Aliquot quaestiones

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Aliquot quaestiones
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92



Aliquot quaestiones (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

QUAESTIO PRIMA. De stella et magis.

(0455A) (0455B)Putant quidam magos qui ad Dominum in carne natum ab Oriente venerunt, eumque oblatis muneribus adoraverunt, nequaquam ipsos in eisdem muneribus mysteria illa nobilissima, quae nunc sancta Ecclesia sublimiter intelligit intellexisse, videlicet, in auro regem, in thure Deum, in myrrha hominem suo tempore moriturum ac sepeliendum, sed plus in mysteriis quam in conscientiis proferentes, ea simpliciter quae in sua patria pretiosiora nascebantur ei quem adoraturi venerant regi obtulisse pro munere. Sed si verba ipsorum diligenter pensamus, quia haec Jerosolymam venientes dixerunt: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II), longe aliter fuisse comperimus. Constat quippe illos hominem intellexisse eum, propter quod dicunt: Ubi est qui natus est. Constat et regem, quod et ipso verbo declarant. Constat et Deum credidisse, unde et consequenter adjungunt: Et venimus adorare eum. Neque enim homines doctissimi, eum quem tantummodo (0455C)hominem, regem ac non etiam Deum crederent tam longe adoraturi venirent. Qui etiam hoc nobilissime ac divinissime de eo senserunt, quod cum esset Rex Judaeorum, ad salvandas etiam gentes, quae in ipsum credere atque ad illum venire vellent, esset idoneus, quod suo maxime adventu probaverunt, et actu. Sed et stella, quae eis apparuit quidam minus diligenter Scripturam intuentes, eam ab Oriente usque ad viciniam Bethlehem ducem eis itineris exstitisse dixerunt, viaeque praeviam. At ubi, relicta via Bethlehemitica, ad Jerosolymam iter et oculos deflexerunt, disparuisse stellam, quae eos ducebat, donec rursus a Jerosolymis pedem referrent ad Bethlehem. Quod nequaquam ita esse factum ipsa Evangelii veritas inquisita demonstrat, sed potius in Oriente tantum eos stellam vidisse, statimque intellexisse quia haec ortum nati in Judaea regis signaret, de quo praedixerat Balaam: Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab (Num. (0455D)24). Et ipsi enim cum essent astrologi, diligenter ea quae de stella sunt dicta memoriae commendaverant. Ideoque statim ut eam viderunt, venerunt, in Judaeam, in qua natum regem noverant, et praecipue ad regiam civitatem, ut ubi ejus nativitatem magis cognitam credebant invenirent. Cumque testimoniis propheticis in Bethlehem illum natum cognovissent, mox illuc iter agentes, stellam quam in Oriente viderant, ducem habere meruerunt. Sic enim habes in Evangelio, primo dicentibus ipsis magis: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in Oriente. Neque enim dicebant, Quia ab Oriente nos usque ad haec loca praeviando perduxit. Deinde etiam evangelista protestante de ipsis: Qui cum audissent regem abierunt, et ecce stella quam viderant in Oriente antecedebat eos. Neque enim vel ipse scripsit quod alibi stellam quam in Oriente tantum vidissent, donec audito rege ad Bethlehem iter dirigerent. De (0456A)qua stella notandum quia nequaquam eis Bethlehem, venientibus in summa coeli altitudine inter caeteras stellas, sed in vicinia terrae visa est. Cum enim dicat (0456B)evangelista: Antecedebat eos usque dum veniens staret ubi erat puer, patenter insinuat tum vicinam eam domui in qua erat puer stetisse. Namque sidera quae in summo sunt coelo locata, ubi ad centrum coeli pervenerint, quamvis amplissima sit civitas, unicuique domui supra verticem stare videntur.

QUAESTIO II. De eo quod dicit Apostolus: A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi (II Cor. XI). Quod dicit Apostolus: A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi, significat se ab eis quinquies flagellatum, ita tamen ut nunquam vicibus quadraginta, sed semper una minus tricies et novies feriretur. Praeceptum namque erat legis, ut cum delinquentem judices verberarent, ita modum vindictae temperarent, ut plagarum modus quadragenarium numerum minime transcenderet, ne foede (inquit) laceratus coram te frater tuus jaceat (Deut. XXV). Quod ita intelligendum, ab antiquis ita intellectum, testatur etiam (0456C)pictura ejusdem libri, quam reverendissimus ac doctissimus Cudum Orientalium Anglorum antistes, veniens a Roma secum in Britanniam detulit, in quo videlicet libro omnes pene ipsius apostoli passiones sive labores per loca opportuna erant depictae. Ubi ita hic locus depictus est, quasi denudatus jaceret Apostolus laceratus flagris, lacrymisque perfusus. Superastaret autem ei tortor quadrifidum habens flagellum in manu, sed unam e fidibus in manu sua retentam; tres vero reliquas solum ad feriendum habens exertas. Ubi pictoris sensus facillime patet, quod ideo ternis fidibus eum fecit verberare, ut inde plagarum quadragenarium numerum compleret. Si enim quaternis fidibus percuteret, decies percutiens sexaginta plagas faceret; si vero ternis tredecies feriret, unde quadraginta plagas impleret? Itaque licebat quidem Judaeis quadragies peccantem percutere, sed illi soli aliquid donantes de suo, ac misericordiam praestantes, unde quadragies Apostolum percutiebant. (0456D)Quod autem ait idem Apostolus genere feminino quadragenas plagas se accepisse, utique significat, quas quinque vicibus una minus quadragenis perpessus. Pro quo verbo simpliciter in Graeco dictum τεσσαράκοντα παρὰ μίαν, id est, quadraginta praeter unam.

QUAESTIO III. De eo quod ibidem dicit Apostolus: Nocte et die in profundo maris fui (II Cor. XI). Quod ait idem Apostolus: Nocte et die in profundo maris fui, quosdam audivi astruentes, quod beatae memoriae Theodorus, doctissimus vir archiepiscopus quondam gentis Anglorum ita exposuerit, quia fuerit in Zizico quaedam fovea nimis alta, ad tormenta noxiorum parata, quae, ob altitudinem immensam, profundum maris soleret appellari, cujus coenum et obscuritatem Paulus inter alia innumera sustinuerit (0457A)pro Christo. Verum si venerabilia Patrum scripta replicemus, patet profecto quia nihil in his verbis aliud quam hoc quod sonat intelligere solebant, id est, quoniam Apostolus casu aliquo deveniens in profundum maris, ac die simul et nocte fluctibus circumseptus, post haec ad aera liberum terramque Deo gubernante redierit. Unde et inter miracula divina ascribunt quod homo tanto tempore sub undis retentus, neque a circumpositis praefocari aquis, neque a belluis maris devorari potuerit. Denique non amplius Petrum super undas ambulantem nec demersum, quam Paulum sub undis retentum nec necatum praedicant esse mirandum. Quod si utriusque apostoli tam dispari miraculo mysticum aliquid intelligere volumus, in promptu est, quod Paulus non solum tertio naufragus, sed etiam nocte ac die in profundo maris positus atque ubique protectus ac liberatus a Domino, significat justos de cunctis periculis eruendos a Domino. Nec tantum de tentationibus (0457B)extrinsecus ingruentibus salvandos, verum et si mortis ipsius videantur gurgite depressi, atque ab humanis rebus absconditi, nihilominus virtute sui conditoris eos esse revocandos ad vitam. Porro Petrus super undas vento commotas liberis passibus incedens, sed ubi ob timorem mergi coepit, dextera Christi erectus, significat eosdem electos omnia impiorum tentamenta ac persecutiones diabolico instinctu sibi illatas, fide invicta superare, et quasi pro nihilo contemnere, nec omnino posse saeculi fluctibus immergi, qui praesens semper auctoris sui complectuntur auxilium. Qui si aliquando ut homines turbari coeperunt, mox eripiantur ab eo, quem sine intermissione solent invocare, dicentes: Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.

QUAESTIO IV. De eo quod idem dicit Apostolus: Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus, etc. (Hebr. X). (0457C) Quod dicit Apostolus: Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus, hunc habet sensum. Quod opus est vos ipsos vestras ultum ire injurias, qui nec corda hominum nosse, nec agnita illorum scelera tranquillo valetis animo judicare? Quin potius quod in vos peccatur, quasi fratribus et proximis ex corde remittite, ut et vobis vestra Deus peccata remittat, scientes quia si corrigi voluerint, eos socios bonorum habebitis. Sin alias, rectius divino judicio, quod errare non potest sicut nec irasci potest, quam vestro damnabuntur Mihi (inquit) vindictam reservate, et ego retribuam. Et quia non solum mala improborum patienter sustinere, sed et bona illis nostra libenter impendere debemus, quibus superati ad amorem nostrum redeant, et virtutem mansuetudinis ac patientiae nostrae admirantes etiam imitari incipiant, relictisque ad virtutum opera convertantur, admonendo subjunxit: Si esurierit inimicus tuus, (0457D)ciba illum; si sitit, potum da illi, hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII). Caput enim illius mentem ejus dicit, quae in cunctis actibus sive cogitationibus nostris quasi arcem et praesidatum tenet. Carbones vero ignis flammam dilectionis appellat, de qua Dominus in Evangelio: Ignem (inquit) veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII)? Absit enim ut credamus Apostolum vel Salomonem, de cujus Proverbiis hanc sententiam sumpsit, hoc nos docere voluisse, ut eo animo eaque intentione bona faciamus adversariis nostris, ut ipsi in his ingrati persistentes majora perpetuo tormentorum patiantur incendia. Sed hoc potius jubent, ut misericordiam facientes egentibus inimicis, emolliamus fomentis beneficiorum tumorem ac duritiam cordis illorum, eosque ad redamandos nos in Domino excitare, adhibito dilectionis igne, studeamus.

QUAESTIO V. De illo ejusdem Apostoli: Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV). (0458A) Quod ait Apostolus: Unusquisque in suo sensu abundet, nonnulli ita dictum putant, quasi diceret: Sufficit unicuique ad justitiam facere quae sibi optima videntur. Quod nequaquam ita intelligendum est. Quid enim si haereticus est, putans se catholicum esse, si quis male conversatur, existimans rectam esse viam veritatis, quam incedit, nunquid talis operatio sufficit illi ad opus justitiae, per quod ad salutem perveniat, maxime cum non dicat Apostolus indicativo modo, Abundat, at imperativo: Unusquisque in suo sensu abundet? Praecepit ergo ut si sublimiora sacramentorum divinorum arcana capere nequimus, in his tamen quae veraciter credenda ac confitenda intelligimus et sentimus, humiliter ac devote Domino serviamus. Sic etiam implebitur quod jussit, ut unusquisque in suo sensu abundet, cum in eis quae (0458B)a magnis doctoribus credenda vel agenda didicimus, abundanter bonis operibus insistere curamus, quatenus per exsecutionem eorum quae novimus, etiam ad agnitionem sublimiorum, quae necdum novimus, mereamur attingere. Unde bene subjungit: Si quid aliter sapitis, et hoc quoque vobis Deus revelabit (Ibid.), id est: Si bona quae nostis per charitatem operamini, tribuet vobis divina gratia, ut si quid aliter quam decet sapitis, et hoc aliquando intelligatis. Sicut beato Cypriano contigisse perspicuum est, qui cum suis coepiscopis, qui erant in Africa, rebaptizandos esse haereticos contra morem Ecclesiae statuit. Sed quia in suo sensu, qui sibi rectus videbatur, bonis abundare operibus studuit, mox corrigi meruit, atque ad universalem sanctae Ecclesiae normam spiritualium virorum institutione reduci.

QUAESTIO VI. De verbis David quibus Saul et Jonathan filium interfectos ploravit. (0458C) Quod interrogasti de verbis David, quibus Saul et Jonathan filium ejus interfectos plorabat, in quo ploratu etiam montibus Gelboe, in quibus interfecti sunt, maledicere videtur, quomodo conveniant tempori vel mysterio Dominicae passionis, ita ut haec (sicut scribis) per omnes Ecclesias quasi in memoriam ejusdem passionis in responsoriis in Sabbato sancto Paschae dicantur, quasi rex impius, et pro suo scelere interemptus ab hostibus, morte potuerit figurare innocentem regis Christi, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II), scire debes quia veraciter Saul, qui post unctionem sacri chrismatis, a quo et Christus Domini vocatus est, ab hostibus occidi meruit, mortem veri Christi, quam sine culpa subire dignatus est, insinuat. Unde bene Gelboe volutatio, sive decursus, interpretatur. Volutabantur enim in sorde peccatorum, juxta illud Proverbiorum, Sus lota in volutabro luti (II Petr. II); (0458D)atque a rectitudine viae salutaris aberrantes, jamjamque ad inferiora, id est, hujus saeculi desideria infida decurrebant, ob quorum desiderium regem coeli et terrae in mortem tradere non dubitabant. Propter quod merito eis optatur ne rorem de coelo pluviamve suscipiant: quod hodie rebus ipsis videmus impletum in eo quod eos gratia coelestis deserens translata est ad plebem gentium. Quod etiam Isaias sub figura vineae futurum illis ex persona Domini comminatus est, dicens: Et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem (Isai. V). Quod est aperte dicere: Et apostolis atque apostolicis viris omnibus mandabo, ne illis ultra verbum vitae praedicent, sed irrigatione verbi coelestis, quod a se protervi repulerunt indignos, in sua sterilitate vacuos ac perpetuo igni comburendos relinquant. Nec tibi absurdum videri debet ut mala reproborum acta boni aliquid significent, aut rursum bona justorum opera in contraria significatione ponantur. Lege enim Moralia sancti papae (0459A)Gregorii, ubi exposuit quomodo beatus Job maledixerit diei suo, dicens: Pereat dies in quo natus sum, etc. (Job III), et videbis quia usitatissimum est in Scripturis ut et bona in malorum, et in significatione bonorum mala hominum gesta accipiantur. Denique Uriam fidelissimum regis David militem, ac piissima atque innocentissima ejus opera vel dicta, in mala significatione, et e contra ipsum David in maximo suo scelere in bona accipiendum interpretatur. Alioquin si non et per mala bonum, et malum significari per bonum posset, nunquam liceret nigro atramento, sed semper lucido auro deberet scribi: quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I), nec rursum in titulis psalmorum nomen Absalon et Doeg hominum reproborum minio fulgente, sed solo atro colore deberet ascribi. Sicut ergo in paginis librorum quovis colore et mala possumus et bona absque ulla reprehensione figurare, ita etiam in parte significationum per quaelibet hominum gesta et bona rectissime et mala possunt exprimi. Quamvis (0459B)et multo saepius contingat, et multo dulcius audiatur, bona per bona, et mala figurari per mala. Sicut autem in pictura parietum, neque obscurum Aethiopem candido, neque candidi corporis sive capilli Saxonem atro decet colore depingi, ita in retributione meritorum juxta suum quisque opus recipiet, et qualis erit actu, talis etiam parebit vultu in judicio; neque omnino ad rem quid quisque figurarit, sed quid egerit pertinebit.

QUAESTIO VII. Quid sit in psalmo: Ignitum eloquium tuum vehementer (Psal. CXVIII). Interim quaesisti quid sit in psalmo: Ignitum eloquium tuum vehementer. Quod verbum et in Proverbiis positum est: Omnis sermo Dei ignitus (Proverb. XXX). Scito ergo quod hoc verbum longe aliter quam sonare videtur accipiendum est. Ignitum namque solet dici, quod totum igne perfusum et impletum (0459C)est, verbi gratia, sicut ferrum et aes mediis in ignibus liquefactum, imo igne plenissimum. In qua figura dictum est de Joseph: Eloquium Domini ignivit eum (Psal. CIV), id est, ita ardore et flamma divinae virtutis implevit, ut ipse totus spiritu Dei accensus, et quasi igne videretur esse perfusus. Quales erant qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Luc. XXIV). Quod vero eloquium Domini ignitum, vel sermo Dei ignitus asseveratur, illud tanquam igne examinatum debet accipi, instar auri vel alterius cujuslibet metalli, quod igne conflatum, sordem in se alienam atque inutilem non continet, et totum quidquid in eo residet, verum et perfectum, et omni vitiorum contagione purgatum est. Sic etenim eloquia Domini aeternorum in se bonorum fidem continentia, vera omnia sunt, et non otiose neque inutiliter constituta. Unde et Dominus ait: Quia iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant (0459D)(Matth. V), ne quid illic esse quod non perfectum ac proprium sit aestimetur. Ignitum igitur igne examinatum, sive igne purgatum (II Reg. XXII), intellige. Ex uno ergo Graeco, quod est πεπυρωμένον, utrumque Latine et ignitum, et igne examinatum pro interpretum voluntate translatum est. Nam et ubi dictum est: Eloquia Domini igne examinata, in Graeco idem unus sermo positus est πεπυρωμένα. Ex quo etiam verbo derivatum est, Igne nos examinasti (Psal. LXV): quod quidam dixere: Ignisti nos. Ignitus est autem, sive igne examinatus, omnis sermo Dei, quia per illuminationem sancti Spiritus sincera ac firma est veritate subnixus.

QUAESTIO VIII. De reauctione arcae Domini de domo Aminadab per regem David. Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israel triginta millia, et caetera (II Reg. VI). In historia (0460A)beati regis et prophetae David, qua arcam Dei reduxisse narratur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. Quia et ipse David, qui coram arca Domini humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit. Et conjux, quae eamdem ejus humilitatem despexit, ejus semine fecundari non est merita, sed perpetuae sterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque qui arcam Dei inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit. Ubi intueri necesse est quantum delinquat qui ad corpus Domini reus accesserit, si devotus ille sacerdos morte multatur, qui arcam illam, Dominici videlicet corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. Verum juxta allegoriam David Christum, arca Ecclesiam significat. Quaesivit autem David arcam in suam civitatem adducere, sed causa interveniente contraria, ad tempus eam alibi divertit, ac sic deinceps quod multum desideraverat (0460B)explevit. Quia Dominus in carne apparens Evangelium filiis Israel, suae videlicet genti praedicavit, sed caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Sed ut haec enucleatius per singula videamus, congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia Dominus Ecclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electos quosque sibi consocians. Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae, sed filii promissionis deputantur in semine. Qui triginta millia esse referuntur, id est, fidei, operis et spei firmitate perfecti. Tria enim propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidem pertinent, decem propter Decalogum Legis ad opera, mille propter sui perfectionem ac spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numerus millenario nullus major est. Et si enim decem millia, si triginta millia, si etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendes, sed vel per se vel per minores numeros saepius ducendo (0460C)multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit; item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem operatur non alibi quam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes, sperantes, insinuent; viri autem Juda, qui erant cum David, ipsos apostolos et doctores qui lateri Christi quasi familiarius adhaerebant, indicent. Quo utroque stipatus exercitu Dominus, arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderant, cordibus inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut novi testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus infundatur, novumque vinum novis utribus conservandum mandetur. Erat quidem prius arca in domo Aminadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante Incarnationis Dominicae tempus florebat, in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Aminadab enim qui interpretatur (0460D)pater meus spontaneus, vel Abraham patrem fidei, vel Moysen legislatorem significat; qui uterque in Gabaa custodit arcam, quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui locus est in civitate Cariathiarim. Elata ergo foris arca ludebat David, et omnis Israel coram Domino diversis musicorum generibus, quia mox inchoante novae gratiae praeconio, Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes humilitatis omnes invitat dicens: Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII): alii dando per spiritum sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam curationum, etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachor, id est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes ait: Et permundabit aream suam (Matth. III). Ubi sacerdos, qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, (0461A)mox a Domino percussus occubuit, quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat, dum Legem vult Evangelio miscere utriusque sibi gratiam tollit. Et tenuit eam, inquit, quoniam calcitraverant boves (II Reg. VI). Boves quippe calcitrare est, praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum consuetudinem Legis ingredi, sed Sabbata, neomenias, circumcisionem, victimasque spiritualiter interpretari. Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri (Act. XV). Et de quibus Jacobus ad Paulum: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaea, qui crediderunt, et omnes hi aemulatores sunt legis (Act. XXI). Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David, sed divertit eam in domum Obededom Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita et non suscepta praedicatio (0461B)noceret, apostoli ab eis ablati, et ad gentes imbuendas sunt missi. Unde et locus areae Nachor, quae gentium fidem Domini gratiae praeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur, videlicet quia illorum delicto salus est gentibus. Obededom namque qui interpretatur serviens homo, ille est utique de quo Dominus ad Patrem: Constitues, inquit, me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit mihi (Psal. XVII). Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem, praemittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi (Ibid.). Nomen quoque urbis congruit. Gethe enim interpretatur torcular, significans crucem in qua vitis vera calcari et exprimi designata est. A qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicit: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI). Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes et charitas sunt. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque (0461C)passibus ad perfectionem perveniunt. Hi menses quousque plenitudo gentium intret, non cessant. Tandem rediens David arcam inducit in civitatem David, quia Dominus et Enoch et Elia praedicantibus, convertet corda patrum in filios. Boves et arietes immolans, id est eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suae Incarnationis et passionis exemplum eatenus Judaeis non creditum palam manifestans. Hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat ephod lineo. Nam linum quod terra procreatum multiplici labore ad candorem vestis pervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus, et ad arcae coelestis introitum hymnos resonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest. Quin etiam e speculis David respicit humiliatum, quia credentibus in mundi fine Judaeis, erunt nonnulli qui Christum professione, sed opere sequentur Antichristum. Quibus merito congruit quod eadem Michol, (0461D)quae ob figurandam instabilitatem carnalium aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul appellatur, quia qui Christo fidetenus serviunt non illius regno coronandi, sed persecutorum ejus quos imitavere, sunt anathemate damnandi. Verum pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae contemnant, nihilominus arca Domini locum suum ingreditur. Ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino, fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui et interpellat pro nobis (Rom. VIII). Qui, in exemplum David, fideles humilesque benedicens, salutaris mysterii pascit alimentis. Partitur singulis collyridam panis unam, illius utique, qui de coelo descendit, et dat vitam huic mundo; et assaturam bubulae carnis unam, illius scilicet vituli saginati, (0462A)qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus et igne passionis assatus est, dicens: Exaruit tanquam testa virtus mea; et similam frixam oleo, carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis uberrimam dilectionem crucis sartagine tostam. Et merito una panis collyrida, una carnis assatura datur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis, unum corpus omnes sumus in Christo, et suae carnis lasciviam singuli castigantes, ac servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, nec non et bonorum fructus operum oleo misericordiae pinguissimos compassione fervefaciunt.

At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminis fructus dat: quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis prole diem perpetuae mortis exspectant.

QUAESTIO IX. De angelis. (0462B) Angelorum natura, creatio et status qualis? Angeli ante creationem mundi creati sunt; et ante omnem creationem angelorum diabolus est conditus, sicut scriptum est: Ipse est principium viarum Dei. Unde et ad comparationem angelorum archangelus appellatus est. Prius enim creatus exstitit ordinis praelatione, non temporis quantitate. Primatum habuisse ( sic ) angelorum diabolum, ex qua fiducia cecidit, ita ut sine reparatione laberetur, cujus praelationis excellentiam propheta his verbis annuntiat: Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem illius. Omne lignum paradisi non est assimilatum illi, quomodo speciosiorem fecit eum Deus. Distat conditio angeli a conditione hominis: homo enim ad similitudinem Dei conditus est; archangelus vero qui lapsus est, signaculum Dei similitudinis appellatus est, testante Domino per Ezechielem: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, (0462C)perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quanto enim subtilior est ejus natura, tanto plenius exstitit ad similitudinem divinae veritatis expressa. Prius de coelo cecidisse diabolum, quam homo conderetur. Nam mox ut factus est, in superbiam erupit, et praecipitatus de coelo est. Nam, juxta Veritatis estimonium, ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit, quia statim ut factus est, cecidit: fuit quidem in veritate conditus, sed, non stando, confestim a veritate est lapsus. Uno superbiae lapsu, dum Deo per tumorem se conferunt, et hoc cecidit et diabolus. Sed homo reversus ad poenitentiam, dum se inferiorem esse cognoscit: diabolus vero non solum in hoc contentus quod se Deo aequalem existimans cecidit, insuper etiam superiorem Deo se dicit, secundum Apostoli dicta qui ait de Antichristo: Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Diabolus ideo jam non petit veniam, quia non compungitur ad poenitentiam. Membra vero ejus (0462D)saepe per hypocrisin deprecantur, quod tamen pro mala conscientia adipisci non merentur. Discat humana miseria quod ea causa citius permovetur Deus praestare veniam, dum infirmo compatitur homini: quia ipse homo traxit ex parte inferiori infirmitatem peccandi, hoc est ex carne, qua exclusa anima detinetur. Apostatae angeli ideo veniam non habent, quia carnalis fragilitatis nulla infirmitate gravati sunt, ut peccarent: homines autem post peccatum idcirco revertuntur ad veniam, propter quod ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis, ideoque pro infirma carnis conditione, reditum patet hominis ad salutem: sicut et Psalmus dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento Domine quod terra sumus (II Thess. II, 4). Et iterum: Memorare, inquit, quae sit nostra substantia. Postquam apostatae angeli ceciderunt, reliqui perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Unde et post coeli creationem in principio reperitur: Fiat firmamentum. Et vocatum est firmamentum (0463A)coelum, numerum ostendens quod post angelorum ruinam hi qui permanserunt, firmitatem meruerunt aeternae perseverantiae et beatitudinis, quam minus acceperant: post diaboli dejectionem angelorum sanctorum collatam sanctitatis perseverantiam et beatitudinem quam minus acceperant. Unde oportet cognosci, quod malorum iniquitas sanctorum serviat humilitati: quia unde mali corruunt, inde boni proficiunt. Bonorum angelorum numerus qui post ruinam angelorum malorum est diminutus, ex numero electorum omnium supplebitur, quia numerus soli Deo est cognitus. Inter angelos distantia potestatum est, et pro graduum dignitate ministeria eisdem sunt distributa; aliisque alii praeferuntur tam culmine potestatis, quam scientia virtutis. Subministrant igitur alii aliorum praeceptis, atque obediunt jussis. Unde ad prophetam Zachariam angelus angelum mittit, et quaecumque annuntiare debeat, praecepit. Novem esse distinctiones vel ordines angelorum, (0463B)sacrae Scripturae testantur, id est, angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim et seraphim. Horum ordinum numerum et Ezechiel propheta describit sub totidem nominibus lapidum, cum de primatu apostatae angeli loqueretur: Omnis, inquit, lapis operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, et chrysolithus, et onyx, et beryllus, et saphyrus, carbunculus et smaragdus (Ezech. XXVIII, 13). Quo numero lapidum ipsi ordines designati sunt angelorum, quos apostata angelus ante lapsum quasi in vestimento ornamenti sui affixos habuit, ad quorum se comparationem dum se clariorem cunctis aspexit, confestim intumuit, et cor suum ad superbiam elevavit. Angeli semper in Domino gaudent, non in se: malus vero in se diabolus, quia non quae Dei, sed quae sua sunt requisivit. Nulla autem major iniquitas, quam non in Deum, sed in se velle quempiam gloriari: angeli vero Dei cognoscunt omnia antequam in re fiant, et quae apud homines adhuc futura sunt, angeli jam revelante (0463C)Deo noverunt. Praevaricatores angeli et sanctitate amissa, non tamen amiserunt vivacem creaturae angelicae sensum. Triplici enim modo praescientiae acumina fient: id est, subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione superiorum potestatum. Quotiens Deus quocumque flagello huic mundo irascitur, ad ministerium vindictae angeli mittuntur, qui tamen divina potestate coercentur, ne tantum noceant quantum cupiunt. Boni autem angeli ad ministerium salutis humanae deputati sunt, ut curas administrent mundi, et regant omnia jussu Dei, testante Apostolo: Nonne omnes, inquit, sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I, 14.) Angeli corpora in quibus hominibus apparent, in superno aere sumunt, solidamque speciem ex coelesti elemento inducunt, per quam humanis obtutibus manifestius demonstrentur. Singulae gentes praepositos angelos habere creduntur, quod ostenditur testimonio angeli (0463D)Danieli loquentis: Ego, inquit, veni ut nuntiarem tibi, sed princeps regni Persarum restitit mihi (Dan. X, 13). Et post alia: Non est qui me adjuvet, nisi Michael princeps vester (Ibid., 21). Item omnes homines angelos habere probantur, loquente Domino in Evangelio: Amen dico vobis, quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui est in coelis (Matth. XVIII, 10). Unde et Petrus in Actibus Apostolorum, cum pulsaret januam, dixerunt intus apostoli: Non est Petrus, sed angelus ejus (Act. XII, 3). Si Deum angeli contuentur et vident, cur Petrus apostolus dicit: In quem desiderant angeli Dei conspicere (I Petr. I, 12)? Item si tunc non contuentur nec vident, quomodo, juxta sententiam Domini, angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est? Sed bene utrumque est: nam veraciter credimus, quod Deum angeli et vident, et videre desiderant; et habent, et habere festinant; et amant, et amare nituntur. Si enim sic videre desiderant ut effectu desiderii non (0464A)perfruantur, desiderium hoc necessitatem habet. Necessitas illa poenalis non est, et beatis angelis omnis poena longe est, quia nunquam simul et poena et beatitudo conveniunt. Rursum si eos dicimus Dei visione satiari, satietas fastidium habere solet; et scimus illos Dei visionem, quam et desiderant, fastidire non posse. Quid ergo est, nisi ut miro modo simul utrumque credamus, quia et desiderant et satiantur; sed desiderant sine labore, et satiantur sine fastidio. Ne enim sit in desiderio necessitas, desiderantes satiantur. Et iterum, ne sit necessitate fastidium, satiati desiderant. Vident enim angeli faciem Patris per satietatem; sed quia satietas ista fastidium nescit, angeli desiderant in eo prospicere semper. Ubicumque in Scripturis sanctis pro Deo angelus ponitur, non Pater, non Spiritus sanctus; sed pro incarnationis dispensatione solus Filius intelligitur. Ante Domini incarnationis adventum, discordia inter angelos et homines fuit: veniens autem Christus, (0464B)pacem in se angelis et hominibus fecit. Eodem quippe nato clamaverunt angeli: In terra pax hominibus bonae voluntatis. Per incarnationem igitur Christi, non solum Deo reconciliatus est homo, verum etiam pax inter angelos et homines reformata est. Discordia igitur ante adventum Christi angelorum et hominum fuisse per id maxime agnoscitur, quod salutati in veteri Testamento ab hominibus angeli, despiciunt resalutari ab eis. Quod in novo Testamento a Joanne factum, non solum reverenter suscipit, verum et ne faciat interdicitur. Ab hoc homo in veteri Testamento despicitur nec resalutatur ab angelo, eo quod homo adhuc nondum transisset in Deo. Suspicitur autem homo a Deo, et reverenter salutatur ab angelo. Nam et Mariam angelus legitur salutasse, et Joanni angelum salutanti ab eodem angelo dicitur: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum. Per quod agnoscitur per incarnationem Dominicam pacem hominibus fuisse et angelis redditam.

QUAESTIO X. De delictis hominum et eorum poena. (0464C) Scire velim quomodo justum sit, ut culpa quae cum fine perpetrata est, sine fine puniatur. Hoc recte dicetur, si districtus judex non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt: nam voluissent utique, si potuissent, sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim, quia in peccato vivere semper cupiunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt. Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio, qui in hac vita nunquam voluerunt carere peccato. Quod Deus pius sit, et non pascatur cruciatu miserorum: justus autem, et ideo non sedetur in perpetuum ab impiorum ultione. Nullus justus crudelitate pascitur, et delinquens servus a justo Domino idcirco caedi praecipitur, (0464D)ut a nequitia corrigatur. Ad hoc enim vapulat, ut emendari debeat. Igni autem gehennae iniqui traditi, si ad correctionem nunquam veniunt, quo fine semper ardebunt? Omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur: quia autem justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio deputati, sua quidem iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid ardebunt, scilicet ut justi omnes, et in Deo videant gaudia, quae percipiunt, et in illis respiciant supplicia, quae evaserunt: quatenus in aeternum tanto magis divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt, quae ejus adjutorio vicerunt.

QUAESTIO XI. De animarum usque ad restitutionem mansione. Velim scire, si nunc ante restitutionem corporum, in coelum recipi valeant animae justorum. Hoc namque de omnibus justis fateri non possumus, neque (0465A)de omnibus negare. Nam sunt quorumdam animae justorum, quae a coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur iniquo dicationis damno. Quid per hoc aliud innuitur, nisi quod perfectae justitiae aliquid munus habuerunt? Et tamen luce clarius constat, quia perfectorum justorum animae mox ut hujus carnis claustro exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur. Quod et ipsa per se veritas testatur dicens: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV, 28): quia ubi ipse Redemptor noster est corpore, illuc proculdubio colliguntur et animae justorum; et Paulus desiderat dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Qui ergo Christum esse in coelis non dubitat, nec Pauli animam esse in coelo negat. Qui etiam de dissolutione sui corporis, atque habitatione patriae coelestis dicit: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, sed aeternam in coelis (II Cor. V, I). Si ergo (0465B)nunc in coelo sunt animae justorum, quid est hoc quod in die judicii pro justitiae suae retributionem percipiunt? Hoc in eis nimirum crescit in judicio, quod nunc animarum sola, postmodum vero corporum beatitudine perfruantur, ut in ipsa quoque carne gaudeant, in qua dolores pro Domino, cruciatusque pertulerunt. Pro hac quippe geminata eorum gloria scriptum est: Justi duplicia possidebunt. Hinc etiam ante resurrectionis diem de sanctorum animabus scriptum est: Datae sunt illis singulis stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum (Apoc. VI, 11). Qui itaque nunc singulas acceperint, in judicio binas stolas habituri sunt: quia modo animarum res tantum agitur, tunc autem animarum simul et corporum gloria laetabuntur.

QUAESTIO XII. Si boni bonos in regno coelesti, vel si mali malos in supplicio agnoscant. (0465C)Nosse vellem, si boni bonos in regno, vel mali malos in supplicio agnoscant? Hujus rei sententia in verbis est Dominicis, quam jam superius protulimus, luce clarius demonstrata. In quibus cum dictum esset: Homo quidam erat, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 19): Ita per totum usque dum dicit: Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (Ibid.). Dives autem de seipso jam spem salutis non habens, ad promerendam suorum salutem convertitur, dicens: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei, etc. (Ibid.). Quibus verbis declaratur aperte, quia et boni bonos, et mali malos agnoscant. Si igitur Abraham Lazarum minime recognosceret, nequaquam ad divitem positum in tormentis de transacta ejus contritione loqueretur dicens, quod mala reciperet in vita sua: quomodo etiam praesentes non posset agnoscere, qui etiam pro absentium memoria curavit orare? Qua in re hoc quoque ostenditur, (0465D)quia et boni malos, et mali cognoscunt bonos. Nam et dives ab Abraham cognoscitur cum dicitur: Recordare quia recepisti bona in vita tua; et electus Lazarus a reprobo divite est cognitus, quem mitti precatur ex nomine dicens: Mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. In qua videlicet cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescit, et ut boni amplius gaudeant: quia secum eos laetari conspiciunt, quos amaverunt; et mali dum cum eis torquentur, quos in hoc mundo despecto Deo dilexerunt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit autem in electis quiddam mirabilius, quia non solum eos cognoscunt, quos in hoc mundo noverunt, sed velut visos ac cognitos recognoscunt bonos, quos nunquam viderunt. Nam cum antiquos patres in illa aeterna haereditate viderint, eis incogniti per visionem non erunt, quos in opere semper noverunt. Quia enim illic omnes communi claritate (0466A)Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia vident? Nam quidam noster et vitae venerabilis vir, religiosusque valde et laudabilis, cum ante triennium moreretur, sicut religiosi alii qui praesentes fuerunt, testati sunt, in hora sui exitus, Jonam prophetam, Ezechielem quoque et Danielem coepit aspicere. Quos dum venisse ad se diceret, et depressis luminibus eis reverentiae obsequium praeberet, carne eductus est. Qua in re aperte datur intelligi, quae erit in illa incorruptibili vita notitia, si vir iste adhuc in carne positus corruptibili, prophetas sanctos, quos nimirum nunquam vidit, agnovit. Solet autem plerumque contingere, ut egressura anima eos etiam recognoscat, cum quibus pro aequalitate culparum, vel etiam praemiorum in una est mansione deputanda, quod multi eos in exitu vident, quos aut in regno aut in supplicio pares habebunt.

QUAESTIO XIII. De libero arbitrio. (0466B) Deus hominem fecit perfectum, et talem scilicet quod posset et velle bonum, et non velle. Et hoc est liberum arbitrium, velle scilicet et nolle, et absolutum. Hoc est velle suum hominis per naturam, sicut dicitur in Sapientia: Nostrum est velle, Dei autem perficere, nostrum scilicet per naturam. Et Apostolus: Velle quidem adjacet mihi per naturam (Rom. VII, 18). Sed hoc velle, et hoc bonum depravavit homo peccando, et quasi exstinxit, non tamen omnino: quia semper remansit in eo aliqua scintilla boni; et quando Apostolus dixit: Deus operatur velle, sic non intelligimus quod modo primum ponat in eo velle, sed voluntatem quae in eo est per naturam depravatam et quasi exstinctam suscitet et reviviscere faciat. Sic facimus convenire ista duo: quod Scriptura dicit, nostrum est velle; et quod Apostolus, Deus operatur velle cum libero arbitrio. Deus vel etiam quod necessario facit, fecit hominem talem, scilicet ut posset velle bonum, et non velle bonum, quia si talem fecisset (0466C)ut nunquam posset nisi velle bonum, inconvertibilem fecisset eum. Inconvertibile autem nihil est nisi Deus, quia non potest nisi velle bonum. Deus autem quod generare quidem potest id quod est, facere autem non potest id quod est. Quod simile possumus de homine. Homo enim generare potest id quod est, facere autem non potest id quod est, licet possit imaginem suam in pariete pingere, vel in ligno formare. Quia igitur aliqua distantia esse debuit inter Creatorem et creaturam, potuit Deus facere id quod non ipse erat, non id quod ipse erat, sicut hominem potentem velle bonum et non velle bonum, quod ipse Deus non est; non hominem, non potentem velle et non velle bonum, quod ipse est. Rationali creaturae dedit Deus efficacem vim bonae naturae ad se cognoscendum, quae bona vis naturae ad se cognoscendum gratia vocari potest, de qua gentiles Romani multum praesumebant, attribuendo sibi quod tam bene crediderant audita veritate Evangelii, non (0466D)attendentes non eadem natura relicta sibi a Deo, nec in angelo nec in homine erat sufficiens ad salutem, imo praecipitatam se usque ad turpissima vitia, quasi fuisset sufficiens tunc, nec angelus nec homo indiguisset Deo, quoniam uterque in semetipso habuisset sufficientiam, et ita quisque sibi foret Deus, quasi par vero Deo; nec esset unus Deus nec unus omnipotens, et ideo remansit sola omnimoda sufficientia, quae angelica, vel humana natura, nulla potest operari bona aliquando, etiam cum ipsius appositione potest relabi.--Resp. Cur igitur apposuit Deus sibi, cum per eam non sit profectura? Videlicet ipsa labens apposito sibi adjutorio recognoscat se inexcusabilem, et perseverans natura reddat Deo gratias de appositione gratiae. Ergo bona natura rationabilis creaturae cooperari quidem bonum apposita sibi gratia potest. Si vero relicta nihil operatur boni, imo praecipitat se in malum, constat esse peccatum efficientem causam mortis, mortem autem (0467A)necessarium effectum peccati, Domino attestante qui ait ad Adam: Quocunque die comederis de vetito ligno, morte morieris (Gen. II). Ergo qui moritur necessaria morte, impotens est per se resurgere; Christus autem qui caruit crimine, caruit mortis necessitate, ipso teste qui ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X). Igitur mors Christi voluntaria fuit, non necessaria, et ob hoc potuit per se resurgere, ut esset resurrectio communis resurrectionis illis qui mortui erant, vel sunt, vel erunt, in Christo mortis necessitate.

Deus dicitur praescire cuncta quae fiunt per vim naturae, vel per vim libertatis; dicitur etiam scire ea quae fiunt bona, futura esse bona per appositionem gratiae. Dei igitur praedestinatio est divinae gratiae appositio. Quapropter qui negat Christum esse praedestinatum, negat eum esse Filium hominis, quia humana natura, quae fuerat in lumbis Adae, ejus (0467B)peccato obnoxia, per appositionem gratiae in ipsa unione Verbi Dei, est immunis ab omni culpa, licet poenam peccati retinuisset, ut in resurrectione sua Christus eam destrueret, cujus destructio est nostrarum corruptionum destructio, vel ablutio.

Omnes cogitationes malae non semper instinctu diaboli excitantur, sed aliquando ex nostri arbitrii motu emerguntur; bonae autem cogitationes semper a Deo sunt. Sciendum est quod liberum arbitrium dicitur habuisse primus homo ante gustum pomi, post gustum vero servus effectus est peccati. Sed cum habuisset liberum arbitrium, videndum est quae libertas illius arbitrii fuerit. Arbitrium certe liberum fuit, quandiu suae potestatis exstitit, ita ut nulla vi cogente, nec Dei, nec diaboli, quod vellet bonum seu malum faceret. Sed cum liberum esset hoc respectu, quod a nullo domino, nulla vi, poteterat ut vellet aliquid aut nollet, per se tamen debile erat, ita ut ex sua debilitate eadem posset, si a diabolo non egenti, sed persuadenti non consentiret. (0467C)Sed stare ex sua virtute nullo modo posset, et si vellet perficeret per ejusdem Dei auxilium, si non Dei consilio credens ut vellet bonum. Cum ergo Adam liberam voluntatem haberet, et propriam habebat possibilitatem, sed alienam ut esset in homine quod juste a Deo remuneraretur, libera scilicet voluntas, quae Deo non coacta serviret, ut esset in Deo unde glorificaretur, cum hominem sua virtute roboraret. Quia igitur Adam liber erat et infirmus, postquam sibi uni est confisus, et ex libero arbitrio hosti consensit, et per fragilitatem suam cecidit; qui si soli Domino confisus fuisset, Domino auxiliante nullatenus utique cecidisset. Sed cum post primi parentis lapsum totus orbis esset servus peccati, venit Dominus nos pristino restituens gradui, reddens arbitrium patris nostri, liberum sicut prius a vi extranea, sed nova debilitate propria, ut nemo sit qui de se praesumat, sed in solo Deo semper confidat. Sed huic libero arbitrio videtur contrarium, (0467D)quod Dominus ab aeterno sanctis ejus vitam aeternam praedestinavit, et similiter causam vitae aeternae meritum sanctis ejus praedestinavit, reprobis autem mortem aeternam; sed non mortis aeternae causam, quia nulli Deus peccata sua praedestinavit. Non est enim in Dei dispositione quomodo peccator peccet, sed tamen cum sciat eum peccaturum, mortem ei praeordinat ut verus judex. Si autem praeordinat et praedestinat vitam bono, et mortem malo, videtur vim inferre libero arbitrio, quia cum praedestinatio sua falli non possit, necesse est ut malus sit quem praedestinavit ad mortem, et bonus sit, quem praedestinavit ad vitam. Et si necesse est hunc esse bonum, et illum malum, periit ergo liberum arbitrium, quod necessitate cogitur. Quod si arbitrium non est liberum, sed cogitur necessitate, non est culpandus ille qui velit nolit peccat, neque laudandus qui velit nolit bene agit, sed laus et culpa soli cogenti est imputanda. Cur ergo poena malis, gloria (0468A)justis? Non est itaque praemium, quod justi remunerantur, sed sola Dei gratia; non est vindicta, quod injusti puniantur, sed injuria, quod absit. Praedestinatio enim Dei nulla vi cogit nos ad bonum vel ad malum, sed Deus apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, ab aeterno ea quae sunt futura nobis in conspectu suo praesentia habuit, et quales nos aut ex nostra pravitate, aut ex justitia sibi tales praesentavit, ut praesentes dijudicavit. Quae enim sunt apud nos praeterita vel futura, a conspectu Dei nunquam transeunt, sed semper praesentia sunt. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV). Si autem verba quae apud nos in momento transeunt apud Deum semper manent, quis dubitet quin in conspectu Dei sunt permanentia quae apud nos sunt transitoria? Si ergo in conspectu ejus semper fuimus, et praesentialiter nos videt, quales aut ex ipso futuri essemus (0468B)in bonum, aut non ex ipso, sed ex nobis futuri essemus in malum, non inconveniens fecit; si enim diversa videns merita, diversa etiam nobis retribuet praemia. Pravitas nostra ab aeterno mala in conspectu Dei ex sua nequitia praesentavit, Deus illam ad mortem destinavit. Quid ergo? Coegit nos Deus ut mali sibi videremur ab aeterno? Absit. Nam potius nos coegimus eum, ut nos malos videret. Verbi gratia, si video jacere aliquem, necesse est ut ille jaceat, quem jacere video, aut falsum est quod ego eum jacere video. Illa ergo necessitas a jacente est, aut a vidente? Utique non a vidente infertur necessitas ut jaceat, sed ab ipso qui se deposuit ut jaceret. Deus igitur cui nihil est futurum aut praeteritum, nos sibi praesentes semper malos esse videt, non ut justis ille necessitatem inferret pravitatis, sed quia pravitas illa latere nequit praesentiam judicis. Nunquid autem Petrus Deum negavit, quia Dominus dixit: Tu me negabis? (Matth. XXVI.) Aut nunquid Judas tradidit quia Dominus dixit: Tu me (0468C)trades? (Ibid.) Aut nunquid Lazarus mortuus est, quia dixit Deus: Lazarus dormit? (Luc. XI.) Judas autem Judaeos jam de traditione convenerat, solus Petrus cum de negatione audisset, se non negaturum jurabat; sed tamen ex verbis Domini magis coactus est Petrus ut faceret quod nolebat, quam Judas ut perficeret quod volebat. Sed impossibile erat scientem omnia nescire quae istis essent ventura. Sicut ergo praedestinatio ad mortem non cogit malos ut pereant, sic etiam praedestinatio ad vitam non cogit bonos ut salventur. Sed cum Dominus bonos ad vitam praedestinavit, ita eos praedestinavit, ut ipsa sua praedestinatio meritis et precibus nostris obtineatur. Nonne enim Dominus Abrahae dixit: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI). Sed licet in Isaac promisisset Dominus fecunditatem seminis, tamen uxor illius Isaac fuit sterilis. Oravit Isaac, et dedit Dominus conceptum Rebeccae (Gen. XXV). Si ergo promisit Deus fecunditatem, et dedit sterilitatem, Isaac autem (0468D)oravit: quid aliud est, nisi quod oratio praedestinationem obtinuit? Unde colligi potest quia ita Deus nobis bona sua promittit, ut tamen labore nostro acquirantur. Quod si voluerimus, ad laborem in omnibus quae bene agemus nobis cooperabitur.

QUAESTIO XIV. De peccato originali. Quaeritur quare propagatio peccati originalis et introitus mortis in mundum ascribatur primo homini Adae, et non mulieri, vel serpenti, cum utrique prius peccaverint, serpens suggerendo, Eva consentiendo? Ad quod dicitur quoniam injuste a diabolo habemus haereditatem peccati, cujus originis et naturae nullam habemus communionem, ideoque ipsi suggestione vel imitatione possemus esse similes, sed propagatione non fuimus conformes. Ab Eva vero matre nostra ideo peccati suggestionem non habemus, quia seminis nostri originem non a (0469A)matre, sed a patre accepimus; et ideo de cujus principaliter traducimur massa, de eo etiam originaliter traducatur et culpa; et quia etiam Adam plus peccavit, quia Eva seducta est, Adam vero non seductus, nec deceptus, sed scienter peccavit. Quaeritur quo pondere peccatum Adae tantum fuerit, ut non solum ipsum, sed et totum genus humanum perdere potuerit? Ideo, quia non peccavit necessitate, nec ignorantia, vel fragilitate. Non necessitate quia neque violentia diaboli, nec indigentia cibi, coactus est ut pomum comederet; neque ignorantia, quia cum sapientissimus creatus esset, de eadem re praemonitus fuerat a Domino; nec fragilitate, quia cum praesentem Deum adjutorem haberet, si de hoc eum interrogare, vel in eo confidere voluisset, eadem nullo modo potuisset. Quaeritur, dum Dominus redimendo omnia peccata nobis abstulerit, cur poenam peccati non abstulit, ita ut etiam in hac vita impassibiles essemus et immortales? (0469B)Quod etiam cum summa ratione fecit. Si enim nos post suam redemptionem immortales fecisset, omnes ad fidem convolarent, non propter amorem Dei aeternae beatitudinis, sed propter id solum, ut possent assequi immortalitatem hujus vitae carnalis, et sic periret fructus fidei, quia non esset propter amorem Dei. Passibilitatem vero reliquit, ne videretur nobis delectabile huic inhaerere, sed potius festinaremus ad illam quietem, quae cum Domino est indeficiens. Quid enim esset, si passibilitatem penitus abstulisset, et cum suis tot et tantis tribulationibus ita diligatur, ut vix aliquis esset qui sic aeternae beatitudinis memor fuisset. Notandum, si quis baptizans dicat: Baptizo te in Christo Jesu, et non dicat In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sicut Dominus instituit, non est verus baptismus; et ideo videndum est ne quis erret in verbis Apostoli, quibus dicit: Nunc baptizo in Christo Jesu, aliter intelligens quam dictum sit.

Ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI), hic quidam (0469C)haeretici asserere volebant ut si peccator post baptismum ad peccatum rediret, nullo modo amplius ad poenitentiam reciperetur, eo quod ad peccatum ultra redire non deberet post baptismum; sed illud falsum est, testante Domino, Peccator, quacunque hora ingemuerit, salvus erit. Mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI), id est, aliqua mortis compassio, ut flere et sitire, etc. Quod enim post resurrectionem comedit, non fame illud fecit, sed quasi miraculum illud ad se declarandum fecit. Similiter quando mortui peccatis sumus, non ultra ad ea redire debemus, ita ut nobis dominentur. Et notandum est quod non dicitur Christus resurrexit, sicut dicitur Rehabuit, quasi Iterum habuit. Non enim Dominus bis aut ter surrexit, sed semel, et Christus jam non moritur. Nam mortuus est tantum semel, non bis, quod semel mori suffecit, quia hoc quod mortuus est, peccato, id est, ad destructionem peccati; et quia peccatum destruxit, satis mors una (0469D)suffecit. Vere enim non iterum moritur, nam hoc quod mortuus est, scilicet mortuus est peccato, id est, ut destruat peccatum, illud est semel, non bis. Quasi dicat: Hoc est semel, quod ipse mortuus est, ut peccatum deleret. Ergo illos destruit, qui dicunt Dominum ita in aere mori pro diabolo, sicut mortuus est pro nobis in mundo. Prima die qua Adam conditus fuit, vetus exstitit non aetate, sed congrua similitudine, quia sicut res quae vetus est deficit, et ad occasum trahit, sic Adam qua hora peccavit, ad occasum mortis quasi vetus descendit, et similiter post eum quilibet peccator. Sed Christo novus homo fuit, et spirituali ratione, et licet homo factus, rex tamen erat et angelorum et hominum; et praeterea alia generali ratione, quia sicut nova res crescit et roboratur, sic Christus de virtute in virtutem crevit, testante Scriptura; Jesus autem proficiebat aetate et sapientia coram Deo et hominibus. Ad cujus imitationem novi esse debemus, conscendendo (0470A)de virtute in virtutem. Unus status Adae fuit, quando adhuc in Paradiso ita conditus ut comederet et biberet, et alia corporis officia expleret. Hunc sibi filius incarnatus assumpsit. Secundus status fuit post lapsum et post exitum de paradiso, quando mortis conditioni subjacuit, ex eo accepit Dominus ut mori posset. Tunc ejus status fuit, non quem habuit, sed quem habere debuit, si in obedientia perstitisset, scilicet, ut neque peccare potuisset, neque voluisset. Ita Christus neque peccare potuit neque voluit. Duae sunt vocationes: una generalis, alia specialis. Generalis qua dicitur: Multi vocati (Matth. XXII), quia in fidem omnes generaliter sumus vocati. Specialis qua dicitur: Pauci vero electi (Ibid.). Ubi notatur omnes generaliter ad vitam per fidem vocatos, paucos vero electione bonorum meritorum vitae praedestinatos. Sciendum est quia ante legem eadem fide salvabantur patres, qua et nos modo. Ergo quare Deus circumcisionem superaddidit, si fides ad (0470B)salutem tunc suffecit? Ad hoc dicitur, quia Dominus noster semper talia invenit et statuit, quibus merita nostra ampliari possint. Ut igitur Dominus noster Abraham majoribus meritis sublimaret, ut circumcisionem observaret sicut Adam in Paradiso terreno posito induxit obedientiam, ut postea transferret eum eis meritis, videlicet, si obediens permansisset, in coelestem regiam. Aut voluit Dominus ut sicut Judaei distabant a gentibus in fide, ita distarent in habitu exteriori. Vel signum fuit exterior circumcisio interioris circumcisionis. Iterum quaeritur: Si bona fuit circumcisio, quare mutata sit, cum nullum bonum debeat mutari, et hoc modo Deus mutabilis causatur? Falsum est, quod nullum bonum debeat mutari, quia videmus et tempora et aetates mutari, quae tamen bona sunt. Iterum quaeritur quare illud membrum circumcidatur, et non alia. Sed hoc ideo fit, quia illud membrum pronius est ad peccatum. Et quare omnia membra non circumciduntur, cum (0470C)omnia jugiter offendant? Profecto quia aut turpe esset, si nasus vel oculus circumcideretur, aut intolerabile. Iterum quaeritur quare feminae non circumciderentur. In hoc mysterium consideratur, quoniam vir in designatione rationalitatis, quae semper purior esse potest quam sensualitas, quae ratione comprimi debet, et regi ut mulier a viro. Verbi gratia, oculus nunquam cavere potest, quin illicita videat, et sic caeteri sensus exteriores.

Notandum est quare dicat Apostolus: Per unum hominem mors introivit in mundum (Rom. V), cum potius diabolo persuadente, Eva consentiente, Adam sciente intraverit. Sed diabolo non imputatur, quia a diabolo nullam originem in propagatione accepit homo. Quae iterum non ascribitur, quia vir non a muliere, sed mulier a viro est, et ipsa post recepto virili semini suum secundario adjicit, sicut videmus quod terra primum semen recipit, deinde suos humores administrat, et pullulare facit. Soli ergo viro culpa imponitur, quia et sciens et videns peccavit, et (0470D)maluit ad horam uxorem suam non offendere, quam in Dei obedientia perseverare.

Quaeritur quare puero adhuc in utero matris originale peccatum imputetur, et quare de baptizato baptizatus non nascatur. Ad hoc dicitur quia de corrupto non nisi corruptum nasci potuit. Et iterum: Homo quantum in se est mundatur in baptismo, sed quia sine concupiscentia procreare non potest, imputatur et illius proli. Sicut terra purgatum semen a paleis suscipit, et tamen absque paleis non ipsum exsurgit. Sed quare animae originale peccatum imputatur, cum nova et munda a Deo procreatur? Sane quia ipsa corpori in eadem persona unitur, et ab ea hac consuetudine et unione corrumpitur. Verbi gratia, ut si quis bonum semen in terram mittat, et postea non fructum bonum terrae commistione, sed zizania referat. Sed quare melior pars, scilicet anima, impuriorem partem, scilicet corpus, non trahit, et suam non convertit? Hoc divino judicio relinquendum, (0471A)est. Quaeritur quandoquidem Dominus abstulit originale peccatum, quare etiam poenam ejusdem peccati non abstulit? Quo contra dicitur quod in hoc misericorditer Dominus consuluit, quod mori possumus, quia ad coelum ascendere non possumus, nisi aliquibus meritis, sicut nec Adam in paradiso positus potuit. Voluit igitur Dominus omni nos necessitate compellere ut illuc tenderemus, quo sublato timore mortis nemo proficeret, cum modo tot instantibus periculis, tot mundi tribulationibus et molestiis pauci admodum coacti ad vitam aeternam perveniant, et revera fieret homo incorrigibilis sicut diabolus sine formidine.

QUAESTIO XV. De Redemptione humana. Prima quaestio est, quare Dominus hominem solo verbo non redemit? Quod sic solvitur. Si solo verbo hominem salvum esse praecepisset, diabolus conqueri posset eum magis usum Dominica potestate, (0471B)quam justitiae aequitate. Secunda, quo jure aequitas hoc fecerit. Responsio, quia diabolus Dominicum hominem, naturam, non culpam, hominis habentem, in hoc quod vinctum reddidit, quomodo sane Christum in quo peccati jus non habuit, crucifixit, et ideo merito et jure gentium amisit hoc quod maligna fraude possidebat. Tertia, quare ista tribulatio redemptio vocetur. Quae consequenter solvitur, quia sicut Esau edulio lentis promigenita sua vendidit, ita Adam dum pomum gustare praesumpserit, se in servum diabolo subjugavit, quem Dominus Jesus, par pari referens, simili potu inebriavit, quo ille lethifer protoplastum mortificavit. Sicut enim ille gustu pomi Adam mortem potavit, ita Dominus quoddam dulce poculum ei propinavit, quando eum concessit oblectari contumeliis multis, quas sibi ingessit. Quarta, cur neque per angelum, neque per hominem salvatio fieri potuit? Responsio. Per hominem fieri ideo non potuit, quia impossibile erat ut perditus (0471C)perditum redimeret, vinctus vinctum liberaret. Per angelum vero non potuit, quia et si salutem daret, divinitatem tamen minime conferret, quam ex sese non habebat. Quinta, cur angelicam naturam ad redemptionem hominis non assumpsit? Responsio. Quia iterum diabolus conquereretur quod sua pugna non recte cum Domino comparata fuisset, quod quasi gladium contra tenentem baculum attulisset. Sexta, quaeritur quare tandiu distulit? Quod ita solvitur. Novum quid et inauditum atque mirabile Dominus facturus erat, quod multis testibus prius erat promittendum et firmandum, quia si subitum accidisset, nullus fidem tantae rei habuisset, cum tantis et tam certis indiciis pauci admodum inventi sunt, qui Christo venienti fidem praebuerint. Porro si ante datam legem Dominus salvare mundum venisset, posset aliquis dicere quia superfluus esset ejus adventus, cum aliqua praecepta dedisse potuisset, quae salutem contulissent. Voluit ergo Dominus nos omnia prius (0471D)experiri, ut probatum esset nos nulla alia via salvos fieri posse, nisi per eum, et ejus tantum gratiae omnia ascriberentur. Septima, quare diabolum non redemit sicut hominem. Responsio. Idcirco profecto, quoniam cum esset in amplissimis et perfectissimis deliciis Domini sui, nullo inspirante nec persuadente, sed proprio vitio elatus, corruit; homo vero alieno instinctu, scilicet diabolo persuadente, deceptus erravit.

Quatuordecim Epistolas scripsit Apostolus, ipso suo numero ostendens eas concordare Decalogo Legis, et quatuor Evangeliis, a quorum fide et veritate in nullo discrepabant. Sed videntur superflue additae post Evangelia, cum in eis perfecta sit fidei doctrina, virtutum instructio, vitiorum correctio. Sunt tamen necessariae, post Evangelium Epistolae, quia et si de omnibus in eis scriptum sit, quod tamen summotenus ibi dictum est, hic plenarie et sufficienter perdoceatur; et suborientibus etiam novis vitiis in Ecclesia, (0472A)quasi novae causae novaque advenienda erant praecepta, quae et ab Evangeliis profluerent, et tamen quadam sua novitate et necessitate non superfluerent, in quo innititur Apostolus auctoritate prophetarum, quod post datam legem Moysi contra rediviva vitia inspirante Domino et jubente spiritualem dederunt correctionem. Cum enim Dominus in Evangelio hortans nos ad humilitatem, ne quis invitatus ad nuptias Ecclesiae discumberet in primo loco, superbiae admoneret, ostendens quod ne quis se aliis praeferret, et quis se de suis meritis jactaret.

Per legem cognovi peccatum esse vitandum; peccatum, id est, diabolus, qui me peccare fecit, operatus est in me concupiscentiam et hoc per mandatum legis, non necessitate peccandi accepta in lege sed occasione hoc modo, quia ante legem quod quasi sopitus erat diabolus, non curans ut illos ad mortem cogeret, quos ad ipsam spontaneos ire videbat; sed cum videbat dari legem, quae viam peccati contradiceret, (0472B)cognovit quod eos aut penitus amitteret, aut eos ire ad viam mortis, qua interdicebatur, cogeret. Et tali modo ad bonum legis qua expergefactus est, eniti et laborare plus coepit, ut eos cogeret invitos ire, quo prius ibant spontanei, et sic a lege accepta occasione coepit eos instigare ut peccarent. Illi autem non in Deo confidentes, sed in se, resistere non potuerunt, et ideo occasione legis plus peccaverunt, quia et inobedientes Deo fuerunt, et majora peccata fecerunt. Sicut si hostis in hostem debilem surgeret, in eum non omnes vires exerceret, sed si eum praemuniri et roborari videret, fortior adversus eum occasione illa insurgeret, quia tunc aut vinceretur, aut vinceret. Occasionem non rectam causam vocare solemus, quam habet adversus nos, quando nos ad bona tendere conspicit.

Notandum est quod Apostolus triplicem legem notavit: legem carnis, quae est peccati; legem Moysi, legem mentis, quae etiam lex est spiritus. Dixit quod in Christo Jesu sunt liberati a morte, et vere sunt (0472C)liberati in Christo a causa. Nam Pater Filium suum non carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, damnavit peccatum nostrum de peccato (Rom. VIII), id est, de Filio suo, qui fuit peccatum, id est, hostia pro peccato. Deus Pater dicitur mittere Filium improprie, quia non mittit ut a se localiter removeat, qui secum est ubique praesens, sed tamen quadam similitudine mittere dicitur, quia sicut eum quem nos mittimus, a nobis separamus, sic Pater Filium misit, quando eum in assumptione carnis a se aliquantulum separavit, quia licet Pater et Filius et Spiritus sanctus in conceptione beatae virginis Mariae sint cooperati, sola tantum persona Filii carnem assumpsit. Sicque quasi a se videtur mittere, quia cum Filio non assumpsit carnem de Virgine. Videndum est quod Filius missus est non ad Virginem, sed similitudinem virginis; et non carnis simpliciter, sed carnis peccati. Si enim diceret Christum imaginem carnis habere, jam videretur illi (0472D)haeretico consentire qui Christum asserebat imaginarium et phantasticum corpus habuisse. Ut ille qui dicit: « Si virgo peperit, phantasma fuit. » Ideo dicendus est Christus missus fuisse, non imagine, sed similitudine carnis, non carnis simpliciter, sed carnis peccatricis, quia Christus non similem carnem, sed veram et verum corpus habuit: quae caro cum sine peccato esset mundissima, pura, vera, similis tamen nostrae peccatrici carni in passibilitate et mortalitate; sicque nostram habuit carnem non peccati, sed similem carnem peccatrici. Si Pater mittens Filium suum in similitudine carnis peccati de peccato, id est, de Filio, qui erat hostia pro peccato, ut dictum est, damnavit peccatum, quod erat suum in nostra carne damnavit: dico peccatum originale et actuale penitus in morte Filii destruendo, et fomitem peccati qui in carne remansit, unde oritur debilitando, ita ut carnalis titillatio non ultra ita ut solebat, impugnare fideles, si in Domino confidant, (0473A)passionis ejus memores. Sciendum est quod licet innuat Judaeos servisse ex timore, non tamen hoc de veris Judaeis intelligendum est, qui certe sancti viri qui fuerunt nostrae fidei, et nostri testamenti, sicut nos modo sub gratia, sic ipsi ex dilectione servierunt, sed propter falsos Judaeos dicit.

Videndum est autem quomodo falsis Judaeis datus sit Spiritus sanctus, ut per ipsum Spiritum servirent Deo, et non in timore, quia ubicunque datur Spiritus sanctus, potius amorem generat quam timorem. Ad quod dicitur, quia in hoc quod bene egerunt, opificem Spiritum habuerunt: in hoc autem quod ex solo timore fecerunt; non a Spiritu, sed a se ipsis habuerunt. Quare Spiritus sanctus fuit quidem opifex bonae servitutis, et non pravi timoris; sicque Spiritus dabat servitutem, servitus vero prodebatur per timorem, quia nullum praemium promeretur ab eis qui aliquid suo timore operantur; sicque nos accepimus Spiritum servitutis, non qui sit in timore, (0473B)sed in amore. Quare Spiritus magis perfectus datus est in nobis quam in illis? Quia facit nos adoptivos filios, et vere sumus filii, a causa. Nam ipse Spiritus reddit multipliciter, id est, multis signis dat testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei, quia servivimus Deo amore filiali, non timore servili. Spiritus noster facit se filium Dei, cum ipsi Deo ex amore servit, quod scilicet eum esse filium testatur et approbat Spiritus sanctus, quod non refugit ab eo, sed potius cooperatur ei ad omnia de die in diem, ad majora eum provehens; quod non faceret, si spiritus noster in timore serviret. Semel immolatus est Christus in se ipso, et tamen in sacramento non solum per omnes paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur. Haec utique mentitus est, qui interrogatus respondet immolari. Invitavit Dominus servos, et comparavit illis cibum se ipsum. Quis audeat manducare Dominum suum? Et tamen ait: Qui manducat me, vivit propter me (Joan. VI). Quando Christus manducatur, vita manducatur; nec occiditur (0473C)ut manducetur, sed mortuos vivificat; quando manducatur reficit, sed non deficit. Non ergo timeamus, fratres, manducare illum panem, ne forte sinamus illum, et postea qui manducemus, non inveniamus. Manducetur Christus, vivit manducatus, quia resurrexit occisus, nec quando manducemus, partes de illo facimus. Et quia in sacramento sic fit, et norunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam, unde ipsa gratia partes vocantur. Per partes manducatur, et manet integer totus in coelo, manet integer totus in corde tuo. Totus erat apud Patrem, quando venit in Virginem; implevit illam, nec recessit ab illo. Venit in carne, ut homines illum manducarent; et mansit apud Patrem, ut angelos pasceret. Quid enim sciatis, fratres, et quod scitis et quod nescitis scire debetis, quando Christus factus est homo, panem angelorum manducavit homo. Unde, quomodo, qua via, quibus meritis, qua dignitate panem angelorum (0473D)manducavit homo, nisi Creator angelorum fieret homo?

Sed fides justificat, sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit (Rom. I), tunc originalia et actualia peccata per eam remittuntur, insuper etiam augentur merita. Unde merito quaeritur cur providentiae divinae placuit superinducere circumcisionem, aut superinducta quid prosit. Responsio. Misericordia Dei nos semper de virtute in virtutem ascendere cupit, et nihil magis quam profectum nostrum desiderat. Sicut ergo primo homini legem posuit, qua servata ad honorem impassibilitatis atque immortalitatis perveniret; sic et Abrahae et posteris ejus dedit circumcisionis praeceptum, quo completo, ingens obedientiae illorum accresceret meritum. Vel per carnalem circumcisionem designabatur spiritualis, quae est cordis munditia, et vitiorum mentis amputatio, ut sicut a caeteris gentibus distabat in interiori homine, sic quoque exteriori homine discerneretur (0474A)per circumcisionem. Voluit etiam eos Dominus hoc signum in corpore suo portare, et quasi sub oculis habere, ut ejus significationem frequenti meditatione attenderent, etiam fidei operibus studerent.

Rursus quaeritur: Si sancta atque utilis erat circumcisio, cur debuit mutari, atque pro ea sustineri baptismus? Ad quod dicitur. Postquam propter charitatem suam, qua dilexit nos, misit Deus Filium suum, ut homo fieret, et hominibus appareret (Ephes. II), tunc dona gratiae ejus profluere nobis magis coeperunt, scilicet robustior et major innocentia, copiosior justitia. Unde pro circumcisione baptismus lavacri salutaris institutus est, ut ablutione exterioris hominis decor splendidior interioris demonstretur. Et signanter elementum aqua huic sacramento quaesitum est, quae rebus sordidis candorem reducit, quae sitientem reficit, quae terram irrigat, et fertilem facit, et ignem exstinguit. Significat enim gratiam (0474B)spiritualem, animam emundantem, et intus reficientem, et fomitem peccati exstinguentem, et profectum virtutum ipsi animae largientem.

Quaeritur quo jure aequitatis eum liberavit. Ad quod dicitur: Filius quidem Dei homo factus est, generis humani assumpta de Virgine matre natura sine culpa, quam scilicet providentiam non tenerent peccata. Videt autem eum improbus hostis vagientem, lacrymantem, et caetera facientem, quae humana exigit natura; unde non credens eum non sibi obnoxium, neque transgressionis exsortem, quem tot documentis didicit esse mortalem, iniit, intulit contumelias, multiplicavit injurias, et dum manum innocentem mittit, et chirographum quo innitebatur, excidit ab illo iniquitatis exigens poenam, in quo nullam reperit culpam. Solutum est ergo nostrae damnationis atque conscriptionis vinculum, atque improbus hostis dum plus quaerit, suum perdidit, quoniam haec lex justissima est, ut qui alienis incumbat, (0474C)propria amittat.

Quaeritur cur solis masculis imposita sit circumcisio, cum modo videamus utrumque sexum ad baptismi gratiam convolare. Ad quod dicitur, quia occulte mysterium significationis in se continebat. Nam mulieris nomine sensualitas, viri autem nomine rationalitas designatur, sicut ait Apostolus: Caput mulieris vir (I Cor. XI); viri autem spiritus rationalis, qui animalem affectionem tanquam conjugium regit. Ut ergo signaret hanc animalitatem, a vitiis penitus immunem esse non posse, neque per sui munditiam viro suo, id est, spiritui aequari, idcirco masculis circumcisio injuncta est, mulieribus autem non. In baptismo autem hujusmodi non attenditur significatio, sed quia utrique indifferenter peccata per gratiam remittuntur, indifferenter ab utroque ad baptismi gratiam convolatur.

Quaeritur cur haec tribulatio redemptio vocetur. Ad quod dicitur: Sicut Esau edulio lentis primogenita sua vendidit, ita miser protoplastus dulcedine pomi (0474D)quam gustavit sese sub peccato et diaboli servitio mancipavit. Dominus autem pro dulcedine vetita qua miser homo venditus est, dulcedinem quoque injuriandi et colaphizandi se, ad ultimum crucifigendi, diabolo propinavit, cuncta humiliter patiens quae in eum facere voluerunt. Sicque et vetita dulcedine diabolus fallaciter eum emit, et vetita dulcedine sibi Dominus redemit.

Iterum quaeritur quid causae fuerit quod ad celebrandam hanc redemptionem humanam naturam assumpsit, et non potius digniorem angelicam naturam, sicut ait Apostolus: Nunquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae semel apprehendit (Hebr. V). Ad quod dicitur: Idoneum ac dignum erat, ut per quam peccatum admiseramus, per illam etiam redimeremur, et forsitan posset diabolus murmurare se injuste amittere originalem humani generis servitutem, nisi de eo quod subjecerat vinceretur. Praeterea et Filius Dei, sicut nisi Deus esset, non ferret remelium, (0475A)ita nisi verus homo esset, non daret exemplum.

Id etiam quaeritur, cur tam diu distulit adventum suum, et redemptionem istam? Quod sic solvitur. Novum quiddam atque mirabile erat futurum, et ideo per multam seriem temporum praedicendum. Nam si subitum atque omnibus incognitum evenisset, nullus hoc credere potuisset, cum etiam post tot revelationes, tot signa, tot praedicamenta, tantam temporis moram, vix aliquos invenerit fidem praebentes. Aliter etiam solvitur, quod retro invenies.

Quaeritur, cum a muliere initium peccati, et ante mulierem a diabolo, unde dicitur in Evangelio quia ille homicida erat ab initio, et diabolus persuadendo, et mulier consentiendo, et viro persuadendo prius peccaverit: Apostolus de peccato loquens, quod per successionem posteritatis ac sobolis propagationem in omnes transierat, cur non serpenti illud ascribitur vel diabolo?--Responsio. Quod ex eo nulla penitus (0475B)humana generatio. Mulieri iterum non ascribitur, quia non ex muliere, sed ex viro posteritas nominatur. Dignior enim sexus est, sicut alibi dicit Apostolus: Non vir ex muliere, sed mulier ex viro est. Viro igitur ascribitur, quia principaliter ex virili semine fit procreatio, quae originali corrumpitur peccato, et secundario ex muliebri, verbi gratia, sicut ex grano semen principaliter procedit, et ex humore terrae secundario accrescit. Ex materia corrupta nihil integrum aut incorruptum potest nasci, juxta illud sancti Job: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? (Job. XIV, 4.) Si quis altius perquirat cur pejor pars adversus meliorem praevaluit, hoc Dei judicio relinquendum est; id tantum veraciter protestamur quod nisi anima simul et corpus hominis originali peccato subjacerent, non inde utrumque liberandum esset, non utrumque Filius Dei verus et homo sibi personaliter assumpsisset.

Rursus consequenter requiritur, si per baptismum hominibus peccatum originale remittitur, quid obstet (0475C)ut poena ejusdem peccati non protinus absolvatur, neque timeat amplius mortem, sive alicui passioni subjaceat. Ad quod dicitur: Etiam in hoc providit nobis pius et misericors Dominus. In coelo siquidem nobis regnum et vitam meliorem, quam in hoc mundo esse potuerit, et jucundiorem praeparavit. Sed ad eam quis animum intenderit, sciens se in hoc mundo perpetuo sine passione aliqua victurum, cum etiam timor mortis et caro nostra tot plena miseriis, mundus quoque pene suis contritionibus deletus, vix nos mittat ad Deum? Voluit igitur hanc vitam nobis amarescere, ut dulcescere amplius illa potuisset. Hinc post transgressionem protoplasti a Domino dictum est: Videte ne sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum (Gen. III, 22). Praeputium est illa pellicula quam praeputiabant Judaei: quam quia retinebant gentiles, non praeputiati, sed praeputium, id est, ipsa immunditia opprobrium habebant a Judaeis. Hanc pelliculam, quae sedes est libidinis, Deus Abrahae ut recideret injunxit, (0475D)ut ipse et alii per voluptuosam partem separatam a corpore intelligerent recedi omnes voluptates a mente, dignumque erat ut in eo membro magis originale peccatum puniretur, a quo etiam propagabatur. Ideo autem vir et non mulier est circumcisus, ut cum sint duo status animae, virilis et muliebris, quos Apostolus insequenti carnem et spiritum vocat. Unde et Dominus in Evangelio: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Marc. XIV, 38). Ostenditur a carne fomitem peccati non esse ablatum justis ad probationem, a spiritu vero per gratiam ablatum esse, et consensum delectationis, et contagium ejusdem ad renuntiandum. Unde Apostolus cum repugnantiam fomitis in membris carnis et voluntatis bonae in spiritu perspexit, exclamavit: Quis me liberabit a corpore mortis hujus, cum per me contra haec sim debilis? (Rom. VII, 24.) Et subdit: Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid. 25): ut ostenderet se et de sua virtute deficere, et de divina (0476A)praesumere. Et tamen mulier, licet non sit circumcisa, solemniis, hostiis et oblationibus, ab originali peccato purgata est. In membro autem illo magis amputatio peccati ostendi debuit, quia prae caeteris omnibus magis peccato obnoxium tam propagatione originali in filios, quam perpetratione actuali in se ipso: ut quod et Adam prima die texit omnibus filiis ad concisionem, hoc Deus circumcidi fecit octava die nativitatis cujusque ad remissionem, ut qui in initio saeculi peccato sunt infecti, et in hac vita magis punirentur a lege in membris originis et voluptatis, et in octava aetate finis saeculi post diem judicii scoriari signarentur ab omni contagione peccati.

Quaeritur etiam cur circumcisio in viro et non in muliere, vel in virili et non in caeteris membris completa sit?--Responsio. In viro tantum, et non in muliere, ideo quia mulier statim post peccatum duplicem sententiam accepit: unam cum viro mortalitatis et passibilitatis pro transgressione, (0476B)alteram in eodem originali membro propagationis, ut sola pareret in dolore filios suos pro serpentis inobedientia, et viri deceptione. Ideoque dignum erat ut similiter vir qui scienter et plus peccaverat, duplicem sententiam reciperet: unam mortalitatis pro transgressione, alteram circumcisionis in originali membro pro consensu hostis et uxoris suae. In virili autem et non in caeteris membris completa est circumcisio, tum quia nimis crudele et intolerabile esset in omnibus membris circumcidi, tum ut ostenderet quia extrinsecus non erat plenaria circumcisio mentis, quia circumcisio peccatum originale in originali membro puniret, temporalique sua poena poenam aeternam praeveniens, ut culpam auferret, sicut et lex caetera membra, quia per gratiam remittere non poterat, vindicando auferebat, sicut dentem pro dente, oculum pro oculo, et nec profectum virtutum nec actualium delictorum remissionem, nec gratiam adjutricem dabat; sed qui apud inultum transire non posse noverat, qui ut plemus et dulcius faceret (0476C)in suo baptismate sine omni poena, sola et plena gratia aqua generationis totum hominem ablui praecepit, ut in omni parte sua totus interior homo ab omni peccato suo tam originali quam actuali mundari, et insuper in novum splendorem virtutum reformari gratis et candidari videretur. In quo tanto mysterio suo complendo, idoneum eligere curavit elementum, scilicet ut non vinum et oleum vel quemlibet liquorem pretiosum. Quae cum nusquam sit venalis, sed omnibus gentibus gratuita, non ideo vilitatem irrogarent tanto sacramento: quia non est pretiosa, sed ex hoc quia non est venalis, aeque tam pauperibus quam divitibus idoneam se exhiberet, et ideo gratuitam Dei gratiam ostenderet, quia est gratuita: eamdem necessariam, quia et ipsa omnibus est necessaria, cujus et interiorem efficaciam exprimeret sua exteriori.

Sicut enim aqua non solum prae omnibus liquoribus sordes abluit, sed et candorem reducit, sic (0476D)gratia baptismi non solum sordes omnium abluit vitiorum, sed incendia exstinguens libidinum, candorem reducit omnium virtutum. Unde et baptismus post circumcisionem jure est superpositus, ut quia lex injustitis carnis perfectum non potuit facere servientem, gratia perfectum faceret et observaret. Quae etiam aqua quia germinare facit terram, bonorum operum fecunditatem denuntiat, et quot usus habet, tot sua mysteria significat.

Si, ut quidam opponunt, angelica natura incarnaretur, cum utique et angelus et homo in natura sua habeant peccare, facillime caderet nostrae fragilitati unita, cum utramque naturam per se constat peccasse, sicut constat humanam naturam nullo modo sine peccato esse posse, nisi subveniret ei divinitas.

Quaeritur quare Dominus discipulis suis non ante, sed post coenam corpus et sanguinem suum tradidit, cum nullus nisi jejunus illud Dominicum corpus et (0477A)sanguinem praesumat accipere? Ad quod dicitur quia non debuit Novum incipere Testamentum, nisi prius finito Veteri Testamento: idque ostenditur ubi dicit: Desiderio desideravi pascha manducare vobiscum, antequam patiar (Luc. XXII, 15); et item: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexit vos Dominus Deus (Joan. XIII, 34).

Tribus modis diabolus hominem percutit, videlicet (0478A)in fronte, in latere, in tergo. In fronte, cum volenti alicui aliquod bonum opus incipere, in ipsa intentione suggerit aliquam extollentiam, dum putat se bene facturum, ac deinde gloriatur interius. In latere, ut dum agit, mente exaltatur. In tergo quoque, cum priusquam actum fuerit, videns sese recognoscens, tandem confessionem in ultimis facit.