisit, dicens: Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus (1118D)Israel non derelinquam eos. Aperiam in supinis montibus flumina, et in medio camporum fontes (Isai. XLI): illos nimirum fontes, quos Psalmista sitiens aiebat, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI): illa flumina quae ipse suis fidelibus pollicetur, dicens, Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). Unde et recte subditur: Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem, etc. Vigiles namque, qui custodiunt civitatem, praecones sunt veritatis, qui ad custodiam sanctae Ecclesiae, quae per mundum diffunditur universum, pia sollicitudine semper excubant, ac verbo praedicationis, ne (1119A)haec a perfidis corrumpatur, insistunt. Hi ergo gentilitatem veritatis indagine sollicitam invenerunt, et ei, quod quaerebat, demonstrarunt, cum Philippus eunucho Evangelii lumen aperuit, cumque propheticorum scientia verborum, quae ipse legebat, instruxit; Petrus Cornelium cum suis gratia coelesti, quam tantopere desiderabat, imbuit: Paulus Atheniensibus Deum, quem ignorantes colebant, notum reddidit; alii aliis diu quaesitam et concupitam Conditoris sui praesentiam ostenderunt. Quasi enim vigilibus civitatis dixit gentilitas, quae in sponsam Christi erat, donante ipso, permutanda, Num quem dilexit anima mea vidistis? cum venientibus ad se doctoribus libentissime auditum accommodabat, et inhianter an veritatis esset via, quam praedicabant, (1119B)dignoscere curabat.

Paululum cum pertransissem eos, etc. Qui doctrina vult veritatis perfrui, non hanc cursim et negligenter debet attingere: nam qui dilectum venire desiderat, necesse est praedicatores nominis ejus solertissime pertranseat, eorumque se coetibus familiariter interserat, ut sic notitiam ejus, quem praedicant, vicinius mereatur assequi. Nam et librum, quem ad finem usque perlegimus, pertransisse dicimus. Unde et angelus Danieli de mysteriis quae videbat, Pertransibunt, inquit, plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII). Paululum ergo cum pertransissem, inquit, eos, inveni quem dilexit anima mea. Pertransire namque vigiles inquisitor debet veritatis, id est, coetibus se, ut dictum est, immiscere atque adunare (1119C)doctorum fidelium, eorumque dicta sive scripta frequenti meditatione percurrere. Quod cum paululum facit, mox dilectum, quem quaerebat, invenit, quia juxta Pauli et Isaiae vocem, Verbum abbreviatum fecit Dominus super terram (Rom. IX), illud scilicet quod ait, Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). Et de quo Apostolus, Sed quid dicit Scriptura, inquit, Prope est verbum in ore tuo? Hoc est verbum fidei, quod praedicamus; quod si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X).

Tenui eum, nec dimittam, etc. Tanto instantius, inquit, inventum tenui, quanto tardius, quem quaerebam inveni. Quem me numquam dimissuram esse profiteor, sed tantum in ejus semper amore perseverare (1119D)ac proficere contendo, ut etiam Synagogam, per quam auditum verbi et ministerium regenerationis accepi, ad fidem nominis ejus revocare satagam. Constat enim quia in fine saeculi Judaea fidem, quam nunc perfida oppugnat, receptura est, quod fieri aliter nequit quam per doctrinam et ministerium eorum videlicet qui tunc de gentibus fideles inveniantur. Dicit enim manifeste Apostolus, Quia caecitas ex parte contigit Israel, donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). Sane quod ait Ecclesia, Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae, non ita intelligendum, quasi dimissura sit ipsa Christum, postquam (1120A)populum Synagogae credulitate nominis ejus instruxerit, sed ita potius quod tali eum affectu diligat, tanta solertia, quae ejus sunt, quaerat, ut etiam cognatam plebem ei subdere contendat, juxta illud Psalmistae, Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. XXIV). Neque enim ulla ratione, qui ad postulandam misericordiam oculos ad Deum levat, post acceptam tandem misericordiam hos ad ima reflectit, cum hoc sit maximum perceptae indicium misericordiae, ut quis oculos semper intentos ad Deum habeat, et ejus gloriam sine fine contempletur. Notandum autem quod hujus capituli series, etiam juxta litteram, in Maria Magdalene, quae et Ecclesiae typum tenuit, completa est: cum enim Dominus, quem tota mente viventem (1120B)dilexit, morte ac sepultura ab ejus esset subtractus aspectibus, quaesivit eum in lectulo suo, tanto nimirum ejus amore detenta, ut nec datis ad quietem membris ejus, a suo pectore memoria laberetur. Quaesivit per noctes, illas videlicet duas, quibus ipse in sepulcro quiescebat; nec tamen invenit, quia necdum resurgendi tempus advenerat. Surrexit matutina cum aromatibus, et quaerendo sollicita pervenit ad monumentum; et nec sic quidem statim, quem quaerebat, invenit, sed primo invenerunt eam angeli, custodes utique Ecclesiae. Quos de Domino interrogans, atque eum resurrexisse audiens, ita demum ad ejus visionem pervenit. Tenuit, neque ultra dimisit, quem veraciter mortem superasse cognovit. Sed et in domum matris introducere festinavit, quia (1120C)congregationi discipulorum, qui se in Christo praecesserant, ac suis exemplis ad pietatem excitaverant, eum resurrexisse praedicavit.

Adjuro vos, filiae Hierusalem, per capreas, etc. Si superiores versus respexerimus, non in his inveniemus, quod sponsa ad quietem somnumve pervenerit, sed hoc potius, quod de lectulo exsiliens, labore maximo quaesitionis ad inventionem sui dilecti pervenerit. Et quomodo nunc idem dilectus filius Jerusalem, ne eam excitent, neque evigilare faciant, adjurat, nisi forte quia velut felicissimo somno sopita est anima, quae in divino novit amore quiescere? Sicut dormiens quis a rebus exterioribus oculos corporis clausit, et in visione occultorum saepius oculos aperuit cordis; sic nimirum, sic (1120D)mens supernae dilectioni dedita, a visibilium se curis alienat, ut invisibilium contemplatione perfectius liberiusque evigilet. Nec mirandum quod somno comparetur amor, quia visibilium appetitu sensum mentis avertit, atque ad invisibilia appetenda convertit, cum ipsi etiam morti comparetur, dicente hoc eodem cantico, Fortis est ut mors dilectio: quia nimirum sicut mors corpus interimit, sic et ab exterioribus delectationibus, internae vitae claritas occidit. Unde merito adjurantur filiae Jerusalem, id est, animae quaeque fidelium, societatem jam supernorum civium anxia mente suspirantes, ne suscitent dilectam, id est, ne mentem Deo devotam ab intentione desiderii coelestis importuna irruptione (1121A)praepediant. Quod et de generali Ecclesiae statu recte potest intelligi, cujus pacem turbare, Christi est voluntati contraire: de quibus, quia abunde jam supra dictum est, nunc parcius dici sufficiat. Tantum hoc meminerit lector, quia ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus Ecclesiae de gentibus quam de Judaeis collectae curam habere, sed aequalem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet, utpote qua utraque una ejus dilectissima domus et familia colligatur. Et quidem Judaea quondam se solam Deo dilectam, sibi tantummodo verbum salutis, non etiam incircumcisis gentibus committendum esse credebat, Luca attestante, qui ait: Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Judaea, quia (1121B)et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus eum, qui erant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? Et in alio loco, Sequenti autem sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant verbis quae a Paulo dicebantur (Act. XI). Unde recte quae adjurat filias Jerusalem, ne suscitent dilectam, etiam ita potest accipi, quod praecipiat eis, qui de Judaeis in fide praecesserant, ne inquietent eos, neque eorum saluti contradicant qui de praeputio ad fidem convenerunt. Ubi et hoc quod ait, Donec ipsa velit, ita potest intelligi, quod ipsa de gentibus Ecclesia spontaneis se esset vigiliis, ac (1121C)laboribus subditura pro Domino. Quapropter et earumdem filiarum Jerusalem mox subinfertur admirantium, quia in nationes gratia Spiritus sancti effusa est.

XII. Quae est ista, quae ascendit per desertum? etc. Quae est ista, inquiunt, quanta laude, quo miraculo digna, quae non mysterio circumcisionis emundata, non adhuc fonte est regenerationis abluta, et jam nova Spiritus sancti est gratia perfusa, jam loquitur linguis, et magnificat Deum? quod numquam factum in nostra gente meminimus, ex quo vel patribus testamentum circumcisionis, vel lavacrum nobis datum est baptismatis. Quae ascendit per desertum: ascendit ab infimis voluptatibus ad alta virtutum, levans oculos ad montes aeternos; imo levans, et (1121D)pervenire desiderans ad eum qui habitat in coelo. Ascendit autem per desertum, id est, per medium gentium illarum quae nulla erant virtutum fruge fecundae, quas nullus de Dei populo propheta, nullus patriarcha, nullus adveniens angelus, ad cultum vitae salubrioris instituerat; cujus fides eo majoris est miraculi, quod hanc nuperrime agnitam ac susceptam invincibiliter servat, juxta hoc quod in ejus laude Dominus ipse testatur, dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. II). Hoc autem dictum est ad exemplum plebis Israeliticae, quae ab Aegyptiae servitutis liberata tenebris, per deserti iter ad terram repromissionis ascendit. Unde desertum etiam (1122A)in bonam partem potest recte accipi, id est, eam designare conversationem, quae a mundi illecebris separata, Dei tantum legis scrutandae, et coelestium praeceptorum sit observationi dedita, quae esuriens et sitiens justitiam, manna solummodo verbi coelestis vescatur, et fonte vitae, qui de spirituali petra emanat, potetur. Hinc inhianter ardenterque decantans: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea in deserto et invio et inaquoso (Psal. LXII). Ascendit ergo Ecclesia per desertum, ut promissum perveniat ad regnum; sed et qualiter ascendat, ostenditur cum subinfertur, Sicut virgula fumi ex aromatibus. Fumus ab igne solet nasci, natus alta petens, absumi, et humanis se paulatim auferre conspectibus. Cujus instar ascendit Ecclesia, quae (1122B)igne sancti Spiritus in amorem sui Conditoris accensa, omni nisu virtutum ad coelestia tendit; neque a coeptis desistit, donec ab humanis rebus abstracta, ad invisibilia vitae coelestis gaudia rapiatur; et sicut fumus uno eodemque tempore partim oriri, partim in sublimioribus, qui fuerat ortus, solet disparere, sic Ecclesia usque ad finem saeculi in quibusdam suis membris per gratiam sancti Spiritus semper nova gignitur; in quibusdam, qui prius nati Deo fuerant, semper ad coelestia colligitur. Quae merito non absolute fumo, qui quolibet diffundi potest, sed virgulae fumi assimilatur, ut et unitas fidei illius, et simplex ad altiora significetur ascensus. Caeterum de inimicis Dei, qui non ullo desiderii coelestis intuitu, sed solo superbiae fastu extolluntur, dicitur (1122C)quia mox honorati et exaltati fuerint, deficientes ut fumus deficient; et quia sicut in pravorum mente cupiditas saeculi, e contrario flagrantia in corde bonorum ardet, fumatque virtus, recte cum diceret, Sicut virgula fumi, addidit: Ex aromatibus myrrhae, etc. Myrrha quippe, quae condiendis apta est corporibus, sicut etiam sacrosancta Dominicae sepulturae dispensatio probat, continentiam carnis indicat. Thus, quod Deo in preces accendi solet, virtutem orationis exprimit; ut Psalmista quoque precando testatur, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Universus pulvis pigmentarii, omnia virtutum opera designat, quae ideo non integris pigmentis, sed in pulvere redactis comparantur, ut admoneamur bona (1122D)quae agimus sedula intentione discernere, et ne quid in eis ineptum resideat, quasi cribro sollicitae discretionis examinare. Pigmentarius vero, qui hunc pulverem praeparat et cernit, vel homo ipse, qui operam dat virtutibus, vel largitor virtutum Dominus intelligitur. Notandum autem quod aromata commemorans, recte primo myrrham, ac deinde thus atque universum pulverem pigmentarii nuncupat, juxta illum videlicet ordinem, quem et Dominus in Evangelio ponit, dicens, Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII). Quod est aliis verbis dicere, Diverte a malo, et fac bonum. (Psalm. XXXIII). Mortifica concupiscentias carnis, et offer Deo placabilia vota cordis. Ascendit ergo dilecta coelestis (1123A)sponsi per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii, quia sive Ecclesia sancta, sive anima quaeque perfecta ad altiora virtutum quotidianis profectibus crescit, quae flamma charitatis agente suavissimam continentiae et orationis, imo omnium Spiritus fructuum flagrantiam suo reddit auctori; quamvis et ita recte possit intelligi, dilectam Christi ascendere, sicut virgulam fumi ex aromatibus myrrhae, ut thuris, et universi pulveris pigmentarii, quia una eademque ejus Ecclesia, ex multis fidelium personis construitur, quia diversis floridae virtutibus, quaedam instar myrrhae amplius mortificandis carnis voluptatibus insistunt, ad exemplum ejus qui dixit, Castigo corpus meum, et in servitutem subjicio (I Cor. (1123B)IX); quaedam ad figuram thuris peculiarius crebris orationibus vacant, aliae aliis bonorum operum fructibus Deo offerendis desudant: uno tamen omnes igne Spiritu inflammatae, quasi una funii virgula, indiscreto per omnia studio ac devotione communi vitae coelestis alta requirunt. Nec contrarium studioso lectori debet videri, sed consentaneum satis intelligi, quod eadem ipsa dilecta, et sopori esse dedita, et per desertum ascendere memoratur: dormire etenim monstratur, cum filiae Jerusalem, ne eam suscitent, adjurantur. Et ipsae filiae Jerusalem ascendere contestantur, cum continuo respondent, Quae est ista, quae ascendit per desertum? Uno eodemque tempore et soporatur et ascendit, cum ab exterioribus curis, desideriisque (1123C)carnalibus anima se, quantum valet, alienat, et bonae operationis, sive cogitationis profectibus ad visionem sui Conditoris appropiat; quae cum ascendere per desertum diceretur, quo etiam ascendat, vel quae sit causa ascensus insinuatur, cum ipsius quae ascendit, Ecclesiae voce subjungitur.

XIII. En, lectulum Salomonis, etc. Ad lectulum ergo ferculumque Salomonis, id est pacifici regis, videlicet Domini et Salvatoris nostri, est ascensus ejus: lectulum videlicet, in quo perpetua in pace requiescat; ferculum vero, de quo vitae dapibus reficiatur sine fine. Causa autem ascendendi est quia media ferculi ejusdem ad quod ascendit, sunt charitate constrata; ad quod etsi ascensus est purpureus, id est, nimio certamine cruentus, dulcedo tamen (1123D)charitatis, quae ei inesse dignoscitur, multum filias Jerusalem, id est, religiosae mentis animas ad hoc conscendendum invitat. Lectulus igitur Salomonis gloria est supernae beatitudinis, in qua ipse rex pacis cum sanctis suis perpetuo quiescit; ad quem lectulum dilecta regis ipsius, id est, Ecclesia per desertum saeculi hujus quotidie tendit, et ex parte jam pervenit, in quantum fideles suos ad futura praemia praemisit. Perveniet autem in toto, cum in consummatione saeculi Conditor ipse, ac rex ejusdem supernae civitatis congregaverit electos suos a quatuor ventis, et sicut alibi dicit, Praecinxerit se, et fecerit illos discumbere, et transiens ministraverit illis. Sed et in hac vita lectulus est Salomonis, conversatio quieta sanctorum, (1124A)atque a mundanis secreta tumultibus, quae compressis jam sive sopitis vitiorum conflictibus, felicitatem perpetuae pacis imitatur. Hinc etenim et propheta, Et factus, inquit, in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXI), id est, in sublimi speculatione futurorum bonorum. Et apostolus Petrus, Si exprobrabimini, inquit, in nomine Christi, beati eritis; quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit (I Petr. XLIX). Utrique autem huic lectulo convenit apte quod dicitur, Quia lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, quia et praesentem Ecclesiae quietem ac pacem, praedicatores sancti contra haereticorum tuentur incursus, et internam coelestis patriae requiem perfectiores quique fixa intentione speculantur. Bene ergo de lectulo illo regis pacis dicitur (1124B)quod hunc fortes ambiunt. Bene iterando adjungitur, Ex fortissimis Israel. Israel quippe, vir videns Deum interpretatur; quia qui vel praedicando praesentem Ecclesiae pacem tueri, vel contemplando eam qui in coelis est, cupiunt intueri, necesse est vigilare, stare in fide, viriliter agere, confortari, ac divina se dignos visione reddere curent. Ex fortissimis, inquit, Israel; quia omnes qui ad divinae visionis gaudia tendunt, recte Israel nomine censentur. Sed fortissimi, inquit, in eis sunt, utique illi qui sive coelestis dono speculationis sublimantur, seu praedicationis ministerium rite peragendum suscipiunt. Qui et apte sexagenario sunt numero designati, quia tales nimirum denarium aeternae retributionis pro perfectione bonae operationis exspectant: namque sex diebus perfecit Deus (1124C)mundi ornatum, et septimo requievit ab operibus suis, merito senario numero lumen perfectae actionis, pro qua requies aeterna speratur, insinuatur. Quod autem praemia bonorum operum denario numero figurentur, novit omnis qui laborantes in vinea Christi, quare denarium in mercedem acceperint, novit. Omnes tenentes gladios, etc. Illos tenentes gladios de quibus Apostolus dicit: Et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI), ad illa bella doctissimi, de quibus idem admonet, dicens: Induite vos armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc. (Ibid.). Et recte doctissimi, quia magna bellandi arte indigent, qui carne inclusi, (1124D)in terris positi contra spiritualia nequitiae in coelestibus certant magna arte, imo magna Dei gratia indigent, cum contra archangelum tot millibus annorum ad bella excitatur, carnis fragilitas pugnat.

Uniuscujusque ensis super femur suum, etc. Per femur carnalis solet propago designari; unde scriptum est, Erant omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Jacob septuaginta (Exod. I). Ensem vero super femur habent milites Christi, cum motum carnalium voluptatum spiritualis verbi districtione comprimunt. Et hoc propter timores nocturnos, id est, ne eos insidiae tentatoris antiqui, si securos inermesque repererint, sternant, ne eis expugnatis, lectulus veri Salomonis, quem custodire debuerunt, (1125A)foedetur; quod de utroque, quem diximus, lectulo Regis aeterni, id est, et de praesenti Ecclesiae pace et de futura aeque potest accipi. Timent enim doctores sancti ne per tenebras haereticorum Ecclesiae status violetur praesentis; timent hi, qui contemplationi gaudiorum futurorum, oculum mentis aperire consueverunt, ne lucem divinae revelationis nox in eis obnubilet daemoniacae perturbationis. Si autem fortissimi ex Israel, in quibus dolus non est, qui ad bella sunt doctissimi, ensem super femur habent propter timores nocturnos, quid mihi meisque similibus agendum est? quanto in timore Domino serviendum, qui et minus docti ad spirituale certamen, et ad perficienda quae dicimus, minus fortes existimus? Unum prorsus nobis refugium est, illi adhaerere, in illo spem ponere (1125B)quem constat vinci non posse, illius cum propheta defensionem quaerere, saepius dicendo: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo (Psal. XXXVI)? Illuminatio mea, videlicet, ut ad bellandum erudiat; salus autem, ut in bello fortes et insuperabiles faciat. Si enim praedicando persistimus, forte et ipsi cum propheta eodem audire merebimur. Scuto circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno (Psal. XC). Quidam fortes, qui lectulum Salomonis ambiunt, super angelos, qui pro pace sanctae Ecclesiae contra aerias potestates dimicent, interpretantur, quorum sensui videtur repugnare quod dicitur, Uniuscujusque ensis super femur suum: quomodo enim carnis illecebram ense continentiae stringant, vel recensent, qui carnis naturam, ex qua subsistant, (1125C)nullam habent? Dicit ergo Ecclesia veniens ex gentibus, En lectulum Salomonis septuaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, et caetera; ac si patenter dicat: Quid miramini, O filiae Jerusalem, id est, credentes de Judaea plebes, quod per desertum virtutum instar aromatum suaveolentium ascendam? Videte quia pacificus est rex, ad cujus consortium propero, tutus est ab insidiis malorum, et bonis tantum accessibilis lectulus ille quietis ejus intimae, ad quem pervenire festino. Sed et plura divitiarum ejus, si audire delectat, retexam.

Ferculum fecit sibi rex Salomon, etc. Ferculum inde dictum, quod vel residentium, sive discumbentium in convivio corpora ferat, vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporum opportunitate circumferri. Cui (1125D)merito sancta Ecclesia comparatur, quae et credentes ad aeternae beatitudinis epulas levat, et ipsa per mundum universum praedicatorum suorum ministerio circumfertur. Ferculum autem hoc fecit Dominus sibi de lignis Libani, quia Ecclesiam de fortibus animo et constantia animabus construxit. Ligna quippe Libani et celsitudine et specie, et sui natura imputribili multum praeeminent.

Columnas ejus fecit argenteas. Jacobus, inquit, Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse. Quas nimirum columnas fecit argenteas, quia ad confirmandam fidem, ad sublevandum Ecclesiae statum doctores sanctos claritate verbi coelestis instituit.

Reclinatorium aureum. Reclinatorium in ferculo (1126A)fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibus promisit. Tollite, inquit, jugum meum super vos; et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternae divinae visionis gloria coruscam praeparavit. Hinc dicitur, Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV).

Ascensum purpureum. Vera purpura sanguine tingitur conchyliorum. Ascensus ergo ferculi Salomon purpureus est, quia Rex et Dominus noster dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I). Et non nisi purpureus ad hoc ferculum ascensus invenitur, quia nullus Ecclesiam nisi sacramentis Dominicae passionis imbutus, ingreditur. Unde (1126B)ipse ait, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die (Joan. VI).

Media charitate constravit, etc. Ea ipsa videlicet charitate qua pro nobis passus est: majorem enim hac charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV). Et sicut ait Apostolus, Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro impiis mortuus est (Rom. V), siquidem per hanc media Ecclesiae suae strati instar paravit, ubi fideles animae molliter quiescerent, quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit. Et hoc est quod (1126C)addidit, Propter filias Jerusalem, id est, propter animas, coelestium desiderio flagrantes. Quantum enim majorem Deus charitatem suam nobis, pro nobis patiendo commendavit, tanto plures ad se redamandum ac pro se patiendum accendit. Potest ascensus purpureus in eis quoque specialiter intelligi, qui suum pro Christo sanguinem fuderunt. Qui recte ad reclinatorium aureum per ascensum dicuntur ascendisse purpureum, quia ad charitatem perpetuae quietis pervenerunt per laborem, arte tribulationis. Quibus apte convenit quod sequitur, quia media charitate constravit. Ideo namque ad fundendum pro coelesti Rege sanguinem prompti sunt, quia ipse media ferculi sui, id est, corda ipsorum sua charitate inflammavit. Unde Apostolus, cum ascensum ferculi (1126D)purpureum describeret, dicens: Sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, statim de reclinatorio aureo subjungere curavit, dicendo: Probatio vero spem, spes autem non confundit. Ac deinde de charitate, qua media sint constrata, conclusit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. V). Mirantibus ergo filiabus Jerusalem, et laudantibus Ecclesiam de gentibus, quae sicut virgula fumi ex aromatibus ad coelum ascendit, reddit ipse causas ascensus sui, exponens quod lectulus pacifici regis, ad quem properaret, a malorum sit tutus incursibus; quodque ferculum ejus, ubi reficiendam speret, etsi ascensus sit arduus, reclinatorium tamen habeat (1127A)instar auri praefulgidum; et media sui charitate constrata, propter quod festina occurrit ascendere, sciens quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Quibus dictis, miro ac decenti ordine, post enarrata regis sui dona, ipsam quoque speciem ac ornatum ejus praedicare incipit, cunctosque ad hoc videndum invitat, et postquam ipsa vocata est, vocare et alios, assumpto evangelizandi officio, curat, dum subsequenter adjungitur:

Egredimini, et videte, filiae Sion, regem Salomonem. Filiae autem Sion eaedem sunt quae et filiae Jerusalem, id est, animae, gaudia patriae coelestis suspirantes. Sion etenim specula, sive speculator, Jerusalem dicitur visio pacis: quod utrumque nomen, ejusdem (1127B)civitatis supernae accolis congruit, ubi et perpetua pane fruuntur, et sui Conditoris semper faciem contemplantur. Egredimini ergo, inquit, filiae Sion, et videte regem Salomonem. Egredimini de turbulenta mundi conversatione, ut regem pacis valeatis videre; egredimini mente et actione de medio Babylonis, qui in coelesti Jerusalem partem habere desideratis, juxta illud praeceptum ejusdem veri Salomonis, quod ait: Exite de illa, populus meus, ne participes sitis delictorum ejus; unde et ipse a mundi nos societate secernere, atque ad coelestia cupiens gaudia provocare, et extra muros civitatis pro nobis pati voluit, sicut et Apostolus pulcherrime ac plenissime exponit, dicens: Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est, exeamus igitur ad (1127C)eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII). Et quoniam idem Dominus noster Jesus Christus, non solum verus Dei Filius, sed etiam verus est Filius hominis confitendus: Dei quidem Filius aeternaliter ante saecula natus; hominis vero Filius, in fine saeculorum ex tempore factus, recte, postquam dictum est: Videte, filiae Sion, regem Salomonem, mox subinfertur.

In diademate, quo coronavit eum mater sua. Hoc est enim aperte dicere, Videte Dominum in humanitate, quam de Virgine matre susceptam, in majestatis paternae dextera collocavit. Mater quippe sua illum diademate coronavit, quando beata et intemerata virgo de Spiritu sancto concipiens, materiam illam illi (1127D)sacrosanctae carnis de sua carne praebuit, in qua mundo apparens, et habitans in nobis, regnum mortis moriendo destrueret, ac vitam nobis resurgendo repararet, quamque ad coelos ascendendo, gloria perennis regni sublimaret. Videntes ergo filiae Sion regem Salomonem in decore naturali, etiam diadema, quo coronavit eum mater sua, stupentes admirantur, quia videlicet electi, dum gloriam Filii Dei coaequalem Patri ac Spiritui sancto credunt, et confitentur humanae quoque assumptionem naturae, in qua imperium mortis superavit, in aeternum clarificatam esse cognoscunt, non suae videlicet potentia substantiae, sed operatione assumentis eam Verbi, hoc est Filii unici Dei; cujus visionem diadematis una filiarum (1128A)Sion, et ipsa nobilissima, jamque de finibus concupiscentiae terrestris egressa, summe admirata dicebat, Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum (Hebr. II).

In die desponsionis illius, etc. In tempore incarnationis illius, quo ad copulandam sibi Ecclesiam virginali ex utero, tanquam sponsus suo processit de thalamo, quae erat dies laetitiae cordis ejus, quia laetabatur, mundum per dispensationem ejusdem suae incarnationis ad agnitionem visionemque aeternae divinitatis esse perducendum. Hinc est quod cum plurimi ad fidem ejus confluxerunt, scriptum est: In illa hora exsultavit Spiritu sancto, et dixit, Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti (1128B)haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. IX). Hinc ipse Redemptor per suum sanguinem ad superna reducto genere humano loquitur coeli civibus, dicens, Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat (Luc. XV). Quia ergo supra filiae Jerusalem admirantes adventum sponsae, dicebant, Quae est ista quae ascendit per desertum, et caetera; apto illa responso laudat lectulum, laudat ferculum sponsi, laudat ipsum postremo sponsum, ad cujus amplexum properat. Meminit assumptae pro se in Deum humanitatis, quam instante tempore suae responsionis, incorruptae genitricis mysterium procreavit; ut ostendat jure se ad divinae visionis ejus gloriam anhelare, pro qua ipse humanae habitum naturae suscepisset. Unde merito, (1128C)quae tantum se sui Redemptoris laudibus subdidit, quae ad laudandum etiam cohortes suas, filias videlicet Sion, intentione materni affectus invitat, ipsa quoque dignam laudis recompensationem ab eodem sponso suo ac Redemptore suscepit; cujus voce subjungitur.

CAPUT IV. XIV. Quam pulchra es, amica mea! etc. Pulchram esse Ecclesiam dixit, pulchram repetit, quia hanc et actione et praedicatione vidit esse laudabilem. Actione videlicet, qua ad se per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus ascendit; praedicatione autem, qua ad suum consortium etiam proximas suas ascendere satagit, dicens: Egredimini, et videte, (1128D)filiae Sion, regem Salomonem. Et recte primo actione, postmodum praedicatione, juxta exemplum, videlicet ipsius, de quo scriptum est, Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). Oculi tui columbarum, etc. Sensus tui spiritualium sunt rerum contemplatione excellentes ac venerandi, quibus mea quoque dona, quae nuper exposuisti; meum diadema, quod praedicasti, videre et cognoscere meruisti. Quia enim, sicut supra commemoravimus, Spiritus sanctus in columbae specie apparuit, merito nomine illius spiritualis gratia signatur.

Absque eo quod intrinsecus latet. Absque invisibili in coelestibus retributione, quae a te in terris peregrinante necdum valet videri. Haec enim majoris est (1129A)pulchritudo gloriae, quam impraesentiarum digne queat aestimari. Et pulchre, ubi oculorum ejus simplicitatem, id est occultorum in ea cognitionem laudat, ibi eam amicam praenominat, juxta illud Dominicum: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV).

Capilli tui sicut greges caprarum, etc. Si oculis sponsae acumen sensuum spiritualium recte intelligitur, potest non inconvenienter in capillis innumera generalium cogitationum puritas accipi, quae in sanctis, etsi aliquando pro temporalium dispensatione fiunt, coelestium tamen rerum intentione fieri nunquam omittunt. Scriptum quippe est, quia decreverat Paulus transnavigare Ephesum, ne qua illi mora (1129B)fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile esset, ut diem Pentecostem faceret Jerosolymis (Act. XX). Ubi erga terrenum quidem iter hujusmodi cogitationibus utebatur; sed ipsum iter terrenum praemii coelestis intentione gerebat. Quod ipsum et de arte scenofactoria, quam cum Aquila et Priscilla exercebat, intelligendum est, quia temporales quidem erant cogitationes quibus eam explebant, sed aeternorum intuitus, quod ad hanc explendam trahebantur, ut videlicet hoc opere terreno ministerium Evangelii, quod erat coeleste, juvarent. Unde apte iidem capilli sponsae caprarum adaequantur gregibus, qui ascenderunt de monte Galaad. Haec enim et munda sunt animalia et ardua rupium sive arborum solent, quaerendi pastus gratia, scandere, quia nimirum cogitationes (1129C)electorum, ut diximus, etsi terrena agunt, nihilominus coelestia intendunt, et cum etiam carnis sustentandae curam gerunt, erga animae potius sospitatem ac supernam refectionem aciem mentis dirigunt. Possunt autem in oculis sponsae etiam praedicatores intelligi sanctae Ecclesiae, per quos coelestium arcana secretorum, quae generalis credentium turba neque aspicit. Possunt in capillis populi fideles accipi, qui, etsi minus docti sunt ad prospiciendos regendosque gressus Ecclesiae, maximum tamen ei decus sua numerositate praebent obsequii. De qualibus Dominus ipse, cum missis ad praedicandum discipulis praedicaret quia Eritis odio omnibus propter nomen meum; mox consolando subjunxit: Et capillus de capite vestro non peribit (Luc. (1129D)XII). Quod est aperte dicere: Etsi persequentium odia saeviunt, ne minimos quidem de his, qui ad me pertinent, caput videlicet vestrum rapere queunt. Bene autem capilli, hujusmodi gregibus assimilantur caprarum; solent namque per capras, peccatores designari; et cum omnis Ecclesia veraciter confiteatur se peccato carere non posse, quanto magis his qui in plebeia sunt vita constituti, faciendum est; quia in multis offendimus omnes (Jacob. III)! Habent ergo fideles peccatum, sed tamen quotidianis operum bonorum profectibus ad illam tendunt vitam, ubi ab omni sint peccato liberi. Propter quod apte (1130A)de eisdem capris subditur: Quae ascenderunt de monte Galaad: in monte etenim conversantur mystico, omnes qui corpori sunt sui Redemptoris adunati. Sed de eodem monte ascenderunt capreae, superiores videlicet sinus montis, pascendi causa petentes, cum humiles quique et peccatorum suorum ac fragilitatis conscii, ipso infirmitatis suae timore accensi, ad appetendas in Christo pascuas coelestis vitae semper sese attollere conantur. Legimus quippe in libro Numerorum ac Paralipomenon, quia mons Galaad bonas valde et uberes pascuas habuerit. Quod illi singulariter alto ac multum fructifero monti convenit, de quo civitas ipsa, quae in eo est constructa, id est, sancta Ecclesia dicere solet: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae, ibi me collocavit (1130B)(Psal. XXII). Congruum et ipsum nomen montis, quod dicitur acervus testimonii. Acervus quippe testimonii Dominus est, quia in ipso colligitur atque adunatur omnium multitudo sanctorum, lapidum videlicet vivorum, qui testimonio fidei probati sunt, ut Apostolus ait. Capilli ergo sponsae assimilantur gregibus caprarum, quae in hoc monte pascentes, ad superiora semper ascendere contendunt, quia sive temporales electorum cogitationes, seu fragiliores Ecclesiae plebes, quo minus se a culpa immunes esse deprehendunt, eo altius auxilium quaerunt ejus a quo se esse liberandos intelligunt.

Dentes tui sicut grex tonsarum, etc. Sicut in capillis Ecclesiae populi fragilioribus adhuc actibus dediti, sic perfectiores quique, et ad regendam Ecclesiam (1130C)apti designantur in dentibus, quia nimirum isti numerositate, illi praestant firmitate; isti intus verbo reficiunt, illi, quamvis arcanorum interna minus capiant, extrinsecus Ecclesiam bonis ornant operibus. Annon Deus Ecclesiae recte vocetur ille, cui dictum est: Surge, Petre, occide et manduca (Act. XX)? Occide, in malis quod fuerunt, docendo anathematizare, quod coluerunt, et ipsos verae fidei professione redditos bonos insere unitati corporis tui, quod est Ecclesia Christi? Et quidem supra iidem doctores oculorum fuerant nomine signati; sed oculi sunt, quia secreta mysteriorum spiritualium acute perspiciunt; dentes, quia improbos verbo veritatis corripiunt, correptosque atque mundatos in sancta Ecclesiae membra trajiciunt. Dentes sunt Ecclesiae, quia panem (1130D)verbi Dei parvulis illius ad quem mandendum ipsi non sufficiunt, parant. Solent quippe piae nutrices particulas panis dentibus conficere, et inter lactandum, parvulorum faucibus minuta mansa immittere, donec eos paulatim abstractos a lacte, ad usum panis perducant; sic sancta mater Ecclesia habet doctores, qui instar uberum lac doctrinae mollioris incipientibus ministrent, habet eosdem ipsos, non ignaros bene proficientibus panem verbi fortioris porrigere. Sed ut rite proficiant, paulatim necesse est eos et per partes ad altiora discenda provocent, primosque eis apertiora de secretis spiritualibus, et (1131A)haec cauta ac diligenti expositione discussa, quasi prius jam dentibus masticata, committant, quo haec crebrius agendo pedetentim eos interiorum capaces reddant arcanorum. Hi autem dentes recte gregi tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, comparantur, quia et baptismi fonte mundati, et facultatum suarum sunt abjectione nudati. Et quidem omnium est, Christi vitae lavacro purificari, quia nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, et reliqua (Joan. III). Perfectorum vero est, et maxime eorum quibus pascendi oves ejus cura commissa est, renuntiare omnibus quae possident. Quod et primi illi ac praecipui dentes Ecclesiae, id est, apostoli, et plurima ejusdem Ecclesiae primitivae turba, fecisse legitur.

Omnes gemellis fetibus, etc. Gemellos fetus parturiunt (1131B)oves Christi, quia omnes quos praedicando generant Deo sancti doctores, gemina ejusdem Dei et proximi dilectione instituunt. Geminos pariunt, quia discipulos, quos erudiunt, fidei et operis recti scientia imbuunt. Et sterilis non est inter eas: non est inter oves summi pastoris ulla quae non fetus boni operis generet; in quibus sunt et plurimi, qui et operis et doctrinae fetibus gaudent. Sed nec illi inter steriles deputabuntur, qui abluti fonte salutis, statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei, quam vel ipsi pro se, vel alii pro ipsis professi sunt; habuerunt et votum bonae operationis, quam inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent. De qualibus scriptum est: Consummatus in brevi, explevit tempora longa (Sap. IV). Placita enim (1131C)erat Deo anima illius; propter hoc properavit de medio iniquitatis illum reducere (Ibid.).

Sicut vitta coccinea, labia tua, etc. Labia sponsae cocco assimilantur, quia Dominici sanguinis quo redempta est pretium praedicare non cessat Ecclesia; sed sedula decantat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. XIV). Et notandum quod non absolute cocco, sed vittae coccineae labia comparantur illius: vitta quippe solet capillos astringere. Si autem in capillis sponsae populi fideles accipiuntur, vitta quae hos astringit, atque ad caput aptius coaptat, quae nisi veritatis doctrina intelligitur? Qua rudes credentium animos necesse est confirmari, atque ad amorem cultumque sui Conditoris (1131D)diligentius applicari, ne mali liberi per inanes actus defluant, atque ab amplexu sive ornatu veri capitis refugiant, ne ipsos oculos, id est eos qui sibi lumen justitiae praemonstrare debuerant, importuna relaxatione praepediant. Quomodo enim bona discipulorum facta nonnunquam magistris exemplum virtutis fiunt, ita saepius eorum desidia doctoribus detrimentum bonae efficit actionis. Sicut ergo vitta coccinea, labia, inquit, tua et eloquium tuum dulce, quia doctrinam suam Ecclesia, qua mentes infirmorum a lascivia coercet, Dominicae passionis solet infirmare et quasi tingere memoria. Nihil enim potius voluptuosos a carnalibus refrenat desideriis, quam cum audiunt sive recolunt quod Dominus gloriae pro eis incarnari et pati dignatus est. Unde merito tale eloquium (1132A)dulce existimat Dominus, quia multum gratanter accipit, cum hoc nos alterutrum referre ac meditari conspicit, ad quod intimandum ad nos ipse de coelis advenit. Quod si in capillis cogitationes, in oculis sensus fidelium spirituales figurari dixerimus, idem finis est expositionis, quia vagationem cogitationum superfluarum inexstinguibilem, non alio facilius ordine quam memoria saepe dicti ac semper recensendi Dominici sanguinis cohibemus. Sed et noxios saepe cogitatus, dum incauta mente voluimus, ac subito respecti a Deo signum sanctae crucis pectori imprimimus, et quod nefarium tractamus, abjicimus, quasi vitta coccinea capillos nobis ligamus, quia fluxa cogitationum trophaeo sacri cruoris comprimimus. Quibus si salutaris haec ligatura (1132B)desit, totum capitis decus fluctuando foedant, quia tranquillitatem mentis turbant, oculorum aciem obtegunt, quia gratiam sensuum spiritualium improba rerum carnalium meditatione obnubilant.

Sicut fragmen mali punici, etc. Per genas verecundiam designari et supra docuimus, quia nimirum has erubescentibus nobis, solet subitus rubor perfundere. Malum autem punicum, quia rosei coloris est, passionis Dominicae mysterium, sicut et coccineum non inconvenienter insinuat. Decebat enim modum redemptionis nostrae crebra figurarum repetitione in sacro carmine, sicut et in caeteris prophetiae Scripturis intimari. Quia ergo sancta Ecclesia non erubescit crucem Christi, sed et ipsa gaudet in contumeliis ac passionibus pro Christo, vexillumque (1132C)crucis ipsius gestare solet in facie, merito genas instar mali punici habere memoratur. Nec vacat quod non integro malo, sed ejus comparantur fragmini: in fracto enim malo punico, et pars ruboris qui patebat, videtur, et pars quae intus latuerat, candoris aperitur. Habet ergo ruborem mali punici sponsa in genis, cum sacramentum Dominicae crucis fatetur Ecclesia verbis. Ostendit et candorem fracti ejusdem mali, cum pulsata pressuris ipsa castitatem puri cordis probat et factis, cum ipsa crux sui Redemptoris, quid intus gratiae salutaris habeat, pandit. Item ostendit colorem puniceum in genis, cum prima et eminentiora ejus membra, id est, martyres sancti sanguinem fundunt pro Christo; addit et candidum, (1132D)cum iidem inter patiendum, vel impleta passione, etiam miraculis renitent. Nec praetereundum quod malum punicum magnam granorum copiam, uno foris cortice includit, unde et malum granatum dicitur, quae quidem integro adhuc malo videri nequeunt, sed fracto quam sint innumera clarescunt. Sic etenim sancta Ecclesia, quo amplius eam frangi adversus contigerit, eo clarius quot virtutum grana unius fidei tegmine complectatur, referat. Et recte additur: Absque eo quod intrinsecus latet, quia confessionem quidem in Ecclesia vivificae crucis possunt omnes audire, pressuras ipsius Ecclesiae possunt omnes aspicere; nitorem quoque charismatum, qui infirmos curat, mortuos suscitat, leprosos mundat, daemones ejicit, et caetera hujusmodi possunt infideles (1133A)cum fidelibus intueri, possunt etiam mirari. Sola autem novit ipsa quanto invisibilis vitae teneatur amore, quanta in visione Conditoris sui, quanta in profectu membrorum suorum dilectione flammescat.

Sicut turris David, collum tuum, etc. Et de collo supra diximus, quod doctores sanctos significet, qui Ecclesiam et spiritualibus reficiendo alimoniis semper augmentant, et verbis sanctae exhortationis in fide confortant. Sed et hoc quod collum in medio positum, capiti nectit corpus, apte convenit eis quorum ministerio conjungitur Ecclesia Christo, qui huic alimenta vitae ab ipso Domino percepta tradiderunt. De quibus Apostolus gratiam Evangelii commendans, ait: Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata (1133B)est (Hebr. II). Hinc de ipso scriptum est: Et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis; et manducaverunt omnes, et saturati sunt (Matth. XIV). Quod ita corporaliter factum est, ut etiam spiritualia Domini facta signarent, quia videlicet coelestis panem doctrinae, ipse primis Ecclesiae suae membris, videlicet apostolis, commiserit, quem illi mox subjecto sibi ejusdem Ecclesiae corpori apposuerunt, ac sic succedentibus sibi ex ordine ministris verbi, totum per orbem ad plenitudinem ejus salutaris refectio pervenerit. Quod videlicet collum recte turri David simile dicitur. Si enim civitas David Ecclesia est Christi, turris in eadem civitate, inexpugnabilis est praedicatorum constantia, qui ad defendenda fidei aedificia, ad repellenda hostium tela, a forti manu ac desiderabili rege, quod nomen David sonat, firmiori (1133C)prae caeteris fidelibus sunt altitudine constructi. Propugnacula autem, cum quibus haec turris aedificata est, vel Scripturarum sanctarum, vel divinorum munimina charismatum intelliguntur. Assimilavit (1134A)enim turri collum sponsae, cum Dominus primos Ecclesiae magistros, data Spiritus sancti gratia, hostibus suis insuperabiles fecit. Addidit turri eidem propugnacula, cum aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas (Luc. XXIV), et suae verba praedicationis praecedentium patrum dictis vera esse probarent. Addidit turri propugnacula, cum eis etiam faciendorum signorum dona contulit, ut novis virtutum operibus divina esse quae nova praedicabant astruerent, sanatisque morbis corporalibus, ad salutem animae facilius quos erudiebant attraherent.

Mille clypei pendent ex ea, etc. Mille clypei qui ex turre David pendent innumera sunt divinae praesidia defensionis, quibus sancti praedicatores, et adjuti sunt ipsi a Domino, ne vinci possent ab hostibus, (1134B)et auditores quoque suos contra incursus hostium, sive visibilium sive invisibilium, docent adjuvari. Omnis armatura fortium, omnis est instructio vel operationis, vel doctrinae coelestis, per quam iidem doctores non solum evadunt, sed et superant acies spirituum malignorum, cum ab illorum ditione plurimos eorum quos deceptos tenuerant praedicando eripiunt, ac de vasis irae in vasa misericordiae transferunt; et bene, ubi spiritualis belli fit mentio, ibi turris David, non turris Salomonis in exemplo ponitur, cum utriusque regis et nomen et persona saepissime figuram soleat habere regis aeterni: quia enim David manu fortis, sive desiderabilis visu interpretatur, recte hoc nomine designatur, ibi Dominus, ubi bellare contra hostes Ecclesiae docetur, ut eo imperterrita ad certamen procedat, quo ab illo se (1134C)qui vinci nequit adjuvari meminit, eoque instantius vincere satagat, quo desiderabilem novit esse faciem ejus ad quem devicto hoste sit perventura.

LIBER QUARTUS. (1133) (1133C)Duo ubera tua, etc. Multifarie et multis figurarum modis eadem Christi et Ecclesiae mysteria repetuntur, sed repetita novi semper aliquid afferunt, quod vel eisdem mysteriis argumentum procuret, vel per ipsam novitatem, animos audientium amplius delectet. (1133D)Iidem ergo doctores qui supra oculorum vel dentium, sive colli fuerant nomine designati, nunc uberum vocabulo exprimuntur: qui quidem recte oculi vocari queunt, quia occulta sacramentorum perspiciunt; recte dentes, quia improbos quosque corripiendo, quasi masticant, et in corpus Ecclesiae mollitos atque humiliatos trajiciunt; recte collum, quia toto corpori Ecclesiae, quasi vitalem flatum, aeterna gaudia praedicando ministrant, cibosque doctrinarum, quibus ad salutem reficiatur, praeparant. Ubera autem etiam aptissime nuncupantur, quia parvulis adhuc in Christo lac verbi salutaris infundunt. Non autem frustra cum additamento numeri, duo ubera dicit, cum nulla feminarum plus, nulla minus quam duo soleat ubera habere: duo namque ubera dicit, ut duorum parvulos populorum, Judaei (1134C)videlicet et gentilis, ad fidem nutriendos insinuet. Denique Paulus ait: Jacobus, Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisione; et caetera (Galat. II). Petrus autem in (1134D)circumcisione missus, vide quid dicat: Sicut modo geniti infantes, rationabile sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem; si tamen gustatis, quoniam suavis est Dominus (I Petr. II). Qui etiam haec dicendo, explanat uberum Ecclesiae sacramentum, cum hoc esse perhibet rationabile, lac concupiscentiae gustare, quoniam dulcis est Dominus. Rursum, Paulus qui in praeputium missus est, videamus an et ipse uberum fungatur officio; ait enim: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Haec autem duo ubera, sicut duo sunt hinnuli capreae gemelli, quia videlicet fetus sunt ejus, cui saepissime in hoc carmine dicitur: Similis esto, dilecte mi, capreae aut hinnulo cervorum. Sicut hinnuli sunt capreae. quia (1135A)mundissimis cordis sui oculis, quae agenda sunt, quae vitanda, discernunt, qua virtutum via incedendum, quia verborum declinandi anfractus mente sagaci perspiciunt, et cursu pernici bonae operationis de convalle lacrymarum in locum quem disposuit Deus avolare laetantur; quatenus ambulantes de virtute in virtutem illum videre mereantur in Sion, hoc est, in specula sempiternae habitationis. Capreoli etenim et pernicitate pedum et oculorum acie plurimum valent; unde congruenter horum naturae comparantur hi qui rudibus scientiae et virtutis viam praemonstrare jubentur. Sicut duo, inquit, hinnuli capreae gemelli; bene gemelli, quia una eademque fide imbuti, unis eisdem sacramentis renovati, utriusque populi doctores, in unam Christi Ecclesiam omnes (1135B)quos educant, aggregant. Hinc etenim de his qui ex praeputio crediderunt, dicit Petrus: Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans eis Spiritum sanctum, sicut et nobis; et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum (Act. XV).

Qui pascuntur in liliis, etc. Pascuntur sancti doctores puris ac nitidis Scripturarum divinarum floribus, et ne lac doctrinae salutaris, quo parvulos nutriant, deficiat, semper ipsum in monumentis Patrum quid agere, qualiter docere debeant, legunt, et quasi succis vitalibus sua pectora satiant, et hoc usque ad finem saeculi. Postquam enim dies aspiraverit illa quam desiderans Psalmista dicebat: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII), nec docendi erit ultra, nec discendi tempus. (1135C)Impleta prophetia quae dicit: Et non docebit unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, quia omnes cognoscent me (Jerem. XXXI); sed inclinatis penitusque consumptis omnibus hujus mundi tenebris, fulgebunt sancti sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII), recipientes singuli praemia, prout didicerunt, fecerunt, docuerunt. Pulchrae autem, quantum ad naturalem pertinet rationem, decessionem noctis inclinationem dicit umbrarum, quia obscuritas noctis, ut aiunt philosophi, nil est aliud nisi umbra terrae. Namque sol terram circumiens, lucem secum diemque circumfert; ex alia vero parte, id est, unde ipse abest, umbram relinquit terrarum. Et haec est illa divisio primordialis, qua divisit Deus inter lucem et tenebras. Quae videlicet umbrae, (1135D)occidente sole, jamjamque se oriente paulatim attollere incipiunt, et quantum sol occidens sub terram accesserit, tantum hae crescentes assurgunt, donec medio noctis posito sub media terra sole, ipsae rursum erectae mediam occupent terram, ac deinde procedente paulatim sole, et ipsae paulatim deflectant in occasum, usquedum, apparente aurora, penitus inclinatae dispereant. Idcirco autem terrarum umbrae sidera usque non pertingunt, quia sol major terra creatus, acuminatam facit umbram ipsam, quae antequam sidera petat, deficiat, et solis splendor circum terras undique diffusus, libere sidera quae illustret, aspiciat. Nox ergo est vita praesens; sol justitiae, Christus. Cujus nobis lucem saepe concupiscentiae (1136A)terrenae moles, ne videatur, abscondit. Et quantum recedit juste districtus a nobis, tantum obscuramur; quantum redit propitius, tantum illustramur. Vere autem ejus luce tunc fruemur, cum inclinatis jam ac discussis omnibus praesentis aerumnae ac caecitatis tenebris, videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Qui tamen nostrae per omnia salutis memor, nequaquam noctem vitae hujus prorsus obscuram reliquit, sed velut in coelo stellas figens, sanctorum nobis exempla, per quae inoffenso pede nostri operis incederemus, proposuit.

Vadam ad montem myrrhae, etc. In myrrha mortificatio carnis, vel passionum pro pietate tolerantia, in thure devotio celsipetax orationis exprimitur. Mons autem myrrhae, et collis thuris, est ipsa sublimitas (1136B)mentis eorum qui carnis utiliter luctamen vincunt, et ad amorem se coelestium ardenter sublevant. Ad quem profecto montem collemque vadit Dominus, quia illorum corda, qui virtutibus student, saepius invisere atque inhabitare dignabitur. Hinc dicit: Inhabitabo in illis, et inter eos habitabo (II Cor. VI). Laudans ergo Ecclesiam Dominus, et singula virtutum ejus membra enumerans, repente infert: Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris, quod est aperte dicere: Frequentabo eos, et pia propitius illustratione glorificabo, quos in passionis sive orationis virtute sublimes esse suspicio. Veniam saepius et mansionem apud eos faciam; quos et ab inquinamento corporis emundare, et Spiritus perficere sanctificationem in divino timore considero. (1136C)Non quod eam quam laudabat, deserere, atque ad alios ire proponat, sed quia novos quotidie populos eidem Ecclesiae suae aggregare, et eam per mundum omnem dilatare disponit. Nec incongrue forte possunt haec, quia ad Ecclesiam de gentibus sermo est, de Synagogae vocatione, quae in fine futura est intelligi. Reddit enim responsum desiderio ejus, quo superius invento illo aiebat: Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae. Et proximo quidem versiculo docuit quod eum Ecclesia gentium non sit unquam dimissura, cum ait: Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies et inclinentur umbrae; id est, doctores in te erunt, qui duos populos instruant, et humili et casta dilectione concordes (1136D)usque in finem saeculi, quando dies apparebit aeternae retributionis, faciant. Deinde, quia etiam Judaeam vocaturus sit, manifestius insinuat, subdens: Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris; non quod eam in altitudine virtutum veniens invenire possit, quae dato libello repudii, jamdudum ab ejus fide discesserat, sed quod adveniendo eam suo consortio sit dignam redditurus. Unde bene mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiae, quae vel de Judaea vel de cunctis per orbem est nationibus congreganda, subjungit:

Tota pulchra es, amica mea, etc. Non in eximioribus tantum membris electorum, quae speciatim enumeravi, pulchra es, verum etiam in illis qui pusilli (1137A)videntur et fragiles, et decore refulges virtutum, et vitiorum macula cares. Benedixit enim omnes timentes Dominum, pusillis cum majoribus (Psal. CXIII). Unde in Apocalypsi sua de superna ejusdem Ecclesiae patria dicit Joannes: Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni (Apoc. XIII). Haec autem dicta sunt, non quod in hac vita sanctorum quispiam, vel a culpis omnibus immunis vel perfectus possit esse virtutibus; cum veraciter scriptum sit, quia non est homo in terra justus, qui faciat bonum, et non peccet (Eccle. VII); sed quod Ecclesia sancta, in quantum Ecclesia Christi, et fide recta et munda sit opere; si quid vero eam immunditiae vel pravitatis attigerit, non hoc ad eam pertineat, sed (1137B)ab ea sit celerius, velut extraneum omni conatu expurgandum. Cui simile est illud beati Joannis, Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit (I Joan. III); quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quando ex Deo natus est. In quantum enim semen gratiae Dei, qua renati sunt, in tantum peccare non possunt; in quantum autem peccant, in tantum eos gratia renascens ad tempus dimiserat, ut quid de seipsis sint agnoscant, qui per ipsam juste vivebant. Quae videlicet eos post hanc vitam ab omni malo mundos, et integra pulchritudine renitentes, in illam introducet civitatem, in qua nil, ut dictum est, potest introire pollutum; et tunc in amica sponsi veraciter implebitur hoc ad quod ipsa nunc toto virtutis nisu conatur, ut sit tota pulchra, (1137C)et macula in ea non sit ulla.

Veni de Libano, etc. Libanus, si Hebraeam sequamur etymologiam, candor interpretatur; si Graecam, thus. Denique supra, ubi nos legimus, Ad collem thuris, quidam codices habent, Ad collem Libani. Utrumque autem nomen, virtutis industriam sonare, facile cuique patet. Venit autem ad Dominum sponsa ipsius, id est, Ecclesia, vel anima sancta, non solum evocata de corpore, praemium perpetuae remunerationis accipit, sed et in hoc saeculo degens, quot bonorum operum incrementis ad meliora proficit, tot quasi passibus ad eum, qui singulariter bonus est, accedit. Pervenit vero tunc cum, carneis absoluta vinculis, ejus faciem videre meretur. Cernit ergo sponsam in (1137D)Libano sitam, eamque ad se venire admonet, quia cum animam fidelem Dominus, bonis actibus candidatam, cum incensum purae orationis sibi offerentem conspexerit, delectatus piis ejus studiis, ut coeptis insistat hortatur. Quod videlicet facit, vel per occultam suae inspirationis admonitionem, vel per Scripturarum meditationem divinarum, vel per aliorum hortamenta fidelium, vel etiam per rerum adversa sive commoda laborantium, benigna scilicet apud eam provisione agens, ut sive molestiis attrita praesentis exsilii, ardentius patriam desideret sempiternae quietis; seu praesentibus bonorum profectibus erecta, dulcius indefectiva supernae civitatis gaudia concupiscat. Tertio autem sponsam de Libano venire praecipit, quia profectum in electis suis bonae (1138A)operationis, salutiferae locutionis, purae requirit cogitationis. Vel certe, Veni de Libano, inquit, sponsa mea, veni de Libano, veni: veni per optimam vitam, quam in corpore vivens exerceas; veni absoluta corpore, ad percipiendam animae vitam perennem; veni tertio recepto corpore, ad videnda resurrectionis gaudia perfecta. Et quia plerique electorum, non pro suae solum vitae puritate, sed pro aliorum quoque quos erudiebant correctione, praemium perenne sortiuntur, apte sequitur:

Coronaberis de capite Amana, etc. Amana, Sanir et Hermon, montes sunt Ciliciae vel Judaeae, leonibus pardisque, quomodo et aliis feris, lustra praebentes; qui manifeste superba infidelium corda, in quibus immundi spiritus sedem habent, designant. Quo (1138B)contra de electis per prophetam Dominus ait, Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Isa. VII)? Leones quippe sunt daemonia, propter superbiam; pardi, propter crudelitatem sive varietatem artium malignarum. Cum ergo sancta Ecclesia hujusmodi animas per suos praedicatores de potestate tenebrarum eruerit, atque ad agnitionem verae lucis converterit, fit ut iidem praedicatores non solum pro seipsis, sed pro eis quos Domino acquisiere, coronam vitae percipiant, juxta illud Proverbiorum, Corona senum, filii filiorum; et gloria filiorum, patres eorum (Prov. XVII). Et Apostolus de eis quos docebat: Quae est, inquit, gloria nostra, spes aut gaudium, aut corona gloriae, nonne vos ante Dominum nostrum Jesum (1138C)Christum in adventu ejus (I Thess. II)? Et notandum quod non ait, Coronaberis de Amana, Sanir et Hermon; sed de capite Amana, et de virtute Sanir et Hermon. Cum ergo vulgus ignobile ad Dominum Ecclesia convertit, coronam de lateribus montium, in quibus bestiae latuerant, consequitur, quia praemium de salvatione populi contradictoris accipit. At cum ipsos malitiae principes, cum persecutores publicos ad viam vitae perduxerit, de capite nimirum ac vertice coronatur montium, quia cum labore certaminis crescit palma retributionis. Cui simile est illud quod additur, De cubilibus leonum, de montibus pardorum: cubilia etenim leonum ad montes sunt pardorum, hi qui acriore spirituum malignorum furore instigati, ad nocendum Christi gregem, et vi et fraude praevalent: (1138D)quos cum Ecclesia castigatos ad humilitatis et pietatis gratiam revocaverit, de his et ipsa coronabitur, quia de illorum perpetua salute laetabitur; nam qui nihil contrariae virtutis habentes, dolis tantum bonos insequuntur, hi non leonum, sed aptius vulpium cubilia nominantur: hinc etenim Dominus scribae obsequium sibi dolose pollicenti, sed nihil contra ecclesiam praevalenti, ait: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII). In vulpium quippe nomine levitatem ac dolositatem; in volucrum vero appellatione, extollentiam designavit mentis illius. Sed cum et hos Ecclesia salvaverit, fit ut etiam ibi Filius hominis, humilitatis ac sinceritatis (1139A)merito requiescat, ubi prius nequam spiritus domicilia sibi jactantiae et levitatis usurpabant.

Vulnerasti cor meum, soror mea, etc. Potest hic sermo et simpliciter accipi, quia commemoratione vulnerati cordis magnitudinem amoris quem erga Ecclesiam habet exprimere voluerit. Quam recte sororem suam cognominat et sponsam, quia coelestis eam thalami sibi foedere conjunxit, quia et ipse homo fieri ac frater ei naturaliter existere dignatus est. Potest et juxta illud quod Isaias ait: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra (Isai. LIII). Quae sit autem ei maxime causa suscipiendi hujus vulneris, consequenter exponit, dicens:

In uno oculorum tuorum, etc. Diximus supra in (1139B)oculis Ecclesiae, vel spirituales ejus sensus, vel eos qui spiritualia ejus videre ac demonstrare solent, doctores intelligi: porro in capillis multitudinem plebium, quae, etsi altitudinem attingere illius sermonis nequeunt quo Dominus ait: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, et sequere me (Matth. XIX), eo tamen actionum bonarum itinere ad coelestia tendit, de quo praemisit dicens: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices. Honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum, sicut teipsum (Ibid.). Sed ibi dum plurali numero oculi describuntur et capilli, multitudo sive rectorum sive designatur auditorum; hic vero (1139C)oculorum in uno, unitas commendatur doctorum sive scientiae, quam docent, spiritualis, de qua scriptum est: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV). Item in uno crine colli laudatur unitas eorum qui spiritualibus magistris pia solent devotione adhaerere, eosque reverendis suis obsequiis, quomodo crines collum, tegere: nam et in collo Ecclesiae supra eosdem doctores indicare patuit. Hujus unionem crinis designat Lucas, cum dicit: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV); nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia (Ibid.). Quid vero ageret collum, cui idem crinis esset annexus, subsequenter insinuat, dicens: Et virtute magna reddebant apostoli (1139D)testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri (Act. VI). Ait ergo: Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa mea, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Ac si aperte dicat, Tota quidem forma tui corporis, quo per mundum longe lateque dilataris, o Ecclesia catholica, pulchra mihi et immaculata appares; sed hoc est quod me prae caeteris ad te amandam mirifice accendit, quia unitatem ejusdem fidei ac dilectionis, et in praeclaris fidelibus, ac in subjectis habere probaris. Hoc est quod me ad excipiendum pro tua vita vulnus mortis adduxit. Quia te in omnibus membris tuis, et in majoribus scilicet et in minoribus, et fortioribus et mediocribus unitati studere desiderabam, ut uno in (1140A)omnibus atque indissimili sensu ad illam tenderes vitam, in qua unitas verae pacis regnat et gloriae.

Quam pulchrae sunt mammae tuae! etc. Sicut in collo, oculis et dentibus, sic et in mammis doctores intelliguntur Ecclesiae; sed hoc distat quod illis tunc vocabulis sunt censendi, vel cum sapientiam loquuntur inter perfectos, vel eos qui contradicunt, redarguunt; cum vero infirmis fiunt infirmi ut infirmos lucrifaciant, tunc mammarum officia non immerito habere dicuntur, quia lac doctrinae levioris parvulis sensu impartiunt, his videlicet qui panem verbi sublimioris necdum capere possunt. Dentes enim sunt, cum corripiunt inquietos; mammae, cum consolantur pusillanimes, suscipiunt infirmos. Et recte pulchritudinem in sorore et in sponsa sua laudat miraturque (1140B)mammarum, quia magni apud Deum operis ac mirandae virtutis est, cum is qui ad revelanda perfectioribus altiora veritatis arcana sufficit, nequaquam infirmos primis fidei rudimentis instituere fastidit. Recte talem animam Dominus sororem sibi ac sponsam esse testatur, quia nimirum sua eam dilectione ac conjunctione dignissimam judicat, quam sui operis imitatricem fieri considerat. Nam et ipse, ut nos de infirmis fortes faceret, infirmari ad tempus, imo et mori, ut nos viveremus, non refugit. Ipse cum esset panis angelorum in divinitate, latescere voluit per assumptionem carnis, ut hominum pusillanimitatem nutriret, ac panis ejusdem coelestis exhiberet capacem. Quia enim minus idoneus est infans qui pane vescatur, ipsum panem edendo quodammodo (1140C)mater incarnat, et per humilitatem mammillae ac lactis succum de ipso pane pascit infantem. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Hic est cibus sempiternus, quo reficiuntur angeli, quia visa ejus gloria satiantur. Verbum autem caro factum est et habitavit in nobis (Ibid.), ut sic etiam sapientia Dei, quae nos sicut mater consolatur, de eodem ipso pane reficeret, ac per sacramenta incarnationis ad agnitionem visionemque divinae charitatis trajiceret. Sed et doctores sancti panem quo sublimiter ipsi saginantur convertunt in lac quo parvulos nutriant, dum quo altius aeterna in Deo gaudia contemplantur, eo infirmitati proximorum humilius compatiuntur.

Pulchriora ubera tua vino. In capite hujus carminis (1140D)jam expositus est hic versus, ubi dictum est: Quia meliora sunt ubera tua vino, et intellectum est quod his verbis etiam primordia evangelicae fidei demonstrata sint omnem Mosaicae legis anteire virtutem, pro eo quod neminem ad perfectum adduxit, ut pote quae cultores suos etiam eximios in regnum vitae coelestis introducere non valuit; gratia fidei autem renatos fonte baptismatis etiam parvulos, atque ipsa parvula aetate defunctos, superna ad gaudia perducit. Nam et legis caeremonias vino comparandas multa documenta probant, sed permaxime illud quod in nuptiis Ecclesiae mysticis vinum deficit, ut, operante mirabiliter Domino, longe melius de aqua fieret vinum: ubi intimatum est typice quod (1141A)litteralis observatio legis finem esset acceptura, et ea quae in littera velabatur, Evangelii gratia revelanda, aquae amore spirituali domum esset nuptiarum inebriatura coelestium, hoc est, sanctam Ecclesiam, quam sibi Christus sponsam ejus consecrare dignatus est. Pulchriora sunt ergo ubera sponsae vino, quia primordia fidei evangelicae praecellunt decretis legalibus, etiam eis quae virtutum gustu et suavitate non minima fragrasse probantur. Sed notandum in his verbis attentius quod supra sponsi dilecti sui ubera, hic contra idem dilectus sponsae ac sororis suae ubera laudat, ac vino esse praeferenda testatur: non enim frustra haec reciprocatio in sacro carmine putanda est esse inserta, sed ut per haec unitas Christi et Ecclesiae altius commendetur. Ipse (1141B)enim caput corporis Ecclesiae, et ipsa est corpus capitis hujus. Unde et Apostolus: Erunt duo, inquit, in carne una. Mysterium hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). Ideoque simili exemplo ubera sponsi et sponsae, quasi eadem ipsa laudantur, quia iidem doctores Ecclesiae, doctores Christi sunt: Ecclesiae videlicet, quia eam docent; Christi autem, quia illo jubente docent, quia illius praecepta eam docent, quia illius consortium eam docendo provocant. Denique Apostolus, qui ait: Paulus, servus Jesu Christi (Rom. I). Rursum ipse dixit; Nos autem servos vestros per Jesum (II Cor. IV). Et alio loco: Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas (I Cor. III).

(1141C)Et odor unguentorum tuorum, etc. Odor unguentorum Ecclesiae spiritualium est fama charismatum; de quibus scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Et cum Maria Magdalena in typum sanctae Ecclesiae Dominum nardo perfunderet, scriptum est: Et domus impleta est ex odore unguenti (Matth. XXVI); ubi figuratum est mystice, quod devotis Ecclesiae servitiis, quae erga Redemptorem suum exerceat, omnis esset mundus implendus. Si autem vini nomine, recte observatio legalis exprimitur, ut superius evangelica auctoritate probatum est, quid obstat aromatum nomine suavissimum rumorem sanctorum temporis illius indicari? Odor ergo, inquit, unguentorum (1141D)tuorum super omnia aromata, quoniam absque ulla dubietate latius multo diffusae per orbem Christianae fidei, quam eorum qui in priori erant populo, justorum fama excrevit. Unde et haec, quia publicum mundo certamen, abrenuntiata deorum cultura, induxit, publicam a mundo persecutionem, donec vinceret, sustinuit: neque enim decet sponsam Christi rebus infimis ac vilibus comparari, vel vino scilicet, quod gustus absumere, vel aromatibus, quae consuevit aura dispergere, cum et ipsi legali observantiae permodicae sit laudis, si pocula dicatur, vel aromata quaeque carnis sensibus apta transcendere.

Favus distillans, labia tua, sponsa. Favus, mel in cera est; mel autem in cera, spiritualis est divinorum (1142A)eloquiorum sensus in littera, qui recte favus distillans dicitur: distillat quippe favus, cum plus habet mellis quam illae cerarum thecae capiant, quia talis nimirum est sanctarum fecunditas Scripturarum, ut versus qui brevi in linea scribi consueverat, multas impleat paginas, si diligentius scrutando expressus, quantam interius dulcedinem intelligentiae spiritualis contineat, probetur. Ut enim unum demus exemplum, Psalmista dicit: Lauda, Jerusalem, Dominum (Psal. CXLVII); quod juxta litteram quidem cives urbis illius, in qua templum Dei erat, ad laudes ei dicendas hortatur. At vero juxta allegoriam Jerusalem Ecclesia Christi est toto orbe diffusa; item juxta tropologiam, id est, moralem sensum, anima quaeque sancta Jerusalem recte vocatur; item (1142B)juxta anagogen, id est, intelligentiam ad superiora ducentem, Jerusalem habitatio est patriae coelestis, quae ex angelis sanctis et hominibus constat. Cunctis autem convenit apte, quamvis multa distantia quod Jerusalem visio pacis, quod Dominum laudare jubetur: neque enim tantas Deo laudes una sancta anima, quantas omnis per orbem Ecclesia, dicere potest; nec tam perfecta ipsa universalis Ecclesia, dum peregrinatur in terris a Domino, quam in praesentia Domini sui beata regnat in coelis; nec aequari potest sanctorum pax, quae est interim in spe videndi Deum, et liberandi a malo, visioni pacis illius, quam habent in re, qui liberati malis omnibus, summo fruuntur bono. Favus ergo, non solum plenus melle, sed etiam distillans, labia sunt sponsae, (1142C)cum doctores Ecclesiae, vel in figuris legalibus, vel in dictis propheticis, vel in ipsis Domini verbis, sive factis mysticis multiplicem interioris suavitatis copiam inesse demonstrant, atque ex his dulcissimas membris ejus fidelibus, id est, bonis auditoribus, ac saluberrimas mentis epulas parant. Nec repugnat quod supra sponsae labia vittae, et nunc comparantur favo, cum hic satiando fauces delectet, illa crines vinciendo constringat; iste intus reficiat, illa foris liget. Iidem namque doctores, et vittae sunt in praeceptis salutaribus, et favus in promissis coelestibus: vittae, cum nos a fluxu carnalium voluptatum refrenant; favus, cum supernorum nobis gaudiorum dona promittunt. Item vittae sunt in eis quae aperte agenda vel vitanda esse docent; favus in illis quae (1142D)typice gesta vel dicta, quid intus arcani salutaris habent, pandunt.

Mel et lac sub lingua tua. In lacte eruditio parvulorum, in melle ea quae perfectioribus competit, doctrina signatur. Docet Apostolus de lacte, cum quibusdam a fide lapsis improperando dicit: Et facti estis, quibus lac opus sit, non solido cibo. Docet de melle sapientia, cum dicit: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis, opprimetur potentia (Prov. XXV). Non autem mel comedere, sed multum comedere vetat, quia non omnimodo majestatem Dei scrutari prohibemur, praesertim cum ipsi in laude justorum canatur: Magnificentiam majestatis tuae, et sanctitatem tuam (1143A)loquentur (Psalm. CXLIV); sed a tentandis his quae mensuram nostram excedunt, revocamur. Unde et alias de amatoribus sapientiae coelestis ait: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne satiatus evomas illud (Prov. XXV). Bene autem mel et lac sub lingua memoratur habere: habet enim in lingua verbum Dei, cum loquendo profert; habet sub lingua, cum sedulo in corde, quae proferri debeant, meditatur; habet mel et lac sub lingua, cum recte novit discernere quae incipientibus, quae sint dicenda proficientibus; quae item eis qui in scientia sunt ejus et charitate perfecti. Atque haec ipsa ubi tempus congruerit ministerio linguae pro audientium capacitate dispensat.

Et odor vestimentorum tuorum, etc. Vestimenta (1143B)Ecclesiae opera sunt ejus, Joanne attestante, qui de futura ejus beatitudine loquens, ait: Venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se, et datum est illi, ut cooperiat se, byssinum splendens candidum (Apoc. XIX). Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. Et beatus Job: Justitia, inquit, indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo (Job. XXIX). In thure autem, ut saepe dictum est, superna justorum desideria, et orationum frequentium fervor altipetax intimatur. Unde recte odor vestimentorum sponsae thuris assimilatur odori, quia cuncta quae sancta Ecclesia pro Domino operatur, orationum pro ea vicem reddunt; neque aliter apostolicum potest illud impleri, Sine intermissione orate (I Thess. V); nisi dum omnia, quae devote agimus, Conditori nostro (1143C)nos devota, velut intercessione commendant; neque enim vel ipse Apostolus vel aliquis sanctorum ita semper orationi vacare potuit, non ut aliud tempus somno, vel cibo, vel aliis vitae hujus necessariis impenderet; sed quia justi sine intermissione quae justa sunt agunt, per hoc sine intermissione justi orant, neque unquam ab oratione, nisi peccatum incurrerint, cessant. Ideoque odor vestimentorum eorum, sicut odor thuris redolet, quia fama operum bonorum quae faciunt, in divino examine instar orationum ascendit. Concinit autem hic versiculus ei qui supra dictus est: Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata: illic etenim nomine unguentorum, infusio sancti Spiritus, qua corda fidelium illustrantur (1143D)atque ad spirituale certamen praeparantur, ostenditur; hic vocabulo vestimentorum ea quae foris sunt, justorum facta demonstrantur. Unde et pulchra distinctione ea quae per homines fiunt opera, odori thuris comparantur; quae vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt, dum odor unguentorum Ecclesiae super omnia dicitur aromata transcendere. Sane, quia saepe thuris in hoc carmine mentio est, quidque typice significet, constat, libet parum de natura aromatis ipsius ignaros instruere. Arbor est Arabiae, cortice, ut aiunt, et folio lauri similis, succum amygdalae modo emittens, qui bis anno colligitur, autumno et vere. Sed autumnali collectione praeparantur arbores, incisis corticibus in flagrantissimo aestatis fervore, ac prosiliente (1144A)spuma pingui, quae concreta densatur, ubi loci natura possit terete palmea excipiente, quod in arbore haesit, ferro depectitur, ideo corticosum videtur. Purissimum hoc et candidum thus est. Secunda vindemia vere, eadem hieme, corticibus incisis. Rubrum hoc exit, nec comparandum priori creditur, et novellae arboris candidius esse, sed veteris odoratius. Quod ex ea rotunditate dependet guttae, masculum vocamus; guttam vero concussu elisam, mannam nuncupamus. Regio thurifera, Sarvia nuncupatur, quod significare Graeci mysterium dicunt, undique rupibus invia, et a dextera scopulis mari inaccesso evehitur; uno tramite angusto silvarum longitudo est centum millia passuum, sive, ut tradunt alii, octoginta; latitudo dimidium. Attolluntur (1144B)colles alti, decurruntque et in plana arbores sponte natae. Terram argillosam esse convenit, raris fontibus ac nitrosis. Haec prout libris antiquorum reperimus, strictim de natura et loco thuris sint dicta. Quae pene omnia, si quis diligenter attendit, figurate sanctorum virtutibus congruunt, maxime quia regio in qua nascitur mysterium cognominatur: nam quod arbores sponte nascuntur, apte competit eis quorum summa virtus non coacta legibus edictis, sed oblatione voluntaria solet esse miranda, dicente Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes; et caetera (Matth. XIX). Quod, incisis arboribus, thuris lacryma profluit, quid nisi compunctionem humilium corde, de qua pura oratio, ac fletibus dulcorata generari (1144C)solet, indicat? Quod habet fontes raros, sed nitrosos, convenit eis, de quorum ventre, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae, hoc est dona doctrinae spiritualis emanant (Joan. VII), etiam mundandis proximorum mentibus accommoda. Nitrum namque et medendis infirmitatibus et abluendis sordibus esse solet aptissimum. Quod undique rupium et scopulorum est regio circumsepta munimine, congruit meritis eorum de quibus loquitur per parabolam Dominus: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei (Matth. XXI). Plantavit namque Ecclesiam Dominus, praeceptis vitae instituendo, et eis sepem circumdedit custodia suae protectionis, eam undique, ne a pravis vel spiritibus vel hominibus exterminari possit, tutando. Consulte autem, postquam (1144D)singula Ecclesiae membra Dominus sigillatim praedicavit, novissime etiam unguenta, quibus tota esset delibuta, digna laude commendavit. Nulla sunt quippe ejus membra, sive parva, sive magna, quae non hujus unctionis spirituali sint infusione consecrata; nam haec cuicunque deest, in Ecclesiae corpore non est. Laudavit et vestimenta ejus, id est, opera justitiae ejus, quia et his omne ejus corpus ornatur. Nemo quippe in eo vitam meretur aeternam, nisi operibus justis indutus, quae vel ipse fecit; vel, si infans erat, alii in illo ac pro illo fecerunt. Verum quia tardum videbatur eximio amatori viritim sponsae suae membra laudare, parvum videbatur singulis rebus pretiosis, singulas ejus partes adaequare, laudat (1145A)totam pariter, et pluribus simul ac maximis speciebus aequiparat, subjiciens:

Hortus conclusus, soror mea sponsa, etc. Hortus est autem Ecclesia, quae multifaria spiritualium operum germina gignit, quae sub variis aromatum vocabulis subsequenter enumerantur. Fons est quae doctrina salutari redundat, qua mentes fidelium suorum, quasi areolas aromatum, quas dispersas praeparaverat, irrigat. Unde scriptum est: Aqua profunda, verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae (Prov. XX). Hinc et Apostolus dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (I Cor. III). Ego plantavi, quasi in horto Domini, aromata virtutum; Apollo rigavit, quasi de fonte signato doctrinae coelestis; Dominus autem, quasi suos operarios, (1145B)ne frustra laborarent, adjuvit. Conclusus est autem hortus iste, quia Domini ac Redemptoris sui protectione munita persistit Ecclesia, ne improba unquam, vel hominum infidelium, vel immundorum spirituum irruptione violetur, et a fructuum coelestium prolatione passim conculcata retardetur. Signatus est fons iste, quia sermo fidei, qui in Evangelio est, signacula tutatus, nulla errantium valet unquam incursione turbari. Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV). Quod signaculum vivi fontis qui solvere nititur, errat, nec fontem vitae profanare valet; sed in hoc se potius, dum impius ingerit, necat; in exemplum exercitus Aegyptii, qui in mystico Rubri maris baptismate, (1145C)quo Dei populus salvatus est dum non credendo, sed persequendo sancta ingredi praesumpsisset, exstinctus est. Et quia eadem sancta Ecclesia, quae horti sacro fonte irrigui nomine designatur, primum quidem parvo Judaeae in cespite locata, sed mox latissime totum est amplificata per orbem, recte subditur:

Emissiones tuae, paradisus malorum punicorum, etc. Quia enim primitiva Ecclesia, quae Jerosolymis erat, copiosos Deo populos ex aqua et Spiritu procreavit, bene dicitur quia hortus sacer irrigatione divini fontis adjutus, paradisum ex se emiserit, nec qualiumcunque arborum paradisum, sed malorum punicorum cum pomorum fructibus. Mala quippe punica, quae sanguineo rubent colore, eorum in Ecclesia (1145D)triumphos insinuant, qui post generalem fontis signati ablutionem, suo sunt etiam sanguine baptizati. Pomorum autem fructus generalium opera virtutum, vel eos qui ipsa virtutum opera faciunt, indicant: quamvis et in malis punicis, quae prima ex sese hic hortus emittere dicitur, omnis baptizatorum coetus recte possit accipi, quia nimirum ipse fons regenerans in mysterium est Dominicae passionis dedicatus. Quicunque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Dei, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). Post multa autem punica sequuntur fructus pomorum et aromatum, gratia tali digna primordio, quia (1146A)post ascensum fontis pretioso sanguine aspersi, per quem filii Dei efficimur, succedat necesse est fecunditas odora virtutum, quibus ipsa gratia nostrae regenerationis ornetur, semperque crescat.

Cypri cum nardo, nardus et crocus. Cyprus in Aegypto est arbor aromatica, ziziphi foliis, semine coriandri candidior. Coquitur haec in oleo, premiturque postea; quod Cyprus vocatur, unguentum ex eo regale paratur. Optimum in Aegypto, secundum in Ascalone Judaeae, tertium in Cypro insula. Quidam hanc esse dicunt arborem quae in Italia ligustrum vocatur. Legimus autem de manna, quia erat quasi semen coriandri album; et cum cypri semen ejusdem esse qualitatis asseratur, merito eamdem quam ipsum, coelestis benedictionem designat. Mittitur (1146B)autem hoc semen in oleum, et coquitur, cum supernae donum gratiae illuminatis pinguedine charitatis cordibus suscipitur, et illatis tentationum flammis manifestius omnibus, quanta qualisque sit ejus virtus, ostenditur. Nardus autem, quae sepulturae dominicae typum teneat, testatur opus Mariae, quae eum imminente passionis articulo hoc aromate perunxit; sicut et ipse exponens ait: Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI). Et hortus, sive fons Domini cypros emit, cum Ecclesia liberos suos docet gratiam supernae refectionis ante omnia quaerere, lucem atque unctionem dilectionis in corde tenere, tribulationum igne non superari, sed harum potius occasione, quale (1146C)quantumque divinae gratiae semen acceperint ostendere. Jungit cypris et nardum, cum eosdem vel fide Dominicae passionis ex tempore studiosius instruit, vel hanc ipsos patiendos, docet imitari crocus, quasi aurosi coloris florem habens; ostendit eos qui ampliori charitatis gratia resplendent; quae, sicut aurum metallis caeteris, sic virtutibus antecellit omnibus. Nunc, inquit, manent fides, spes, charitas, tria haec; major autem his est charitas (I Cor. XIII). Cui contra Jeremias perditionem civium suorum deplorans ait: Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora (Thren. IV) Amplexantur quippe stercora, qui nutriebantur in croceis, cum hi, qui videbantur quondam floribus charitatis rutilare gratissimis, postmodum se foedis incipiunt vitiorum immergere volutabris. (1146D)Sed et hoc quo crocus ardentibus languentium membris solatium refrigerii conferre perhibetur, eisdem summae virtutis actibus congruit, quae ab aestu carnalium voluptatum animos temperare, atque ad desideranda supernae patriae gaudia consuevit accendere. Quod vero nardus algentium rigorem fertur discutere et calefacere membrorum, in promptu est quia memoria Dominicae passionis pigrum moriendi pavorem a fidelium cordibus expellit, eosque ad imitandam ejus mortem, non solum vitia sua mortificando, verum etiam animas pro eo ponendo inflammat atque alacres facit.

Fistula et cinnamomum, etc. Fistula, quae et cassia dicitur, inter aromaticas annumeratur arbores. Est autem robusti corticis et purpurei, quae ad curandas (1147A)viscerum molestias multum commoda esse narratur. Haec pro sui brevitate a quibusdam inter herbas reputatur odoriferas; quae recte pro ipsa brevitate humiles spiritu, quorum est regnum coelorum, significat; qui quasi purpureo vestiti colore, semper Dominicae passionis sunt memores, semper ipsi ad patiendum pro Domino parati, qualis erat, qui ait: Quoniam propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII). Nam et haec est virtus quae maxime inter nos animorum motus ac lascivias, quasi viscerum dolores, castigare ac tollere consuevit, cum recogitantes quid pro nobis passus est Deus, minus nos pati quam meremur agnoscimus. Cinnamomum ejusdem virtutis figuram tenet: nam et haec arbor est frutice brevis, sed vi et odora praecipua, atque ad medicinae (1147B)usus, fistula dupla praestans. Unde apte potest intelligi quia profectum humilitatis Scriptura voluerit exprimere, in eoque post fistulam posuit cinnamomum: nam quod coloris subnigri vel cinerei esse perhibetur, animis congruit humilium, qui fragilitatis propriae conscii, quotidianis in precibus Deo dicere norunt: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII). Et iterum: Ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere (Job. XLII). Et bene post fistulam colore purpuream, ponit cinnamomum cinerei coloris arborem, quia per recordationem nobis Dominici vulneris oritur despectus nostrae virtutis. Hujus autem cortex in pretio est, qui, quod in modum cannae rotundus sit et gracilis, cinnamomi nomen accipit. Ammomum (1147C)enim Graece, immaculatum dicitur. Fistula, inquit, et cinnamomum cum universis lignis Libani. Sicut fistula et cinnamomum, humiles justorum cogitationes, sic et ligna Libani, sublimes eorum actiones demonstrant, quia nimirum haec non solum odoris ac medendi, ut fistulae et cinnamomum gratia pollent, nec corticis tantum gloriam praeferunt, sed etiam in magnam se altitudinem multumque robur attollunt. Unde et aedificiis sunt apta majoribus, hoc ipso etiam cantico attestante, in quo superius dictum est: Tigna domorum nostrarum cypressina. Et iterum: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Fistula ergo et cinnamomum in horto Domini prodeunt cum universis lignis Libani, quia hi qui in sancta Ecclesia (1147D)humilitate et patientia mirandi sunt, una cum eis qui ipsam ecclesiam praedicando, vel virtutes faciendo, firmiter muniunt, palmam supernae retributionis exspectant. Myrrha et aloe continentiam carnis exprimunt, quia nimirum horum natura est aromatum, ut uncta ex eis corpora defunctorum minime putrescant, sicut Dominicae quoque sepulturae documenta testantur. Quomodo enim corruptio mortuae carnis, putredinem luxuriae, ita conditura ejus, ubi typice in bonum accipitur, virtutem continentiae et castitatem, quae membra nostra a vitiis refrenant aptissime demonstrat. Prima vero unguenta illa sunt de quibus dicit Apostolus: Aemulamini autem charismata majora, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et (1148A)angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aes sonans et cymbalum tinniens (I Cor. XII), et caetera quae de magnis illis virtutibus, in quibus arcem tenet charitas, magnus dicendi artifex mirifice disseruit. Pulchra sane conjunctio, ut myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis Dominico oriantur in horto, quia dum carnem a lascivia restringimus, consequens est ut majora Spiritus dona percipiamus. Cui contradictum est, quoniam in malevolam animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. I). Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum (Ibid.). Est autem myrrha arbor Arabiae, altitudinis ad quinque cubitos, similis spinae; quam acanthon vocant Graeci, cujus gutta viridis atque amara, unde et nomen accepit myrrha. Quae cuncta (1148B)mortificationi carnis apte congruunt, quae amara ad tempus sentitur; sed in spe semper virentis patriae libentissime suscipitur, illius videlicet de qua Petrus ait: Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi, ex mortuis in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis (I Petr. I). Spinae autem merito confertur, quia ut mentem perpetuo salvet, corpus laborum punctionibus temporaliter affligit. Sed et hoc quod gutta ejus sponte manans pretiosior est, elicita autem corticis vulnere vilior indicatus, quis non videat majoris ante Deum esse virtutis, cum quis sanum corpus suum ac vegetum, arridente etiam foris rerum copia, castigare ac servituti subjicere contendit, quam cum pressus aegritudine vel aliis saeculi adversis, invitus a lascivia (1148C)carnem compescit atque ad abstinentiae remedium coarctat? Quamvis et hoc inter virtutes magnas jure annumerare debeat, cum flagella quis paternae correptionis patienter, humiliter, gratanter suscipiens, ad dona per haec promissae haereditatis castigatus pervenerit. Aloe quoque, si consideretur intentius, apte et ipsa continentibus assimilatur: est enim arbor odoris suavissimi ac summi, unde lignum ipsius antiqui vice thymiamatum adolebant altaribus. At succum manat amarissimum, scd medicamentis congruum quam plurimis. Sic etenim continentiae carnaliumque restrictio voluptatum ipso quidem actu acerba est, sed virtutis merito gloriosa atque interno arbitro gratissimo.

XV. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, etc. (1148D)Fons hortorum in horto Domini concluso inter alia nascitur, quia de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina coelestis, quae plures Domino ecclesias, scilicet hortos spirituales, procrearet. De quo fonte bene subinfertur, Puteus aquarum viventium qui fons est, nisi quod puteus semper in alto est, fons autem et in altum semper demersus est, et in supremo vertice potest esse telluris. Una ergo eademque doctrina Ecclesiae, fons est hortorum, quia spirituales gignit fructus in his quos instituit, et puteus est aquarum viventium: puteus quidem, quia non omnibus patet; non in promptu sita, sed una in corde sanctorum per revelationem sancti Spiritus reposita est. Unde illam nemo principium hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam (1149A)Dominum gloriae crucifixissent. Nobis autem, inquit, revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei (I Cor. II). Aquarum autem viventium, quia eloquiorum divinorum atque coelestium, quae de invisibilibus divinae gratiae thesauris semper indefectiva prodeunt, atque in vitam ducunt, quoscunque diluunt et irrigant. Aquae etenim viventes solent appellari, quae de vena fontana aeternaliter manant, ad distinctionem nimirum illarum quae vel copia pluviarum in cisternis colliguntur, aut stagnis, vel solutione nivium in torrentibus magno ad tempus impetu labuntur, sed sereno redeunte dispereunt. Quibus merito brevis ac tumida jactantia mundanae doctrinae confertur, quae infinita saepe ac profunda eloquentiae atque eruditionis (1149B)multifarie videtur flumina fundere; sed haec cuncta mox, ubi Sol justitiae et aestas evangelicae claritatis illuxerit, quasi nunquam fuerint, arescunt. De quibus ipse Dominus per prophetam queritur, dicens: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas (Jerem. II). Et Isaias: Ecce, inquit, Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur in Aegyptum; et paulo post: Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur et siccabitur (Isai. XIX). Puteus, inquit, aquarum viventium, quae fluum impetu de Libano. De Libano, de ipsa Ecclesia dicit, quae et candida est, altaque per vitam. Libanus enim interpretatur candor; et auditoribus suis, quasi subjectis sibi campis, sapientiae salutaris fluenta profundit: sicut et Dominus (1149C)in Evangelio: Qui credit, inquit, in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; et exponens evangelista subjecit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII). Fluunt enim aquae vivae de ventre ejus qui credit, cum de corde fidelium sanctae praedicationis defluunt. Quae fluunt, inquit, impetu de Libano: recte addidit impetu, ut non solum descensum ad nos viventium designaret aquarum, sed et virtutem venientium insuperabilem esse demonstraret. Quomodo enim decurrentia de monte alto flumina nemo retinere valet, sic profluxus apostolici sermonis, quia de coelesti vena procedebat, quia divinitus urgebatur ut curreret, nullo resistentium potentiarum valuit certamine superari, et a suo tramite reflecti; quin (1149D)potius animas prius dedere, quam a doctrinae vitalis irrigatione cessarent. Quale est illud in Psalmo, Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). Merito Ecclesiam laetificat, quae non solum flumen a Domino vivarum percepit aquarum, sed quae idem quoque flumen tanto gratiae coelestis impetu venit, qui nullo contrariae virtutis obstaculo possit impediri. Potest etiam puteus aquarum viventium in illorum significationem non inconvenienter accipi, qui omne quidquid terrenae cogitationis suo in corde repererint, hoc soliti eruere, ac devota confessione foras proferre atque rejicere contendunt: ut merito castitatis et humilitatis, in abdito sui pectoris habitaculum Deo dignum praeparent, aditumque in se aquis (1150A)viventibus, id est donis coelestibus per venas occultae inspirationis seduli sui permundatione faciant: in exemplum beati patriarchae Isaac, qui, retardantibus Palaestinis, puteos sibi suis utiles fodere solebat, quosque illi invidentes obruere certabant, hos ipse casto labore repurgare, et usque dum sibi viva aqua responderet, in alta fodere perstabat. Tale namque est nobis cum malignis spiritibus certamen, ut illi quidem rudera vitiorum nostris sensibus ingerendo, aquam sapientiae vel turbare in nobis, vel funditus a nobis, si possint, excludere satagant. At nos contra solerti industria, quae illos immisisse nobis tentamenta deprehendimus, crebris precibus ac vigiliis extrudere curemus, quatenus capaces invisibilium valeamus esse charismatum. Sed quia Dominus hortum (1150B)suum conclusum, quia fonte vivo irriguum, quia odoriferis et pigmentis et arboribus dixerat esse consitum, quia aquas sapientiae quibus irrigaretur, et puteolos perhibuerat esse propter abdita mysteriorum, et viventes propter aeternitatem bonorum, ad quae potanda perducit, quia easdem impetu pertinaci ac prorsus invincibili profluentes asseruerat, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquam adversariis ullius tentandi negaretur accessus, sed potius monstraretur quia nec multis hinc inde torrentibus ullatenus posset laedi; verum quo magis tentaretur adversitatum flatibus, eo amplius interna fructuum illius suavitas panderetur. Unde nunc ex ipsius Domini voce subjungitur: XVI. Surge, aquilo, et veni, auster, etc. In aquilone (1150C)etenim vel austro procellas insinuat tentationum frequentium, quibus erat Ecclesia pulsanda, ut quantum ei gratiae spiritualis, quantum internae virtutis inesset, innotesceret. Si quid autem distare inter aquilonis nomen et austri putamus, quorum unum frigidum, alterum constat ventum esse calidum, potest non absurde in aquilone austeritas mundi terrentis, in austro blanditia fallentis accipi: namque hac gemina impugnatione hortum Domini tentari probat ipse, cum exponens parabolam boni seminis dicit: Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audivit, et continuo cum gaudio accipit illud; non habet autem radicem in se, sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. Qui autem (1150D)seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur (Luc. VIII). Quod autem Dominus imperativo modo dicere videtur: Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, non imperat malum facere reprobos, sed libertate arbitrii sui permittit uti, ut volent. Potest ipse et ex malis eorum actibus facere bona quae vult, et eis indistricto examine reddere, quae meruerint, tormenta pro malis. Denique induravit Dominus cor Pharaonis, ut affligeret populum suum (Exod. X); sed post modicum, liberatis eis qui affligebantur, punivit in aeternum eum qui afflixerat. Et iniquorum omnium capiti, cum dicit de beato Job: Ecce in manu tua est (Job. I); (1151A)egressusque ille maxima eum plaga percussisset, annon tibi videtur, quia ventorum turbulentissimo ac durissimo dixerit: Perfla hortum meum, et fluent aromata illius? Fluxerunt enim aromata de horto ventis concusso, cum pulsatus adversis vir sanctus, tantam in virtute constantiam miri odoris longe lateque dispersit, quod etiam nos in ultimo fine et mundi et saeculi positos inenarrabili suavitatis suae fragrantia satiavit. Audiens autem Ecclesia flatibus tentationum se esse probandam, nequaquam dilecti sui provisioni ac dispositioni contradicit; sed potius, ne superetur adversis, neve prosperis corrumpatur, ejus in omnibus quaerit auxilium, qui producit ventos de thesauris suis; et sicut beatus Job ait: Qui fecit ventis pondus (Job. XXVIII): quod aliis verbis (1151B)dicere est: Qui non patitur nos tentari supra id quod possimus sustinere. (I Cor. X). XVII. Veniat dilectus meus in hortum suum, etc. Veniat Dominus in Ecclesiam suam, ut eam ipse conservet immaculatam, ac fidei semper fruge fecundam. Ipse, qui se promisit, mecum usque ad consummationem saeculi esse mansurum, tunc mihi magis adventus sui praesentiam propitius ostendat, cum me majoribus hostium tentamentis pulsari perspexerit, concedatque benignus ut dilectus mihi sit ipse prae omnibus. Confido enim, quandiu veraciter dicere potero: Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII); et: Eripiet me inimicis meis fortissimis, et super excelsa regni coelestis statuet me (Ibid.). Et (1151C)comedat fructum pomorum suorum; et libenter inspiciat, gratanterque accipiat opera sanctorum suorum, juxta quod ipse de credituris sibi Samaritanis ait discipulis: Ego habeo cibum manducare, quem vos nescitis (Joan. IV); quod se de vocatione gentium dixisse, subdendo manifestat: Meus, inquiens, cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus (Joan. VI). Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam (Joan. IV). Qui, contra, cum esuriret, quaesivit fructum in ficu Judaica, et quia minime invenit, perpetua illam ariditate damnavit. Fecit namque hoc figurate, significans quia esuriret quidem Synagogae (1151D)salutem, sed ipsa, quia salutis fere fructum contempsit, aeternae infidelitatis esset ultione multanda. Potest ex voce perfectorum Ecclesiae membrorum specialiter accipi dictum, eorum videlicet qui se sincera ac fixa intentione Deo servire meminerint. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum; ac si aperte dicant, Utinam citius veniat Dominus, ut nobis mercedem piae nostrae devotionis benignus restituat! Et sicut nos semper eum diligere, et ei fructum justitiae, quem ipse donavit, reddere curavimus, ita nobis felicissimam suae charitatis recompensationem ad se suscipiendo manifestet. Quod cum omni tempore sanctos dicere deceat, quanto magis cum praesentis Ecclesiae statum procellis tentationum viderint esse (1152A)concussum! Quorum ipse desiderio grata mox voce respondens, eadem quae petebatur, jam se fecisse testatur. XVIII. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa mea. Veni, inquit, saepissime in Ecclesiam meam; imo hoc facere nullo modo, peregrinationis ejus tempore, desiste. Venio autem, ut et errantes corrigam, et infirmantes adjuvem, et dubitantes in fide confirmem; et bene agentium fructibus perfectis quasi suavissimis dapibus pascar, et certantes ab hostium defendam insidiis, et victores hostium, perpetuae meae visionis corona remunerem. Messui myrrham meam cum aromatibus meis. Per myrrham designantur hi qui vel martyrio vitam finierunt, vel qui carnem suam crucifixerunt cum (1152B)vitiis et concupiscentiis. Per aromata, generaliter omnes qui bonorum operum sunt fama insignes. Metitque myrrham suam cum aromatibus suis, quando martyres suos cum caeteris electis, ubi ad maturitatem quique donatae sibi perfectionis pervenerint, quasi quadam falce mortis ab hac vita praecidit, atque ad interna supernae beatitudinis gaudia perducit.

Comedi favum cum melle meo, etc. Favo comparantur hi qui in litteris sacris dulcedinem sensuum spiritualium investigare, atque ad salutem audientium elucidare praedicando noverunt. Melli assimilantur, qui appositas sibi epulas verbi libenter gustare, hisque insatiabiliter vesci desiderant. Item in vino fortes ac summi coelestium praedicatores, in lacte autem infirmi adhuc auditores exprimuntur. (1152C)Et cum horum omnium vitam diversis quidem studiorum modis distantem, sed uno supernae retributionis spe communem internus arbiter approbat, quasi favum cum melle comedit, vinumque bibit cum lacte. Non solum autem ipse piis electorum actibus delectatur, sed ad tale mentis convivium, id est, ad congaudendum bonis sanctorum desideriis. fideles quoque suos hortatur, dum subjungit:

Comedite, amici mei, et bibite, etc. Id est, vos quoque, qui mihi estis amici, faciendo quae praecepi vobis, estis et charissimi, me integra charitate amplectendo: obsecro itaque factis sanctorum, quasi epulis praecipuis praecordia vestra replete. Nec tantum haec in memoriam revocare curate, sed ipsam eorum memoriam ad imitationis fructum convertite. Hoc est (1152D)enim post esum nos favi et mellis, post potum vini et lactis inebriari, non solum de mirandis bonorum virtutibus gaudere, sed has quoque sequi, ac per earum retractationem, torporem nostrae mentis excutere, atque ad amorem aeternorum vivacius accendere. E contrario dicit propheta quibusdam, Comedistis, et non estis saturati; bibistis, et non estis inebriati (Agg. I). Comedit namque epulas mensae vitalis, sed non satiatur; bibit calicem salutaris, sed non inebriatur, qui verba quidem Scripturarum didicit, justorum exempla cognovit, nec suam tamen vitam mutavit, moresve suos correxit; bibit, sed non inebriatur, qui praecepta vitae laetabundus audit, sed ad haec implenda torpens ac (1153A)piger remanet. Si autem supra in sententia Domini, qui ait: Comedi favum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo, hoc significatum accipere voluerimus quod sanctos suos de hoc saeculo ad coelestia transtulerit, et in supernorum civium, qui sunt utique corpus ejus, societatem introduxerit, consequens erit hanc ejus de qua nunc loquimur admonitionem ad eosdem coeli cives datam intelligi: cum enim se dixisset favum cum melle suo comedisse, et bibisse vinum cum lacte suo, id est, sanctos in coelestis sui corporis augmentum collegisse, mox ad ipsos coeli incolas vultum et verba convertit, dicens: Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, charissimi. Quod est aliis verbis dicere: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat (Luc. XV). Et quidem (1153B)aptissima comparatione favo assimilantur ac melli illi, quos a constitutione mundi sibi placentes, Dominus a mortuis resurgens, secum ablatos ab inferis ad coelestia regna subvexit: ut melli videlicet aequiparetur animarum dulcedo sanctarum, quas ad aeterna in coelos gaudia sublevavit. In favo autem non minor felicitas eorum qui in corpore simul et anima immortali ad supernae civitatis per illum meruerunt atria conscendere. De quibus evangelista manifeste testatur, quia moriente in cruce Domino monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt, et post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis (Matth. XXVII). Qui enim resurgente Domino resurrexerunt a mortuis, etiam eo coelos ascendente, simul ascendisse (1153C)credendi sunt. Neque ulla ratione illorum temeritati fides accommodanda, qui eos postea reversos in cinerem, ac denuo in monumentis, quae pridem patefacta sunt ab eis, quibus paulo ante vivi apparuerunt, more mortuorum putant esse reclusos. Comedit itaque sponsus favum cum melle suo, cum Dominus universos qui sibi ab exordio vitae hujus fideliter servierant, partim carnis immortalitate gaudentes, partim resurrectionis adhuc praemia praestolantes, ad vitam aeternam perduxit, atque una omnes ineffabilis gloriae inter angelorum contubernia beatitudine sublimavit. Hactenus sanctae Ecclesiae decus et virtutes plurimo Dominus sermone laudaverat, incipiens ab eo quod ait: Quam pulchra es, amica mea! (1153D)quam pulchra es! oculi tui columbarum. Quae videlicet laudatio eo usque perducta est, ut ipsa etiam adversis probanda opponeretur; quod ubi agi coepit, invocat illa unicum ejusdem Redemptoris auxilium; et ipse nihil vota moratus, sub myrrhae et aromatum vocabulo eos, qui vel pressuris probati, vel aliis erant virtutibus ornati, supernam congregavit ad patriam. Sed et omnem sanctae Ecclesiae vitam, quae in magistris distinguitur, et auditoribus suis, nomine favi mellis et lactis acceptam sibi esse declaravit. Quibus expletis sequitur vox Ecclesiae desiderantis in abdito potius ac silentio contemplationis Domino adhaerere, quam per laborem praedicationis, arma in se furoremque accendere pravorum.

XIX. Ego dormio, et cor meum vigilat. Ac si dicat, (1154A)Cessantibus ad tempus persecutionum atibus, aliquantulam in praesenti etiam vita requiem in Domino coepi habere, cujus otio libentissime usa, jam toto cordis desiderio ad eam, quae finem nescit, requiem vigilare non cesso. Ego dormio, quia, donante ejus gratia, aliquantula vitae hujus tranquillitate in colendo illum, perfruor. Nec tanto videlicet labori praedicationis, quantum primitiva Ecclesia subiit, mancipata, nec tot pulsata conflictibus perfidorum, quot primo tempore innumerae nascentis Ecclesiae pertulere catervae. Et cor meum vigilat, quia quo liberius vaco ab incursibus externis, eo altius intus video quoniam ipse est Dominus. Haec quidem Ecclesia sancta dicit in eis qui serenitate vitae temporalis, psalmis, jejuniis, et caeteris vitae temporalis orationibus (1154B)et eleemosynis, quietioribus actibus Domino servire cupiunt. Verum quia laboris est haec vita, non requiei, mox excitantis se Domini sentit vocem, atque ad sudorem praedicandi cohortantis, ut meminerit sibi in tempore hujus exsilii, desideratae quietis, nec abnegatum penitus gustum, nec perfruitionem aeternaliter datam. Sequitur enim: Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, etc. Pulsat enim dilectus ad ostium nostrum, cum nos Dominus ad profectum virtutum excitat, cum de acquirendis promissi regni gaudiis admonet, sicut et nos ad ejus pulsamus ostium, cum ab eo profectum virtutum, cum ingressum regni quaerimus, memores nimirum promissi ipsius, qui ait: Pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI). Sed et ipse ad ostium nostrum se (1154C)pulsare declarat, cum dicit: Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III). Duobus autem modis pulsanti Domino aperimus, cum vel cordis nostri adytum ad suscipiendum ferventium amorem illius, quem jam aliquantisper habeamus, pandimus; vel certe proximorum corda ad suscipiendum eum, quem necdum habuerunt, timorem vel amorem ejus praedicando reseramus. Est et tertia Domini ad ostium nostrum pulsatio, cum nos de hac vita rapiendos praemissis infirmitatibus, admonet. De qua ipse in Evangelio, Et vos, inquit, similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit (1154D)et pulsaverit, confestim aperiant ei (Luc. XII). Confestim autem Domino sic pulsanti aperimus, si mortem laeti excipimus, neque ad judicium ejus induci formidamus, cui nos in bonis operibus placuisse, quem nos semper honorasse meminimus; juxta Psalmistam, Et honor regis judicium diligit (Psal. XCV). Verum hoc in loco Dominus, si diligenter consideratur, illam potius apertionem animae fidelis, quae in eruditione fit proximorum, quaerere videtur. Constat enim quia suum ipsa cor illi aperuerat, quia carnis absoluta vinculis, ad illum egredi desiderabat, quae dicere valebat: Ego dormio, et cor meum vigilat. Constat quia jam ad ipsam intraverat dilectus, quem tot et tantorum nominum honorabat insignibus, ut diceret: Soror mea, amica mea, columba (1155A)mea, immaculata mea: soror mea, quia regni mei cohaeres effecta; amica mea, quia jugum servitutis egressa, arcanorum meorum conscia facta es; columba mea, quia spiritus mei dono illustrata; immaculata mea, quia secreta a negotiosis actibus, divinis es sublimata aspectibus. Sed cum dicit, Aperi mihi, eorum procul dubio mentes, qui necdum his omnibus erant digni, praedicando sibi aperiri requirit, ut etiam sequentia verba declarant, quibus dicitur:

Quia caput meum plenum est rore, etc. Caput Christi est Deus, ut Apostolus dicit (I Cor. II); cincinni autem ejus, collectae sunt in mente fidelium ejus cogitationes, quae non sparsae defluunt, sed per disciplinam constrictae subsistunt. Ros vero et guttae noctium, (1155B)quae in medio tenebrarum cum frigore ab alto decidunt, iniquorum sunt mentes, obscurae nimirum et caecae, et ea quae in terris sunt, semper appetentes. De qualibus dictum est: Quia abundante iniquitate refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Praecepit autem Dominus, ut diligamus ipsum, diligamus et proximum. Sed cum ipsum minore, quam debemus, amore veneramur, cum multi etiam, quod pejus est, nullo prorsus erga ipsum charitatis affectu tenentur, quid nisi caput Christi plenum est rore? Et cum pravi quique famulis quoque Christi sese in custodias suae mentis colligentibus, ac sui Conditoris amori arctius adhaerentibus, odium pro dilectione impendunt, nonne cincinni ejus guttis noctium madent, et prementia se frigora caecae persecutionis (1155C)graviter tolerant? Ubi ergo hujusmodi tempus ingruerit, merito excitat Dominus Ecclesiam de somno studiorum dulcium quibus oblectatur, eamque verbo praedicationis insistere, ac frequenti exhortatione corde pravorum calefacere, illustrare ac sibi aperire praecipit, quae contra illum clausa erant, ut ingrediens possit habitare per fidem, malens eam ad plurimorum salutem per laborem pervenire, quam in paucis qui salvati fuerant quietem habere, tametsi coelestium bonorum crebra meditatione laudabilem. Provocata autem ad laborem praedicandi, respondet Ecclesia Domino:

Exspoliavi me tunica mea, etc. Ac si aperte dicat, Deserui negotia rerum infirmarum, qua ratione repetam? Qui enim se ad officium praedicationis accingit, (1155D)quique regendarum sollicitudinem suscipit animarum, restat ut ad providenda eis quibus aeterna praedicat, temporalium quoque necessitatum subsidia invigilet. Ideoque Ecclesia in eis qui suam et in secreto curam agere malunt, quam molestiis laboriosarum actionum occupari, exuisse se tunica sua, nec denuo indui posse commemorat: nam quia tunica occupationes hujus saeculi figurate denuntiat, testatur ipse Dominus, cum de adventu novissimi sui examinis loquens ait: Et qui in agro est, non revertatur tollere tunicam suam (Matth. XXIV); mystice admonens ut qui erga profectus fructuum spiritualium manum mentemque occupaverat, ne ad oblectamenta mundi, quae abjecerat, appetenda redeat.

(1156A)Lavi pedes meos, etc. Jam meas cogitationes, quibus aliquando terram tangere solebam, frequentibus secretae compunctionis fletibus ablui, et quantum moribus possibile erat, coelesti ingressu dignos reddidi, ita ut dicere possim quia stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem (Psal. CXXI); id est, etsi necdum ipsa supernae civitatis moenia intrare promerui, jam tamen in tantum cogitationes meas purificare studui, ut initia quaedam non parva gaudiorum illius fixo saepius intuitu cordis me praelibasse meminerim, et quomodo fieri potest, ut a culmine contemplationis egrediens, rursum mundi sordibus polluar? Excepta enim sollicitudine, quam diximus, temporalium subsidiorum, difficile est multum, ut non doctor etiam eximius, aliqua aut (1156B)jactantiae culpa nonnunquam permoveatur, aut irae videlicet, si non divina et coelestia loquens, humiliter audiatur; jactantiae vero, si humiliter obediens sibi, multas Domino credentium plebes acquirat. Turbat ira, si reprehenditur; inflat jactantia, si ejus sermo laudatur. Hinc Jacobus ait: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, quoniam majus judicium sumitis; in multis enim offendimus omnes (Jac. III). Hinc ipse Dominus redeuntibus a praedicatione discipulis pedes lavit; significans quia nec ipsi summi praedicatores possint omnibus saltem cogitationum quibus terram contingunt, carere peccatis; sed haec tamen ipse, qualiacunque sint, propitius abluat. Oblectatur ergo sancta Ecclesia suavibus ac salubribus vitae quietae studiis, in eis qui talium esse (1156C)experti meruerunt; munusque praedicandi excusat, dicens quodammodo cum Moyse: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es (Exod. IV). Verum quia Dominus amorem erga se nostrum, in proximorum maxime vult amore cognosci, unde Petro ipsum se amare tertio profitenti, tertio respondit: Pasce oves meas (Joan. XXI), apte subditur:

Dilectus meus misit manum suam per foramen, etc. Manum quippe suam dilectus per foramen mittit, cum nos Dominus occulta invisibiliter compunctione ad opus virtutum accendit. Manum suam ad nos pausare cupientes mittit, cum nobis ad memoriam reducit operationem suam, quam operatus est in nobis, non solum videlicet ut homines essemus, sed etiam ut ipsius essemus. Manum suam mittit ad (1156D)nos, cum nos admonet operationis, quam operatus est in se pro nobis, cum de sinu Patris ad publicum nostrum egressus, non tantum incarnari et in terris conversari, ut nos faceret spirituales et coelestes, verum etiam mori, ut nos perpetuo viveremus, dignatus est. Unde merito venter noster ad hujusmodi tactum ejus intremiscit, quia nimirum recordata misericordiae ejus operatione, conscientia nostra pavescit, juxta illud propheticum, Consideravi opera tua, et expavi, atque ad curandam proximorum salutem, pro qua Deus incarnatus est ac mortuus, quam valet assurgere, festinat. Solet namque ventris nomine cor designari, quia sicut in ventre cibi excoquuntur, ita cogitationes in corde sedula retractatione (1157A)maturescunt. Hinc etenim Jeremias: Ventrem meum, inquit, ventrem meum doleo (Jerem. IV). Quid namque prodesset auditoribus, si doctor suus ventrem suum se dolere quereretur? Sed multum in eis conferre studuit, attestando reprobis eorum actibus suam quoque conscientiam turbatam ac dolore intimo esse repletam. Potest autem ventris nomine ipsa mollities et infirmitas accipi eorum qui doctrinae officium suscipere, vel quia minus se idoneos aestimant, trepidant, vel quia otio suae quietis oblectantur, refugiunt. Et ad tactum dilecti venter intremuit sponsae, cum ad instinctum divinae compunctionis, infirmi Ecclesiae torporem ignaviae discutiunt, seseque ad exercitium boni operis accendunt, nec non et ad consulendum proximis praedicando assurgunt. Hoc (1157B)est enim quod sequitur:

Surrexi, ut aperirem dilecto meo. Aperire namque Domino, hoc loco verbum Domini praedicare significat. Aperimus quippe Domino, non solum cum adventum ipsius nostro in corde per amorem suscipimus, verum etiam cum eos qui corda sua contra veritatem claudere solebant, ad hanc recipiendam instruendo convertimus. Et bene se sponsa ut aperiret dilecto surrexisse commemorat, quia necesse est omnimodo ut quisque veritatem praedicare disponit, prius ad agenda ea quae doceat, assurgat, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiatur. Cui subjuncta verba conveniunt, dum dicitur:

Manus meae stillaverunt myrrham, etc. In manibus enim opera quae per manus fiunt, in digitis accipitur (1157C)discretio per quam opera diriguntur: quia nimirum nulla nostra membra plurimis distincta articulis, nulla flexibus sunt aptiora quam digiti. Hinc est enim quod Dominus, sententiam de adultera daturus, primo digito scribebat in terra, ac sic judicium quod petebatur explicavit, mystice nos admonens ut quoties alios castigare vel judicare disponimus, prius humiliati nostram conscientiam solerti discretione exsculpamus, considerantes sedulo ne et ipsi tentemur. Dictum est autem saepius quia myrrham continentiam carnis et martyria significat: unde patet sensus, quia manus sponsae stillant myrrham, cum operibus continentiae se mancipat anima sancta; et digiti ejus pleni sunt myrrha probatissima, cum se discretione sollicita examinans, invenit supernae (1157D)tantum retributionis intuitu continenter vivere. Nam qui humanae laudis gratiae student, qui, teste ipso judice, receperunt mercedem suam, hi nimirum myrrham stillare videntur e manibus, sed nequaquam digitos probatissima habent myrrha repletos, quia etsi non solum facultates pauperibus, verum etiam membra tradunt ignibus, si charitatem non habuerint, nihil eis prodest. Quia ergo is qui alium docere vult, ipse debet et ab illecebris abstinere carnalibus, et ad patiendam pro confessione fidei esse paratus, recte cum diceret: Surrexi ut aperirem dilecto meo; continuo subjunxit: Manus meae stillaverunt myrrham. Et quia eamdem continentiam vel passionem aeternae solum mercedis intentione fieri oportet, (1158A)recte subintulit: Digiti mei pleni myrrha. Item manus sponsae stillant myrrham, cum operarii illius, id est, doctores sancti mortificationi salutiferae corpus subjiciunt, et digiti ejus pleni sunt myrrha probatissima, cum in tantum tribulationibus proficiunt, ut invincibilis etiam eorum declaretur esse patientia, juxta illud Apostoli: Sed gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem; spes autem non confundit (Rom. V).

Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. Pessulum ostii sui sponsa dilecto aperuit, cum anima quaeque electa templum sui pectoris divina visitatione atque in habitatione dignum fecerit. Pessulum ostii dilecto pulsanti aperit, cum inspiratione subita, ad desideria (1158B)coelestium accensa satagit latius sinum mentis ad accipiendum gustum ejusdem supernae dulcedinis aperire. Dixerat enim supra quia dilectus missa manu per foramen se tetigerit, ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua, felicissimo ejus amplexu perfrui, id est, suavitate divinae illustrationis, quam raptim jam et permodice senserat, plenius satiari. Verum quia perfecta aeternorum gaudiorum visio nulli in hac vita electorum conceditur, quae cunctis in alia vita justis praemiorum loco reservatur, recte subditur:

At ille declinaverat, etc. Hoc est enim quod Psalmista ait: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur (1158C)Deus (Psal. LXIII). Nam quanto se altius humanum cor ad contemplandam divinae visionis gloriam fide et oratione purificatum sustollit, tanto altius invenit esse quod quaerat, et ad quod promerendum tempore promissae retributionis ascendat. Cui simile Ecclesiastes: Dixi, sapiens efficiar; et ipsa longius recessit a me, multoque magis quam erat (Eccl. VII). Nec praetereundum quod non ait simpliciter: Ostium meum aperui, sed pessulum, inquit, ostii mei aperui dilecto meo. Clauserat enim pessulo in altum demisso conclave sui cordis, ne quis hoc profanus aut insidiator intret, juxta illud Salomonis: Omni custodia serva cor tuum; quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV). Aperuit item dilecto, ut repulsis immundorum turbis omnibus, liberum in se locum Conditori (1158D)praeberet. Nec repugnare putandum est, quod supra diximus, aperire sponsam dilecto guttis noctium ac rore algenti, cum Ecclesia vel anima fidelis, cor proximorum ad laudem Conditoris, quem nesciebant, vel non curabant, accendit, et nunc eam interpretamur pessulum ostii sui eidem dilecto reserare, in eo quod ipsa per profectum compunctionis suam mentem latius ejus ingressui patefecit: uno enim eodemque fit utrumque momento, quia nimirum interna aspiratio quemcunque ad colligendas Deo animas accendit, ipsum pariter ad amorem ejusdem Conditoris ardentius solet accendere. Nec alia causa quempiam recte ad docendum quam amor Dei concitat. Et dum quisque docendo animam proximi (1159A)ad rapienda divinae pietatis dona pandere delectatur, suam pariter mentem necesse est haec agendo innovet, atque ingressui gratiae coelestis largius dilatet. Denique sequentibus verbis manifeste innotuit sponso quantum proficeret, dum praecordia proximorum, quae obscura viderat, Domino aperire curabat, graviter ferens eum quem ipsa tantisper ardebat, infideli aliorum torpore, quasi rore nocturno guttisque gravari. Nam sequitur:

Anima mea liquefacta est, etc. Quanto suavius, inquit, vocem atque viciniam dilecti mei per foramen secretae compunctionis accepi, tanto sublimius quidquid in me erat frigidum, incaluit; quidquid rigidum, liquefactum est; adeo ut nihil nisi in lacrymas resolvi, dulce habuerim; et quem me ad punctum sua (1159B)gratia contingentem retinere nequiveram, abscedentem jam fletu requirere gemituque delector. Et hoc quoque mihi liquescenti a rigore pristino, et effundenti in me animam meam, non parum dedit augmenti, quod multorum refrigescere charitatem intueor, conquerente ipso quod noctium guttis, id est, tenebrosis pravorum sit tumultibus obsitus. Et quia dissipaverunt iniqui legem ejus, ideo ipsa magis magisque mandata ejus super aurum et topazion diligere curavi.

Quaesivi, et non inveni illum, etc. Haec eorum in sancta Ecclesia vox est, qui consuerunt, transcensa labentium rerum sollicitudine, summis tantum incedere bonis, ac patriae coelestis amare semper ingressum: de quibus dubium non est quia non una eademque (1159C)vi dulcedinis semper, ut volunt, desiderio supernorum possint affici, quia nimirum haec virtus non in arbitrio elevatae ad superna mentis, sed in dono est tantum elevantis atque illustrantis Dei. Quotiescunque ergo anima casta vel egredi cupit ad Dominum, vel in carne posita, gustu futurae beatitudinis attolli, nec tamen statim quod deposcit impetrat, tunc necesse est gemebunda dicat: Quia quaesivi illum, et non inveni; vocavi, et non respondit mihi. Invenitur namque semper a bene quaerentibus, ut misereatur; respondet semper a bene vocantibus, ut perpetuam consulat ad salutem: sed non semper ad hoc respondet, aut se inveniendum offert, ut quod in patria pervenientibus promittit, hoc in itinere (1159D)hujus exsilii adhuc pergentibus proroget. Denique quotidie saepius genu flexo dicamus Patri: Veniat regnum tuum; nec nos exaudiri diffidimus, nec statim quod postulamus accipimus, sed effectum nostrae precis, donec in fine consequamur, patienter gaudenterque sustinemus.

Invenerunt me custodes, etc. Custodes qui circumeunt civitatem, sancti sunt doctores quibus Ecclesiae cura delegata est, ut eam videlicet vel verbo vel exemplo, et ab incursione pravarum tutentur doctrinarum, et ad Conditoris sui timorem ac dilectionem magis magisque succendant. Hi etenim civitatem circumeunt, quia in omnibus sanctae Ecclesiae locis quaquaversum toto orbe distenditur, eorum vel praesentia corporis, et viva vox, vel inserta (1160A)litteris doctrina sive opus invenitur. Qui sponsam quaesitu dilecti fatigatam invenientes percutiunt ac vulnerant, quia animam quam superno amore anxiam reperiunt, verbo suae doctrinae amplius inflammant; et dum in ea quidquid terrenum remansisse deprehendunt exstinguunt, eamque ad infima cuncta velut insensibilem reddunt, quasi hanc percutientes vulnerant: cum enim describens armaturam Dei, Apostolus dicat: Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Eph. VI); quid mirum, si percussus dicitur et vulneratus, qui hoc gladio tangitur? Hujus siquidem ictu gladii vulnus accipitur illud de quo dicitur alibi, Vulnerata charitate ego sum.

Tulerunt mihi pallium meum custodes murorum. Custodes murorum iidem summi doctores sunt, cum (1160B)eos quoque qui Ecclesiam gubernare ac munire sufficiant instruere satagunt. Credo Timotheus, Titus et caeteri hujusmodi operatores veritatis, muri erant civitatis Dei; et Paulus, cum eisdem exhortatoria dat praecepta, quid nisi custos intelligendus est murorum? Custodem esse se namque civitatis quam sollicitus circumiret ostendit, cum virtutes suas enumerans ait: Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia, mea quotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum (II Cor. XI). Custodem se item murorum esse docuit, cum Timotheo dicit: Tu vero vigila; in omnibus labora; opus fac evangelistae; ministerium tuum imple (II Tim. IV), et caetera hujusmodi. Et ad Titum: Ideo, inquit, reliqui te Cretae, ut ea quod desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego (1160C)tibi disposui (Tit. I). Tollunt autem pallium suum sponsae percussae et vulneratae custodes murorum, cum apostoli vel apostolici viri animae cuilibet divino amore attactae, retinacula transeuntium rerum auferunt, ut infimis expedita curis, liberiori cursu faciem sui Conditoris requirat. Pallium namque idem, quod supra tunica; ubi ait: Exspoliavi me tunica mea, rerum terrestrium implicamenta designans.

XX. Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis, etc. Merito languet amore sponsa, cum gladio Spiritus percussa ac vulnerata carnalis amictum cupiditatis exuit, quia quantum in Deo convalescit anima sancta, tantum ad saeculi hujus affectum, quasi debilis efficitur et infirma. Nec mirandum si languere dicatur (1160D)anima perfecta ad ea quae mundi sunt, cum Apostolus eos qui mundum perfecte reliquerunt, mortuos appellare non dubitet: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Galat. VI); et de seipso: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Ibid.). Filiae Jerusalem cives sunt patriae coelestis, qui partim adhuc peregrinantur in terra, partim jam regnant in illa. Verum hoc in loco cum dicitur: Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei quia amore langueo, illam ejus partem videtur alloqui quae in terris versata necdum perfecte Dominum videre meruit, quem tamen saepius invenit, cum suo illum in pectore per amorem recipit. Has ergo filias Jerusalem adjurat sponsa ut si (1161A)invenerint dilectum ipsius nuntient ei quia languet: nos quippe sumus sponsa haec, et amica ejusdem Dei et Domini nostri, in quantum ei adhaerentes unus cum eo spiritus efficimur, et cum aeternorum desideriis accensi, atque ejus quem nondum videmus conditoris nostri faciem suspirantes, venimus ad famulos illius, quos angelicam in terris agere vitam credimus, eosque subnixi petimus ut tempore devotae suae orationis nos quosque Domino commendent, ac pro nobis interveniant, ut ejus videre vultum mereamur. Hoc est profecto quod agimus, adjurantes filias Jerusalem ut amoris nostri magnitudinem ad Deum referant, et pro ejus videnda gloria, nobis aeque, ut sibi supernum poscant auxilium. Unde et tale per omnia ab eisdem filiabus Jerusalem responsum (1161B)redditur, quod devotae fidelium collationi manifeste congruat. Nam sequitur: XXI. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, etc. Quod est aperte fratrem fidelem fratri fideli dicere: Obsecro, quia charitate Redemptoris te fervere comperio, mihi quoque de eo verba facias, me salutari exhortatione confirmes, quatenus meo in corde charitas eadem ejus beneficiis ac donis augescat. Et quidem jamdudum timorem ejus habere, peccatorum meorum conscius coepi, sed nunc, proficiente mentis robore, securior jam factus de venia peccatorum, de charitate ejus aliquid audire delector. Dic ergo, age, qualis est dilectus tuus ex dilecto? hoc est, ex ea parte qua diligi debeat potius quam timeri. Hujusmodi verbum habes et in cantico Isaiae: Vinea (1161C)facta est dilecto in cornu, in loco uberi, et caetera, usque dum ait: Vinea sabaoth, domus Israel: et homo Juda, novellum dilectum (Isai. V). Potest autem dilectus ex dilecto, Filius ex Patre intelligi, sicut lumen de lumine, Deus de Deo, idem recte creditur et confitetur. Sicut enim una charitas, et una deitas Patris et Filii, sic est et una dilectio, Joanne attestante, qui ait: Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo (I Joan. III). Sequitur condigna quaerentibus a parte sponsae responsio. XXII. Dilectus meus candidus et rubicundus, etc. Candidus, quia in carne apparens, peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II); rubicundus, quia lavit nos a peccatis nostris in sanguine (1161D)suo (Apoc. I). Et bene primo candidus, deinde rubicundus, quia primo sanctus venit in mundum, et postmodum sua passione cruentus exivit de mundo. Electus ex millibus, quia ex omni genere humano unus Mediator Dei et hominum, per quem mundus reconciliatus, assumptus est, a Deo solus mortalium de coelo audire dignus fuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III), id est, in quo nil vitii quod me offenderet, et omne pondus virtutis in quo gauderem inveni. Unde bene de illo dicit Ecclesiastes: Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni (Eccl. VI.): subaudis, perfecta justitia refulgentem. Hoc enim in his verbis debere intelligi, subjuncta sententia declarat, qua dicitur: Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus (1162A)homines rectos, et ipse infinitis miscuerit quaestionibus. Caput ejus aurum optimum. Dicit Apostolus, quia caput mulieris, vir; caput viri, Christus; caput autem Christi, Deus (I Cor. II); quod videlicet caput aurum est optimum, quia sicut auro nil pretiosius aestimatur in metallis, ita singularis et sempiterna Dei bonitas jure omnibus quae ipse fecit bonis antecellit.

Comae ejus elatae palmarum, etc. Comae capitis dilecti catervae sunt sanctorum, quae Deo fideli famulatu adhaerent; meritoque elatis palmarum assimilantur, quia dulcedinem perpetuae remunerationis exspectant. Unde est illud Psalmographi: Justus ut palma florebit (Psal. XCI). Merito nigrae quasi corvus dicuntur, quia non hanc a sese habere dulcedinem (1162B)posse, sed ab illo sperant accipere, qui ait: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis (Joan. XV). Imo nil ex sese nisi tenebras fuisse deprehendunt, admonente Apostolo: Quia fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V). Nec mirandum est nos ante lavacrum regenerationis nigredini esse comparatos corvorum, cum ipsis apostolis jam se sequentibus magistra veritas dicat: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris (Matth. VII). Sed et legislator videamus an in comis sponsi corvinum aliquid inter elatas deprehenderit palmarum? Conspecta siquidem luce divinae gloriae, mox tenebras humanae pravitatis agnovit, ac redarguit, dicens: Dominator Domine, (1162C)Deus misericors et clemens, patiens et multae miserationis, et verus, qui custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata, nullusque apud te per se innocens est (Matth. VII). Comae igitur sponsi, id est, cohortes justorum, sicut elatae sunt palmarum, nigrae, quasi corvus, quia per misericordiam quidem dominatoris ad gaudia victoriae tendunt, sed per sese cognoscunt. Potest autem hic versiculus et de his qui in coelesti patria suo Conditori aeternaliter adhaerent spiritibus accipi; qui, quo altius gloriam incommutabilis et perpetuae majestatis aspiciunt, eo verius omne quod creatum est, quam sit infirmum ac vile, perpendunt. Apponius comas sponsi, virtutes angelorum interpretatur, et addit, (1162D)dicens: « Elatae vero palmarum, quod dixit, docuit praedicta ministeria nunquam inclinari a sua potentia suoque officio, sed semper sublimia permanere; sicut palmarum comae semper viroris virtutem tenentes, in sublime elatae sunt. » Julianus de his ita loquitur: « Comae etiam alia comparatione signantur, qua tamen et cincinnorum forma fulgorem auri videatur imitari. Comae ejus, sicut elatae palmarum, ut crispae nimirum videantur et rutilae. » Et paulo post: « Ac si diceret: Divinitati sanctorum ejus, et hominum et angelorum famulantur cohortes, et honorem regis continua laude concelebrant; atque ita sunt ministerii sui dignitate conspicuae, ut palmarum instar excellant, auri instar refulgeant. Sed tamen adeo illum, cui obsequuntur, intelligunt, ut non (1163A)solum nil elationis assumant, caeterum prae nimia humilitate fuscae nigraeque videantur. » Porro alia translatio, pro elatis palmarum, unum nomen posuit, crines ejus abietis. Et quidem scimus quod abies Graece elatis vocatur, et nunquam marcoris infirmitate commutatur: unde videtur elates hoc loco Graecum esse verbum, non Latinum, hoc est nomen arboris proprium. Quod etiam Plinius Secundus astruere videtur, cum de unguentis scribens, dicit: « Est praeterea arbor ad eadem unguenta pertinens, quam alii elatem vocant, quod nos abietem, alii palmam, alii spatham. » Quibus verbis conjici datur quod elatae sunt arbores, similitudinem habentes aliquam palmae vel abietis, unguentis apte conficiendis. Quas ideo noster interpres elatas palmarum, (1163B)id est, abietes palmarum dixit, ne vulgare genus abietum, quod aedificiis et navigiis convenit, sed speciale, quod unguentis aptum est, intelligamus; quod et figuris apte convenit, comae enim sponsi unguentorum comparantur arboribus, quod sanctorum catervae, quae familiariter suo Conditori, velut comae capiti adhaerent, virtutum sunt gratia refertae; quibus cum divinae majestati sedulae obsequuntur, quasi comae unguentorum similes caput ornant sponsi. Denique Maria Magdalena caput Domini nardo perfundens, capillos ejus in magnae mysterium devotionis elatis palmarum, id est, aromaticis arboribus, similes reddidit.

Oculi ejus sicut columbae super rivos aquarum. Quid in oculis sponsi typice debeat intelligi Joannes (1163C)aperit, cum se Agnum vidisse commemorans, habentem cornua septem, confestim exponendo adjunxit: Qui sunt septem spiritus, demissi in omnem terram (Apoc. IV). Septem autem spiritus dicit, septem dona unius ejusdemque Spiritus, quae Isaias notissimo divinae operationis ordine distinguit, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Delectatur autem sede illarum mentium quae se, instar aquarum viventium, reddunt lucidas; quae nil sibi sordidum, nil tenebrosum, nil quod non ab omnibus veri amatoribus, imo ab ipsa veritate, quae corda scrutatur et renes, probari debeat, inesse patiuntur. Et bene, non super stagna aquarum, sed super, inquit, rivulos aquarum: si enim requiras quo deriventur, quo fugiant hae aquae, prodit ipse fons vitae de quo oriuntur, (1163D)id est, Dominus noster, de quo habent corda electorum quidquid mundum ac lucifluum habent. Fiet, inquit, in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV); nam qui munditiam quidem, vel sermonis videntur habere vel operis, sed ad coelestia regna per eamdem munditiam tendere aut dissimulant aut ignorant, hi profecto non rivulis, sed stagnis adaequantur aquarum. Qui vero apertis in se sordibus locum malignis praebent spiritibus, tales non aquis mundis, sed volutabris luti magis, quibus sues gaudent, assimilantur. Sues ergo paludibus, columbae rivulis delectantur aquarum, quia in pectoribus immundis aptam spiritus immundi mansionem usurpant. Beati autem mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V), (1164A)et divinorum charismatum luce replentur. Quae videlicet charismata, quia gratis fidelibus et sola supernae benevolentiae causa dantur, apte subditur:

Quae lacte sunt lotae, etc. Recte etenim lactis nomine dona supernae largitionis et pietatis indicantur, quia nimirum matres quae parvulos nutriunt fetus, gratuito eis ac naturalis causa dilectionis alimentum lactis ministrant. Lacte ergo sunt lotae columbae quibus oculi assimilantur sponsi, quia gratia salvi facti sumus per fidem, et hoc non ex nobis, Dei enim donum est (Ephes. II, 8). Ita autem hae columbae, id est donationes Spiritus, lacte lotae dicuntur, quae nunquam sordis aliquid habuerunt, quomodo dicitur a Psalmista: Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (1164B)(Psal. XI, 7), cum constet ea nil unquam terrenae pollutionis habuisse quod deberet igne purgari. Sic ipse coaeternus Patri Filius, et recte creditur ex Patre natus, et nunquam fuisse non natus, recte, veraciter confitetur et creditur; et alia hujusmodi habes in Scripturis innumera. Quae etiam columbae juxta fluenta resident plenissima, quia quaecunque corda amore virtutum redundant, haec gratia spiritualis inhabitare libentissime solet, ut ea sublimiori respectu suae praesentiae illustret, quae puritate sincerae intentionis ad coelestia gnaviter tendunt. Si autem in oculis Domini praedicatores verbi ejus intelligere volumus, inveniemus hos sicut columbas esse super rivulos aquarum: sicut columbas quidem, quia simplices; super rivulos vero aquarum, (1164C)quia spirituali sunt gratia ditati. Qui per rivulos aquarum saepe designantur, quia Scripturis sanctis, quae et ipsae vocabulo aquarum crebro figurantur, vigilanter intendunt, quibus edocti, facilius insidias diaboli dignoscere ac declinare valeant. Columbae siquidem super rivulos aquarum, non solum propter potum, vel lavacrum, vel loci amoenitatem ac munditiam residere solent; sed ea non minus intentione, ut venientis umbram accipitris in aquarum perspicuitate praevidere, ac sic imminens ab hoste periculum evadere possint. Cujus figura naturae in propatulo est, quia jugi divinorum eloquiorum meditatione opus habemus, ut vel facta sanctorum vel dicta legentes, quo nos genere apertae impugnationis antiquus hostis, quibus fraudum machinis debellare ac (1164D)supplantare conetur, sollicita mente perscrutemur. Moxque ubi futuras ejus insidias perspicimus, unicum nobis refugium foramina petrae nostrae, id est, Dominicae fidei praesidia intremus, ac signo nos passionis illius defensare studeamus. Sed et cavernam maceriae cito volatu petamus, id est, sanctorum, vel angelorum, vel hominum crebras pro nobis intercessiones apud misericordiam pii Conditoris quaeramus. Quod cum universis fidelibus, tum illis maxime probatur esse necessarium, quibus non sui solummodo cura, sed et aliorum gubernandorum atque erudiendorum est onus impositum. Haec sunt etenim firmissima ac tutissima sanctae Ecclesiae praesidia, propter quae superius a Domino audivit, Surge, amica mea (1165A)sponsa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Bene autem de eisdem columbis, id est, spiritualibus verbi ministris dicitur, Quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima, ut primo omnium lavacro baptismi esse recreati insinuent: quod non absurde vocabulo lactis exprimitur, quia inter ea connumerantur sacramenta, quibus infantia sanctae Ecclesiae vel nasci consuevit vel nutriri. Si quid autem inter rivulos aquarum et fluenta plenissima distare credimus, potest in rivulis aquarum, eruditio Testamenti Veteris accipi, cujus cultores veraciter Deo dicere noverunt, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt (Psal. LXII), videlicet ne insidiis aeriarum (1166A)potestatum, quasi accipitrum unguibus, rapiantur. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). Potest in fluentis plenissimis perfectio doctrinae evangelicae non inconvenienter intelligi, cujus tanta est plenitudo, ut nulla major in hac duntaxat vita commorantibus esse possit. Quae ab alterutro distinguens evangelista dicebat, Quia lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I); et quoniam utriusque Testamenti scientia doctoribus veritatis concessa est, recte oculi Domini, sicut columbae dicuntur super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima.

LIBER QUINTUS. (1165) (1165B)Genae illius sicut areolae aromatum, etc. Sicut in labiis Domini verba, quae loquebatur, ita in genis ipsa modesta pietas simul et severitas vultus ejus exprimitur. Si enim de puro homine recte dici potuit, Sapientia hominis lucet in vultu ejus, quanto magis in vultu illius hominis qui est Dei virtus et Dei sapientia bene considerantibus, et summa virtutis et sapientiae refulgebat? Genae, inquit, illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis. Quomodo enim areolae aromatum decenter atque ordinate compositae, magnam spectantibus et odoris et aspectus sui gratiam praestant, ita apparens in homine mediator Dei et hominum virtutum sive doctrinae suae dulcedine praesentes illustrabat, et fama ad se pertrahebat absentes. Pigmentarios autem, a quibus hae sunt (1165C)areolae consitae, prophetas et apostolos intellige, qui ejus non solum sermones, sed et mores sacris indidere paginis concordi prorsus relatione; hi futura incarnationis ejus arcana, illi facta narrantes. Credo ad speciem genarum ejus referendum, quod exsultavit in spiritu, parvulorum fidei congratulans, quod dolebat super duritia cordis infidelium, quod resuscitaturus Lazarum gaudebat propter discipulos ut crederent, quod flentes sorores sive amicos ejus intuens flevit et turbavit semetipsum, quod imminente passione coepit contristari et moestus esse, quod nullum risui vel supervacuis verbis tempus indulgebat, quod non secundum visionem oculorum judicabat, neque auditum aurium arguebat, quod sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente, (1165D)sic non aperuit os suum (Isa. LIII, 7). Labia autem illius, lilia distillantia myrrham primam: lilia, quia claritatem coelestis regni promittunt; distillantia myrrham primam, quia per contemptum voluptatum praesentium ad hanc perveniendum esse praedicant. Exinde, inquit, coepit Jesus praedicare et dicere, Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. IV). Item labia illius, lilia, quia candore nos sanctitatis renitescere jubet; distillantia myrrham primam, quia propter hanc conservandam, quidquid adversi occurrerit, fortiter nos sustinere praecipit. (1166B)Lilia praelerebat in labiis, cum auditores suos, pauperes spiritu, mites, lugentes, esurientes et sitientes justitiam, misericordes, mundicordes, et pacificos esse docebat. Hisque singulis mercedem perpetuae beatitudinis repromittebat; addidit liliis et myrrham, cum continuo subjunxit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Item labia illius, ut lilia renitebant, cum in una eademque persona verum se Deum, verum docebat esse et hominem. Aureus quippe color, qui erat intus, veritati divinitatis, quae erat in Christo, decenter aptatur, maxime quia trifarius est, quasi unam ac non discretam ejusdem sanctae Trinitatis gloriam figurat. Candor vero exterior assumptae humanitatis munditiam competenter et sanctimoniam (1166C)designat. Sed et eadem labia myrrham distillabant primam, cum se divinitate semper impassibilem in homine, quem assumpserat, vincula, verbera, sputa, opprobria, mortem esse passurum praedicebat. Labia ergo illius, liliorum et speciem imitantur et odorem, cum dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus ejus (Rom. II, 6; Matth. XVI, 27; Apoc. XXII, 12). Distillant myrrham primam, cum dicit: Primum autem oportet illum pati, et reprobari a generatione hac (Luc. XVII, 25).

XXIII. Manus ejus tornatiles aureae, etc. Ordinate post labia manus, id est, opera post verba laudat Ecclesia sui Redemptoris, quia quae verbis docuit, virtutibus credenda esse monstravit. Hinc est enim (1166D)quod, docente illo in monte, admiratae sunt quidem turbae super doctrina ejus. Sed ut admirationem fides sequeretur, descendens de monte, leprosum petentem solo manus attactu mundavit. Hinc etiam est quod admirantes facta ejus, cives ipsius dicebant, Unde huic sapientia et virtutes (Matth. XIII)? Sapientia quippe ad labia, virtutes referuntur ad manus. Bene autem manus illius tornatiles esse perhibet, ut et facilem ei potentiam et inenarrabilem agendi scientiam inesse designet. Constat enim quia tornatura caeteris est promptior atque inenarrabilior artibus (1167A)Nam qui in ascia, vel scalpello, vel bipenne, vel malleo operatur, et laboriosius multo operatur, et crebra appositione normae ac solerti circumspectione oculorum, ne turtum faciat, indiget. At qui in circino tornat, non exstrinseca eget regula: sed in seipso quo utitur ferramento directionem sui conservare valet operis. Manus ergo Domini tornatiles sunt, quia in promptu habet facere quae vult, quia dicit et fiunt. Denique dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula. Nec mora, surgens sustulit grabatum suum et ambulabat, qui duos de quadraginta annos paralyticus jacuerat (Joan. V, 8, 9). Tornatiles sunt manus illius, quia in se omnem justitiae regulam tenet. Non autem ut nostra paupertas, necesse habet in sacris discere litteris, ne opus suum a vero deviet. Denique dictum est de (1167B)eo, Unde hic litteras scit, cum non didicerit (Joan. VII, 15)? Inde autem sciebat quia ipse erat litteris et lege antiquior, imo ipsius legislatoris judex. Tornatiles, inquit, aureae plenae hyacinthis. In auro namque, quod metallis omnibus supereminet, divinitatis excellentiam significari crebra expositione patuit. Manus ergo ejus aureae, quod virtutes quas in homine gessit, divinitus esse patratas nemo fidelis ignorat. Quae recte etiam plenae hyacinthis esse referuntur, quia nimirum ad spem nos coelestium atque amorem excitant. Hyacinthus quippe gemma est aerei coloris. In manibus tornatilibus habet Dominus hyacinthos, ut videlicet vasa electionis, quae praeparat in gloriam, hujusmodi gemmis adornet, hoc est corda electorum suorum supernae gloriae desiderio et exspectatione (1167C)laetificet. Quod si in hyacinthis pigmenta hujus nominis designata accipimus, neque hoc a congrua veritatis significatione abhorret: est enim hyacinthus pigmentum coloris purpurei atque odoris jocundi. Unde poeta, pretiosa quaeque in exemplum amoris congerens, addit: Munera sunt lauri, et suave rubens hyacinthus. Et manus Domini purpureis erant floribus plenae, quia moriturus pro vita nostra, has in clavorum fixione cruoris proprii rubore perfudit. Sed gemmas potius hoc in loco nomine hyacinthorum quam flores esse intelligendos docet alia translatio, quae dicit: Manus illius tornatilia aurea plena tharsis: tharsis namque apud Hebraeos nomen lapidis est qui apud nos chalcedonius vocatur. (1167D)Venter ejus eburneus, etc. Venter fragilissimum in membris nostris locum tenet, quia nimirum et ossibus quibus muniatur caret, et ilia, quorum omne vulnus periculosum est, suo receptaculo complectitur. Ebur autem os est elephantis, quod nimiae castitatis animal et frigidi sanguinis esse ferunt. Unde et mors ejus a dracone crebri sappetitur insidiis, ut pote qui ardentia sua viscera potatu ejus sanguine refrigerare desideret. Sapphirus autem lapis, cujus coloris sit, testatur historia sacra, quae dicit: Et viderunt Deum Israel sub pedibus ejus, quasi opus lapidis sapphiri, et quasi coelum cum serenum sit (Exod. XXIV, 10). Venter ergo dilecti, fragilitatem humanitatis ejus, qua nobis conformis erat, insinuat. Ebur decorem (1168A)castitatis, qua a corruptione peccati carnis immunis in carne permansit, indicat. Sapphiri, sublimitatem virtutum coelestium, quibus in carne fulgebat, exprimunt. Venter, inquit, eburneus ejus, distinctus sapphiris. Ac si aperte dicat, Fragilitas quidem in illo substantiae mortalis vera erit, sed haec lasciviae mortalitatis funditus expers, divinorum potius operum splendida clarescet insignibus. Et pulchre ventrem ejus totum quidem eburneum, non autem totum sapphiris vestitum, sed distinctum esse sapphiris dixit, ita ut partim ebur, partim appareant sapphiri. Eburneus quippe venter erat ejus, quia fragilitas quam induerat peccato omni carebat, ita ut non amplius in ea quam in osse mortui elephantis vitiosi ardoris posset inveniri. Distinctus erat sapphiris, (1168B)quia inter passiones assumptae humanitatis promovebat crebra indicia perpetuae divinitatis: ad fragilitatem namque humanitatis pertinet ipsum, quod parvulus natus est nobis, ad potentiam divinitatis, quod de Virgine natus est, eademque nativitas angelicis est praedicata vocibus et celebrata mysteriis; ad potentiam divinitatis, quod indicio stellae monstratur, adorandus a magis, ad fragilitatem humanitatis, quod insidiis perfidi regis patria fugatur; ad fragilitatem humanitatis, quod duci et tentari a diabolo potuit, ad potentiam divinitatis, quod, illo victo ac repulso, ministeriis honoratur angelicis; ad fragilitatem humanitatis, quod aquam a Samaritana muliere postulat, ad potentiam divinitatis, quod eidem fontem aquae vivae se dare posse testatur; ad (1168C)fragilitatem humanitatis, quod fatigatur ex itinere, ad potentiam divinitatis, quod se sequentibus requiem pollicetur aeternam; ad fragilitatem humanitatis, quod in navi dormit, ad potentiam divinitatis, quia excitatus ventis et mari imperat; ad fragilitatem humanitatis, quod crucifixus est et mortuus, ad potentiam divinitatis, quod ejus mortem elementa cum terrestribus etiam tremuere coelestia; ad fragilitatem humanitatis, quod conditus aromatibus, ac sepultus est, ad potentiam divinitatis, quod surrexit et ascendit in coelos; ad fragilitatem pertinet humanitatis, quod Isaias ait: Non est species ei, neque decor, et vidimus eum despectum (Isai. LIII, 3). Et paulo post: Et quasi absconditus vultus ejus, et despectus, (1168D)unde nec reputavimus eum (Ibid.); ad potentiam divinitatis, quod ait Joannes: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I). Distinctus est ergo sapphirus venter Christi eburneus, quia immaculata et incontaminabilis ejus incarnatio, frequentibus refulsit miraculis divinae celsitudinis. Notandum enim quod de sapphirino colore Scriptura ait, quia talis sit speciei, quale coelum, cum serenum sit. Nomine autem coeli sereni sublimitas divinae majestatis non incongrue figuratur, Psalmista attestante, qui incarnationem ejusdem Redemptoris nostri describens ait: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII). Hoc est enim quod ipse discipulis de se ait: Et credidistis quia a Deo exivi; exivi a Patre, e (1169A)veni in munaum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI, 28). Sed et ipsa sponsa in ventre dilecti sui eburneo, sapphiri speciem vidit, cum primi sui pastoris voce dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16), quia nimirum in Filio hominis sancto, innocente, impolluto, segregato a peccatis, puram divinitatis plenitudinem cognovit.

Crura illius columnae marmoreae, etc. Crurum Domini vocabulo itinera incarnationis ejus, quibus ad nostram venire salutem dignatus est, insinuantur. Quae bene columnis marmoreis conferuntur, quia et fortia sunt et recta. Quid enim marmore fortius? quid est columna directius? Annon firmitatem marmoris in cruribus ejus conspexit Psalmista, cum ait: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo; (1169B)exsultavit ut gigas ad currendam viam, et caetera (Ps. LXXXVIII). Annon et rectitudinem vidit columnarum, cum rursus idem dixit: Justus Dominus in omnibus viis suis (Psal. CXLIV, 17)? Hinc est enim, quod illo in cruce posito, nequaquam ejus crura, tametsi permittente praeside, frangi, sicut nec scindi vestimenta potuerunt. Mansit quippe tunica intemerata, ut Ecclesiae, quae est vestis ipsius electa, non habens maculam aut rugam, nunquam violanda unitas signaretur. Mansere crura intacta, ut mysterium adventus ejus in carne, sacrosanctum et inviolabile, omni malleo pravi dogmatis perduret. Pilatus namque os malleatoris interpretatur. Sed malleus, licet impius ore haeretico ferire disponat, stant columnae marmoreae, qui ictum ferientis firmissime repellant. Insana (1169C)licet doctrina insanum quid de Domino dicat, stat evangelica veritas, quae vincat. De quibus columnis apte subinfertur, Quae fundatae sunt super bases aureas. Bases quippe aureae, ipsa sunt consilia divinae provisionis, quibus aeternaliter ante saecula dispositum est omne quod temporaliter in saeculo crearetur, in quibus et ipsa Salvatoris nostri incarnatio, et nostra in illo salus praedestinata est, teste Apostolo qui ait: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate (Eph. I); et apostolus Petrus redemptos esse nos dicit pretioso sanguine, quasi Agni immaculati et incontaminati Jesu Christi; et praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus (I Petr. II). Fundatae sunt ergo super bases (1169D)ejus aureas columnae marmoreae, quibus crura Domini comparantur, quia cuncta Salvatoris nostri vestigia, quibus vel ad terras de coelo venire, vel in terris conversari, vel post terras ad inferos descendere, vel post inferos de sepulcro resurgere atque ad coelos redire voluit, firma sunt ut marmora, recta sunt ut coelum potentia, ut columnae ad regulam sunt divinae praeceptionis ordinata, ut fundata super bases aureas. De quibus videlicet basibus ipse ait, quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam, quid loquar (Joan. XII, 49); et si vis scire quare sint aureae bases, audi sequentia: Et scio, quia mandatum ejus, vita aeterna est (Ibid.).

(1170A)Species ejus ut Libani, etc. Quid, inquit, amplius singula membra ejus describere laborem? totum in brevi comprehendam. Quomodo Libanus mons Phoenicis famosus est altitudine atque amplitudine insignis, ita Dominus noster omnibus, qui de terra orti sunt, jure gratiae sublimioris antecellit. Sicut idem mons, nobilium est ferax arborum, ita ille omnes sanctos suo praesidio, ne ad ima defluant, extollit, atque in se radicatos, ne a ventis tentationum concuti valeant, conservat. Ut cedrorum pulchritudini, fortitudini, sublimitati, atque odori omne silvarum decus cedit, sic dilectus meus, speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis ejus, propterea benedixit ei Deus in aeternum (Psal. XLIV, 3), et caetera quae de illo sequens psalmus modum et consortium (1170B)ejus multum transcendentia describit. Et notandum quod idem dilectus et Libano, qui ligna insignia gignit, et cedro, quam inter alia ligna Libanus ipse gignit, assimilatur, quasi unus idemque ligna gignat ac portet, et inter ligna gignatur, atque a seipso portetur. Dominus etenim noster Jesus Christus, cum omnes electos ab initio mundi, usque ad finem suae gratia divinitatis ad vitam gignat, nutriat, ferat sese quoque inter homines, quando voluit, hominem fecit, et ipsum hominem gratia sui Spiritus, tametsi longe altius caeteris, implevit; siquidem de illis dictum est: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Eph. IV); de ipso autem: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manu (1170C)ejus (Joan. III). Electus est ergo Dominus, ut cedri species, quia nemus omne sanctae Ecclesiae, in qua natus est, unica ac singulari dignitate transcendit. Species ejus ut Libani, qui inter ligna eximia profert et cedrum, quia inter electos suos se etiam ipsum, qualem voluit hominem, quasi lignum vitae in medio paradisi creavit, veluti si quis pingendi artifex se quoque inter alios suo ordine coloribus, quibus convenerit, depingat, aut historicus quilibet de multis multa referens: verbi gratia, legifer Moyses aut evangelista Joannes de se quoque suo loco, quae sint memoriae digna, describat. Ita enim mons candoris (quod Libani nomen sonat), id est, Redemptor noster inter innumera ligna fructifera, quae nomen Domini laudatura proferebat, protulit etiam cedrum, (1170D)excellentius nimirum lignum caeteris, id est, semetipsum, qui non solum laudaret nomen Domini, sed et ipse benedictus veniret in nomine Domini.

Guttur illius suavissimum, etc. Si in labiis Domini, supra ubi dictum est: Labia illius, lilia lucidissima, oris illius verba accipimus, quid in gutture ejus suavissimo, nisi interdum eorumdem verborum saporem intelligere debemus? Multi enim legentes vel audientes possunt verba Domini dicere, possunt facillime fidei mysteria perscrutari; sed pauci admodum inveniuntur qui haec, quam dulciter sapiant, veraciter in cordis palato sentiant. Unde in eximia sanctorum laude dictum est: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt (Psal. CXLIV, (1171A)7). Eorum namque est de Dei exsultare justitia, qui abundantiam suavitatis ejus consuerunt amore interno gustare, et hujus memoriam proximis quoque praedicando eructare; nam qui suavitatem ejus necdum libare didicit, necesse est de justitia judiciorum ejus magis quam exsultent, metuat. Denique Petrus memoriam nobis abundantissime suavitatis Domini, quam bene gustaverat, eructans ait: Rationabile et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem; si tamen gustatis quam dulcis est Dominus (I Petr. II). Item quia per guttur ad labia flatus vitalis, ut loqui valeat, perducitur, sicut in labiis Domini ea quae dicebat verba; sic in gutture potest aptissime ipsa interna ac occulta dispositio pietatis ejus ac benignitatis, qua factum est, ut foras nobis loqueretur, intelligi. (1171B)Ait quippe Paulus: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei (Tit. II, 13). Cum autem dedit nobis spem adventus gloriae magni Dei, jam labia erunt ejus ut lilia; cum erudivit nos, abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste et pie vivamus, eadem ejus labia distillantia myrrham primam. At aeterna illa gratia, quae in hanc nobis promissionem vel eruditionem, quando voluit, apparuit, ipsa est guttur illius merito nobis suavissimum, ut pote qui nil absque ea dulcedinis habere queamus. Denique dilectus ipse, quid gutturis sui suavitas non solum in voce loquelari, sed et in (1171C)ipso flatu valeat, ostendit, cum post resurrectionem apparens discipulis, primis videlicet sponsae suae membris inflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Et totus, inquit, desiderabilis. Totus Christus, Deus est et homo, id est, verbum, anima, et caro; et totus est desiderabilis, quia non solum de incommutabili majestate perpetuae divinitatis, verum etiam de clarificata substantia assumptae humanitatis accipiendum est quod ait apostolus Petrus: In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I, 12). Amplius aliquid dicam, totus erat desiderabilis, etiam ante clarificationem humanitatis; totus erat desiderabilis ab ipso mox initio conceptionis, usque ad triumphum passionis: desiderabilis genitrici, (1171D)cum ait: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38); desiderabilis beato ventri, qui portavit; desiderabilis uberibus, quae eum lactaverunt; desiderabilis angelis, qui hymnum mox nato dicebant; desiderabilis pastoribus, qui viso eo glorificabant et laudabant Deum; desiderabilis magis, qui ad quaerendum eum, ab Oriente venientes, ubi invenire meruerunt, oblatis muneribus adoraverunt; desiderabilis Simeoni seni, qui promissam sibi visionem nativitatis ejus, ad ultimam usque praestolans aetatem, ubi accepit eum in ulnas suas, benedixit Deum, mortemque laetatus aspexit; desiderabilis Annae prophetissae, quae et ipsa, visa ejus nativitate, debitas confessionis suae laudes Domino reddebat; desiderabilis omnibus qui eum in templo (1172A)duodennem inter seniores ac magistros coelesti sapientia mirandum cernebant; desiderabilis discipulis, cum vocantem eum citissime, relictis quae habebant omnibus, sequebantur; desiderabilis eisdem, dum dicebant, Domine, ad quem ibimus? tu verba vitae aeternae habes (Joan. VIII, 68); desiderabilis omni populo et publicanis, qui audientes verbum illius justificaverunt Deum; desiderabilis in monte Petro, cum dicit: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4); desiderabilis in cruce latroni, cum precaretur, Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Nec tantum desiderabilis est eis qui eum in carne videntes, dilexerunt; verum etiam illis de quibus ipse discipulis: Multi, inquit, prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non (1172B)viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 17). Et nobis, qui post ascensionem ejus ad coelos, nati in mundo commune cum prioribus sanctis promissum ipsius habemus, dicentis: Si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum; ut ubi sim ego, et vos sitis (Joan. XIV, 3).

Talis est dilectus meus, etc. Quanto devotius Ecclesia sive anima quaeque sancta diligit Deum, tanto familiarius habet amicum Deum; nam qui adhuc prae infirmitate mentis, sive conscientia peccati, timore servili divina mandata custodit, talis eum necesse est magis Domini quam patris vel amici loco vocet, quia necdum ad apostolicam illam perfectionem attingere potuit, qua audire mereatur: Vos autem dixi (1172C)amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Sed et Abraham merito praecipuae fidei et dilectionis, amicus Dei appellatus est; et Dominus loquitur ad Moysen, quomodo loqui solet homo ad amicum suum (Exod. XXXIII, 11). Audita autem qualitate dilecti, de qua requisierant filiae Jerusalem, addunt aliam quaestionem, subdendo:

Quo abiit dilectus tuus, etc? Pro decore enim carminis, variantur personae colloquentium. Caeterum eamdem Christi Ecclesiam quae sponsae vocabulo exprimitur, designant filiae Jerusalem, quae idcirco filiarum Jerusalem, sive Sion nomine censetur, quia ex multis constat animabus, quae de coelesti illa civitate, quae est mater omnium nostrum, originem (1172D)ducit. Ob id vero sponsa, vel soror, vel amica, vel hujusmodi vocatur, ut una esse, nec divisa, quamvis longe lateque diffusa per orbem, signetur. Et varietas confabulantium inter se personarum de sponso, ipsa est, ut supra diximus, jocunda illa fidelium Christi collatio, qua se alterutrum ad ejus concitant amorem. Adjuraverat filias Jerusalem sponsa ut si invenirent dilectum ipsius, nuntiarent ei quod ipsa ejus amore langueret: quia nimirum commune est gaudium totius catholicae Ecclesiae, ut omnes electi pro ejus statu Dominum precentur. Quaesierant filiae Jerusalem a sponsa qualis esset dilectus ipsius, quia non nisi in unitate catholica fides Christi et disci debet et doceri; audientesque formam ejus, quam obnixe (1173A)petebant, adjiciunt etiam quo abierit ipse requirere, quia et hoc in unitate sanctae Ecclesiae disci oportet, in qualium corde potissimum, et in quo genere conversationis Dominus soleat inveniri. Cum ergo convenientes ad invicem facimus de Domino pura intentione sermonem, et omnes sumus filiae Jerusalem, quotquot ad superna perfecte suspiramus, atque in terris peregrinari ac patriam nos habere in coelis veraciter profitemur; et tamen quisque nostrum recte cum sponsa Christi se loqui, et ab ea responsum petere dicitur, cum hoc sollicite praevidet, ne aliud quid loqui vel audire a fratre velit, quam quod catholicae pacis regula dictat. Pulcherrima autem mulierum Ecclesia nuncupatur, quia licet multa sit pulchritudo ecclesiarum Christi per orbem, quasi (1173B)mulierum spirituali flore fecundarum, quanto amplior est pulchritudo totius ejusdem catholicae, quae ex omnibus illis, velut membris suis, una completur. Absit enim, ut mulieres hoc loco, vel haereticorum, vel schismaticorum, vel gentilium, vel Judaeorum errantium synagogas accipiamus! Non enim potest sponsa Christi illarum pulcherrima mulierum dici, quae nil verae pulchritudinis habere probantur. Sed mulieres sunt Ecclesiae pulchrae Ephesi, Smyrnae, Pergami, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laodiceae, et innumerae hujusmodi, totum Deo consecratae per orbem, quarum pulcherrima jure dicitur una ipsa quae ex omnibus constat.

Quo abiit dilectus tuus, etc.? Abire autem et declinare dilectus dicitur, non quod eos quos jam acquisierat (1173C)unquam Dominus relinquat, atque alios acquirere pergat, sed quia divinae potentia naturae ubique praesens adesse potest, sic et ad alios sibi sociandos, cum vult, abit aut declinat, ut nihilominus eos quos ad se jam collegerat, incepta gratia conservet; juxta hoc quod Moysi dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis (Num. XI, 16). Non quia Moysi datam semel gratiam minuerit, sed quia ipsius gratiae quam habebat eos participes fecerit. Exemplo flammae ignis, ex qua cum candelam accendis, et ipsam luce inflammas, et ea de qua accendis, flamma integra permanet. (1173D)Potest et ita recte intelligi, quod abeat dilectus, declinetque ad tempus ab sponsa, cum desiderantibus nobis amore illius, usque ad lacrymarum effusionem inflammari, fixa et indeclinabili intentione, munus orationis implere, totam mentem a concupiscentiis carnalibus ad aeterna transferre, non semper ad votum desiderata concedit. Merito ergo requirimus ab eis quos scire arbitramur, quosque tali quaestu dignos arbitramur quo abierit quove declinaverit Dominus, cupientes illorum nobis praesentiam demonstrari, qui majoribus virtutum ac purae mentis indiciis divinam in se esse gratiam prodant, quatenus et ipsi horum exemplis atque alloquio instructi, in amorem dilecti nostri magis magisque proficere mereamur: Et bene dicunt, Et quaeremus cum tecum, (1174A)quia quaecunque sine consortio sanctae Ecclesiae Christum quaerere conatur anima, non haec jam inter filias Jerusalem, sed inter illas jure deputabitur de quibus mater sancti Samuelis typum tenens Ecclesiae, spernenti se Synagogae pontifici dicit: Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial (I Reg. I 16).

CAPUT VI. Dilectus meus descendit in hortum suum, etc. Jam notum est quid sit hortus dilecti. Ipse enim dixit: Hortus conclusus, soror mea sponsa. Hortus quippe ejus est Ecclesia, hortus ejus est anima quaeque electa. Et bene cum dixisset, Dilectus meus descendit in hortum addidit suum, id est, quem ipse fecit, ipse excoluit, ipse virtutum pigmentis consevit, ipse fonte gratiae suae, ne deficeret, (1174B)rigavit; ipse muro custodiae suae, ne ab exteris profanaretur, conclusit. Hic est de quo ipse ait: Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus (Luc. XIII). Granum quippe sinapis verbum est Evangelii humile in facie, fervens in virtute; quod accipiens a Patre ipse Deus et homo seminavit in Ecclesiam suam, tantumque ei incrementi dedit, ut instar arboris eximiae latissime per orbem ramos fidei ac virtutum protenderet, in quibus etiam angelici spiritus humanae salvationi congauderent, et sibi auctam requiem, coeli cives revocatis ad superna terrigenis crederent. Neque enim frustra idem dilectus in horto comprehendi (1174C)passurus, in horto crucifigi, in horto sepeliri, in horto victor a mortuis resurgere. Hortulanus voluit ab ea, quae prima gloriam resurrectionis ejus videre meruit Maria, credi, quia in ipso suo horto, videlicet Ecclesia, inter alia divinorum charismatum sata, etiam virtutem patientiae in hac vita contemptione mortis, ad terminandam hanc vitam spe beatae quietis post resolutionem corporis, desiderium beatae immortalitatis in receptione corporis plantare curavit. Et apte quidem descendisse in hortum suum, non autem intrasse dicitur: est enim locus dilecti in sublimi, quia in altis habitat, et humilia respicit (Psal. CXII). Est locus horti in humili, in convalle lacrymarum; sed qui in illum ab alto descendit, ipse ascensus in corde ejus disposuit, quibus in locum (1174D)supernae felicitatis posset pervenire. Unde recte de eodem horto, id est, Ecclesia, supra dicitur: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus? Mira ergo dispensatio supernae pietatis, quod descendere Dominus in Ecclesiam, et ascendere ad Dominum Ecclesia perhibetur. Descendit enim ad nos gratia divina desursum, quae nos adjutos ascendere faciat sursum. Quod mystice signabat in Exodo, quando Dominus descendit in montem Sinai, et Moyses ascendit: ascendit quippe iste, ut profectum virtutum caperet; descendit ille, ut donaret. Cum ergo dixisset: Dilectus meus descendit in hortum suum, addit etiam qualiter sit idem hortus constitutus, qua fruge fecundus, cum protinus subdit: Ad (1175A)areolam aromatis. Areola namque aromatis est mens fidelium, quae disciplina rectae fidei edocta, quasi aequis est lateribus hinc inde composita, et ut fossorio solerti reversa creberrime, et a supervacuis est expurgata graminibus, quia nimirum sollicita se consideratione perspicit, et sedula cogitatione satagit ne quid in se profanum, ne quid immundum, ne quid satis salutaribus contrarium, coelestis Agricola reperiat; dignamque se reddere contendit, in qua dilectus ipsius, sator videlicet justitiae, aromata virtutum, et propitius sua gratia plantet, et frequenti suo subsidio, ne unquam arescant, irriget. Quae pulcherrime suum coeleste desiderium, in capite quadragesimi primi psalmi, juxta Hebraicam duntaxat veritatem depromit, dicens: Sicut areola praeparata (1175B)est ad irrigationes aquarum, sic praeparata est anima mea ad te, Deus (Psal. XLI). Descendens autem in hortum suum vel ad areolam aromatis Dominus, quid ibi gerat, ostenditur, cum subinfertur:

Ut pascatur in hortis, etc. Pascitur autem in hortis, quia piis sanctorum laboribus delectatur? pascitur in hortis, quia ejus nimirum sunt membra illi, quibus justitiae fructus fiunt; et non solum de carnali, sed etiam de spirituali debet eleemosyna intelligi, quod in judicio dicturum se esse praedixit, Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV). Colligit lilia, cum ad perfectum candorem meritorum pervenientes justos ex hac vita educit, atque ad coelestia regna perducit. Quae etiam duos versiculos in sequenti (1175C)immensae charitatis stimulo plenius exaggerat, addendo:

Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, etc. Ego dilecto meo gratam pastionem in areolis aromatum, id est, mundis fidelium cordibus praeparo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter sancta desideria mentium castarum, hanc suae gratiae vicem rependit, ut eadem fidelium suorum, quos educavit, desideria compleat. Complevit autem ea decerpendo eos de hoc paradiso sacrae voluptatis, atque ad coelestium mansionum secretaria congregando, ubi ante conspectum gloriae ipsius aeterna carnis et spiritus immortalitate, quasi gemina specie liliorum, id est, aurosa pariter et candente refulgeant, et velut, suavissimum de se odorem, famam virtutum suarum (1175D)immarcescibilem per omnes patriae perennis accolas spargant. Hactenus sanctae Ecclesiae vox est, quaerentis ac laudantis Dominum suum, et vultum ejus videre desiderantis; verum quia ipse suis amatoribus nunquam abesse potest, sed ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine ejus, ibi est ipse in medio eorum, imo et si unus e suis inter leones inclusus, si in profundo maris detentus, si ventre ceti septus, a caeteris segregatur mortalibus, ibi est cum illo, sequitur vox ejus quae quaesitoribus suis de se sermocinantibus sese semper affuisse, et quae loquebantur se audisse declarat, devotionemque erga se illorum digna laudatione remunerat, dicens:

XXIV. (1176A)Pulchra es, amica mea, suavis et decora, etc. Jerusalem dicitur visio pacis, quo nomine solet habitatio patriae coelestis, quam pax summa possidet, creberrime signari. Pulchra es, amica, sponsi, suavis et decora sicut Jerusalem. Ecclesia vel anima quaeque sancta, portio videlicet Ecclesiae, quae integritate mundae operationis, suavitate divinae laudationis, dulcedine mutuae dilectionis, statim supernae civitatis imitator, suavis est et decora sicut Jerusalem in eisdem quibus loquitur Isaias: Sicut coeli novi et terra nova, quae ego stare facio coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum (Isai. LXVI). Quae etiam est terribilis ut castrorum acies ordinata, cum fixa intentione purae orationis omnem a se incursum daemoniaci repellit exercitus, cum frequenti praedicatione (1176B)verbi coelestis, cuncta erratici dogmatis arma confringit, cum continuis bonorum operum exemplis etiam pravos falsorum fidelium mores ac vitam redarguit, atque ad tramitem veritatis reducit. Terribilis est Ecclesia ut castrorum acies ordinata, cum quisque fidelis in ea vocatione qua vocatus est permanet, cum rectores doctrinae salutaris, ac perfectae operationis formam subditis tribuunt, cum continentes ab omni se inquinamento carnis ac spiritus mundant, perficientes sanctificationem in timore Domini, cum conjugati ita fruuntur hoc mundo, ut sedula eleemosynarum largitione futuri sibi saeculi praemia comparare non negligunt. Hac etenim trina personarum fidelium distantia consistere Ecclesiam docet propheta, cum tres solum viros in tempore (1176C)vindictae coelestis, Noe scilicet et Daniel, et Job asserit liberandos. Et cum hae suum gradum singulae intemeratum custodierint, ordinatam nimirum castrorum aciem monstrant, et ob id insuperabilem cunctis hostibus Christi sponsam reddunt: ita anima quaeque perfecta, cum ita virtutibus operam dat, ut nullum in eis vitiis locum relinquat, terribilis profecto hostibus ut castrorum acies ordinata persistit: nam si ita, verbi gratia, continentiae studet, ut virtutem humilitatis non teneat, aut si sic eleemosynarum opera exercet, ut a superfluae locutionis culpa linguam non refrenet, aut ita orationibus crebris insistit, ut affectum dilectionis proximis impendere dissimulet, talis nimirum anima minus est terribilis hostibus, quia virtutum suarum castra minus (1176D)perfecte ordinavit, quae ex parte fidem firmiter disposuit, sed ex parte reliquit inertia. Verum quia una eamdemque Ecclesia Christi partim jam cum suo rege gaudet in coelo, partim adhuc pro illo militat in mundo, potest hoc quod ait: Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, de illa ejus parte intelligi, quae confecto suo certamine, et cursu consummato, coronam justitiae jam percepit. Quod vero subdidit, Terribilis ut castrorum acies ordinata, de eis convenienter accipi qui, adhuc corpore retenti, insidianti circum se adversario in modum leonis rugientis forti fide resistunt. Item pulchra est Ecclesia suavis et decora sicut Jerusalem, in his quae spiritualiter ac Deo digne ipsa intus operatur. Terribilis (1177A)est ut castrorum acies ordinata, quia spirituale suum imperium toto orbe dilatare, repugnantibus etiam saeculi potestatibus contendit. Et quidem Romanorum quondam, sive Graecorum, vel aliarum gentium imperium, ut castrorum erat acies ordinatum, quia magna nimirum mundum virtute premebat: sed suave ac decorum sicut Jerusalem non erat, quia vitae pacis gaudia sperare vel imitari nesciebat. At vero Ecclesia et pulchra est et suavis et decora sicut Jerusalem, quia coelestem in terris agere vitam consuevit; et terribilis ut castrorum acies ordinata, quia barbaros etiam diversarum nationum animos ac mores ad suum ritum trahere satagit. Quae tamen, quia necdum faciem sui dilecti quam maxime quaerit, cernere meretur, subsequenter audit:

(1177B)Averte oculos tuos a me, etc. Ac si aperte dicatur, Oculos quidem tibi columbinos dedi, quibus Scripturarum arcana cognosceres, quibus virtutes a vitiis secerneres, quibus semitas justitiae, per quas adhuc venires, dignosceres. Sed cave ne ipsos ad me oculos etiam ad me videndum intendere quaeras. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII). Erit enim tempus, cum vinculis absoluta carneis ad me pervenies, et tunc implebitur quod promisi, quia qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV). At nunc dum in corpore constituta peregrinaris a perennibus bonis, averte oculos tuae mentis a contemplatione divinae majestatis et essentiae, quia ipsi me avolare fecerunt, id est, ipsi tui (1177C)sensus spirituales, quibus me perfecte cognoscere desiderasti, quamvis multum se extollant, non in hac vita me ad perfectum comprehendere sufficiunt, sed ad hoc solummodo pervenire queunt, ut animadvertant divinae gloriam naturae tantae esse sublimitatis, quae nequaquam videri possit, nisi ab his tantum qui a vita visibili funditus ablati, atque ad invisibilem fuerint introducti. Avertere ergo jubemur in praesenti ab agnoscenda Dei substantia oculos nostrae inquisitionis, quia ipsi eum avolare fecerant a nobis, non quod ille quaesitus longius recedat, qui promittit, dicens, Quaerite, et invenietis (Luc. XI); sed quod nos illo revelante discamus, quia quo altius puro corde quaeritur, eo certius quam sit incomprehensibilis, comprehenditur. Cui (1177D)simile est illud Psalmistae, Accedit homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII). Tanquam si aliis verbis diceretur, Attollit humana fragilitas intentos sui cordis oculos ad videndum Deum, et ipsi eum avolare faciunt, quia eadem inquisitione exercitati atque illustrati sensus ejus excellentiorem esse divinitatis eminentiam quam eatenus poterant cogitare, cognoscunt, et verissime dictum in alio psalmo, quia magnitudinis ejus non est finis (Psal. CXLIV). Hac autem responsione satisfacere voluit sanctae Ecclesiae desiderio Dominus, quo eum sollicita quaerebat palam, et non in aenigmate: quem amabat, videre concupiscens, ut superiora carminis hujus copiose declarant. Hortatur ergo eam ut discreta ratione (1178A)temporum non quaerat in via praemium, quod ei reservatur in patria, sed meminerit interim quod per fidem ambulare debeat, ut pervenire possit ad speciem: quae videlicet tempora pulcherrime distinguens, ait evangelista Joannes: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus enim, quia cum apparuerit, similes ei erimus; videbimus enim eum sicuti est (I Joan. III). Verum ne graviter forte ferret Ecclesia quod necdum plena cogitatione sui Conditoris frui posset, enumerat illi multifaria spiritus pignora quae eidem praerogaverit, ut patientius ferat dilationem unius summi ac singularis boni, quod necdum percepit, sed in tempore est aeternae retributionis perceptura. Sequitur enim:

Capilli sicut grex caprarum, etc. Qui versiculi simul (1178B)et sequentes supra positi pro captu nostro plenissime expositi sunt; sed non pigeat nos exponendo iterare quae auctorem sacri carminis non piguit scribendo repetere, ut vel prius dicta in memoriam revocemus, vel, opitulante divina gratia, novi aliquid utiliter agamus. Quod autem sive haec sive alia innumera in Scripturis, quae jam fuere dicta, repetuntur, firmitatis indicium est, quod sermo Dei est, et veraciter impleatur, ut exponens somnium regis Joseph patriarcha testatur. In capillis ergo sponsae multifaria cogitationum sublimitas; in dentibus autem, firmissima sermonum ejus stabilitas intimatur, quia hi in loquendo, labiis ac linguae cooperantur, et illi de cerebro insensibiliter oriuntur, nec praecisi dolent. Quis enim sapiens doleat, et non magis gaudeat, (1178C)cum ei superflua cogitationum levitas demitur? Unde in magno mysterio, dentes legislatoris, cum esset plenus dierum, immoti leguntur, et in caput Samuelis, quia perpetuus Domino Nazareus, id est, sanctus fuit, novacula non ascendit. Figurabatur enim, quod iota unum aut unus apex non praeteriret a lege, donec omnia fiant (Matth. V); et quod in mente prophetica nil districtio poenitentiae, quod resecare deberet, fluxae cogitationis inveniret. Bene autem iidem capilli sponsae gregi assimilantur caprarum: praecepit enim lex ut anima quaecunque peccaverit per ignorantiam, ubi reatum suum cognoverit, offerat Deo hostiam capram immaculatam. Et capilli nostri conferuntur gregi caprarum, dum cogitationum nostrarum erratus poenitendo in oblationem (1178D)Domino compunctionis lacrymas deprecationesque offerimus. Potest autem grex caprarum pro eo positus non inconvenienter intelligi, quod in arduis rupium sive arbustorum quaerere victum soleat: cogitationes namque electorum, dum ad coelestia semper nituntur, in alto nimirum, et non in voluptatibus infimis pasci gaudent; de quibus capris bene subinfertur, Quae apparuerunt de Galaad: Galaad namque dicitur acervus testimonii. Et hoc vocabulo recte justorum animus appellatur, cum renuntiasse se concupiscentiis terrenis, certis virtutum probat indiciis; siquidem mons Galaad inde nomen accepit, quia Jacob et Laban acervum in eo fecerunt, in amicitiae vel pacti testimonium quod se alterutrum non laederent, (1179A)cum idem Laban idola sua quaesisset apud Jacob, et minime reperisset. Laban ergo significat mundum, Jacob animum supplantatorem vitiorum. Quaeritque Laban idola sua apud Jacob, et minime invenit, cum explorantes corda electorum, mundi amatores, nil in eis suum deprehendunt. Facit et acervum Jacob in testimonium, quod substantiam et terminos Laban non contingat, cum collecta in se copia virtutum, quasi lapidum vivorum, dicit animus Deo devotus, Quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens me, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philip. III). Affert et Laban lapides ad constructionem ejusdem acervi, cum ipse quoque mundus tentationibus suis occasionem virtutis fidelibus (1179B)praestat. Fit condictum inter Laban et Jacob, ut se invicem non laedant, cum protestatur justus, et dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI). De hoc igitur acervo apparet grex caprarum, quibus capilli adaequantur sponsae, cum de animo fideli altipetax cogitationum frequentium multitudo generatur; et de ipso grege, pro his quae ignoranter peccavimus, immaculatam Deo capram offerimus, cum agnita nostra peccata humili cordis contritione punimus. Est autem Galaad non montis tantummodo, verum etiam civitatis in eo conditae vocabulum. Unde recte potest, et Domini, et Salvatoris nostri, et Ecclesiae vel animae cujusque sanctae, quae in eo locata est, gestare figuram. Denique supra ubi additamento positum est, Capilli tui sicut grex caprarum, (1179C)quae ascenderunt de monte Galaad, de illo incomparabiliter excelso monte dictum intelleximus, qui de semetipso ait: Non potest civitas abscondi supra montem posita. Hic vero, ubi nomen montis tacetur, et simpliciter dicitur, quae apparuerunt de Galaad, nil vetuit de ea quae in illo constructa est civitate, id est, Ecclesia vel anima justa, dictum accipi. Nam et anima sancta recte acervus testimonii dicitur, quae variarum collectione virtutum in altum aedificata est, et Ecclesia tota jure hoc nomine censetur, cujus populis Petrus apostolus ait: At quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II). Congruit hoc et Domino, ut supra diximus, ad quem adunatur (1179D)omnium coetus electorum, qui testimonium purae conscientiae pia professione ac probis actibus reddunt. Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro. Diximus in dentibus sponsae verba sanctae Ecclesiae posse intelligi: bene ergo sicut grex dicuntur esse ovium, quia nil in eis, nisi virtutum candor et innocentia videtur, dum in omnibus gratiam sui Conditoris, vel docendo, vel orando, vel laudes ei dicendo requirunt, bene ipsae oves de lavacro ascendisse referuntur, quia nihil de justorum ore sordidum, nil immundum, nil quod non fonte scientiae sit purificatum, profertur, juxta hortamentum Apostoli dicentis: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem (1180A)fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV). At contra, quisque verba turpia, vel contumeliosa, vel noxia, vel etiam otiosa obscoeno de pectore profert, hujus dentes non ascendentibus de lavacro ovibus, sed suibus potius de volutabro prodeuntibus assimilantur. Bene autem subditur:

Omnes gemellis fetibus, etc. Omnes namque oves quibus sponsae dentes componuntur, gemellis fetibus multiplicantur, quia omnis electorum sermo, geminae dilectionis, id est ejus qua Deus et proximus ametur, fructu fecundus est; omnis de perpetua mentis et corporis sospitate loquitur; omnis per arma justitiae quae a dextris sunt, et a sinistris habenda, suos auditores munire consuevit; omnis de promissione vitae, quae nunc est et futurae, tractare (1180B)desiderat; neque aliquid de ore justi progreditur, quod non ad fructum sit aeternae salutis proficuum. Et apte oves quidem, quibus dentes sponsae confert, gemellos fetus parere dicit, quia nimirum per ea quae loquimur proximis prodesse, eosque ad virtutis viam instituere valemus; per illa vero quae salubriter cogitamus, nobismetipsis prosumus. Nos ipsi interno arbitro in ara cordis, hostiam viventem facimus, proximis vero ad aedificationem, quid intus ipsi geramus, non nisi per verba depromimus. Unde quidam tali hostia Conditorem placans, aiebat: In me sunt, Deus, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi (Psal. LIII). Quod si in dentibus, ut supra dictum est, praedicatores, in capillis auditores esse designatos intelligimus, quod aptissime prorsus (1180C)congruit, non solum quia illi loquelam corpori ac refectionem ministrant, isti blanda magis capiti ornamenta, quia instrumenta salutaria praebent, verum etiam quia illi primi in facie, quasi praecessores sunt positi, isti velut successores posteriorem capitis partem contegunt, in promptu est quod rudes quosque adhuc et fragiliores auscultare dictis majorum et obtemperare convenit. Ipsos autem doctores, non solum divina implere mandata, sed et gregem summi pastoris, praedicando augmentare oportet.

Sicut cortex mali punici, etc. Dictum est supra in genis Ecclesiae pudoris ejus insigne, in malo punico sanguinis Dominici ministerium figurari. Et genas habet sponsa Christi sicut malum punicum, quia anima fidelis non erubescit passionem sui Redemptoris, vel (1180D)confiteri verbis vel factis imitari; sed postposita omni verecundia et confusione, quae adducit mortem, palam proclamare delectatur, dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI). Et consulte, quia cortici mali punici, genas comparaverat Ecclesiae, ideo subintulit, Absque occultis tuis, quia videlicet cortex mali punici solum quidem ruborem foris ostendit, sed multa interius grana, quibus exuberat, occultat. Sic etenim anima devota Deo, ac salubriter verecunda, virtute quidem se vivificae crucis per omnia studet tutari, sed sub ejusdem crucis signaculo plura virtutum genera quae foris minime apparent, verum mentem intus reficiunt, continet.

(1181A)Sexaginta sunt reginae, etc. Reginae et concubinae utraeque quidem ad thorum regis accedunt, filios regi generant, sed non utraeque diademate regum caput nobilitant. Utraeque ergo animas praedicationi veritatis instantes, et per verbum fidei, ac fontem lavacri salutaris, sobolem regi aeterno spirituali generantes insinuant, sed nonnulla, imo non pauca suae mentis distantia: namque reginae sunt illae mentes quae intuitu regni coelestis doctrinae inserviunt. Concubinae autem illae quae carnalium solummodo ac temporalium commodo voluptatum Christum annuntiant, non sincere. De qualibus dicit Apostolus: Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philip. I). Quas et ipse Dominus ab invicem distinguens ait: (1181B)Qui autem solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V). Qui autem fecerit, et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum (Ibid.). Utraeque ergo thorum regis adeunt, sed non utraeque illi conregnant, quia quae doctrinam suam operibus destruunt, hae se perpetis regni solatiis animae privant. Ideoque illae recte numero sexagenario, hae comprehenduntur octogenario: denarius quippe numerus propter Decalogum divinae legis scientiam; senarius, in quo mundum perfecit Deus, perfectionem designat bonorum operum. Sane, quia quinque per duodecim multiplicata, faciunt sexaginta, potest sexagenarius reginarum etiam ita interpretari, quod hi qui omnes sui corporis sensus, visum videlicet, auditum, gustum, (1181C)tactum, olfactum, ad regulam apostolicae doctrinae temperant, recte sexagenario numero designentur. Et hoc reginarum, quia qui nunc praecepta apostolorum, quorum est numerus duodenarius, per omnia membrorum suorum officia sequuntur, tunc una cum eisdem apostolis gaudio regi sociantur perennis. Item octogenarius, cum in malo accipitur, non immerito terrenarum ac temporalium rerum curas et implicamenta insinuat, quia nimirum et saeculi hujus cursus quatuor anni circumagitur temporibus, et mundus ipse quatuor climatibus, oriente scilicet, occidente, aquilone et austro dirimitur. Sexaginta vero sunt reginae, quia animae quotquot agnitionem, quam percepere sacrae legis perfectione, bonae sequuntur actionis, istae et hic in regno fidei (1181D)militant, et in futuro ad coelestes nuptias cum vero rege intrabunt. Et octoginta concubinae, quia qui scientiam veritatis et mysterium verbi, quod agere videntur in infirmarum ac transeuntium rerum delectationibus expendunt, hi nimirum, exstinctis in adventu sponsi lampadibus, voluptuosae temporalitatis a coelesti regni janua secluduntur. Et adolescentularum non est numerus. Adolescentulas eas intellige animas quae nuper in Christo renatae, ad officium necdum praedicando sufficiunt; et ideo quasi necdum nobiles, necdum thoro regali habiles, in ministerio reginae fidelibus assistunt excubiis, quia jussis sanctae Ecclesiae humiliter obtemperare laetantur. De qualibus supra legimus: Oleum effusum nomen tuum, (1182A)ideo adolescentulae dilexerunt te; id est, animae, quae non adhuc vetustae remanent per culpam, sed jam sunt innovatae per gratiam. Quarum non est numerus, quia modum nostrae aestimationis transcendit summa civium patriae coelestis. Hoc namque de pacifico nostro rege, vero videlicet Salomone, accipi non potest, quod numerum suorum nesciat fidelium: qui enim numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat (Psal. CXLVI), quanto magis electorum suorum, quorum nomina scripsit in coelo numerum, quem ante saecula praescivit, ignorare velit.

XXV. Una est columba mea, perfecta mea. Sunt quidem reginae sexaginta, quia abundant per orbem animae fideles, quae acceptam verbi scientiam, ad (1182B)multiplicandam Ecclesiae prolem, pro regni coelestis perceptione dispensent. Sunt et concubinae octoginta, quia non desunt et animae quae, terrenarum rerum intuitu, doctrinae insistunt, et cum ipsae hic carnalibus succumbant illecebris, nihilominus spiritualem Deo sobolem praedicando generant. Sunt et adolescentulae quarum non est numerus, quia innumerabiles Christianae plebis inveniuntur catervae, quae etsi necdum ad officium regiminis ac doctrinae valeant promoveri, devotionem tamen suae fidei et operationis, ad obsequium sanctae Ecclesiae, sponsae videlicet Christi obtemperanter et fideliter exhibent. Sed omnibus his, id est veris et simulatis Ecclesiae membris, jure ipsa universalis antecellit Ecclesia, quae in eisdem fidelibus suis membris ab (1182C)initio usque ad consummationem saeculi, a solis ortu usque ad occasum, et ab aquilone et mari laudat nomen Domini. In cujus laude pulcherrime dicitur: Una est columba mea, perfecta mea. Una est enim, quia divisionem schismatis non recipit; una est, quia non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia, alia de circumcisione, alia de praeputio collecta; sed sicut unus Dominus, una fides, unum baptismum, unus Deus Pater omnium, id est, una catholica electorum omnium multitudo per omnia, et mundi loca, et tempora saeculi, eidem uni Deo et Patri subjecta. Quae unde catholica sit appellata, Lucas docet, dicens: Ecclesiae quidem omnes per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam habebant pacem aedificatae, et ambulantes in timore Domini, et consolatione (1182D)sancti Spiritus replebantur (Act. IX). Quod enim hoc loco Latine, Graece catholos. Unde liquido patet quia inde catholica vocatur Ecclesia, quod per totas mundi partes in una pace, in uno Domini timore aedificetur, una eademque Spiritus sancti consolatione repleatur. A qua unitate Spiritus, ipsa etiam recte columba vocatur: spiritus etenim super Dominum in specie columbae descendit, ut et suam simplicitatem, et ejus in quem descendebat, Domini hac specie monstraret. Cujus simplicitatis spiritus, quia participem fecit Ecclesiam suam Dominus, recte hanc columbam nuncupat suam, recte et perfectam nominat, non solum quia ex omnibus justorum populis ipsa una completur, verum etiam quia omnium (1183A)virtutum charismatumque divinorum acceptione perficitur. Una est matri suae electa genitricis suae. Mater et genitrix Ecclesiae praesentis, ipsa est de qua Apostolus ait: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum (Galat. IV): quae idcirco mater omnium nostrum jure et vocatur, et est, quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). Unde et in Apocalypsi dicitur Joannis: Et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de coelo a Deo (Apoc. XXI). Descendit namque de coelo a Deo civitas sancta Jerusalem, quia quidquid boni novit, agit. Sperat Ecclesia praesens; totum hoc desuper, seu per ipsum coeli regem, seu per (1183B)coelestium ministeria civium percepit. Una ergo est matri suae electa genitricis, seu quia nimirum superna illa civitas hos solum de humana conversatione approbat, quos in unitate suae fidei et dilectionis Deo servire considerat. Caeterum Donatistae, vel si aliqui alii ab unitate se catholica, seu aperta praecisione, sive profana actione segregant, hos quia columbinae simplicitatis habere perfectionem detrectant, ab electorum sorte in judicio secernens, sinistra in parte collocat. Potest aptissime vocabulo matris et genitricis Ecclesiae, gratia Spiritus sancti, per quam ipsa Ecclesia renata Deo, et consecrata est, designata intelligi, quia videlicet spiritus Hebraice genere femineo ruga nuncupatur. Hanc autem Ecclesiae matrem ac genitricem recte esse vocandam (1183C)ipse Dominus docet, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). Et mox ipsam spiritualem nostram generationem a carnali distinguens adjecit: Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est (Joan. III). Cui nimirum matri ac genitrici una colomba Christi ac perfecta electa est, quia nimirum relictis schismaticorum turbis omnibus, solam, quam in unitate catholicae pacis nunc alit et custodit, tunc ad gaudia coelestis patriae Ecclesiam gratia spiritualis sublevat.

Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt, etc. Videtur hic easdem filias dicere, quas supra adolescentulas nuncupaverat, quia videlicet hic filias, reginas et concubinas, illic reginas, concubinas, (1183D)adolescentulas simul ad medium deduxit. Magna ergo laus est unitati catholicae, quam et gratia mater, quae genuit, in perpetuum elegit, et filiae, quas ipsa Deo per Spiritum genuit atque nutrivit, mox ut viderunt, id est, ut ejus castitatem vitae didicerunt, ut dona promissae illi haereditatis audierunt, merito beatificare non cessant. Sed et reginae et concubinae praeconiis justis extollunt, id est, sive hae quae vere ejus sunt regni participes, sive illae animae quae ei nomine tenus adhaerentes, caeterum spe sunt et animo terrestres, perenni eam laude dignam esse fatentur, omnes pro certo intelligentes, quia nil absque ejus societate veri et inconcussi boni possit inveniri. Verum quia ante finem mundi, Judaea (1184A)quoque ad gratiam sui Redemptoris aggreganda, et eamdem sanctae Ecclesiae perfectionem etiam ipsa est laudatura cum caeteris, apte ex voce ipsius Synagogae admirantis subjungitur:

XXVI. Quae est ista quae progreditur, etc. Loquitur ergo haec conversa ad fidem Christi Synagoga, stupens Ecclesiam divina gratia tantisper esse sublimatam, ut nullis mundani imperii viribus valeat, cum sit ipsa humillima, superari. Quae progreditur, inquit, quia non uno in loco consistere, non parvo tempore passa est apparere, sed per totum orbem, suam fidem famamque extendere, per tota labentis saeculi tempora, pro corona vitae perpetuae certare non desistit. Progreditur autem, quasi aurora consurgens, quia veri jam luminis in ea ortus mundo (1184B)post tenebras ignorantiae longe monstratur, admonentibus ejus praeconibus ac dicentibus quia nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus arma lucis, et caetera (Rom. XIII). Pulchra ut luna, electa ut sol, etc. Pulchra ut luna, quia a Sole justitiae illustrata noctem saeculi hujus, ipsa sublimis incedens, scientiae coelestis et evangelicae conversationis luce perfudit; electa ut sol, quia imaginem in se ejusdem sui Conditoris atque illustratoris recipit, ambulando in omni justitia, et sanctitate, et veritate, et illi veraciter gratias agendo, quia signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Item pulchra ut luna, in nocie vitae praesentis, ubi, variante temporum, statu, nunc (1184C)clara mundo, nunc despecta atque oppressa; nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis multifarium lunae crescentis ac decrescentis iter imitatur. Electa ut sol, in die futurae beatitudinis, ubi, manente statu aeternitatis, vera lucis incommutabilis visione clarebit, impleta ipsius promissione, qua dicitur: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Cant. VI). Terribilis ut castrorum acies ordinata, quia nullis adversitatum nebulis potuit unquam cohiberi, quin et lunae in se pulchritudinem praemonstraret et solis: lunae videlicet, in laboriosa interim luce bonae actionis; solis vero, in spe beatae remunerationis perpetuae. Et bene terribilis ut castrorum acies ordinata, quia quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior aeriis (1184D)potestatibus, et Ecclesia omnis et anima quaeque fidelis existit: nam et in quibusdam bonis actibus, verbi gratia, vigiliis, jejuniis, labore manuum, meditatione Scripturarum, verbo praedicationis, modestia taciturnitatis, qui ordinem necessarium tenere nescit, errat. Haec namque et hujusmodi quam plurima, sicut utiliter saepe tenentur, ita et nonnunquam pro tempore salubriter intermittuntur. Caeterum sunt excellentiora virtutum dona, sine quibus ad vitam perveniri non potest, ut fides, spes, charitas; quae et ideo nullius unquam consideratu temporis aut loci, vel admonentium cordibus debeant abesse fidelium. Quaecunque ergo anima et eminentioribus se semper munit virtutibus, atque etiam in (1185A)exercitio minorum, ubi locus et hora congruerit, se solerter accingit, haec terribilis est omnibus adversariis ut castrorum acies docte ac firmiter ordinata procedit. Haec prosequente paucis credentium turba ex Judaeis, et agones Ecclesiae digna cum veneratione admirante, annuit ipsa laudanti, et continuo quae sibi sit causa militaris apparatus, insinuat, respondens ex voce doctorum, ducum videlicet suae militiae spiritualis.

XXVII. Descendi ad hortum nucum, etc. Hortus etenim nucum est Ecclesia praesens, ubi nostras alterutrum conscientias minime valemus intueri. Siquidem nuces, poma omnia, quae duriori sunt corio tecta; quomodo contra, omnia mollia generaliter mala vocantur. Atque ideo nucibus recte comparatur (1185B)haec vita justorum, ubi ita suavitatem fructus spiritualis intimo in corde conservant, ut hanc proximis, quanta ipsa sit, foras innotescere nequeant. Unde necesse est ut Ecclesia mater in doctoribus suis aciem semper caute ordinatam teneat, dum pro illis belligerare, eosque ab hoste curat defendere, quorum ipsa plerumque sensus et corda ignorat. Potest et ita intelligi: Quia sicut nux, sive amygdalum, amarissimum habet corticem, et testa durissima circumcingitur, et detractis austerioribus et duris, fructus dulcissimus intus reperitur, sic omnis correptio et labor continentiae, qua sancta exercetur Ecclesia, amara quidem videtur ad praesens, sed fructum parit in futuro dulcissimum, juxta illud apostoli Pauli: Quia omnis disciplina in praesenti quidem videtur non (1185C)esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiae (Hebr. XII). Poma autem convallis, fructus humilitatis dicit, quale est illud in psalmo: Et convalles abundabunt frumento (Psal. LXVI), quia nimirum humiles exuberant refectione gratiae coelestis. Poma convallis, bona opera dicit fidelium sanctae Ecclesiae, in profundis terrarum exhibita, sed ad coeleste regnum proficientibus meritis, suos operarios perducentia. De quibus item Psalmista, Ascensus, inquit, in corde ejus disposuit in convalle lacrymarum in locum quem disposuisti eis (Psal. LXXXIII). Descenditque sponsa ad hortum meum, ut videat poma convallis, cum doctores Ecclesiae, de altitudine suae secretae quietis ac divinae (1185D)contemplationis, qua saepe donantur, ad considerandum ejusdem Ecclesiae statum, aciem mentis reflectunt, ut quantum quique fidelium in bonis actibus jam proficiant, quantum adhuc auxilio docentium egeant, solerter explorent, et quae opus habent ad culturam, eis fructus vitales impendant. Ut inspicerem si floruisset vinea, etc. Inspicit si floruit vinea, cum sollicite scrutatur sicubi corda eorum, quos erudit, nova sibi virtutum studia, quibus spiritualiter debriamur, subeunda proponant, juxta illud Psalmistae, Ambulabunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII). Inspicit si mala punica germinaverint, cum sedulo attendit si qui possint inveniri qui ad imitationem Dominicae passionis proprio desiderent cruore diffundi; admonitionem sequentes apostoli (1186A)Petri, qui ait: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. Sic Ecclesia labores suos evangelicos Synagogae miranti praedicat. At illa salubri plenitudine compuncta profitetur se causa profanae caecitatis et ignorantiae diutius exsortem tantae perdurasse salutis, hoc modo respondens:

XXVIII. Nescivi, anima mea conturbavit me, etc. Nescivi dona gratiae spiritualis, quibus illustrata es a Domino ad proferendos fidei fructus in omnibus gentibus. Conturbavit me sollicitudo mentis interna, propter subitam introductionem Novi Testamenti pro veteri, dum pro libris prophetarum ac legis, quos esse divinos, et Spiritu sancto descriptos sciebam, totum subito mundum Evangelii praedicatio compleret. Quae citarum instar quadrigarum, in brevi non (1186B)solum Judaeam et Samariam, sed et gentium fines universarum me admirante ac stupefacta pervolavit, quam merito non curribus absolute, sed quadrigis comparem; quia nimirum quatuor scriptorum auctoritate memoriae commendata est, sed uno Dei spiritu per Jesum Christum eorumdem scriptorum, et mens, et manus ad scribendum directa, quomodo si unas quadrigas concordi quatuor equorum videas velocitate ad cursum paratas, sed unius aurigae regimine, ut recto tramite currant, esse gubernatas. Et quidem dudum audieram quia quatuor auctores de Jesu pari consensu scriberent, sed quis eos spiritus ageret, quid utilitatis et veritatis, quantum gloriae et salutis ipsorum scriptura contineret, heu quam sero animadvertere ac nosse merui! Quod autem quadrigas (1186C)Aminadab praecones Novi Testamenti cognominat, vocabulo Aminadab, Dominum Salvatorem significat, qui quasi currui praesidens corda praedicatorum sui gratia Spiritus implevit, per quos ad credituros in se populos, praeeunte doctrinae salutaris sermone, perveniret. Aminadab namque, qui erat abnepos Judae patriarchae, et persona sua et nomine Dominum indicat Salvatorem: persona videlicet, quia per ipsum genealogia Dominicae incarnationis ab Abraham ad David regem, per David ad Joseph descendit et Mariam, ea duntaxat ratione qua et ipsius Judae nomen aliquando et David, et Salomonis, et aliorum patrum, ex quibus Christus secundum carnem in ipsius significationem a prophetis assumitur; ut est illud, Catulus leonis Juda. Ad praedam, fili mi, ascendisti, (1186D)requiescens accubuisti, ut leo, et quasi leaena. Quis suscitabit eum (Gen. XLIX)? Et iterum: Et mundabo eos, et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, et servus meus David super eos (Ezech. XXXVII). Et in hoc ipso volumine: Egredimini, et videte, filiae Sion, et videte regem Salomonem (Cant. III). Nomine autem suo Aminadab, qui interpretatur populi mei spontaneus, apte ipsum Mediatorem Dei et hominum designat, qui cum Deus esset ante saecula, unitus carni, quando voluit et quomodo voluit, in populo Ecclesiae pius Redemptor apparuit, factus per spontaneam benignitatem portio populi sui, cujus per potentiam naturalem erat Conditor et rector. Confitente autem Synagoga diutinam suae mentis tarditatem, qua ab (1187A)intelligendis Dominicae incarnationis mysteriis impediebatur, Ecclesia mox consolando et exhortando respondet: Revertere, revertere, Sunamitis, etc. Revertere ad agnitionem tui Redemptoris, a quo tanto tempore aversa miserabiliter errabas, ut ejus imbuta sacramentis, ingressu vitae coelestis digna efficiaris; revertere ad pacem nostrae germanitatis, quam diutius causa dissonae religionis spernendam esse ducebas. Revertere, revertere, ut intueamur te: revertere puritate fidei, revertere operum perfectione, ad Dominicam simul dilectionem, ut oculis animisque gaudentibus, speciem tuae castitatis, quam diu desiderabamus, contemplemur, et copulante ad invicem nos Christi amore, unam domum fidei, ambae in ipso, (1187B)velut in angulari lapide construamur. Nomen autem Sunamitis nusquam me alias legisse memini; et quidem videtur esse vocabulum alicujus feminarum nobilium, sive proprium, sive a loco derivatum, quae plurima sapientiae, vel speciei, vel virtutis gloria, tempore illo fuerit insignis. Sin vero Sunamitis, ut quidam perhibent, despecta sive captiva interpretatur, congruit hoc nomen Synagogae, cum ob culpam perfidiae a gratia sui recessit auctoris, quae quantum captiva fuit jugo peccati, tantum respectu divinae pietatis permanebat indigna. Sed postulatur reverti Sunamitis, ut per obsequium reversionis ad Dominum mereatur vinculo noxiae captivitatis absolvi, et sui Redemptoris ac Salvatoris digna conspectibus reddi. Admonente autem Ecclesia Synagogam reverti (1187C)ad gratiam sui Redemptoris, annuens ipse Redemptor devotis illius hortamentis, suum repente sermonem intermiscet, atque exhortationis illius solatia ad effectum, jam perventura esse protestatur. Ait enim:

CAPUT VII. XXIX. Quid videbis in Sunamite, etc.? Ac si aperte dicat, Doles quidem Synagogam diutius fuisse aversam, eamque ad me reverti precaris, et te faciem ejus mihi ornatam intueri delectat. Verum scias quia in proximo est tempus in quo nil in illa priscae infidelitatis atque aversionis, sed sola virtutum ac spiritualium agonum opera cernas. Quid ergo videbis, inquit, in Sunamite, nisi choros castrorum, hoc est, militiam pacis? In choris etenim voces canentium consonant; in castris, amatorum manus dimicant. (1187D)Quid ergo videbis in ea, nisi choros electorum, qui corde et anima una laudes auctoris sui praedicent? Et iidem sunt chori castrorum, quia serviendo Creatori acies repellunt omnes, ac disturbant inimici. Haec ait, et ad laudandam ipsam Ecclesiam, quam pro salute Synagogae sollicitam esse gaudebat, solita se dulcedine convertit, ita subjiciens: Quam pulchri sunt gressus tui, etc.! Bene autem laudationi illius a gressibus fecit exordium, et in oris gratiam conclusit. Ita namque finivit: Et odor oris tui, sicut malorum; guttur tuum, quasi vinum optimum. Quam supra ab oculis incipiens, superiorum solummodo membrorum videtur commendatione finisse: haec etenim immutatio, et carmini decorem (1188A)ministrat, et aptum his quae canuntur mysteriis locum praebet: quia enim illam non in otio residere securae quietis, sed ad certamen cernebat praedicationis procedere solere, merito primum gressuum ejus pulchritudinem miratur, id est operum constantiam, per quam exempla virtutum his quos erudiret, volebat praemonstrare. De quibus nimirum gressibus Psalmista precatur Dominum, dicens: Perfice gressus meos in semitis tuis (Psal. XVI), id est, dirige actus meos in angusto itinere, quo perveniatur ad vitam. Hi autem gressus sunt in calceamentis, cum iidem actus nostri justorum, qui nos ad Deum praecessere, muniuntur exemplis. Calceamur namque ex mortuorum pellibus animalium, cum opera justitiae, quibus priores sanctos indutos esse legimus, etiam (1188B)nos imitati confidentius ac mundius viam virtutis ingredimur. De quibus calceamentis dicit Apostolus, Et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis (Ephes. VI). Quicunque enim pacem evangelizat aliis veritatis, prius necesse est ipse gressus operum suorum, et exemplis praecedentium patrum ornet ac roboret, ne videlicet aliam quamlibet vivendi vel docendi viam, nisi eam quae a patribus, imo ab ipso Domino trita est, suis sequacibus monstret, memor illius apostolici praecepti: Imitatores mei estote, fratres, sicut et ego Christi (I Cor. XIV). Sic enim docens, ad illam virtutum sublimitatem ac decorem ascendit, cujus propheta et apostolus meminere, dicentes: Quam speciosi super montes, pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X)! Filiam autem (1188C)principis eam vocat, illius utique de quo scriptum est: Omnis gloria ejus, filiae regis ab intus (Psal. XLIV). Qui inter alia coelestium donorum promissa, loquitur ei ipse per prophetam: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis (Jerem. III).--Notandum autem quia beatus Hieronymus Hebraicae conscius veritatis, contra Jovinianum scribens de filia principis, hoc in loco filiam posuit Aminadab, ubi et hunc versiculum in virgine Deo dicata, intelligi posse declaravit, dicens: « Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab! quod interpretatur, populi sponte se offerentis. Virginitas enim voluntaria est; et ideo gressus Ecclesiae in castitatis pulchritudine collaudantur. » Unde constat multum errare eos qui supra quadrigas Aminadab, super exercitum persequentium (1188D)Ecclesiam, vel immundorum spirituum, vel hominum interpretantur malorum, cum liquide pateat de ipso principum principe ac de electo ejus populo debere magis intelligi.

XXX. Junctura feminum tuorum sicut monilia, etc. Solet Scriptura in femoribus successionem significare propaginis. Ait enim: Cunctae animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum ejus, animae sexaginta sex (Gen. XLVI). Unde in feminibus Ecclesiae recte propago ejus generatio spiritualis, quae per mysterium verbi et lavacrum regenerationis expletur, accipitur. Junctura autem feminum ejus, duorum est concordia populorum. Judaei videlicet et (1189A)gentilis, ex quibus una fide sociatis universalis Ecclesia perficitur, atque ad finem saeculi et spirituali prole fecundatur et crescit: quae videlicet junctura monilibus assimilatur, quia fides catholica bonorum operum attestatione declaratur. Haec autem monilia fabricata sunt manu artificis, quia virtutum opera, quibus Ecclesia de duobus populis una construitur, ineffabili Conditoris nostri sunt largitate firmata. Ipse est enim artifex de quo dicit apostolus: Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis; et pacem his, qui prope, quia per ipsum habemus ambo accessum in uno Spiritu ad Patrem (Ephes. II). Et de cujus artificio mirabili Psalmista: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis (1189B)nostris (Psal. CXVII). Cujus artificis in laudem Abraham patriarchae meminit Apostolus, dicens: Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus (Hebr. II). Recte autem post gressus sponsae calceatos junctura femorum collaudatur, quia per ministerium praedicantium perficitur unanima conjunctio credentium populorum: et apte his in locis junctura femorum ad memoriam reducitur, ubi ad fidem collecta in fine Judaea consors utriusque populi, in Christo adunari promissa est. Sequitur: Umbilicus tuus crater tornatilis, etc. Umbilicus, qui est fragilissimum nostri corporis membrum, merito infirmitatem nostrae mortalitatis designat. Et umbilicus noster crater fit tornatilis nunquam indigens (1189C)poculis, cum conscientia mortalitatis atque infirmitatis nostrae admoniti, calicem verbi salutaris proximis propinare satagimus, ut videlicet nobis misericordiam facientibus, misericordiae coelestis beatitudo recompensetur. Quod etiam de eleemosyna poculi generalis nil obstat intelligi, de qua judex ipse dicturus est: Sitivi, et dedistis mihi bibere (Matth. XXV). Crater est enim alix major, duas habens ansas. De quo poeta, At ubi prima quies epulis mensaeque remotae, Et magnos crateras statuunt, et vina coronant. Et bene crater hic tornatilis esse perhibetur: tornatura enim caeteris ocius artificiis vas quod operatur impletur, ut videlicet velocitas praestandae pietatis, (1189D)sive in eos qui terreno, seu in illos qui coelesti poculo, aut etiam utroque indigent, ostendatur, juxta illud Salomonis: Noli dicere amico tuo, Vade, et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov. III). Sed et hoc dicendum, quod supra commemoravimus, tornatura reliquis est inenarrabilior artibus, quia nimirum ex seipsa sibimet regulam profert, per quam disciplinabili rotunditate opus quod agit perficiat, atque ideo recte simplicitatem veraciter piae mentis, quae pura intentione eleemosynam facit, insinuat. Qui enim ob id sitienti poculum tribuit, ut sibi aequus remunerator abundantiam largiatur poculi terrestris, vel ideo calicem verbi porrigit errantibus, ut sibi copia scientiae majoris, in qua hominibus mirandus appareat, a Domino (1190A)praebeatur; non umbilicus crateri tornato, sed aliis ferramentis facto adaequatur, quia facere jussus opus misericordiae, non rectam atque inenarrabilem sustentandae suae fragilitatis mercedem a Domino, sed temporaneam requirit. Potest quoque umbilicus sponsae crater tornatilis nunquam indigens poculis, pro eo dictus accipi, quod Ecclesia, vel anima quaeque sancta, quanto se fragiliorem meminit, atque ab ea quam in futuro sperat, immortalitate atque incorruptione adhuc longe distantem, tanto solertius sese continuis verbi Dei poculis reficere, et in ejus amore calefieri curat, dicens illud Psalmistae: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est!

Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. Venter eamdem quam et umbilicus, mortalitatis nostrae (1190B)conditionem designat: Nam et ipse certissimus est ac maximus nostrae judex imbecillitatis, qui quotidiana refectione corpus nostrum, ne deficiat, recreat, donec fiat illud quod promissum tenemus: Esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et has destruet (I Cor. VI). Venter ergo noster sicut acervus est tritici, cum memores nostrae fragilitatis, fructus operum bonorum, quibus perpetuo reficiamur, in praesenti nobis vita praeparamus. Bene autem acervum tritici, et non absolute copiam tritici dicit, ut exsurgentia in altum crementa virtutum designet. Et quoniam acervus ab imo latior exsurgens, angustior in summo fieri consuevit, recte haec figura bonis nostris congruit actionibus, quae quo altiores sunt merito, eo pauciores sui operarios inveniunt. Plures (1190C)enim videas qui de possessionibus suis eleemosynas praebeant indigentibus, quam qui possessa cuncta relinquant; plures bonos conjuges quam coelibes; plures corporalibus abstinentes illecebris, quam pro veritate animas ponentes. Et bene idem acervus tritici vallatus esse liliis asseveravit, ut omnia quae agimus bona videndae charitatis aeternae gratia geramus, neque aliquis in aream nostri cordis hostilibus insidiis pateat ingressus, cum universa nostra opera intuitu supernae retributionis undique praecingimus. Possunt quoque in acervo tritici ea quae in pauperes Christi facimus eleemosynarum opera intelligi, de quibus ipse dicit: Esurivi et dedistis mihi manducare (Matth. XXV). Et bene post craterem poculis abundantem (1190D)membra sponsae acervo assimilantur tritici, ut et post potum simul et panem pauperibus eam dare signetur: quod quidem de spirituali et de corporali refectione valet accipi, id est de his quibus errantis proximi mentem instruimus; nam et ipsa spiritualis instructio in quibusdam poculum, in quibusdam verbis habere panem vitae cognoscitur: habet enim poculi similitudinem in apertis, panis autem in mysteriis. Poculum porrigit in his quae facillime, mox ut audiuntur, intelligi queunt, neque aliam expositionem requirunt, ut est illud: Non occides, non furtum facies; non falsum testimonium dices (Deut. V), et Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). Tribuit panem, cum ea suis auditoribus verba committit, quae difficiliora intellectu, (1191A)sicut cibus in viscera nostra mandendo, ita ad interiora nostri sensus exponendo perveniunt, qualis est tota carminis hujus series, quale illud legis; Memento ut diem sabbati sanctifices (Exod. XX), ubi mystice admonetur ut lucem gratiae spiritualis, in qua nobis sola vera est requies, sanctificemus, id est, sancto et casto in corde, ut accipimus in die redemptionis, semper intemeratam custodiamus. Haec ergo et hujusmodi verba, ad quorum intelligentiam cum labore expositionis attingimus, acervo tritici recte comparantur, qui non parvo labore molendi, serendi, coquendi atque mandendi ad usum nostrae refectionis perducitur; at planiora crateri nunquam poculis indigenti merito conferuntur, quia et abundant in Scripturis aperta Dei praecepta, (1191B)sive promissa, et haec, sicut potus sine mora, vel labore bibi, ita mox audita possunt intelligi, atque intellecta ad augmentum nostrae salutis, quasi in ventre memoriae, servari. Potest in sponsae, immaculatus divini fontis uterus, de quo in novam renascimur creaturam, aptissime figurari: qui sicut acervus est tritici, vallatus liliis, quia nimirum omnes quos in Christo regenerans consecras, bonis insistere operibus, et hoc solo gloriae coelestis intuitu docet. Sicut acervus est tritici, quia eos quos abluit a peccatorum omnium paleis emundat, et per secundam generationem illi conformes facit, qui de semetipso ait, Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem (1191C)mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII). Vallatus est liliis, quia quos ab implicamentis peccatorum, cum quibus carnaliter nati erant, absolvit, hos etiam charismatum ornat et confirmat luce coelestium.

Duo ubera, etc. Diximus abundanter de hoc versiculo supra; sed nunc paucis commemorandum quod recte post ventrem sponsae ubera commendet, quia nimirum sancta Ecclesia parvulis suis, quos de sacrosancto aquae salutaris utero in Christo generat, lac de nutrimento neophytorum doctrinae mollioris immulget, donec eos paulatim ad percipiendum panem sapientiae sublimioris erudiat. Ubera ergo Ecclesiae sunt illi qui parvulos ejus, hoc est, nuper in fide renatos, instituunt: quae bene cum additamento (1191D)duo esse memorantur, quia ex duobus nimirum populis, Judaeorum scilicet et gentium, fons salutaris, quos abluit, et coelesti mysterio parit, colligit. Bene duobus hinnulis capreae comparantur, quia ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt veri doctores quod praedicant. Bene iidem hinnuli gemelli esse perhibentur, quia ipsa testamenta uno eodemque sunt edita auctore, ab illo videlicet de quo Ecclesiastes ait: Verba sapientum sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno (Eccle. XII). Duo sunt ergo ubera sponsae, sicut duo hinnuli gemelli capreae, quia doctores neophytorum non sua propria illis praedicant, non adulterant verbum Dei; sed sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquuntur, ipse (1192A)est pastor unus, qui de duobus ovium gregibus unum implet ovile; cujus accensa desiderio superius sponsa clamat: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipse magister unus magistrorum, quia discipulis suis, nostris autem magistris, praecepit dicens: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eas servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Cui etiam capreae nomen jure ascribitur, quia videlicet mundum est animal, visu et cursu insigne, ungulam findens, et ruminans, et quod, ut omnia munda quadrupedia, cornibus armatum. Si enim hujusmodi naturae sancti merito aptantur, quia et fissam habent ungulam in discretione boni et mali, et ea quae (1192B)discernant a malis, bona suaviter loqui, ac velut ruminare consueverunt, qui oculus sibi cordis longe dirigere, id est, ad speculanda de terris coelestia bona didicerunt; qui cursu proprio virtutum callem alacrius penetrare desiderant, qui munditiam mentis et corporis, per gratiam sui Conditoris sese accepisse laetantur, qui fiducia fidei, adversus mundi hujus fortitudinem erecti, Deo dicere solent: In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Psal. XLIII), quanto magis ipsius significationi hujus natura convenit animantis, qui haec eadem virtutum dona, et in se cuncta possidet, et illis secundum mensuram suae donationis tribuit:

Collum tuum sicut turris eburnea. Quia per collum, et vox et loquela procedere, et esca, per (1192C)quam omnia corporis membra reficiunt, solet intrare; merito per collum, sicut ut supra admonuimus, doctorum forma designatur, qui totum corpus Ecclesiae et voce exhortationis confirmant, et vitae alimoniis recreant. Quod videlicet collum, sicut turris est eburnea, quia doctores, et ornatum sanctae Dei civitati, id est, Ecclesiae praestant et robur et pulchritudinem suae vitae. Quia huic mundo jam mortui esse probantur, cunctis se videntibus velut ebur ostendunt; et civitatem Dei, quasi turris eminens atque inexpugnabilis ab universorum hostium incursione defendunt. Cum enim dicunt, quia arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia (1192D)destruentes, et omnem altitudinem, extollentem se adversus scientiam Dei (II Cor. X), quasi turrem se in munimentum sanctae civitatis positos esse comprobant; et cum idem Paulus suam suorumque cooperatorum vitam describens ait: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam, Christo crucifixus sum (Galat. II), cruci eboris sibi qualitatem, id est, ossis mortui quidem, sed praecipua pulchritudine insignis inesse significat.

Oculi tui sicut piscinae in Esebon, etc. Iidem sancti praedicatores, qui ob alimentum verbi, collo erant sponsae comparati, designantur etiam in oculis; hoc inspectionem arcanorum, quae in occulto discunt ipsi, ut ea possint in aperto proloqui, et per ea quae secreta meditatione perceperunt, manifestum sanctae (1193A)Ecclesiae nutrimentum docendo ministrent. Hi autem oculi recte piscinis adaequantur in porta civitatis Esebon constructis. Quam etiam civitatem ob incolarum abundantiam, filiam multitudinis appellat, quia sicut eaedem piscinae, confluentibus ad se civibus, continuam solebant praebere aquarum copiam, ita praedicatores fluenta doctrinae suis auditoribus praebere non cessant, quibus scilicet fluentis tantum ipsi intus semper adimplentur, quantum piscinae venis viventium abundant aquarum. Concinit autem his piscinis illa quondam famosa Jerosolymis probatica piscina, in quam descendente secundum tempus angelo movebatur aqua, et qui primis e languentibus descendisset, unus sanabatur, quia nimirum unus Deus, una fides, unum baptisma; quod, descendente (1193B)in fontem vitae Spiritu sancto, unum fidelium populum abluit charismate secundae regenerationis, quae bene probatica piscina, id est, pecualis dicitur, juxta litteram scilicet indicans quod hostiae in ea a sacerdote lavari solebant; typice autem exprimens quod in aquis regenerationis ablui decet eos qui ad sanctum altare producendi et in hostiam sunt Deo offerendi. Apte vero Esebon in typum Ecclesiae ponitur, sive propter nomen, quia cingulum moeroris interpretatur, seu quia quondam fuit Seon regis Amorrhaeorum, et illo occiso, tentata est a filiis Israel. Constat enim quia Ecclesia quondam mancipata erat imperio diaboli, regis videlicet omnium iniquorum, sed, excluso atque renuntiato, facta est civitas sui Redemptoris. Et nunc nomen Ecclesiae, quae (1193C)prius gentilitas vocabatur, accepit, cum pro lasciva fluxaque laetitia saeculi hujus cingulo moeroris saluberrimi se constrinxit: cingulo videlicet, ut lumbos suae mentis ab immunditia omni cohiberet; cingulo autem moeroris, ut a temporalibus gaudiis externa prorsus et aliena effecta, fiducialibus fixa in coelis, gaudia se accepturam esse speraret. Haec autem civitas, id est, Ecclesia, quae et filia multitudinis, ob abundantiam concurrentium ad fidem populorum, vocatur, habet in porta sua piscinas, quibus oculi assimilantur sponsae, quia nemo potest eam ingredi, qui non prius aqua doctrinae salutaris aspersus, qui non lavacro undae regenerationis emundatus, qui non potu vivifici fontis fuerit consecratus. Quod apertissime et pulcherrime figurabatur in tabernaculo (1193D)vel templo Salomonis, in quorum introitu labrum vel mare aeneum erat positum, ubi ingressuri sacerdotes manus suas pedesque lavarent; certi utique causa mysterii, quia lavacrum nobis doctrinae coelestis, quia fontem regenerationis Dominus procuraret; quo initiati, vel praesentis societatem Ecclesiae, vel mansionem aeternae domus ejus, quae est in coelis, possemus ingredi.

(1194A)Nasus tuus sicut turris Libani, etc. Quia per nasum odores solent fetoresque discerni, dispensatores verbi Dei, qui supra certas ob causas mulieribus collo et oculis Ecclesiae fuerant designati; nunc etiam causa saluberrimae discretionis, quae a patribus mater esse virtutum probatur, designatur in naso, quia nimirum quasi per offaciendi officium caeteris amplius, dignoscere sufficiunt, in quibus actibus sive sermonibus bonus odor Christi flagret, quive lethiferum pravitatis exhalent fetorem: nam et multum sollicita, sive doctor, seu quisque fidelis discretione opus habet, ne si forte vitia sub virtutum habitu pallient, ne quid lupinum sub veste gerant ovina, ne astutia prudentiae, ne tenacitas parcimoniae, ne vindicandi libido justitiae, ne duritia fortitudinis, (1194B)ne assumpta specie constantiae pertinacia stultorum fallat. Unde recte doctores, recte quique electi, qui hanc acceperunt a Domino gratiam, ut odores virtutum a putoribus valeant secernere vitiorum, sicut turris esse dicuntur Libani, quae respicit contra Damascum, quia eminentissimum in sancta Ecclesia locum tenent, et cautissimo semper oculo mentis adversum insidias antiqui hostis invigilant. Libanus etenim mons quia Dominum Salvatorem et Ecclesiam ejus signet jam saepe dictum est. E contrario autem Damascus, quia civitatem diaboli, id est, reprobam vel angelorum vel hominum multitudinem figuraliter indicet, luce clarius est: erat enim haec metropolis Syriae totius, et reges habens impiissimos ac fortissimos, qui ut merito diaboli (1194C)typum portarent, crebra Dei populo bella et captivitates inferebant, quae manifeste tentationes atque insidias diaboli, quibus Ecclesiam indesinenter impugnat, figurarent. Sed et hoc quod Damascus sanguinis potus sive sanguinis oculus dicitur, congruit eorum significationi qui illecebris carnis delectantur et sanguinis, in quibus et ipsa sanguinis effusio, quae innocentibus infertur, annumeratur. Congruit et daemonum perversissimae intentioni, qui spiritualiter nos trucidare, et vitam nobis aeternam, quam habemus in Christo, tollere laborant. Contra quos utrosque Psalmista Dominum precatur, dicens: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae (Psal. L). Quicunque enim stabilitus fortiter in Christo, sedula se suosque cautela circumspicit, ne hujusmodi (1194D)bellis, quae sive palam per homines, seu per diabolum occulte ingeruntur, superari valeant; merito talis nasus appellari potest sponsae Christi, et esse similis turri quae ad prospectum Damasci in Libano sit monte constructa, quia discernendi peritus ac vita sublimis, continuis procurat excubiis ne quando Ecclesia repentinis malorum incursionibus turbetur.

LIBER SEXTUS (1193) (1193D)Caput tuum ut camelus, etc. In capite sponsae recte mens accipitur animae fidelis, quia sicut capite reguntur (1194D)membra, ita cogitationes mente disponuntur: Unde etiam ipsae cogitationes, quae innumerabiles (1195A)omnibus horis ac momentis humana de mente prodeunt, apte figurantur in comis. Quod autem de una anima electa dicitur, hoc de tota Ecclesia intelligendum prudens lector meminerit, quia etsi meritis differt multitudo credentium, unum tamen cor et animam habet, in quantum una eademque fide, spe, ac dilectione omnes ad superna atria anhelant. Narrat autem Scriptura quod Elias in monte Carmelo flexis genibus oraverit, et post longam siccitatem a Domino pluvias impetraverit. Unde caput sponsae ut Carmelus est, quia corda electorum et sublimia sunt per conversationem, et Domino in se ascensum praebent per quotidianos virtutum profectus. Elias namque Deus Dominus dicitur, qui in his orat Patrem, et velut arentibus arvis pluvias de coelo evocat, (1195B)quia haec ad orandum Deum invisibiliter accendit, et per eorum preces ac merita saepius mundo periclitanti sua dona largitur. Nomen quoque Carmeli, quod interpretatur scientia circumcisionis, capiti sponsae, id est, menti ecclesiasticae convenit, quae bene novit non se in carnali, sed spirituali circumcisione debere gloriari, de qua et Apostolus ad Galatas multa disputat, et propheta docet, dicens, Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum (Jerem. IV). Hanc habere scientiam Judaei detrectabant, cum de sola sibi quae foris est circumcisione plauserant. Et propterea caput ut camelum habere nesciebant, quia mentem in infimis et in carnis gloria posuerant. Unde merito voce beati protomartyris Stephani objurgantur, dicentis: Duri (1195C)cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII). Et comae, inquit, capitis tui ut purpura regis juncta canalibus. Comae capitis sponsae, ut diximus, cogitationes sunt animae fidelis; purpura autem regis Dominicae passionis imitationem significat, cui jure coma capitis sponsae confertur, quia omnis electorum cogitatio fidei sanctae crucis munitur, universa cordis eorum intentio ad patiendum pro Domino, ut cum illo resuscitari mereantur, prompta existit. Quod autem purpura eadem vincta canalibus dicitur, vel ita accipiendum est quod fucata jam vellera, priusquam nentur, in canalibus distincta serventur, vel quae misso in canalibus sanguine muricis, lana ipsa fucanda est, ibidem per partes distincta, et singillatim vincta tingatur. (1195D)Incisi enim ferro murices, id est, cochleae maris, quae et conchylia vocantur, lacrymas purpurei coloris emittunt. Quibus collectis tinctura purpurea conficitur. Quod utrumque unum eumdemque sensum mystice gignit. Canalis [canales] quippe, qui purpuram regis suscipiunt, praecordia sunt fidelium Christi; lana autem, quae ob id accipiendum colorem purpureum in canalibus vincta mittitur, ut post tincturam in ornamentum regis assumatur, ipsa est humilitas, mitissima ac blandissima conscientiae fidelis, quae per passiones et opera justitiae in aeterni regis habitum proficit. Quotquot enim in Christo, inquit, baptizati estis, Christum induistis (Galat. III). Haec autem lana vincta canalibus, purpureo colore (1196A)fucatur, quia fixa et quasi religata in corde electorum virtus humilitatis continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam tribulationum temporalium animatur, per quam ad consortium possit regni pervenire Dominici. Quod autem diximus vinctam canalibus purpuram, ita posse intelligi quod fucata jam murice idonea vellera, priusquam in fila deducantur, in loculis distincta custodiantur, ad figuram altioris pertinet virtutis, quia scilicet eorum exprimit humilitatem qui ita jam sunt pro Domino crebris tribulationibus exercitati, ut constet eos nullis adversitatum pressuris posse superari. Aiunt enim perfectam purpurae tincturam nullo unquam sole, nulla aquarum aspersione pallescere, ac semel acceptum perdurare fucum solere. Comae igitur capitis sponsae, ut perpura sunt (1196B)regis vincta canalibus, cum cogitationes devotis Deo cordibus praeparatae etiam existunt ad moriendum pro Christo, ut mereantur regnare cum eo, quam videlicet purpuram prolatum e canalibus in summi regis faciunt ornatum, cum data occasione patiendi, quid in eo corde gesserint, ostendunt, fortiter ob gloriam sui Redemptoris, et adversa quaeque saeculi, ipsam quoque, si contigerit, mortem subire parati. Quod bene in Actibus Apostolorum Lydia illa purpuraria figurabat, quae cum fuisset timens Deum, prima cum domo sua praedicante in Macedonia Paulo credidit et baptizata est, eumque et prius sibi verbum fidei praedicantem, et postmodum ab infidelibus verbera et carceres et vincula perpessum suo recepit hospitio. Designabat namque et arte et credulitate et (1196C)obsequio suo Ecclesiam de gentibus, quae imbuta confessione Dominicae passionis, et ipsa pro hac sanguinem fusura, et expulsam ab infidelibus doctrinam apostolorum intimo esset corde receptura.

Quam pulchra es, etc.! Supra in laude sponsae dicitur, Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Ibi ergo cum pulchritudine et decore, terribilis ut acies ordinata dicitur; hic pulchra et decora in deliciis esse perhibetur. Quantum vero ad humanam consuetudinem, difficile est unam eamdemque personam et in deliciis ducere vitam, et terribilem esse ut aciem castrorum ordinatam, quia nimirum deliciae mentem, quam molliunt, bellicis rebus intendere non sinunt. Sed ubi spirituales sunt deliciae, id est, ubi desiderium (1196D)aeternae dulcedinis fauces replet animi, ibi terribilis fit hostibus anima spiritualibus, eorumque tela omnia quasi acies castrorum ordinata elidit; imo quo tenacius saporem internae satietatis percipit, eo terribilior existit eis qui supernae gloriam dulcedinis, ad quam creati sunt, amaritudine superbae tyrannidis funditus perdiderunt. Et bene cum sanctae animae amator suus dixisset, Quam pulchra es, quam decora! id est, quantum ex fide et opere perfecta, continuo subdidit, Charissima in deliciis. Convenit namque ut charissima sit Domino anima quae coelestibus cernitur vacare deliciis, quia nimirum quanto amplius mens pura cibum vitae degustat, tanto majore illius charitate ignescit, et quo ardentius superna diligit, (1197A)eo perfectius ab ipso supernorum bonorum auctore ac largitore diligitur. Charissima est igitur Domino anima sancta in deliciis, quia dum internae gaudia refectionis ardenter esurit, amor in ea sui Conditoris augescit; et quoniam hujusmodi anima non parum etiam in certamine vitae praesentis praegustat gaudia futurae retributionis, recte subditur:

Statura tua assimilata est palmae, etc. Statura quippe Ecclesiae rectitudo est bonae operationis ejus, quia ad terrenam concupiscentiam incurvari despiciens, totam se ad coelestia promerenda sustollit. De qua monet Apostolus dicens, Vigilate, state in fide, viriliter agite (I Cor. XVI). De qua et ipse Dominus, Ego Dominus, qui erui vos de servitute, qua opprimebant vos Aegyptii, ut incederetis recti (I Reg. X). (1197B)Palma autem manus victricis ornata est. Sed et apud antiquos, quicunque in certamine vicissent, palma coronabantur. Statura ergo sponsae assimilatur palmae, cum erecta in amorem supernorum omnis intentio fidelium, meditatur interim in acie consistens bravium illud, quo victrix finito agone donanda est. Item quia palma inferioribus aspera videtur, in summo autem pulchritudinem et fructus suavitatem ostendit, merito huic statura assimilatur Ecclesiae, sive animae cujusque fidelis, quae asperos pro Domino portat in terra labores, sed mercedem a Domino gratissimam se accipere sperat in coelo. Aspera est palma juxta terram, quia persecutionem patiuntur propter justitiam electi. Pulchra est et dulcis in summo, quia gaudent in pressuris et exsultant, (1197C)scientes quoniam merces eorum copiosa est in coelis. Item quod palma diuturnis est vestita frondibus, et folia sua sine successione conservat, quis non videat quia typum teneat staturae fidei, quae, variante statu saeculi labentis, eadem semper verba rectae confessionis, quasi folia nunquam reditura, lapsura retinet, et eamdem operum perfectionem, quae ab initio coepit, quasi decorem palmarum usque ad finem saeculi in electis suis intemerata custodit? Et ubera, inquit, tua botris. Ubera, ut saepe dictum est, Ecclesiae sunt doctores, cum lac primae eruditionis parvulis Christi ministrant. Sed eadem ubera botris assimilantur, cum ipsi doctores eis quibus prima incarnationis ejus sacramenta commiserant, etiam divinitatis, (1197D)qua aequalis est Patri, arcana revelant; et qui antea dixerant, Nil judicamus nos scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II); iidem postmodum fortiora capientibus dicunt, Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (I Cor. XI). Vel certe ubera Ecclesiae assimilantur botris, cum magistri veritatis uno eodemque tempore et magna magnis auditoribus Scripturarum sacramenta vel praecepta aperiunt, et parvulis sensu, quae capere possunt, vitae alimenta committunt. His dicentes, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata; non homicidium facies; non adulteraberis; non facies furtum; non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem tuam; et, diliges proximum tuum sicut teipsum; (1198A)illis autem, Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX), et caetera hujusmodi. Sed et haec ubera adaequantur botris, quia dicit Apostolus, Sive enim mente excedimus, Deo; sive temperantes sumus, vobis (II Cor. V). Uberum namque officium gerunt, cum sua dicta infirmis, prout audire valent, temperant; conferuntur autem botris, cum mente excedentes, ad sublimia inebriantur ab ubertate domus Dei, illius videlicet domus Dei quae non manufacta, sed est aeterna in coelis. Verum quia sancti quique, omne quod bonum habent, hoc superna gratia largiente perceperunt, recte subditur:

Dixi, Ascendam in palmam, etc. Sola namque causa est ut ubera Ecclesiae botris adaequentur, quia (1198B)Dominus in eam ascendere, suaque eam gratia donare dignatus est. Ut enim doctores et humilia parvulis, et sublimia praedicent perfectis, ut et condescendant ac temperantes sint rudibus, et ipsi in contemplatione coelestium sublimiter debrientur, non hoc sui meriti, sed est doni coelestis. Dictum est autem supra de Domino, Dilectus meus descendit in hortum suum (Psal. LXXXVI); et nunc ipse dicit, Ascendam in palmam. Eadem autem Ecclesia, sive anima perfecta, hortus Domini, quae et palma est. Sed distat inter ascendere et descendere Dominum in illam: descendit namque in illam, dum coelestem ei gratiam desuper mittit, qua ut ipsa coelestis possit effici, atque ad superna transferri; ascendit vero in eamdem, cum cognitionem suae majestatis (1198C)fidelibus magis magisque revelat, cum amorem patriae coelestis proficientibus eis, quasi quibusdam gradibus ad alta tendentibus inspirat; cum eis, quibus prius dicebat, Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Quia servi inutiles sumus (Luc. XVII), potiora donans adjecerit, Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos (Joan. XV). Et iterum: Ite, nuntiate fratribus meis (Joan. XV). Descendit ergo in hortum suum Dominus, cum coelestia dona fidelibus largitur; ascendit in palmam, cum augmenta virtutum proficientibus eisdem electis suis, donec eos ad perfectum provehat, dignanter impendit: de quibus virtutibus apte subjungitur:

(1198D)Apprehendam fructus ejus. Apprehendit namque virtutes animae fidelis, ut eas saluberrimo suae compunctionis attactu, ampliori semper benedictione fecundet. Possunt etiam fructus palmae singuli quique electorum accipi, quos Domino Ecclesia, palma videlicet sua gignit; quos nimirum fructus apprehendit, cum suos in fide sua et dilectione confortat, et ne unquam possint deficere, sua illos ad perfectam vitae maturitatem protectione tutatur, juxta illud Psalmistae: Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me (Psal. XVII). Potest autem in eo quod sequitur, Et erunt ubera tua sicut botrus Cypri, etiam hoc intelligi, quod hi qui parva quae norunt benevole ac simpliciter annuntiare proximis, non negligunt, interdum potiori sapientiae munere (1199A)debrientur; et hoc ascendente in palmam Domino, ac fructus ejus apprehendente, quia nisi ejus gratia profectum nobis tribuerit, nisi corda nostra illius gratia munierit, nec magna habere, nec parva bona valemus. Apte autem palmae nomine etiam victoriosissima valet crucis arbor designari, cui jure statura sponsae assimilatur, quia sancta Ecclesia per passionem sui Redemptoris, ut recta et stabilis et immobilis consistere possit, erigitur. Jure huic comparatur, quia et qui Dominicae incarnationis tempora praecesserunt, sancti mysteria passionis ejus vel prophetando, vel etiam patiendo signabant, et nostri temporis sancti eumdem sacrosanctae passionis triumphum, omnes quidem credendo ac confitendo, plurimi autem etiam moriendo clarificant. (1199B)Quod autem ait sponsus, Dixi, Ascendam in palmam, apprehendam fructus ejus, illo aevo congruit quando Salomon haec canebat, cum se Dominus crebris prophetarum vocibus promitteret ad redemptionem generis humani in carne venturum; cum se ascensurum in arborem praedicaret, sponsae suae moriens, destructo mortis imperio ad vitam victor rediret. Fructus autem palmae, quos se apprehensurum dixit esse, posteriores sunt gloriae quae crucis sequebantur ascensum, hoc est claritas resurrectionis et ascensionis ejus ad coelos, adventus sancti Spiritus, et salus mundi credentis. Cui sensui convenit apte quod sequitur:

Et erunt ubera tua, etc. Quia nimirum ipsi primi doctores Ecclesiae, id est, apostoli, completa passione (1199C)ac resurrectione ejus, majorem multo quam eatenus habuerint scientiam doctrinae salutaris acceperunt, cum apparens post resurrectionem aperuit illis sensus, ut intelligerent Scripturas; cum, misso desuper Spiritu, notitiam illis omnium tribuit linguarum; quando ab irridentibus falso dictum est quia musto pleni sunt isti (Act. II). Sed illi veraciter sicut botri vineae erant affecti, quia spiritualium erant charismatum gratia refecti, completa veraciter sententia, qua dicebat quia vinum novum in utres novos mittendum est, et ambo conservantur (Matth. IX). Utrique autem sensui congruit apte quod sequitur:

Et odor oris tui sicut malorum, etc. In odore quippe oris fama bonae locutionis, in gutture vero (1199D)ipsum vocis Deo deditae officium. Utrumque autem in Ecclesia catholica, utrumque in anima quaque electa laude dignum est, quia et vox ipsa, quae praesentes instruit, et fama loquelae, quae ad absentes, sive per litteras, sive per eos qui audiere, pervenit, plena esse probatur virtutis et gratiae. Quod autem odorem oris et gutturis sponsae malis ac vino comparat optimo, ita potest distingui, quod mala totam vim in ipsa novitate retineant, vinum vero pretium de vetustate consequatur. Ideoque recte utrique huic speciei vox Ecclesiae loquentis, et fama conferatur, cujus et principium et perfectionem constat esse mirandam. Item quia major est virtus et fragrantia vini optimi quam malorum, recte dicitur: (1200A)Et odor oris tui sicut malorum. Guttur tuum quasi vinum optimum, praestat gratiae malorum. Tantum praesens allocutio sanctae Dei Ecclesiae praecellit famae, quam de illa potest audientium sermo disseminare. Hactenus autem dicta laude sponsae, ubi ad hoc ventum est ut guttur ejus sicut vinum esse optimum diceretur, rapuit illa verbum de ore sponsi, et ipsa hoc potius magno ducta amore compleri satagit. Intellexit namque quia vocabulo vini optimi verbum designaret Evangelii, in quo solo salus esset aeterna credentibus, et ait:

XXXI. Dignum dilecto meo ad potandum, etc. Vinum, inquit, optimum, cui guttur meum comparavit, dignum est ipsi dilecto meo ad potandum, quia verbum Evangelii, quod in ore meo ponere dignatus (1200B)est, tantae est sublimitatis, quae non per alium quempiam quam per ipsum dilectum suum sponsum ac Redemptorem meum mundo debeat praedicari. Ipse quippe primus in carne apparens per mysterium regenerationis humano generi iter coeleste aperuit; ipse sacramentum suae passionis, resurrectionis, ascensionis, quo mundus salvaretur, prius praedicavit, ac deinde praedicandum suis fidelibus reliquit; ipse calicem salutaris potavit, ac sic potandum Ecclesiae porrexit. Neque absurde positum debet videri, quod dicitur, Labiisque et dentibus illius ruminandum, cum de vino dicatur. Constat autem, quia ruminatio cibo potius quam poculo convenit. Figurate enim loquens labia dilecti et dentes appellat doctores sanctos, ut supra probatum est, quia (1200C)vinum optimum quod ipse potavit ruminant, cum verbum gratiae quod docent crebro meditatu scrutari ac sibimet alterutrum conferre laetantur. Quidam hoc responsum Ecclesiae ad sermonem Domini ita subillatum intelligunt, ut cum ille laudans eam dixisset, Guttur tuum, id est, suavitas tuae confessionis, quasi vinum optimum, statim ipsa annuens verbis ejus adjiceret, Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ruminandum. Ac si aperte diceret: Jam multum cupio ut dilectus meus solerti examine affectum ac sinceritatem mentis, quam erga eum habeo, dijudicet. Confido enim quia etsi tanta hanc discussione examinet, quanta examinare solet potum sive cibum, quia hunc sollicitus gustare vel masticare studuerit, jam dignam eam (1200D)suis laudibus comprobabit. Hinc enim primus Ecclesiae pastor interroganti se Domino respondit, Tu scis quia amo te; et iterum: Tu omnia scis, tu scis quia amo te (Joan. XV). Cui videlicet dilecto adhuc ex magno ejusdem charitatis ardore subjiciens, ait: Ego dilecto meo, etc. Ego dilecto meo, et non alteri. Cui totum meae servitutis ac devotionis munus impendo. Et ad me conversio ejus, ut et me interim mortali in vita, ne laborando deficiam, ne lampadas absque oleo, id est, ne bona opera sine charitate feram, praesentia sui semper respectus adjuvet, et in finem ad immortalia secum gaudia thalami coelestis introducat. Potest hoc quod ait, Et ad me conversio ejus, ex Synagogae specie, hoc est, plebis illius quae (1201A)incarnationis ejus tempora praecessit, specialiter prolatum intelligi: quae cum eum superius spondentem audisset, Dixi, ascendam in palmam, apprehendam fructus ejus, id est, ascendam lignum crucis, in quo moriar, et resurrectionis fructus capiens, credentibus eos qui ad vitam aeternam nutriantur, praebebo, merito gratulabunda protestatur, Ego dilecto neo, et ad me conversio ejus, ea videlicet ut qui invisibili mihi praesentia semper adesse consueverat, ipse in mea quoque mihi natura et habitu apparere dignetur. Utriusque autem temporis amatoribus conveniunt apte quae sequuntur:

Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, etc. Nam et priores sancti plurimum desiderabant venire Dominum ad salutem generis humani. Unde et precantes (1201B)aiunt, Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos (Psal. LXXIX). Desiderabant illum egredi in agrum, id est, eum qui invisibilis erat apud Patrem, mundo apparere visibilem, juxta illud Habacuc, qui more prophetico futura quasi jam facta canebat, Existi in salutem populi tui, ut salvos facias Christos tuos (Habac. III). Optabant et ipsi egredi cum illo in agrum, ut gratiam Evangelii, quam a longe aspicientes et salutantes, venturam praedicabant, praesentem saeculis nuntiarent. Cupiebant cum illo in villis commorari, hoc est etiam paganis verbum fidei committere. Quis enim nesciat paganos Graece a villis nomen trahere, eo quod longe sint a supernae civitatis habitatione, vel etiam cognitione remoti? Quid autem putas Isaias, Jeremias, Joel, et caeteri (1201C)prophetae, qui ante dispensationem futuri in carne Christi prophetantes, tot pro ejus praeconiis adversa pertulerunt, quanta agerent, si eos cum ipso in carne vivere contigisset? Ea quoque quae sequuntur non pauca fidelibus antiquorum sanctorum votis multum decenter aptantur. Sed et nostri temporis Ecclesia pari fervens affectu, merito proclamat, Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum; qui assumptum pro mea sospitate hominem elevans, ad coelos in Patris dextera collocasti, rogo per divinae praesentiam gratiae, ad me crebrius venire digneris. Agrum quidem meum, in quo bonum semen sevisti, excolere jubes, id est, in mundum universum Evangelium quod dedisti praedicare praecipis; sed quia sine te nil possum facere, obsecro, mecum egrediaris in agrum, id est, (1201D)ubicunque locorum me verbum praedicare vis, cooperator mihi et adjutor existas. Legimus ipso dicente, quia adveniente die judicii, duobus in agro operantibus unus assumetur, et alter relinquetur (Luc. XVII). Assumetur autem ille qui Domino cooperante agrum vel sui vel fraterni cordis excolebat; qui vero fructus vel doctrinarum vel actionum bonarum a sese habere confidebat, merito relinquetur ab eo cujus auxilium flagitare neglexerat. Commoremur in villis, etiam exterorum corda docendo adeamus; neque haec transeundo visitemus, sed hactenus in his commoremur, donec ea de paganis urbana, de exteris ac peregrinis domestica nobis, imo propria reddamus.

Mane surgamus ad vineas, etc. Sic commoremur (1202A)in villis ut ad excolendas quoque vineas surgamus; sic in his qui jam ad fidem conversi sunt, mansionem faciamus, ut etiam alios in quibus manere possimus evangelizando acquirere curemus. Et bene dictura, Surgamus ad vineas, praemisit, Mane; Mane enim dicit ipsum verae lucis exortum, per quem de potestate tenebrarum mundus ereptus est. Mane ergo, inquit, surgamus ad vineas; ac si patenter dicat: Quia noxa priscae infidelitatis abscessit, quia lux Evangelii coruscantis jam apparere incipit, surgamus, quaeso, ad vineas, id est, ad Ecclesias per orbem Deo instruendas operam demus.

Videamus si floruit vinea, etc. Floret vinea, cum Ecclesia prima fidei et confessionis, prima rudimenta percipit. Flores autem fructus parturiunt, cum fides (1202B)et confessio sanctorum prompta efficitur, ad exercenda etiam opera justitiae, ne fides eorum sine operibus otiosa inveniatur esse, vel mortua. Florent mala punica, cum hi qui in fide et recta operatione profecerint, desiderium patiendi pro justitia percipiunt: mala enim punica, quia sanguinei videntur esse coloris, apte passionem, vel Domini Salvatoris, vel fidelium ejus figuraliter exprimunt. Recte autem in singulis his sponsa dilecti sui praesentiam requirit, dicens: Egrediamur in agrum, commoremur in villis, surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, et caetera; quia nullatenus Ecclesia, vel ad bene operandum egrediendo procedere, vel in exercitio bonae operationis persistendo commorari, vel salutem ac propositum bene agendi assurgere, vel animas auditorum (1202C)suorum, quantum profecerint, discernere sufficit, sine ejus gratia qui coelum ascensurus promisit, Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Quod si haec a persona antiquorum justorum dicta accipere voluerimus, potest appellatione mane, ubi ait, Mane surgamus ad vineas, ipsum Dominicae incarnationis tempus designatum non incongruenter intellig; desiderabant enim multi prophetae et justi videre tempora quae apostoli viderunt; cupiebant usque ad novam adventus illius lucem, si posset fieri, in carne perdurare, ut possint ipsius in carne docentis, et auscultare sermones, et adhaerere promissis, ipso praesente in carne de ipso postea credituris facere sermonem. Caetera eodem quo superius sensu possunt (1202D)accipi, Ibi dabo tibi ubera mea, ibi videlicet ubi ad videndas vineas et mala punica, si florerent, aut fructus parturiant, venerimus. Ubera autem Ecclesiae doctores constat esse parvulorum illius, quae nimirum ubera Domino dat, cum in ejus obsequium praedicatorum suorum, et facta exhibet et verba, ut sicut parvulos sedula intentione lactare solent nutrices, ita illi taliter se agere studeant, quatenus aspectu pariter et auditu, hi qui rudes sunt adhuc, in Christo proficere valeant, atque ad robur usque spiritualis pertingere juventutis, dignique fiant quibus beati Joannis voce dicatur, Scripsi vobis, juvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum (I Joan. II). Nolite diligere mundum, (1203A)neque ea quae in mundo sunt (Joan. II). Recte autem Ecclesia, cum deprecata esset Dominum, dicens, Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, et caetera quae sequuntur; ita conclusit, Ibi dabo tibi ubera mea: ac si aperte diceret: Idcirco te tantopere deprecor, ut spiritualem mecum ineas laborem, quo et novos tibi populos semper acquirere valeam, et eos qui jam acquisiti sunt quomodo se habeant, quantum in fide profecerint, discernere sciam; quia parvulorum paedagogos meorum diligentissime tibi mancipare contendo, ita ut nulla eis, nisi quae ipse jussisti, vel exemplo, vel verbo sequenda praemonstrem. Ad quae ubera pertinere se noverat ille qui ait, Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. II), ita desiderantes vos. Dedit (1203B)hujusmodi ubera dilecto suo, et non alteri cuiquam sponsa, cum audiens ab ipso, Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus in quod assumpsit eos (Act. XIII), continuo jussis obtemperare curavit.

Mandragorae dederunt odorem in portis nostris. Portae Christi et Ecclesiae sunt iidem doctores, qui et uberum vocabulo fuerunt expressi: qui, ut saepe dictum est, ubera sunt, quia lactant parvulos ejus et infantes, crebra agentes industria ut etiam ex eorum ore laus Domino perfecta promatur. Portae sunt autem, quia quos erudiunt, per ministerium verbi et regenerationis, in habitationem sanctae civitatis introducunt; de quibus Psalmista, Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI). Unde et in Apocalypsi de eadem civitate (1203C)Joannes ait, Et habebat murum magnum et altum, habens portas duodecim (Apoc. XII), quia nimirum primi Ecclesiae doctores, id est, apostoli duodecim sunt electi. In hujusmodi ergo portis mandragorae dederunt odorem, cum apostoli eorumque successores spiritualium ex se virtutum famam longe lateque sparserunt. Merito ergo ibi venire Dominum deprecatur Ecclesia, ad auxilium coelesti ferendum praedicationi, ubi ipsos praedicatores praecipuis novit fragrare virtutibus. Sed et quisque alias mandragorae naturas, quotve medicamentis congruat, diligentius exquisierit, profecto inveniet, quia significandis fidelium virtutibus convenienter aptatur. Est enim herba aromatica, habens radicem formae humani corporis (1203D)similantem; mala vero suaveolentia in magnitudine mali matiani. Unde et eum Latini, malum terrae vocant. Habet autem hujusmodi virtutem, ut per eam somnus frequenter accersatur, ubi vigiliarum aegri afflictantur incommodo. Pessimis autem molestatur vigiliis, qui hujus mundi curis ac desideriis exuere quaerit animum, sed usu pravae consuetudinis moratus, necdum obtinere, quam quaerit, requiem valet. At qui suae infirmitati sollicito studiorum spiritualium exercitio mederi satagit, fit ut, recedentibus paulatim vitiorum bellis, ad illam mentis quietem perveniat de qua in superioribus hujus carminis loquitur sponsa, Ego dormio, et cor meum vigilat; hoc est, Ego quiesco a curis rerum temporalium, et cor meum vigilat in contemplatione perennium bonorum. (1204A)Item, si quorum corpora propter curam secanda sunt, hujus cortex vino immissus ad bibendum datur, ut soporati dolorem non sentiant. Cujus naturae ratio quid in spiritualibus medicamentis agendum significet, facile patet: languescit namque graviter anima quae magnis est vitiorum subacta ponderibus; et haec velut curanda medicis offertur, cum eam doctores sancti carnalibus resistere voluptatibus hortantur. Sed quia non potest sine gravi dolore relinqui, quod cum grandi solebat amore teneri, secari videtur ab eo qui ab inveterata eam illecebrarum consuetudine retrahit. Sed ne hujusmodi sectio languenti animae intoleranda forte videatur, danda est potio salutaris, per quam utiliter sopita, dolorem secturae non sentiat. Revocanda est (1204B)ad mentem poena aeterna flammae gehennalis, quae negligentes suae salutis animas perpetuo torquebit; reducenda ad memoriam gloria patriae coelestis, ubi susceptae justorum animae regnabunt sine fine cum Christo: haec enim potio doctrinae salutaris est, quae animam diu languidam a Deo, vel soporatam huic mundo, vel potius mortuam reddat, ut facillime cuncta quibus prius inhaerebat oblectamenta sibi patiatur, imo etiam gaudeat auferri. Item mandragorae illius mederi perhibetur, qui nausea laborant, ita ut nec continere valeant, nec accipere cibos delectentur. Cibus autem animae, sermo est veritatis, quem qui vel audiendo recipere, vel auditu acceptum in ventre memoriae retinere nequeunt, pessimo prorsus ac periculoso languore (1204C)tenentur, quia nimirum necesse est ut eorum vita desperetur, qui panem vitae, aut acceptum conservare, aut saltem percipere fastidiunt: cui videlicet languori crebra sanctorum exempla, et praesens forma virtutum solet praebere medelam, dum fastidiosus quisque ac negligens visis sive auditis bonorum operibus, rememorata supernae gloria retributionis, et ipse bonorum actus laboresque quaerit imitari temporales, quo perpetuae illorum felicitatis mereatur cohaeres haberi. Quicunque ergo talis est, quasi per fructum mandragorae ad spem salutis et vitae perductus est. Quicunque doctorum tantam Spiritus gratiam, tantum habent studium pietatis, ut quisque eos viderit vel audierit, mox mente mutatus, ipsorum sequi vitam incipiat, merito (1204D)mandragorae formam tenent, quia vitae alimentum in nauseantium cordibus figunt. Et pulchre sponsa deliciis opima vivificis, non solum vinearum, malorumque fructus sponso intuendos, sed etiam madragorarum odores, succosque salubres promittit: non tantum ea quae manducari possunt et bibi, verum et illa se habere gloriatur, quae fastidientibus cibum sive potum, gratum facere queant, et suavem, quia profert et Ecclesia ante conspectum sui auctoris dona verbi coelestis, cibaria videlicet et pocula vitae, profert ministros idoneos, qui haec et esurientibus sitientibusque praedicando apportent; et insuper eam fastidientibus ipsi praelibando, id est, prius operando, dulcia reddant. Profert quasi (1205A)vineas, catervas electorum innumeras; profert et mala punica, martyrum agmina confessionis invictae fulgore pretiosa; profert spiritualia charismata, quibus praecordia pigrorum ad contuenda atque imitanda bonorum exempla succendat.

Omnia poma nova et vetera, etc. Poma nova et vetera, praecepta sive promissa sunt Novi et Veteris Testamenti, quae omnia dilecto suo servavit Ecclesia, quia ipsum solum esse novit qui utrisque et praecepta daret, et servantibus praemia digna redderet; solum esse novit eum qui et minora per angelos antiquis suis famulis, et majora per seipsum nobis, vel mandata ederet, vel polliceretur praemia. In qua sententia fortiter retundit Ecclesia sectas Photinianorum, qui Dominum Salvatorem ante Mariam fuisse (1205B)negant; refellit et insaniam Manichaeorum, qui alium legis, alium esse Deum Evangelii dogmatizant. Item poma nova et vetera, justi sunt Testamenti Novi et Veteris, quorum nullus potuit, quamvis eximia sanctitate insignis, regni edita [adyta] coelestis ante incarnatam passionem, resurrectionem, ascensionem Domini Salvatoris intrare. Dixit Ecclesia temporis illius, quae nunc discretionis gratia Synagoga vocatur, Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Ac si aperte dicat: Scio certissime quia nemo nisi per gratiam tuam potest salvari, nemo mortalium potest perfecte jam beatus fieri, priusquam tu, mortalis effectus, iter verae beatitudinis ad coelestia pandas. Quoscunque enim justos vidi, cunctos tuo sacrosancto adventui fide certa servavi, per quem eos ad (1205C)perfectam felicitatem perventuros esse didici. Cui simile Novi quoque Testamenti Ecclesia depromit sententiam voce sui primi pastoris, ita eos qui aliter sapiebant, contestans, Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XV). Probat autem sententia sequens veram hanc esse expositionem hujusce sententiae, cum subditur:

CAPUT VIII. XXXII. Quis mihi det fratrem meum, etc.? Et in multis enim, et in omnibus, et in hoc maxime loco testatur hoc carmen, quia nil carnale et juxta litteram (1205D)resonet, sed totum se spiritualiter ac typice velit intelligi: quae enim potest esse feminarum quae dilectorem dilectumque suum repente desideret non esse juvenem, ut fuerat, sed in aetate infantili fratrem sibi denuo nasci, suaeque genitricis uberibus parvulum nutriri, quem jam adultum reperire consueverat? Ergo antiquorum vox est ista justorum, qui Dominum Salvatorem, quem in divinitate Patri et Spiritui sancto consubstantialem credebant, ac debitis venerabantur obsequiis, in hominis quoque habitu, et hominibus consubstantialem videre cupiebant, ut quae in prophetia noverant in ipso, de quo praecinebantur, completa viderent. Desiderabant illam aptissimam sui Conditoris vocem audire, quam extensis in discipulos manibus protulit dicens, Ecce (1206A)mater mea et fratres mei (Marc. III). Cupiebant delectabile illud accipere nuntium, quod post triumphum resurrectionis acceperunt iidem discipuli, Ite nuntiare fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt (Matth. XXVIII); attestante eisdem ipso dilecto, qui alibi eisdem discipulis dicit, Multi prophetae et justi cupiebant videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII). Quod ait, Sugentem ubera matris meae, non de ipsa gloriosa Dei genitrice specialiter valet intelligi, de qua veraciter dictum est, Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. X); et de qua ipse in Psalmo, De ventre, inquit, matris meae, Deus meus, es tu (Psal. XXI); quod est aperte dicere, Qui meus ante saecula Pater eras, ex quo esse homo coepi, es (1206B)et Deus meus. Non enim potuit Salomon vel aliquis illius aevi justus beatam Mariam sibi matrem dicere, quae tanto post tempore nascitura erat in mundo. Sed matrem suam dicit Synagoga humanae naturae substantiam, de qua et ipsa nata erat, et Redemptorem omnium nasci ac nutriri desiderabat. De cujus nativitate adhuc ingenti fervens amore subjecit: Et inveniam te foris, etc. Intus quippe erat dilectus, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Sed ut foris quoque possit inveniri, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). Viderunt namque patriarchae, viderunt prophetae Dominum, sed intus, id est, in contemplatione mentis spirituali, non in oculi carnalis intuitu. Viderunt eum, sed in imagine, sed in angelicae (1206C)forma substantiae; at ipsam ejus naturam, quae per angelos se quomodo voluit ostendebat, nequaquam videre valebant. Denique legifer ipse, qui audire meruit, Ostendam omne bonum tibi (Exod. XXXIII), rursum audivit, Non poteris videre faciem meam, non enim videbit homo faciem, et vivet (Exod. XXXIII). Felices, qui inter se conferre meruerunt, Invenimus Messiam, qui dicitur Christus (Joan. I), et iterum, Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum, filium Joseph a Nazareth. Nam et talibus apte convenit, quod ait: Ut inveniam te foris, ac deosculer (Cant. VIII). Inventum quippe dilectum deosculata est Synagoga, in eis qui nunc facie ad faciem in veritate assumptae carnis videre, (1206D)qui cum eo ore ad os loqui meruerunt. Hoc est namque osculum, id est, amantissimum illud oris illius donum, ac mutuae commercium allocutionis, quod in hoc carmine Synagoga ante omnia quaerebat, ita incipiens: Osculetur me osculo oris sui. Bene autem optando subjungit, Et jam nemo me despiciat: despecta namque erat externis hominibus Ecclesia, quasi parva et nullius pretii, quandiu brevissimis Judaeae terminis claudebatur; at ubi, veniente in carne Domino, per omnes coepit gentes dilatari, terribilis jam mundo effecta est, quasi orbem impletura universum, et cultum omnium dejectura deorum; namque eam non fuisse despectui, sed terrori potius, ut aciem castrorum ordinatam, per id maxime probatum est quo ei bellum publice toto orbi (1207A)indictum est: in quo tamen bello ipsa, sive vivendo, seu moriendo superans, magis est facta mundo omni terribilis. Despecta erat etiam immundis spiritibus Ecclesia, quia se genus humanum decepisse, ac de patria coelesti in hoc exsilium aerumnamque multifariam detraxisse jactabant, nullumque fuisse hominum qui a suo dominatu per omnia posset immunis existere. At postquam Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, venit in mundum, tentatusque vicit hostem ipsum cujus tentatione quondam victus est protoplastus, pertransivit etiam benefaciendo et curando omnes oppressos a diabolo, atque ad ultimum moriendo destruxit eum qui habebat mortis imperium, omnemque secum justorum praecedentium multitudinem ab inferis educens, ad (1207B)illius regni quod protoplastus amiserat gaudia perduxit, ac suae victoriae signum fidelium frontibus imposuit. Jam non est eis despectui bonorum vita hominum, quia se per hominem victos esse vident, humanumque genus ad regnum, quod ipsi superbiendo amiserant, dolent esse translatum. Licet et de sanctis credere angelis, quia minus vitam electorum despexerint hominum, postquam Deum ac Dominum suum, in tantum amare genus humanum cernebant, ut etiam ipse homo fieri, inter homines conversari ac mori dignaretur. Hinc est enim quod ante incarnationem ejus adorari se ab hominibus patienter ferunt; Joannem vero in Apocalypsi adorare se incipientem prohibet angelus, dicens, Vide ne feceris, conservus tuus sum, et fratrum tuorum, (1207C)habentium testimonium Jesu: Deum adora (Apoc. XII, 17). Unde merito adventum ejusdem Domini Jesu suspirans antiqua illa electorum multitudo dicebat, Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer, et jam nemo me despiciat? Ubi et apte subjungitur:

Apprehendam te, etc. Ita autem haec loquitur Synagoga, quemadmodum Paulus ait, Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt (I Thess. IV). Qui cum certum haberet, diem usque judicii in carne se durare non posse, propter consortium tamen unius ejusdemque fraternitatis, illorum se numero jungit, qui in adventu Judicis vivi invenientur in carne. Et hic (1207D)ergo plebs antiqua Dei ex persona loquitur illius suae partis, quae eum in carne apparentem esset visura: Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: prompta te ac fideli devotione venientem excipiam, et desideriis inhiantibus tua monita complectar, tua praestolabor promissa, te quoque ad coelos, peracta dispensatione carnis redeuntem laetis ducam luminibus, laeta omnibus voce praedicabo. Haec est enim domus matris ejus, felicitas scilicet patriae coelestis, ad cujus inhabitationem natura humana creata est, ad quam perpetuo possidendam, si nemo peccasset, totum genus humanum de deliciis paradisi, in quo positus est homo primus, sine media morte transiret. In hanc ergo domum se Dominum introducere Ecclesia promittit, non id sua virtute (1208A)perficere valens, sed suis votis, ut perficiatur, exoptans, suis praeconiis perficiendum, sive perfectum praedicans; quomodo Psalmista exaltare illum ad coelos potuit, qui tamen dixit, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me (Psal. XXIX). Quod est aperte dicere, Quia meae naturam fragilitatis suscipere dignatus es, recte tuae praeconia virtutis, qui hanc clarificasti, infatigabili mentis delectatione profiteor.

Ibi me docebis, etc. Ibi me docebis, in ipsa carnis substantia, in qua te foris inventura sum et osculatura; ibi tui Evangelii mihi praecepta, quae prophetae, lex et psalmi promiserunt, dabis: ibi me potiora quam in lege et prophetis legebam, sperare dona docebis; vel certe altius intelligendum: ibi me docebis in illa domo matris meae, in quam te ducere (1208B)laetifico oculorum comitatu, simul et laude verborum desidero. Ibi enim docuit ac docet Ecclesiam, ex ea parte ejus quam ad se illuc recepit. Ibi docebit omnem Ecclesiam, cum, peracto universali judicio, nusquam sancti illius erunt, nisi omnes in coelo cum ipso. Quid ibi doceat, ipse in Evangelio designat, cum in illo sermone dulcissimo ac largissimo, quem cum ea ultimum ante passionem habuit, dicit inter alia: Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis, id est, palam Patrem ostendam vobis.

Et dabo tibi poculum ex vino condito, etc. Dat ex vino poculum Ecclesia Domino, cum acceptis ejus beneficiis, magnam ferventis gratiam rependit amoris, (1208C)et ipsum vinum non purum, sed velut pigmentariorum nobilium admistione conditum, cum amor idem bonorum quoque operum attestatione probatur. Neque ea tantum opera quae amorem Conditoris, sed illa non minus quae fraternam in nobis dilectionem probent, habere nos decet, si dignum ei et acceptabile devotionis nostrae poculum porrigere curamus. Quae aperte distinguit ipse cum, discipulos admonens ne justitiam suam facerent coram hominibus ut videantur ab eis, in completione ejusdem sententiae, tria mox genera bene actionis subdidit, eleemosynam videlicet, orationem et jejunium; manifeste significans quia in his tribus justitia deberet nostra consistere. Ad eleemosynam quippe pertinent omnia quae in necessitatem proximi sublevandam (1208D)misericorditer operamur; ad orationem, cuncta quae ad placandum nobis Conditorem nostrum devota pietate gerimus; ad jejunium, tota mentis castigatio, qua nos a vitiis mundique contagiis abstinere curamus. Et quia sancta Ecclesia dilecto suo non tantum vitae munditiam offert, sed et pretiosum mortis calicem in plerisque suis membris pro ejus dilectione suscepit, recte cum dixisset, Et dabo tibi poculum ex vino condito, subjunxit, Et mustum malorum granatorum meorum. Eadem quippe sunt mala granata quae et mala punica; sed granata, propter granorum multitudinem; punica dicta, quia in Africa et circa Carthaginem maxime abundant: quae quia beatorum martyrum figuram teneant, color (1209A)ipse roseus indicio est. Et bene mustum malorum, non autem potionem, aut merum, aut siceram appellat, ut fervorem inexstinguibilis designet amoris in corde triumphalis exercitus. Mustum enim, id est, vinum statim a lacu sublatum, majoris esse solet fervoris; ideoque merito flagrantissimae illorum virtuti congruit, qui ad visionem Conditoris etiam per ferrum flammasque transire non dubitant: nam quod hujusmodi potio non solum aestus stomachi, et corruptum ventrem sanare dicitur, sed et in reliquis prodesse visceribus, quis non videat quia fervor charitatis, quo magis abundat, eo amplius cooperiat, imo etiam exstinguat multitudinem peccatorum? Dicat ergo antiqua congregatio justorum, adventum in carne sui auctoris videre desiderans, (1209B)dicat, Ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Ac si aperte protestetur: Ibi, id est, in ipso tempore vel loco in quo te foris invenero et alloqui meruero, et tu mihi ea quae Filium Dei in homine hominibus apparentem decet, mandata proferes ac dona, et ego tibi famulatum integri cordis, eum qui vere Deo debetur, impendam; quia nimirum adventus ejus laboranti in adversis mundi Ecclesiae requiem coelestem, et interim in spe, et in futuro largitur in re, recte illa subjungit:

Laeva ejus sub capite meo, etc. Per laevam quippe ejus sacramenta incarnationis, et praesentiae dona ejus designat; per dexteram vero ea quae in futuro (1209C)percipiunt electi praemia figurantur: in quibus non solum visio divinae majestatis, sed et gloria est clarificatae humanitatis, ejusdemque unius Mediatoris Dei et hominum. Unde bene laevam ejus sponsa sub capite suo poni, dextera autem se illius amplexari desiderat, et nunc per temporalia ejus subsidia, a mundi perturbatione quiescat, et tunc manifesta ipsius visione perpetuo fruatur. Et quidem aeternam sanctorum requiem nullus unquam turbo interpellat. Unde recte dicitur, Et dextera illius amplexabitur me, quia nimirum divinae praesentia majestatis undique suos coelesti in regno circumteget, ne aliqua felicitatem Deo dignam, vel memoria miseriae violet, vel metus finis angustet. Unde et in Apocalypsi Joannes, Et absterget Deus, inquit, omnem lacrymam (1209D)ab oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt: et iterum: Et nox ultra non erit. Et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum (Apoc. XXII). At vero ea quae in praesenti fidelibus conceditur requies perfecta esse nequaquam potest, quia necdum antiqua inimica destructa est mors. Unde fit ut plerumque felix bonorum quies, et quasi sopor gratissimus, qui intentam divinis rebus mentem eorum huic mundo velut insensibilem facit, improborum turbetur incursibus, eorum videlicet qui felicissime dormitionis ignari, vigilare potius mundi labentis amore consuerunt. Atque utinam soli, qui ad mundum (1210A)aperte pertinent, pacemque impugnarent Ecclesiae, et non etiam ipsa in se eos qui spiritualia ejus studia carnalibus suis moribus impediant, teneret. Verum quia et ipsa plures gignit tales, admonet eos Dominus ne animos fidelium Ecclesiae orationi, sive lectioni, seu aliis pietatis actionibus deditos inquietare praesumant, dum, audito desiderio cordis ejus, ipse continuo subjunxit:

XXXIII. Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, etc. Et tales enim animae filiae Jerusalem recte vocantur, quia corpori sanctae Ecclesiae per lavacrum sunt regenerationis unitae, quia ad regnum coeleste tendunt, quamvis super fundamentum rectae fidei, non aurum, non argentum, non lapides pretiosos, sed ligna, fenum et stipulam aedificent. Ne ergo suscitetis, (1210B)inquit, dilectam tumultu carnalium perturbationum, et vigilare faciatis a quiete placidae suae devotionis, qua conspectui sui Conditoris adstare delectatur. Donec ipsa velit, id est, donec, rite completis divinae servitutis obsequiis, ipsa ad communem redire curam humanae fragilitatis necessitatibus admonita consentiat. Et quia, postquam ad fidem Dominicae incarnationis Judaea confluxit, secuta est et gentium multitudo, ejusdemque gratiae particeps festinavit, admirata inopinatam ejus conversionem, Judaea repente exclamat. XXXIV. Quae est ista quae ascendit in deserto, etc.? Ascendit autem Ecclesia gentium de deserto, quia quae plurimo tempore a suo fuerat Conditore derelicta, proficientibus jam fidei et operis boni gradibus, (1210C)ad ejus gratiam pervenit, impleta Isaiae prophetia, qua ait, Laetabitur deserta et invia exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium (Isai. XXXV). Deliciis affluens, illis nimirum de quibus supra dicit sponsus, Quam pulchra es et quam decora, charissima in deliciis! hoc est, in desideriis vitae coelestis. Innixa super dilectum meum: merito super illum innixa, sine cujus adjutorio non solum ad superna ascendere, sed nec resurgere quidem valebat: nam et virtutum profectus et ipsa fidei initia non nisi Domino largiente possumus habere. Hanc ergo novae gentium conversionis gratiam magis Judaea mirabatur, quo se solam, et eos qui in suum ritum per mysterium circumcisionis reciperentur, ad hanc pertinere credebant, (1210D)ut liber Actuum Apostolorum apertissime testatur. Unde et cum admirata dixisset, Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, magis admirando conclusit, Innixa super dilectum meum. Meum, inquit, dilectum, id est, quem me solam diligere, caeterisque autem nationibus esse rebar ignotum; cui respondens ille, Qui est pax nostra, qui fecit utraque unum: et veniens evangelizavit pacem nobis qui longe fuimus, et pacem his qui prope (Ephes. II), admonet eam meminisse gratiae, per quam ipsa gravissimis erepta malis ad viam conversa est veritatis, et aliorum quoque congaudere saluti, cum auctor ipse salutis et vitae sit dives in omnes qui invocant illum. XXXV. Sub arbore malo suscitavi te, etc. Arbor (1211A)malus aptissime lignum sanctae crucis exprimit, in quo ipse pendere pro omnium salute dignatus est; in cujus laudibus supra dixit Ecclesia, Sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub arbore ergo malo suscitavit Dominus Synagogam, quam per fidem suae passionis a perpetua morte revocavit. Sub qua etiam arbore corrupta violataque est mater ac genitrix ipsius, major videlicet, ac senior ejusdem portio plebis. Illa nimirum quae principum suorum persuasione seducta, Barabbam pro Domino elegit; stulta temeritate conclamans, Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Et haec enim sub arbore crucis erat, non hujus se quidem fidei humiliter mancipando, sed hujus super se vindictam pertinaciter imprecando. (1211B)A cujus societate secernens eam, quae credere consensit plebem, hortatur Dominus ut memoriam collatae sibi gratiae fixo in corde retineat, sed et opera perceptae fidei digna conjungat. Sequitur enim: Pone me ut signaculum super cor tuum, etc. Pone me super cor tuum, per cogitationem; super brachium tuum, per operationem, ut et intus sit charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I); et eadem cordis devotio, quam internus videt arbiter, etiam foris cernentibus, ad gloriam Patris, qui est in coelis, boni operis exhibitione probetur. Bene autem ait, Pone me ut signaculum: solemus enim saepe signum aliquod digito vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei cujus frequentiorem habere memoriam curamus. (1211C)Hoc ergo more etiam nos Dominus, ut praesenti signaculo semper admonitos, sua vult mandata retinere, juxta quod ipse praecipit, dicens de lege, quam dedit: Erit ergo quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem ante oculos tuos (Exod. XIII). Fit autem ut si ejus memoriam nostro in pectore continuo ferimus, ut et ipse, qui hanc nobis gratiam contulit, nostri memor in aeternum, nos in coelesti regno sua felices praesentia, ut signaculi vice conservet, juxta quod eximio plebis suae duci promittit, dicens, Assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus: et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus (Aggaei II). Cui contra reprobans eum, qui post fidem ad apostasiam conversus est, et abjiciens dicit, Si fuerit Jechonias (1211D)filius Joachim, regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum (Jerem. XXII). Vel certe altius intelligendum, quia signaculum, ubi ponitur, indicium solet esse arcanorum, rerum pretiosarum, et quae temerari non debeant; sicut de Domino scriptum, Et stellas claudit, quasi sub signaculo (Job. IX): videlicet ut non nisi ipsius, qui signavit, permissu aperiantur, et jussu. Hinc est quod Abraham signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei quae est in praeputio; per circumcisionem namque quam in carne accepit signabatur quod fides illa quam et ante circumcisionem jam acceperat, ad mundationem et cordis valeret, et corporis; quam et nos modo sine circumcisione carnis habemus, in (1212A)qua et justificamur, juxta illud prophetae et apostoli, Justus autem ex fide vivit (Rom. I). Itaque Dominus noster Jesus Christus ponendus est ut signaculum super cor nostrum, ut signaculum super brachium nostrum, ut cuncta, quae in carne gessit vel dixit, arcana esse et coelestia noverimus. Quia enim ipse Dei virtus, et Dei sapientia, ponimus eum ut signaculum super cor nostrum, cum ea quae dixit, ita discimus quasi veraciter divinae sint verba sapientiae; ponimus eum ut signaculum super brachium nostrum, cum ea quae fecit, ita audire et pro modulo nostro sequi satagimus, quasi vera sint exempla virtutis. Item, ut signaculum super cor et brachium nostrum ponimus Dominum, cum ejus mandata in praesenti pro illius mercedis, quam videre necdum (1212B)valemus, perceptione servamus.

Quia fortis est, ut mors, dilectio, etc. Haec dilectio, sive aemulatio, et in Domino Redemptore nostro, et in electis ejus, recte potest intelligi: fortis enim, ut mors, erat dilectio qua nos ipse dilexit, quia tanta nimirum erat ut per hanc pro nobis ad mortem usque veniret. Unde ait, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV). Aemulatio qua nos zelatus est dura sicut infernus existebat, quia nullis adversantium hostium tentamentis potuit a nostrae salutis cura revocari, sicut nec infernus ullis miserorum cruciatibus valet mitigari, atque a sententiae suae severitate commutari. Austera quidem haec videtur comparatio, sed quo austerior datur comparatio, eo (1212C)arctior zelantis nos Domini commendatur affectus. De quo ipse, eliminatis de templo perfidis, ait Patri, Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII). Quo autem major ejus ostenditur aemulatio, eo gravior nos, si hanc spernimus, sequitur damnatio. Sed et fidelium ejus fortis est ut mors dilectio, quia nec per mortis ipsius acerbitatem ab ea valent divelli. Unde confidenter aiunt, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII)? Aemulatio illorum pura ac Deo devota inferno assimilatur, quia sicut ille eos quos semel ceperit nunquam amittit, sic pertinacia ferventis zeli eorum nullo unquam tempore frigescit. Ipse est enim zelus quo accensus Phinees fornicatores stravit in eremo; ipse (1212D)quo ardebat Elias, cum post suspensas coelo aquas, et post triennium revocatas, post interfectos prophetas Baal, et conversum cor populi ad Dominum, aiebat: Zelo zelatus sum pro Domino exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini filii Israel: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos gladio occiderunt (III Reg. XIX); ipse, quo utebatur Petrus cum mentientes Deo neophytos ad mortem usque perduxit; ipse de quo Paulus ad Corinthios: Aemulor, inquit, vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quae est in Christo Jesu (II Cor. XI). Opportune autem illata est hoc in loco amoris sive (1213A)zeli magnitudo perfecti, ubi admirante Judaea, novam gentilitatis conversationem admonebat eam Dominus ut praestita sibi dona pietatis ad mentem reduceret, quia videlicet post corruptionem genitricis ac matris suae, ipsa per arborem crucis in resurrectione prima sit excitata [ad.] gratiam. Ita etenim haec sententia superioribus potest convenienter aptari: Memento, o collecta ex Judaeis Ecclesia, per lignum meae passionis pervenisse te ad vitam, et ne unquam obliviscaris quia magnitudo dilectionis et aemulationis me pro te ad mortem usque perduxit. Neque mireris me conversam ad fidem meam recepisse turbam gentilium, quam tanta dilectione, tanto zelo perficiendae meae voluntatis accensam vides, ut facilius videatur vel morti persuaderi posse, ne ultra animas (1213B)rapiat e mundo, vel inferno, ne raptas suscipiat, quam illi, ut aliquando mea recedat a fide. Ne putes te nuda solummodo professione verborum mihi posse placere, quin potius si vis ad vitam venire, pone me memoriam voluntatis ut signaculum super cor, pone super brachium tuum; atque in tantum dilectione sive divina seu fraterna mentem imbue, tantum aemulare, ne absque tuae plebis aggregatione civium supernorum summa compleatur, ut ipsa tua dilectio, ipsa aemulatio nullo rerum adversantium sive blandientium statu possit immutari vel minui. Quidam hoc quod est dictum, Dura sicut infernus aemulatio, de aemulatione invidiae quam Synagoga adversus Ecclesiam gentium saepe habebat dictum accipiunt; de qua et in Actibus Apostolorum ita legitur, (1213C)Sequente autem sabbato, pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur (Act. XIII). Quae videlicet aemulatio dura est ut infernus, quia nimirum animam quam ceperit impietatis peste consumit. Hinc enim scriptum est, Zelus apprehendit populum ineruditum, et nunc ignis adversarios comedit. Quod si ita intelligitur, merito admonet Synagogam Dominus ne hac aemulatione contra Ecclesiam teneatur, cum eam viderit de deserto vitiorum ascendisse, ac deliciis coelestibus affluentem, irrevocabili mente suo adhaerere dilecto, ne forte aliis invidendo bona quae ipsa habere poterat amittat. Quo dicto plura de virtute (1213D)dilectionis accumulando subnectit, dicens: Lampades sunt ignis atque flammarum: ignis videlicet in eadem charitate qua ipsi intrinsecus fervent; flammarum vero, in operatione justitiae qua etiam aliis longe lateque clarescunt. Annon lampades ignis se esse prodebant, qui dicebant, Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV)? Annon lampades flammarum voluit esse nos Dominus, quibus ait: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona (Matth. V)? Hae sunt lampades quas quae habent virgines cum sponsus advenerit, thalamum cum ipso regni perennis introibunt. Quae videlicet amorem ejus ac timorem super cor suum et brachium posuerunt, id est, omnes cogitatus et actus suos ejus (1214A)praeceptis subdiderunt. Tunc vero stultarum lampades exstinguuntur, quia nimirum opera, quibus coram hominibus fulgere videbantur obtenebrescent cum internus arbiter affuerit et manifestarit consilia cordium, quia bona sua opera obtentu transitoriae gesserunt laudis.

Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, etc. Aquas multas et flumina tentationum dicit incursus, quae sive visibiliter seu invisibiliter animas fidelium impugnare non desinunt: nam et per apertos fidei adversarios, et per falsos fratres, et per occultas antiqui hostis insidias eos superare conantur; nec tamen ullatenus capere tentationibus norunt corda quae in charitate radicata et fundata esse consueverunt, stat enim firma promissio veritatis, qua (1214B)dicitur: Cum transieris per aquam, tecum ero, et flumina non operient te (Isai. XLIII); et in Evangelio de domo quae super petram aedificata est: Inundatione autem, inquit, facta illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere; fundata enim erat super petram (Matth. VII); et quoniam in quacunque mente amor abundaverit aeternorum bonorum, mox labentium rerum vilescit, recte subjungitur:

Si dederit homo omnem substantiam domus suae, etc. Haec sententia non eget expositione verborum, quam et ipsi in primis apostoli, et innumera postmodum turba credentium suis quam sit vera comprobavit exemplis, cum pro dilectione veritatis omnia quae in hoc mundo possidere videbantur relinquere, et nihil perdidisse sibi visi sunt, dummodo vera in (1214C)coelis bona perciperent: Quod in Evangelio Dominus duabus continuis parabolis aperte signavit: Simile est, inquiens, regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit, homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum (Matth. XIII). Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas; inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam (Matth. XIII). Unde praedicator egregius multum egregie dixit, Propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo (Philipp. III). Quod si legatur, ut quidam codices (1214D)habent, Despiciet eum, longe diversus gignitur sensus, ille videlicet quem commendat Apostolus dicens: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). Si ergo dederit homo omnem substantiam domus suae pauperibus pro dilectione, id est pro eo ut diligeret quasi nil dederit, ita despiciet eum ipse judex qui cor ejus a dilectione vacuum esse conspicit. Qui etsi contrarius superiori sensui esse videtur, non minus tamen virtus dilectionis, quam sit alta, quam sit necessaria, declarat; atque uterque eo pergit ut dilectionem in opere nostro simplicem signaculi semper vice circumferamus.

XXXVI. -- Soror nostra parva est, etc. Et haec Synagogae (1215A)Dominus admiranti fidem sive susceptionem Ecclesiae gentium loquitur; magna utique dispensatione, charitatis sororem ipsorum eam nuncupans, id est, et suam et Synagogae, ut eadem Synagoga et praesentiam sui Conditoris per gratiam esse factam recoleret, et de addita sibi in gratia germanae societatis, magis magisque gauderet. Soror est autem Domini Salvatoris, et omnis Ecclesia ejus de utraque plebe collecta, et unaquaeque anima sancta, non solum propter assumptionem ejusdem naturae quae [qua] et ipse factus homo est, sed etiam largitione gratiae, qua credentibus in se dedit potestatem filios Dei fieri, ut qui erat unicus Dei Filius, per naturam fieret primogenitus in multis fratribus per gratiam. Unde est dulcissimus ille ipsius ad Mariam sermo, (1215B)Vade autem ad fratres meos, ac dices eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum; Deum meum, et Dominum vestrum (Joan. XX). Dum ergo dicit, Soror nostra parva est, et ubera non habet, prima nascentis Ecclesiae de gentibus tempora designat, quando parva adhuc erat numero credentium populorum, et ad praedicandum Dei verbum minus idonea remanebat. Lege primum Actuum Apostolorum, qui ab decimo octavo Tiberii Caesaris usque ad quartum Neronis annum pertingit, et invenies ad praedicationem apostolorum plures credidisse turbas gentium; nusquam tamen eas toto illo tempore per annos circiter triginta praedicasse reperies. Parva namque erat adhuc Ecclesia gentium, et necdum ad generandos vel nutriendos per doctrinam Christo filius sufficiebat: (1215C)propter quod Synagogam monet Dominus ut germana utens charitate, salutaribus quae gaudeat auspiciis, pravitatique [parvitatique] ejus auxilia, quibus adolescere possit, adhibeat. Cui etiam quasi de commodis germane consulendo subjungit: XXXVII. Quid faciemus sorori nostrae, etc.? Alloquitur Ecclesiam, alloquitur Dominus animam quamque electam, cum eam de salute perpetua, sive per occultam sui Spiritus illustrationem, seu per apertam praedicantium vocem admonet, in qua videlicet allocutione mensuram virium nostrarum superna pietas inspicit, ac pro modulo capacitatis humanae sua dona largitur. Ait ergo: Quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? Ac si aperte dicat: Parva quidem numero est Ecclesia gentium, (1215D)et necdum ad subeundum verbi ministerium sufficit. Quid ergo tibi videtur, o Synagoga, erga curam ejus sororis, videlicet nostrae, esse faciendum tempore illo, quo illam per apostolos meos apostolorumque successores alloqui coepero? Utrum quasi parvulae adhuc, parva illi secretorum coelestium arcana committamus? an jam majorem eam per augmenta reddamus, quatenus bene proficiens, perfectiorum possit capax esse virtutum? Cui tacenti, et quid ipse velit potius auscultanti, continuo quid fieri deceat, aperit, ita subjiciens: Si murus est, aedificemus, etc. Solet autem muri nomine, vel ostii, Dominus ipse saepius in Scriptura sacra designari. Murus etenim recte vocatur, quia (1216A)Ecclesiam suam omni ex parte, ne ab hostibus diripiatur, communit; ostium recte, quia non nisi per ipsum, vel hujus societatem ecclesiae, vel moenia regni perennis intramus. Dicit namque de se ipse, Ego sum ostium ovium; per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Et iterum, Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV). Dicit de illo propheta, futura Ecclesiae dona praecinens: Ponetur in ea murus et antemurale (Isai. XXVI). Murus scilicet, ipse Dominus in carne apparens; antemurale autem, revelatio prophetiae, qui incarnandum eum a mundi origine praedicendo, structuram Ecclesiae non parum juverunt. Verum qui apparendo in carne Ecclesiam sibi sororem facere dignatus est, ipse ei etiam sui participationem nominis donavit, ut et murus videlicet diceretur (1216B)et ostium: murus quidem in eis qui majori eruditione ac virtute Spiritus praediti mentes fidelium ab incursionibus errantium munire ac defensare fortiter armis nequitiae resistendo sufficerent; ostium vero in illis qui, etsi minus sunt instituti ad repellenda haereticorum sive paganorum sophismata, simplicitate tamen catholicae fidei salubriter imbuti, ingressum regni volentibus praedicando panderent, eosque per mysterium secundae regenerationis, in atria vitae coelestis inducerent: sicut ejusdem sponsae membris perfectioribus, alia quoque virtutum vocabula, quae sibi specialiter competere non dubitantur, donare non refugit. Verbi gratia, Vos estis lux mundi (Matth. X), et iterum, Ecce ego mitto vos, sicut agnos in medio luporum (Luc. X); cum ipse sit lux vera, quae illuminat (1216C)omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Ipse immaculatus et incontaminatus agnus, qui abstulit peccatum mundi. Si ergo murus est, inquit, soror nostra, aedificemus super eam propugnacula argentea; ac si aperte dicat, Si idonea est Ecclesia gentium, in aliquibus suis membris, perversorum contraire doctrinis, habens aptos ad docendum viros; vel naturali videlicet ingenio callentes, vel institutione philosophica instructos, nequaquam his veri docendi ministerium tollamus, quin potius juvemus eos, datis Scripturarum sanctarum paginis, quo fortius possint ac facilius infirmos quosque ab insidiis custodire, vel doctrinae fallentis, vel exempli corrumpentis. Propugnacula enim argentea divinorum sunt apices eloquiorum, de quibus supra dictum est, (1216D)Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis, et de quibus in psalmo: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae (Psal. XI). Si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis; si sunt in ea qui verbo simplicis doctrinae parvulos imbuere norunt, et in penetralia sanctae conversationis inducere, proponamos eis immarcescibilia priorum exempla justorum, quibus efficacius memoratum implere possint officium: cedri etenim quod virtutes electorum designant saepe dictum est. Figura enim tabularum latitudinem exprimit cordis eorum in qua memoriam coelestium recipiant verborum; de qua propheta, Viam mandatorum tuorum cucurri, dum dilatares cor (1217A)meum (Psal. CXVIII). His etenim tabulis ornatum esse decebat, his ornari suos auditores cupiebat Apostolus, cum ait: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis, angustiamini, autem in visceribus vestris; eamdem autem habentes remunerationem, tanquam filiis dico, Dilatamini et vos (II Cor. VI). Unde et amatorem sapientiae Salomon admonet dicens; Scribe illam in tabulis cordis tui (Prov. VII). Haec autem erga se consilia sive promissa sui Redemptoris audiens Ecclesia, non jam exspectavit Synagogae cui loquebatur assensum sive responsum, sed ita protinus exsilivit, ac devota ei voce respondit:

XXXVIII. Ego murus, et ubera mea sicut turris, etc. Ego quidem murus recte cognominor, quia de vivis (1217B)sum compacta lapidibus, quia glutino charitatis adunata, quia super fundamentum immobile locata sum, quia nullo ictu arietis haeretici possum dejici. Firmum namque fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, Novit Dominus qui sunt ejus. Sed et sunt in me, qui majore gratia donati, quantum turris murum, tantum generalem fidelium vitam speciali altitudine virtutum transcendunt, qui et parvulos adhuc atque infirmos in fide, lacte simpliciores exhortationis, velut ubera nutriant, et omnia tela perversorum eximia dicendi potentia, quasi turris firma repellant: quae quidem omnia, non ex arbitrio meae libertatis habere potui, sed ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens, ipso largiente percepi, id est, ex quo donum mihi pacis suae per verbum reconciliationis (1217C)praestare dignatus est. Neque enim industria mea, vel coram eo venire, a quo longius recesseram, vel pacem quam perdideram recuperare valui; sed oblatam gratis ab illo multum gratanter accepi. Ex quo autem hoc mihi ipse donum largitus est, ex eo statim per virtutum crementa proficiens, et muro me jure comparandam, et ubera turris instar me habere profiteor, quia et hostiles a laesione civitatis illius acies constanter ejicio, et novos ei semper populos educare contendo: quod quia non nisi per donum concessae ab eo pacis facere potui, libet de virtute pacis ipsius adhuc plura referre. XXXIX. Vinea fuit pacifico, etc. Loquitur autem hoc Ecclesia, sive Synagoga, quam se aemulari, aut, ut mitius dicam, suam ad Dominum conversionem satis (1217D)mirari cernebat, seu certe pedisequis suis, quas filias Jerusalem hoc carmen appellare consuevit. Pacificus autem, quem nominat, est sponsus ac dilectus ipsius, Pater futuri saeculi, Princeps pacis (Isai. IX), cujus figuram Salomon et pacifico regni sui statu, et ipso nomine praetendit. In cujus pace fuit ipsa vinea, quia per ipsius gratiam constructa est Ecclesia catholica per orbem. Cujus plurimis quidem Scripturarum locis fit mentio, sed apertissime in evangelica parabola, qua scriptum est: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam, etc. (Matth. XX); ubi per operarios primae, tertiae, sextae, nonae et undecimae horae patenter exprimitur, (1218A)quia una eademque Christi Ecclesia toto hujus saeculi tempore, quod unius diei significatione comprehenditur, indefessa doctorum spiritualium labore excolitur. Item vinea fuit pacifico in ea, id est, in pace illa de qua praedixerat quod facta fuerit coram eo quasi pacem reperiens; quia quicunque habere pacem negligit, ad Ecclesiam Christi non pertinet, quamvis Christum confiteri et ejus videatur obtemperare mandatis. Factus est enim in pace locus ejus. Et Apostolus, Pacem, inquit, sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII); Cujus societatem pacis ipse etiam aspectus et forma vitis pulcherrimae nobis sequendam proponit, quae, ut beati Ambrosii verbis dicam, « ad imitationem (1218B)vitae nostrae primum vivam radicem defigit; deinde, quia naturae flexibilis et caducae est, quasi brachiis quibusdam, ita claviculis, quidquid comprehenderit, stringit, hisque se erigit et attollit. » Hujus est similis plebs Ecclesiae, quae velut quadam fidei radice plantatur, et reprimitur humilitatis propagine, ac ne quibus procellis saeculi possit reflecti, et tempestate deduci, claviculis illis et circulis, quasi amplexibus charitatis proximos quosque complectitur, et in eorum conjunctione requiescit. Quae videlicet vitis circumfoditur, quando exoneramur terrenarum mole curarum. Nihil enim magis mentem onerat, quam istiusmodi sollicitudo et cupiditas, vel pecuniae, vel potentiae. Circumfossa autem vitis, religatur ut erigatur, cum sanctorum exemplo noster attollitur affectus, (1218C)neque humilis et despicabilis jacet, sed uniuscujusque mens ad superiora se subrigit, ut audeat dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III). Haec autem vinea habet populos, quia sancta Ecclesia non de una gente Judaea, sed de omnium est nationum populis collecta. Quod propterea maxime addidit Ecclesia de gentibus, ut se ad hanc vineam pertinere posse doceret, et non Judaeam de singularitate datae sibi divinae cognitionis debere gloriari; cum Psalmista dicat, Laudate Dominum, omnes gentes (Psal. CXVI). Et Moyses ipse praedixit, Laetamini, gentes, simul cum plebe ejus (Rom. XV). Cujus videlicet vineae, quia et Domino magna est cura, ut intemerata conservetur, et magna hominibus necessitas ut ejus participes fiant, recte subditur:

(1218D)Tradidit eam custodibus, etc. Custodes namque Ecclesiae prophetae, custodes sunt apostoli, custodes prophetarum et apostolorum successores, qui diversa mundi aetate regimini illius superna jussione dati sunt; custodes sunt exercitus militiae coelestis, qui omni tempore saeculi labentis pro Ecclesiae statu curam gerunt, ne malignorum vel hominum vel spirituum irruptione turbetur. Vir autem pro fructu hujus vineae mille affert argenteos, quia profectus quisque pro acquisitione regni coelestis cuncta quae mundi sunt, relinquit: fructus namque laborum qui pro Domino temporaliter fiunt, perceptio est cum Domino sempiternae quietis et regni; de quo ipse dixit, Posui vos ut catis, et fructum afferatis, et fructus (1219A)vester maneat (Joan. XV); id est, ut operemini, et mercedem accipiatis, et merces ipsa nullo unquam fine terminetur. Virum autem perfectae virtutis hominem Scriptura vocare consuevit: nam et vir a virtute nomen accepit, qui profecto vir, id est, animus virtutis gratia sublimis pro hujus fructu vineae mille argenteos affert, cum cuncta sua temporalia relinquit, ut aeterna percipere bona mereatur. Argenteorum etenim vocabulo omnem pecuniae quae relinqui debeat speciem designat. Millenario autem numero, qui perfectus et integer est, universitas solet designari, ideoque per mille argenteos quos pro fructu hujus vineae vir afferre dicitur, universitas intimatur eorum quae perfecti quique pro Domino relinquunt; quae etsi aliquando parva sunt (1219B)censu, magna utique et copiosa illius aestimatione judicantur, qui non summam datae pecuniae, sed conscientiam dantis pensat hominis. Eadem autem est haec sententia, quae et supra aliis verbis ponitur, Si dederit omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nil despiciet eam: mille siquidem hic argentei pro omni substantia domus quae relinquatur positi sunt; dilectio autem, quae, cessantibus aliis charismatibus, in coelesti nos patria perpetuo complectitur, ipsa est fructus vineae quo tunc saturabuntur beati qui nunc in eadem vinea laborantes esuriunt et sitiunt justitiam. Sequitur deinde ipsius pacifici vox, quia docet quantum vineae suae, videlicet Ecclesiae, curam habeat, quid sua relinquentibus in aeternum conservet, quid singularis praemii custodibus (1219C)ejusdem vineae, hoc est, doctoribus retribuere disponat.

XL. Vinea mea coram me est, etc. Verum, inquit, probata es, quod vineam meam tradiderim custodibus, qui eam verbis pariter et exemplis excolerent suis. Verum scias quia sic curam illius ejusdem commisi custodibus, ut ipse nihilominus quid in ea geratur indesinenter intendam, quo quisque animo, qua industria in ea laboret aspiciam; quantas denique ab adversariis insidias, quot manifestos conflictus perferat, intuear. Et quid plura? Ecce ego cum illa sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. At ubi hoc apparuerit, tunc omnibus qui in vinea mea, vel pro vinea mea, vel adversus vineam (1219D)meam laborant, praemia digna rependam. Qui enim pro fructu ejus, id est, pro spe supernae haereditatis omnia quae habere in mundo vel acquirere potuerunt, dispensarunt bona, dederuntque pauperibus, certo spei suae potientur effectu; imo majora quam sperare noverant, in coelis dona percipient, utpote quia nec oculus vidit, nec audivit auris, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Qui vero custodes ipsius vineae praedicando vel sublimioribus factis refulgendo fuerunt, duplici prae caeteris justis mercede donabuntur. Hinc etenim Danieli per angelum dicitur, Et qui docti fuerint, (1220A)fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). Et hoc est quod hic quoque illis qui pro aeternorum perceptione transitoria bona contemnunt, qui ob firmitatem unanimis spei unius viri vocabulo censetur. Mille, inquit, tui pacifici, statimque quid eis qui ampliori industria statum Ecclesiae custodiunt, amplioris praemii reservetur, exposuit adjiciens: Et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. Et millenarius namque et centenarius, quia uterque perfectus est numerus, uterque pro perfectione ac plenitudine aeternae retributionis recte positus intelligitur. Porro ducentenarius, id est, duplicatus centenarius ampliora doctorum perfectorum praemia (1220B)designat; de quibus etiam in hac vita inchoandis Apostolus dicit: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et in doctrina (I Tim. V). Itaque mille tui, inquit, pacifici; mille tui argentei, quos pro fructu attuleras, percipiendo vineae meae pacifici apud me, id est, integro suo numero conservati permanent; neque ullatenus tibi metuendum est ne quid de his, quae fecisti, bonis operibus per oblivionem sive per ignorantiam justi judicis perdas. Ego enim opera et cogitationes hominum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis, ac singulis quibusque propria corporis, prout gesserint, reddam. Item, quia pacifici appellantur ab eo quod pacem facere soleant, sicut pacati sunt qui pacis jura custodiunt, (1220C)pacifici sunt sanctis argentei quos per veritatem tribuunt, quia ad visionem perpetuae pacis, quae supernae civitatis ac matris omnium nostrum, novae Jerusalem vocabulo consuevit exprimi, iter illis aperiunt, patrimoniaque pauperibus Christi dispergere, quam ipsi possidere maluerunt. Et ducenti his qui custodiunt fructus ejus; subauditur, Argentei pacifici, ut sit plena sententia, Mille tui argentei pacifici, et ducenti argentei pacifici his qui custodiunt fructus ejus: qui enim in praesenti laborem geminum subeunt, et ipsi sobrie et juste, ac pie vivendo, et ecclesiae fructus ne deficiant, ne ab hostibus diripiantur, sua praedicatione tutando, gemina nimirum in futuro dona consequuntur. Unde mox idem distributor donorum Ecclesiam suam, sive animam (1220D)quamque bonis actibus deditam hortatur, ut etiam praedicando verbo veritatis, quantum valet, insistat. Quae habitas, inquiens, in hortis amici, ausculta, fac me audire vocem tuam. Ac si aperte dicat: Quia collocutio nostra, quae in longum processit, jam claudenda est, quid a te maxime quaeram, quid deposcam, audito. Nihil per omnia dulcius mihi quam te in hortis habitare, id est, in spiritualium cultura fructuum mansionem tibi locare. Et nec tibi tugurium in his, quasi post modicum discessura, tumultuario opere constituas; sed fixa illic et indeclinabili mente meum exspectes adventum. Nosti (1221A)enim quia saepius descendere ad hortum meum, ad areolam aromatis soleo, ut pascar in hortis, et lilia colligam, id est, ut bonorum studia laborum videam, juvem, remunerem. Deinde a te munus requiro, ut me audire facias vocem tuam, praedicando, quibuscunque vales, mea et mandata legis, et promissa remunerationis. Namque haec quotiescunque agis, me semper audientem te, agere memento, qui tuis semper soleo adesse votis. Sed et amici nostri anscultant, et angeli videlicet, quos tibi adjutores adversus certamina spirituum malignorum quotidiana dedi, et hominum spiritus justorum, quos de tuo coetu assumens, ad visionem jam meae gloriae, ad quam tota aliquando futura es, collegi. Utrique enim tibi amici sunt, utrique tua facta speculantur (1221B)et verba. Gaudentque multum, cum pro perceptione beatitudinis, qua ipsi fruuntur, viriliter agere conspiciunt; exsultant quoties aliquos de tuis fidelibus ibi intrare contigerit; et suis hos ulnis excipere festinant. Quibus dictis annuens statim Ecclesia respondit:

XLI. Fuge, dilecte mi, etc. Qui quidem sermo, et de triumpho Dominicae ascensionis, et de his quae in Ecclesia quotidie geruntur, recte potest accipi. Fugit enim dilectus, postquam allocutus est sponsum sororemque suam, quia, completa dispensatione nostrae Redemptionis, ad coelestia rediit. Assimilatur autem capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum, quia creberrime per gratiam compunctionis fidelium suorum cordibus apparet, qui montes (1221C)sunt aromatum, quia despectis cupiditatibus infimis, coelestium amore tenentur, expurgatisque vitiorum fetoribus, virtutum sunt specialium odore referti, dicentes cum Apostolo, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III); et, Christi bonus odor sumus (II Cor. II). Et quidem opportune in calce sacri carminis, ascensionis ejus, ac sequentis gratiae mentio facta est, quia nimirum paulo superius, incarnationis ejus fuerant exoptata gaudia, dicente sponsa, Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae? Fuerat et passionis illius fructus ad medium deductus, dicente ipso, Sub arbore malo suscitavi te. Et iterum, Quia fortis est, ut mors, dilectio. Fuge ergo, dilecte mi, inquit, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum: ac si aperte dicat: (1221D)Quoniam in carne apparens, praecepta mihi ac dona vitae coelestis, quae semper optabam, conferre dignatus es, jam nunc peracto munere piae dispensationis, ad superna jam, ad Patris sinum revertere; nec mihi tamen, obsecro; penitus tuae crebrae visitationis lucem subtrahe; sed ut caprea hinnulusve cervorum, quae indomita licet sint animalia, neque hominum aditus assueta, sedulo tamen in montibus solent videri, ita quaeso mecum agere memineris, ut etsi corpore manes in coelestibus, nec humana rursus habitacula repetis, praesidium tamen frequens mihi divinae praesentiae adhibe. Sic etenim solummodo perficere valebo maximum illud, quod mihi velut ultimum (1222A)vale mandatum dedisti, ut semper hortos virtutum inhabitem, semper meae confessionis ac praedicationis vocem te audire faciam. Potest autem haec sententia etiam de quotidiano, ut diximus, sanctae Ecclesiae statu non inconvenienter accipi. Fugit quippe dilectus habitantem in hortis sponsam quam alloquebatur, cum intentae bonis actibus menti, sive virtutum, quam solebat praestare, gratiam ad horam subtrahit, sive etiam probandam eam tentationum procellis submittit, ut merito dicere compellatur, Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem, quousque avertis faciem tuam a me? etc., usque in finem psalmi (Psal. XII). Assimilatur capreae hinnuloque cervorum, apparentibus super montes aromatum; cum rursus, ut opportunum ipse judicaverit, collocata (1222B)sibi luce sui preasidii, sive obsidentia tentationum pericula tollit, seu consueta, quae subtraxisse videbatur, virtutum dona restituit. Ut enim de magnis magnorum charismatibus taceam, verbi gratia, infirmorum curatione, mortuorum suscitatione, daemonum expulsione, secretorum certa agnitione, coelestium gaudiorum lucida contemplatione caeterisque hujusmodi, quae ne in eximiis quidem Ecclesiae membris semper adesse queunt. Constat enim de nostra parvitate, quia nequaquam uno atque indissimili modo semper orationum dulcedini insistere, lacrymas vel pro conscientia nostri reatus, vel pro desiderio patriae coelestis fundere, dolenti proximo condolere, ingruentibus tentamentis obviare valemus; ita ut nonnunquam multum conati his uti bonis nequeamus, (1222C)ac rursum aliquando etiam minus ipsi studentes, horum copia potiamur. Quod unde agitur, nisi quia nunc fugit dilectus, nunc mentem revisit nostram pia utrumque [utcunque] provisione, ut et per collatam gratiam crescamus in profectu virtutum, et per ablatam discamus humilitatis custodire virtutem? Subtrahit ad tempus effectum virtutis desideratum, ut redditus postmodum arctius teneatur; reddit subtractum, ut exercitatus crebra innovatione animus ardentius ad coelestia tendat. Quod ergo ait, Fuge, dilecte mi, non optando loquitur; quis enim eum quem diligit a sua fugare praesentia velit? sed ejus potius voluntate fervendo, memor videlicet consuetudinis ipsius, qua se in medio saepe sermone relinquens transierit ac declinaverit, ita ut non nisi (1222D)solerti ac longo quaesitu possit inveniri; memor etiam suae conditionis, quia illum in hujus tempore vel loco peregrinationis, continuo videre non possit. Quid vero adjunxit? Assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum; multum optando ac supplicando prosequitur, sciens hanc sibi maximam in praesenti vita esse felicitatem, ut quia continua visione non valet, saltem crebra ejus visitatione consoletur. Quae nimirum felicitas illis solum conceditur qui contemptu terrestrium et gaudiorum appetitu coelestium appellari spiritualium merentur montes aromatum. LIBER SEPTIMUS. (1223) (1223A)In expositione Cantici Canticorum, quam libris quinque explicavimus (nam primum hujus operis volumen contra Julianum, pro defensione gratiae Dei, quam ille impugnavit, unde et hac destituente periit, specialiter confecimus), ita Patrum vestigia secuti sumus, ut interim opuscula dilecti Deo et hominibus papae ac patris nostri Gregorii relinqueremus intacta; jucundius fore legentibus rati, si ea quae in explanationem hujus voluminis per cuncta opuscula sua sparsim disseruit, quia plurima sunt et copiose dicta, quasi in unum collecta volumen, pariter omnia poneremus, quod modo adjuvante Domino sumus facturi. Credatur ergo septimus in Cantica Canticorum liber, nostro quidem labore collectus, sed beati Gregorii sermonibus et sensu compositus, (1223B)ut si quis forte sit qui nostra forte opuscula jure spernenda existimet, habeat in promptu legenda ejus dicta, quem constat nullatenus esse spernendum. Si quis vero haec quoque nostra captus amore legat, sicut marmoreis nostrae parvitatis aedificiis aureum tantus architectus culmen imponat. Audivi autem quod Paterius, ejusdem beati papae Gregorii discipulus, de tota sancta Scriptura, quaeque illi [quae ille] per partes in suis operibus explanavit, collecta ex ordine in unum volumen coegerit: quod opus si haberem ad manus, facilius multo ac perfectius studium meae voluntatis implerem; verum quia necdum illud merui videre, ipse per me hoc, ut potui, imitari Domino adjuvante curavi.

Ex libro Job XXVII.-- Osculetur me osculo oris (1223C)sui. Potest per os Dei unigenitus Filius designari, quod sicut brachium ejus dicitur, quia per eum cuncta Pater operatur. De quo propheta ait, Et brachium Domini, cui revelatum est (Joan. XII)? de quo dicit Joannes, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). Ita etiam os dicatur, ac si oris nomine patenter diceretur verbum, sicut nos quoque pro verbis linguam dicere solemus; ut cum Graecam vel Latinam linguam dicimus, Latina vel Graeca verba monstremus. Os ergo Domini non immerito ipsum accipimus, per quem nobis omnia loquitur. Hinc est enim quod propheta ait, Os enim Domini locutum est hoc (Isai. LVIII). Unde et ei sponsa in Canticis Canticorum dicit: Osculetur me osculo oris sui; ac si aperte dicat, Tangat me dulcedine praesentiae unigeniti Filii (1223D)Redemptoris mei.

Item ubi supra in eodem libro. --Et Matthaeus cum praecepta a Domino dari in monte conspiceret, ait: Aperiens os suum, dixit (Matth. V). Ac si patenter dicat: Tunc os suum aperuit, qui prius aperuerat ora prophetarum. Hinc est etiam quod de illo ab sponsa, praesentiam ejus desiderante, dicitur, Osculetur me osculo oris sui (Cant. I). Sancta quippe Ecclesia quot praecepta ex ejus praedicatione cognovit, quasi tot oris ejus oscula accepit.

(1224A)In expos. beati Job, lib. XXX.-- Quia meliora sunt ubera tua vino. Ista sunt ubera, id est, doctores, quae in arca pectoris fixa, lacte nos potant, quia ipsa arcanis summae contemplationis inhaerentes, subtili praedicatione nos nutriunt.

In expos. beati Job, lib. XXIV.-- Ideo adolescentulae dilexerunt te. Scriptura sacra saepe adolescentiam pro novitate vitae ponere consuevit. Unde veniente sponsa dicitur, Adolescentulae dilexerunt te (Cant. I); id est, electorum animae gratia baptismatis renovatae, quae non in vitae veteris usu deficiunt, sed novi hominis conversatione decorantur.

In expos. beati Job, lib. XVIII.-- Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem. Nequaquam praedicatores veri de justitiae luce superbiunt; sed per humilitatis (1224B)gratiam, peccatorum in se nigredinem confitentur. Unde etiam ab electorum Ecclesia dicitur, Nigra sum, sed formosa. Et Joannes ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I Joan. I).

In expos. Hom. Evangelicae XVII.-- Posuerunt me custodem in vineis, etc. Haec sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit. Vineae quippe nostrae actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, vineam nostram minime custodimus, quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus.

Item in expos. beati Job, lib. XXX.-- Indica mihi quem diligit anima mea, etc. Pascitur Dominus, cum (1224C)nostris actibus delectatur: cubat vero in meridie, cum ex desideriis carnalibus ardente corde reproborum, apud electorum suorum pectora refrigerium invenit cogitationis bonae.

In expos. beati Job, ubi supra.-- Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, egredere, etc. Semetipsam inter mulieres pulchram cognoscit, quando electa quaeque anima, etiam inter peccantes posita, quia ad auctoris sui imaginem ac similitudinem sit condita meminit, ut juxta perceptae similitudinis ordinem incedat. Quae si se non cognoscit, egreditur a secreto sui cordis expulsa, in exterioribus concupiscentiis dissipatur; egressa vero abit post vestigia gregum, quia sua interna deserens, ad latam videlicet viam ducitur, et sequitur exempla populorum; (1224D)nec jam agnos, sed haedos pascit, quia non innoxias cogitationes mentis, sed nutrire pravos motus carnis intendit.

In expos. beati Job, lib. XXXV.-- Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Virtutes proficientium in notitia caeterorum hominum, quasi suavitate fragrant odorem. Hinc est enim quod per Paulum dicitur, Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II). Hinc est quod sancta Ecclesia in electis suis quadam fragrantia suavitatis odorata, in Canticis loquitur, (1225A)dicens: Donec rex in accubitu suo est, nardus mea dedit odorem suum; ac si apertius dicat, Quousque meis obtutibus rex apud se in requie secreti coelestis absconditur, electorum vita miris virtutum odoribus exercetur, ut quo adhuc eum quem appetit, non videt, ardentius per desiderium fragret. Rege quippe in recubitu suo posito, nardus odorem dat, dum, quiescente in sua beatitudine Domino, sanctorum virtus in Ecclesia magnae nobis gratiam suavitatis administrat.

In expos. Ezech. Hom. III, part. II.-- Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Sponsum suum fortiter amanti, de mora vitae praesentis una solet consolatio esse, si per hoc quod ipsa ab ejus visione differtur, aliorum animae ejus verbo proficiant, (1225B)et ad coelestem sponsum amoris facibus inardescant. Unde in Cantico sponsa dicit, Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Quid namque sunt flores, nisi animae bonum jam opus inchoantes, et desiderium coeleste redolentes? Quid mala de floribus, nisi perfectae jam bonorum mentes, quae ad fructum perveniunt boni operis, de initio sanctae propitiationis? Quae ergo amore languet, fulciri quaerit floribus, stipari malis, quia si illum quem desiderat, videre adhuc non permittitur, magna est ei consolatio, si de aliorum profectibus laetetur. Anima ergo sancto amore languida, floribus malisque fulciatur, ut requiescat in bono opere proximi, quae adhuc contemplari non valet vultum Dei.

(1225C)In expos. beati Job, lib. VI, juxta interpretes LXX.-- Vulnerata charitate ego sum. Malesana anima, atque in hujus exsilii caeca charitate prostrata, nec videbat Dominum, nec videre quaerebat. Percussa autem charitatis ejus spiculis, vulneratur in intimis affectu pietatis, ardet desiderio contemplationis; et miro modo vivificatur ex vulnere, quae prius mortua jacebat, in salute. Aestuat, anhelat, etiam videre desiderat, quem fugiebat. Percussione ergo ad salutem reducitur, quae ad securitatem quietis intimae, amoris sui perturbationem revocatur.

In codice Regulae Pastoris titulo.-- Laeva ejus sub capite meo, etc. Sinistram Dei Ecclesia, prosperitatem videlicet vitae praesentis, quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit. Dextera (1225D)vero Dei eam amplectitur, quia sub aeterna ejus beatitudine, tota devotione continetur. Hinc rursum scriptum est, Dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV). Hostes enim Dei, et sinistra ejus proficiunt, et dextera franguntur; quia plerumque pravos vita praesens elevat, sed adventus aeternae beatitudinis damnat.

In expos. Evangelicae Hom. XXVIII.-- Ecce iste venit saliens in montibus, et transiliens colles. Veniendo Dominus ad redemptionem nostram, quosdam, ut ita dixerim, saltus dedit. Vultis, fratres charissimi, ipsos ejus saltus cognoscere? De coelo venit in uterum, de utero venit in praesepe, de praesepe venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, (1226A)de sepulcro rediit in coelum. Ecce ut nos post se currere faceret, quosdam pro nobis saltus manifestatae per carnem veritatis dedit; qui et exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII), ut nos ei ex corde diceremus: Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.

In expos. Ezechielis, Hom. I, part. II.-- En ipse stat post parietem nostrum. Sancta Ecclesia sub sponsae voce aperte jam Dominum videre desiderans, ait: En ipse stat post parietem nostrum. Qui enim humanis oculis hoc quod de mortali assumpsit, ostendit, et in seipso invisibilis permansit, in aperto se videre quaerentibus, quasi post parietem stetit; quia videndum se manifeste in majestate non praebuit, quasi enim post parietem stetit, qui humanitatis (1226B)naturam, quam assumpsit, ostendit; et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. Unde et illic subditur, Respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos; quisquis enim per fenestras vel cancellos respicit, nec totus videtur, nec totus non videtur. Sic nimirum Redemptor ante dubitantium oculos factus est, quia si miracula faciens, nil pertulisset ut homo, plane eis apparuisset Deus; et rursum humana patiens, si nulla fecisset ut Deus, putaretur homo. Sed quia et divina fecit, et humana pertulit, quasi per fenestras vel cancellos ad homines prospexit, ut et Deus appareret ex miraculis, cum lateret ex passionibus, et homo cerneretur ex passionibus, sed tamen esse ultra hominem ex miraculis agnosceretur.

(1226C)In expos. beati Job, lib. XXVII.-- Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni. Quia praedicationes sanctae cum vita praesenti, id est, pluviae cum hieme cessabunt, recte exeunti animae atque ad aeterna aestiva properanti, sponsi voce dicitur: Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni; jam enim hiems transiit, imber recessit, et abiit. Transeunte quippe hieme, imber recedit, quia cum vita praesens peragitur, in qua nos ignorantiae nubilo, carnis corruptibilis torpor astrinxerat, omne ministerium praedicationis cessat. Clarius quippe per nos tunc videbimus hoc quod sanctorum nunc vocibus obscurius audivimus.

In Ezech. Hom. IV, part. II.-- Surge, propera, (1226D)amica mea, columba mea, etc. Sive sancta Ecclesia, sive anima unaquaeque electa coelesti est sponso amico per amorem, columba per spiritum, formosa per morum pulchritudinem: quae cum jam de corruptione carnis educitur, ei proculdubio hiems transiit, quia praesentis vitae torpor abscedit. Imber quoque abiit et recessit, quia cum ad contemplandum in sua substantia omnipotentem Dominum educit, jam verborum guttae necessariae non erunt, ut pluvia debeat praedicationis infundi. Nam quod minus audire potuit, amplius videbit. Tunc apparent flores in terra, quia cum de aeternae beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare anima coeperit, quasi jam in floribus odoratur exiens, quod postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Unde et illic subditur, (1227A)Tempus putationis advenit. In putatione quippe sarmenta sterilia reciduntur, ut ea quae praevalent uberius fructum ferant. Nostrae itaque putationis tempus tunc advenit quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animae pervenire valeamus. Qui fructus erit nobis uberrimus, visio Dei.

In expos. Hom. Evangelicae XXV.-- In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea, etc. Dilectum in lectulo quaerimus, quando in praesentis vitae aliquantula requie, Redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quaerimus, quia etsi jam in illo mens vigilat, tamen adhuc oculus caligat. Sed qui dilectum non invenit, restat ut surgat, civitatem circumeat, id est, sanctam electorum Ecclesiam (1227B)mente et inquisitione percurrat. Per vicos eum et plateas quaerat, id est, per angusta et lata gradientes aspiciat, ut si qua invenire in eis valeat vestigia, exquirat: quia sunt nonnulli etiam vitae saecularis, qui imitandum aliquid habent de actione virtutis. Quaerentes autem nos, vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem, quia sancti Patres, qui Ecclesiae statutum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo vel scripto nos doceant: quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia Redemptor noster, etsi humanitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Cum ergo transeuntur vigiles, dilectus invenitur, quia cum prophetas et apostolos infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est, esse (1227C)supra homines consideramus. Prius ergo non inveniendus quaeritur, ut post inventus strictius teneatur.

Item in expos. beati Job, lib. XVIII.--Cum Redemptorem suum Ecclesia quaereret, in ipsis antiquis praedicatoribus spem figere noluit; quae dicit, Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: illum quippe invenire non posset, si istos transire noluisset.

Item in Expos. Ezech., Hom. VI, part. II.--Sic sponsa in Canticis Canticorum sanctis desideriis anxia loquitur, dicens: In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea. Quaesivi illum, et non inveni. In lectulo enim dilectum quaerit, quando in ipso suo otio et vacatione quam appetit jam videre (1227D)Dominum concupiscit, jam ad eum exire desiderat, carere praesentis vitae tenebris anhelat. Sed quaerit illum et non invenit, quia quamvis magno amore desiderat, adhuc tamen ei non conceditur videre quem amat.

In expos. Ezech. Hom. X, part. II.-- Quae est ista quae ascendit per desertum, etc.? Sancta electorum Ecclesia, cum ab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit, per desertum quod deserit ascendit. Qualiter vero ascendat, adjungit: Sicut virgula fumi ex aromatibus. Fumus de incenso nascitur; et per Psalmistam dicitur, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Fumus excutere lacrymas solet. Itaque fumus ex aromatibus, compunctio orationis, concepta ex virtutibus (1228A)amoris. Quae tamen oratio, fumi virgula dicitur, quia Deum sola coelestia postulat. Sic recta progreditur, ut ad terrena atque temporalia appetenda pro terreno studio minime reflectatur. Et notandum quod non virga, sed virgula nuncupatur, quia interdum in compunctionis ardore tantae subtilitatis aestuat vis amoris, ut hanc nec ipse animus possit comprehendere, qui illuminatus meruit habere. Bene autem dicitur, Myrrhae et thuris. Thus enim ex lege Domino in sacrificio incenditur. Per myrrham vero corpora mortua condiuntur, ne vermibus corrumpantur. Myrrhae ergo et thuris sacrificium offerunt, qui et carnem afficiunt, ne eis corruptionis vitia dominentur; et redolentem in conspectu Domini, amoris sui hostiam incendunt. Myrrham (1228B)itaque, quia se cruciant, et cruciando a vitiis conservant; thus vero, quia Dei visionem diligunt, ad quam pervenire medullitus inardescunt, seque ipsos ei in sanctis virtutibus exhibent. Unde et illic subditur, Et universi pulveris pigmentarii. Pulvis pigmentarii est virtus bene operantis. Et notandum quod virtutes bene operantium, non pigmenta, sed pulveres dicuntur: cum enim quaelibet bona agimus, retractamus, et ne quid in eis sinistrum sit judicio retractationis attendimus, quasi ex pigmentis pulverem facimus, ut operationem nostram Domino per discretionem et amorem subtilius incendamus.

In expos. beati Job, lib. VII.-- En lectulum Salomonis sexaginta fortes, etc. Justorum fortitudo est carnem vincere, propriis voluptatibus contraire, (1228C)delectationem vitae praesentis exstinguere, hujus mundi aspera pro aeternis praemiis amare, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitatis metum in corde superare. Lectulum ergo Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, quoniam sancti quique sine ulla dubietate desiderii internam requiem contemplantur.

In expos. beati Job, lib. XIX.-- Omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi. Quid in divina Scriptura per gladium figuretur, Paulus aperuit, dicens: Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei. Salomon autem non ait, Omnes habentes, sed tenentes, quia videlicet verbum Dei non est mirabile solummodo scire, sed facere. Habet quippe, sed non tenet gladium, (1228D)qui divinum quidem eloquium novit, sed secundum illud vivere negligit. Et doctus esse ad bella jam non valet, qui spiritualem, quem habet, gladium minime exercet: nam resistere tentationibus omnino non sufficit.

In expos. beati Job, lib. XX.-- Uniuscujusque ensis super femur suum, etc. Nocturni timores sunt insidiae tentationum occultae; ensis vero super femur, est custodia vigilans, carnis illecebram premens. Ne ergo nocturnus timor, id est, occulta et repentina tentatio subrepat, necesse est ut femur nostrum superpositus custodiae ensis premat. Sancti etenim viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti; quippe quibus dicitur, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore, ut et (1229A)de spe exsultatio, et de suspicione nascatur tremor.

De eodem in codice Regulae Pastoralis titulo, lib. VI.--Ensis super femur ponitur, quando acumine sanctae praedicationis prava suggestio carnis edomatur. Per noctem vero caecitas nostrae infirmitatis exprimitur, quia quidquid adversitatis in nocte imminet non videtur. Uniuscujusque ergo ensis super femur suum propter timores nocturnos, quia videlicet sancti viri dum ea quae non vident, metuunt, ad intentionem certaminis semper parati assistunt.

In expos. Ezech. Hom. III, part. II.-- Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, etc. Neque credendum est Salomon tantae magnitudinis regem, qui sic immensis divitiis affluebat, ut pondus auri ejus aestimari non posset, et argentum in diebus (1229B)illis pretium non haberet, quia ferculum sibi ligneum fecerit. Sed Salomon est pacificus noster, qui sibi de lignis Libani ferculum fecit; Libani quippe ligna cedrina valde sunt imputribilia. Ferculum itaque Regis nostri, sancta Ecclesia est, quae de fortibus Patribus, quasi lignis cedrinis imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte ferculum dicitur, quia ipsa fert quotidie animas ad aeternum convivium Conditoris sui; cui ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores sancti eloquii luce resplendent. Est autem cum columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium fulgorem charitatis intimae, in qua reclinentur, inveniunt: (1229C)per hoc enim quod luculente et aperte audiunt, in illud quod clarescit in corde, requiescunt. Columnae argenteae et reclinatorium aureum factum est, quia per lucem sermonis invenitur apud animum claritas quietis. Ille jam quippe fulgor internus mentem radiat, ut per intentionem ibi requiescat, ubi praedicationis gratia non requiratur. Sed ad hoc quod clarum intus ostenditur, qualis sit ascensus, adjungit, cum de eodem ferculo protinus subdit: Ascensum, inquit, purpureum. Vera quippe purpura, quia sanguine tingitur, non immerito in colore sanguinis videtur; et quia maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae per martyrii sanguinem pervenit ad regnum, rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo, quia ad clarum, quod intus aspicitur, per tribulationem (1229D)sanguinis pervenitur. Quid ergo de nobis agendum est? Quae spes erit si nullus ad regnum pervenit, nisi qui summis praeditus virtutibus fuerit? Sed adest quoque nostra consolatio. Amemus in quantum possumus Deum; diligamus proximum, et simul quoque nos ad Dei ferculum pertinebimus, quia, sicut illic scriptum est, Media charitate constravit. Habe quippe charitatem, et ibi sine dubio pervenis ubi et columna argentea erigitur, et ascensus purpureus tenetur: nam quia hoc propter nostram infirmitatem dicitur, aperte monstratur, cum illic protinus subdit, Propter filias Jerusalem. Sermo etenim Dei, qui non filios, sed filias dicit, quid aliud per sexum femineum, quam mentium infirma signavit?

In expos. beati Job, lib. IX.-- Quam pulchra es, (1230A)amica mea! etc. Pulchram narrat, et pulchram replicat, quia alia est ei pulchritudo morum, in qua nunc cernitur, atque alia praemiorum, in quam tunc per Conditoris sui speciem sui sublevatur: Cujus videlicet membra, omnes electi, quia ad cuncta simpliciter incedunt. Ejus oculi, columbarum vocantur, quia magna luce irradiant, quia magnorum signorum miraculis coruscant; sed quantum est hoc miraculum, quod videri potest? Illud de internis miraculum est mirabilius, quod videri non potest; de quo aperte subditur, Absque eo quod intrinsecus latet. Magna quippe gloria est aperti operis, sed longe incomparabilis, occultae retributionis.

In expos. beati Job, lib. III.-- Sicut vitta coccinea, labia tua, sponsa, etc. Vitta crines capitis astringit. (1230B)Labia ergo sponsae sicut vitta sunt, quia exhortatione sanctae Ecclesiae, cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur, ne remissae defluant, ne se per illicita spargant, ne sparsa cordis oculos deprimant, sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. Quam recte et coccineam asserit, quia sanctorum praedicatio solo charitatis igne flammescit.

In expos. beati Job, lib. XXXIII.-- Dentes tui sicut grex tonsarum, etc. Sanctae Ecclesiae dentes accipimus eos qui praedicationibus suis peccantium duritiam conterunt; qui non immerito detonsis ac lotis ovibus comparantur, quia innocuam vitam sumentes, in lavacro baptismatis conversationis pristinae vellera vetusta posuerunt.

(1230C)In expos. Ezech. Hom. IV, part. II.-- Sicut turris David collum tuum, etc. In collo guttur, in gutture vox est. Quid ergo per collum sanctae Ecclesiae, nisi sacra ejus eloquia designantur? in qua dum mille clypei dependere memorantur, per hunc perfectum numerum numerus universus ostenditur, quia universa nostra munitio in sacro eloquio continetur. Ibi quippe sunt praecepta Dei, ibi exempla justorum. In collo ergo Ecclesiae, id est, in sacri eloquii praedicatione, quae pro sua munitione et altitudine, turri David similis dicitur, mille clypei dependent, quia quotquot illic praecepta, tot sunt etiam pectoris nostri munimina. Ecce enim contra acrias potestates festinantes fortes existere, in hac turri armaturam (1230D)nostrae mentis invenimus, ut inde praecepta Conditoris, inde sumamus exempla praecedentium, per quae contra adversarios nostros inexpugnabiliter armemur. Et notandum quia aedificata cum propugnaculis suis dicitur: hoc quippe agunt propugnacula quod clypei, quia uterque [utraque] pugnantem muniunt; sed inter utraque distat, quia clypeum pro nostro munimine, ubicunque volumus, movemus; propugnaculis autem defendi possumus, sed hoc [haec] movere non possumus; clypeus in manu est, nam [sed] propugnaculum non tenetur. Quid ergo inter propugnacula et clypeos distat, nisi quod in sacro eloquio partim praecedentium et miracula legimus et virtutes bonorum operum audimus? Hi itaque quam vera de Deo dixerint testantur miracula (1231A)quia talia per illum non facerent, nisi de illo vera narrarent. Et quam pii, quam humiles, quam benigni exstiterint, eorum testantur operationes. Quid igitur illorum miracula, nisi nostra sunt propugnacula? quia et muniri per illa possumus, et tamen haec in manu nostri arbitrii non tenemus; nam talia facere non valemus. Clypeus vero in manu est, et defendit, quia virtus patientiae, virtus misericordiae, praecedente nos gratia, et in potestate est arbitrii, et a periculo protegit adversitatis.

In expos. beati Job, lib. XXIV.-- Duo ubera tua, etc. Quae sunt duo ubera, nisi ex Judaea et gentilitate veniens uterque populus, qui in sanctae Ecclesiae corpore, per intentionem sapientiae, arcano est cordis infixus? Ex quo populo, hi qui electi sunt, (1231B)idcirco capreae hinnulisque comparantur, quia per humilitatem quidem, pravos se ac peccatores intelligunt; sed de his per charitatem currentibus, si qua obstacula de impedimento temporalitatis obviant, transeunt, et datis contemplationis saltibus, ad superna conscendunt; qui, ut haec agant, praecedentium sanctorum exempla conspiciunt, unde et in liliis pasci referuntur. Quid vero per lilia, nisi illorum vita declaratur, qui veraciter dicunt, Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II)? Electi ergo, ut assequi summa praevaleant, conspecta odorifera et candida justorum vita, inhianter jam quidem videre Dominum sitiunt: jam de ejus contemplatione satiari charitatis aestibus inardescunt, sed quia in hac vita positi necdum valent, per praecedentium interim (1231C)Patrum exempla pascuntur. Unde et apte illic tempus de ipso liliorum pastu definitur, dum dicitur, Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae: tandiu quippe refici justorum exemplis indigemus, donec praesentis mortalitatis umbras aeterno die aspirante transeamus; cum enim hujus temporalitatis umbra transacta, ac mortalitas fuerit inclinata, quia ipsius diei internum lumen cernimus, nequaquam jam appetimus, ut ad amorem ejus per aliorum exempla flagremus. Nunc autem, quia necdum eum intueri possumus, summopere necesse est ut eorum qui illum perfecte sunt secuti, conspectis actionibus incitemur.

In expos. beati Job, lib. XVII.-- Coronaberis de capite Amana, etc. Quid leonum nomine quam daemonia (1231D)designantur, quae ira contra nos atrocissimae crudelitatis insaeviunt? Et quia peccatores ad fidem vocati sunt, quorum quondam corda leonum cubilia fuerunt, dum vicisse mortem Dominus eorum confessione creditur, quasi de leonum cubilibus coronatur. Remuneratio quippe victoriae corona est. Toties ergo ei coronam fideles offerunt, quoties hunc vicisse mortem ex resurrectione confitentur.

In expos. beati Job, lib. XV.-- Mel et fac sub lingua tua. Plerique justorum, dum quosdam agere perverse conspiciunt, qui duris sunt increpationibus feriendi, linguae asperitatem sumunt; sed sub lingua mentis suae benignitatem contegunt. Unde sanctae Ecclesiae sponsi voce dicitur, Mel et lac sub lingua tua. Qui enim mentis dulcedinem aperire infirmis (1232A)nolunt, sed loquentes quadam eos asperitate feriunt, et tamen inter verba aspera, quasi latenter quiddam dulcedinis intermittunt: hi videlicet non in lingua, sed sub lingua habent dulcedinem; quia inter dura quae proferunt, emittunt quaedam blanda et dulcia, quibus mens possit ex benignitate refoveri.

In codice Regulae Pastoralis, tit. XV.-- Emissiones tuae paradisus malorum punicorum. Quid per mala punica, nisi fidelium unitas designatur? nam sicut in malo punico, uno exterius cortice, multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet.

In expos. beati Job, lib. XXVII.-- Surge, aquilo, (1232B)et veni, auster. Per austrum, qui nimirum calidus ventus est, non immerito Spiritus sanctus designatur, quo quisque, dum tangitur, ab iniquitatis suae torpore liberatur. Unde bene in Canticis Canticorum dicitur, Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Aquiloni enim jubetur ut surgat, ut nimirum is qui mortalium corda restringit, adversarius spiritus fugiat. Auster enim venit, et hortum perflat, ut ejus aromata defluant, quia per adventum sancti Spiritus, dum mens hominis repletur ex eo, mox opinio virtutum aspergitur, ut jure jam sanctorum lingua, quasi hortus austro perflatus, dicat, Christi bonus odor sumus (II Cor. II).

In expos. Ezech. Hom. II, part. II.-- Ego dormio, et cor meum vigilat. Contemplativae vitae amabilis (1232C)valde dulcedo est, quae super semetipsam animam rapit, coelestia aperit; terrena autem debere esse contemptui ostendit, spiritualia mentis oculis patefacit, corporalia abscondit. Unde bene Ecclesia in Canticis Canticorum dicit, Ego dormio, et cor meum vigilat. Vigilanti enim corde dormit, qui per hoc quod interius contemplando proficit, ab inquieto foris opere quiescit.

Item in expos. beati Job, lib. XXIII, de quo supra.-- Ego dormio, et cor meum vigilat. Ac si diceret: Dum exteriores sensus ab hujus vitae sollicitudinibus sopio, vacanti mente vivacius interna cognosco. Foris dormio, sed intus vigilo, quia dum exteriora, quasi non sentio, interiora solerter apprehendo.

(1232D)In expos. Evangelica, Hom. XXV.-- Anima mea liquefacta est, etc. Mens hominis, Conditoris sui speciem non quaerentis male dura est, quia in semetipsa manet frigida. At si ardere jam ex desiderio coeperit ad sequendum quem diligit, liquefacta per ignem amoris currit. Fit desiderio anxia, vilescunt in saeculo cuncta quae placebant; nil est quod extra Conditorem libeat, et quae prius delectabant animum, fiunt postmodum vehementer onerosa. Nihil ejus moestitiam consolatur, quousque adhuc quod desideratur, non aspicitur. Moeret mens, lux ipsa fastidio est; talique igne in mente decoquitur rubigo culpae, et succensus animus, quasi more auri, quia per usum speciem perdidit, per incendium clarescit.

In expos. beati Job, lib. XXVII.-- Invenerunt me (1233A)custodes, qui circumeunt civitatem, etc. Quaerentem sponsam vigiles inveniunt, eamque vulnerant, quia unamquamque animam Redemptoris sui jam speciem requirentem, cum solliciti doctores inveniunt, hanc per praedicationis verbum coelestis amoris spiculis vulnerant; et si quod ei adhuc de vetusta conversatione tegmen inest subtrahunt, ut quo exuta ab hujusmodi onere redditur, eos [eo] is qui quaeritur ab illa citius inveniatur.

In expos. beati Job, lib. XXXIV.-- Caput ejus aurum optimum. Quia caput Christi Deus. Nil vero est in metallis auro fulgentius: sponsi caput aurum dicitur, quia ejus humanitas ex divinitatis suae nobis claritate principatur.

In expos. Ezech., Hom. VIII.-- Pulchra es, amica (1233B)mea, etc. Quia Jerusalem visio pacis interpretatur, cujus nomine patria coelestis exprimitur, sancta Ecclesia suavis et decora ut Jerusalem dicitur, quia ejus vitae desiderium visioni jam pacis intimae comparatur, ut in eo quod auctorem suum diligit, quod ejus speciem videre concupiscit, de quo scriptum est, In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I), per ipsa jam amoris sui desideria angelis similis dicatur. Quae quantum Deo amabilis afficitur, tantum agit ut malignis spiritibus terribilis fiat. Qualiter autem sit terribilis, subjuncta comparatione ostenditur, id est, ut castrorum acies ordinata. Quid est quod Ecclesia sancta hostibus suis, ut castrorum acies sit timenda? Non enim a magno intellectu vacat ista comparatio, et idcirco subtiliter intuenda. Scimus et constat quia (1233C)castrorum acies tunc hostibus terribilis ostenditur, quando ita fuerit constipata atque densata, ut in nullo loco interrupta videatur: nam etsi ita disponitur, ut locus vacuus, per quem hostis possit ingredi, dimittatur, profecto jam suis hostibus terribilis non est. Et nos ergo, cum contra malignos spiritus certaminis aciem ponimus, summopere necesse est, ut per charitatem semper uniti atque constricti, ut nunquam interrupti per discordiam inveniamur, quia quamlibet bona opera in bonis fuerint, si charitas desit, per malum discordiae locus aperitur in acie, unde ad feriendos nos valeat hostis intrare.

In Hom. IV Ezech., part. II.-- Sicut cortex mali punici, genae tuae absque occultis tuis. Genae sunt sanctae (1233D)Ecclesiae spirituales partes, qui nunc in ea miraculis coruscant, et velut in ejus facie venerabiles apparent. Cum enim videmus multos mira agere, ventura prophetare, mundum perfecte relinquere, coelestibus desideriis ardere, sicut cortex mali punici sanctae Ecclesiae genae rubent. Sed quid illud est, omne quod miramur in illius rei comparatione de qua scriptum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II)? Bene ergo, cum miraretur genas Ecclesiae, subdidit, Absque occultis tuis: ac si aperte diceretur, Ea quidem quae in te non latent, magna sunt; valde ineffabilia, quae latent.

In expos. beati Job, lib. XXIX.-- Quae est ista quae progreditur, quasi aurora consurgens? Sancta Ecclesia (1234A)coelestis vitae praemia appetens, aurora vocata est, quia, dum peccatorum tenebras deserit, justitiae luce fulgescit. Habemus tamen subtilius aliquid, quod considerata qualitate diluculi vel aurorae pensemus: aurora namque et diluculum noctem quidem praeteriisse nuntiant, nec tamen diei claritatem integram ostendunt, sed dum illam pellunt, hanc suscipiunt, lucem tenebris permixtam tenent. Quid itaque in hac vita omnes qui veritatem sequimur, nisi aurora vel diluculum sumus? quia et quaedam jam quae lucescunt, agimus, tamen in quibusdam adhuc tenebrarum reliquiis non caremus.

In expos. beati Job, lib. XXX.-- Nasus tuus sicut turris David, etc. Per nasum odores fetoresque discernimus; et quid per nasum, nisi provida sanctorum (1234B)discretio designatur? Turris vero speculationis in altum ponitur, ut hostis veniens longe videatur. Recte ergo nasus Ecclesiae turri in Libano similis dicitur, quia sanctorum provida discretio, dum sollicite circumquaque conspicit, in altum posita, priusquam veniat culpa, deprehendit, eamque quo vigilanter praenotat eo fortiter declinat.

In expos. Ezech., de quo sup., Hom. XI.--Ut ergo servetur veritas praedicandi, teneatur necesse est altitudo vivendi. Unde recte quoque sanctae Ecclesiae sponsi voce in Canticis Canticorum dicitur, Nasus tuus sicut turris Libani. Quae ego laus est, fratres mei, ut sponsae nasus turri comparetur? sed quia per nasum semper odores fetoresque discernimus, quid per nasum, nisi speculatorum discretio designatur? (1234C)Qui nimirum nasus sicut turris Libani dicitur, quia videlicet praepositorum discretio, et munita semper debet esse ex circumspectione et altitudine vitae consistere; id est, in valle infirmi operis non jacere. Sicut enim turris in monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes qui veniunt longius videantur, sic praedicatoris vita semper in alto debet fixa permanere, ut more narium discernat fetores vitiorum odoresque virtutum; incursus malorum spirituum longe prospiciat, et commissas sibi animas per suam prudentiam cantus reddat.

In expos. beati Job, lib. XII.-- Videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt. Florent vineae, cum mentes fidelium bona opera proponunt; sed fructus (1234D)non pariunt, si ab eo quod proposuerant, aliquibus victi terroribus infirmantur. Non ergo intuendum est si vineae florent, sed si flores ad partum fructuum convalescant, quia mirum non est si quis bona inchoet, sed valde mirabile si intentione recta in bono opere perduret.

In expos. beati Job, lib. XXVI.-- Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens? Nimirum sancta Ecclesia, nisi verborum Dei affluerit deliciis, de deserto vitae praesentis ascendere ad superiora non poscit. Deliciis ergo affluit et ascendit, quia, dum mysticis intelligentiis pascitur, ad superna quotidie contemplanda sublevatur

In expos. beati Job, lib. XVIII, juxta LXX Interpretes.-- Quae est ista quae ascendit dealbata? Quia (1235A)sancta Ecclesia coelestem vitam naturaliter non habet, sed, superveniente Spiritu, pulchritudine donorum componitur, non alba, sed dealbata memoratur.

In expos. beati Job, lib. XXX.-- Pone me ut signaculum super cor tuum. Idcirco rebus signaculum ponitur, neque diripientium praesumptione temerentur. Sponsus ergo in cor ut signaculum ponitur, quando fidei ejus mysterium in custodiam nostrae cogitationis imprimitur, ut ille infidelis servus, nimirum noster adversarius, cum signa fidei considerat, tentando eum irrumpere non praesumat.

In expos. Evangelica, Hom. VII.-- Quia fortis est, ut mors, dilectio. Sicut mors corpus interimit, sic ab amore rerum corporalium aeternae vitae charitas occiditur: (1235B)nam quem perfecte absorbuerit, ad terrena foris desideria velut insensibilem reddit.

In expos. beati Job, lib. XIX.-- Soror nostra parva est, et ubera non habet. Sicut uniuscujusque hominis, sic sanctae Ecclesiae aetas describitur: parvula quippe tunc erat, cum a nativitate recens verbum vitae praedicare non poterat. Hinc enim de illa dicitur, Soror nostra parvula est, et ubera non habet, quia nimirum sancta Ecclesia, priusquam proficeret per incrementa virtutis, infimis quibusque auditoribus praebere non potuit ubera praedicationis. Adulta vero Ecclesia, quando Dei verbo copulata, sancto Spiritu repleta, per praedicationis ministerium, in filiorum conceptione fetatur, quos exhortando parturit, convertendo (1235C)parit. De hac ejus aetate Domino dicitur, (1236A)Adolescentulae dilexerunt te. Universae quippe Ecclesiae quae unam catholicam faciunt adolescentulae vocantur, non vetustae per culpam, sed novellae per gratiam; non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritualem congruae fecunditatem.

In expos. Ezech. Hom. II, part. II.-- Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. In hortis sancta Ecclesia, in hortis unaquaeque anima habitat, quae jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe spes est hujus saeculi, quia omnia, quae hic amantur, cum festinatione marcescunt; et Petrus nos apostolus festinare admonet dicens, In haereditatem incorruptibilem, incontaminatam, et immarcescibilem. Quae ergo jam in hortis habitat, oportet ut sponsum suum suam vocem (1236B)audire faciat, id est, canticum bonae praedicationis emittat, in qua ille delectetur quem desiderat. Amici auscultant, videlicet omnes electi; qui, ut ad coelestem patriam reviviscant, verba vitae desiderant.

In expos. beati Job, lib. XVII.-- Fuge, dilecte mi, Fugit nos, dicimus, quoties menti nostrae, id quod reminisci volumus, non occurrit. Fugit nos, dicimus, quando id quod volumus, memoria non tenemus. Sancta ergo Ecclesia, postquam mortem ac resurrectionem Domini et ascensum describit, clamat ei prophetico plena spiritu, Fuge, dilecte mi, fuge. Ac si diceret, Tu qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane.

(no apparatus)