Migne Patrologia Latina Tomus 139a
Aliae epistolae (Gerbertus Auriliacensis),
J. P. Migne cc_id: cps_2.GerAur.AliEpi, cc_idno: 9783
EPISTOLA CLXII. ELECTIO ARNULFI REMORUM ARCHIEPISCOPI A GERBERTO EDITA. 139.0243C|
Sanctae ac universali Ecclesiae catholicae salutem dicunt filii Remorum metropolis.
Divae memoriae patre nostro A. sensus corporeos relinquente, clarum lumen pastoris amisimus, praeda hostium facti sumus. Itaque dum molimur, conamur tanti viri resarcire ruinas. Elapsa sunt canonica tempora, violatae sunt leges, quibus cavetur nullam sedem amplius triginta dierum spatio vacare licere. Nuncque tandem pulsantibus divina lux se apparuit, et quo sequeremur ostendit, depulso antichristo, Simoniaca haeresi damnata. Nos, inquam, qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis, 139.0243D| cum omni clero, diversi ordinis populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum. In quo hae virtutes, quae sic clare relucent, indicio sunt caeteras abesse non posse. Arnulphum dicimus regis Lotharii filium. Quem etsi altus sanguis vitio temporis sub anathemate positus aliquo infecit contagio; sed tamen hunc mater Ecclesia purificans 139.0244C| mysticis abluit sacramentis: hunc, inquam, dicimus Laudunensis Ecclesiae filium, et, ut verius fateamur, Remensis. Ea quippe civitas Remense territorium, Remensis parochia est: nec sic a beato Remigio divisa, ut fieret aliena. Nimirum ille vir Deo plenus, unitatem appetens, non scissionem affectans, sic scidit ut cohaereret velut pars in toto. Et quis et quantus futurus esset intelligens, natale solum beavit sacerdotii dignitate. Eligimus ergo hunc Arnulphum hinc ortum, hic educatum, Simoniacae haereticis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique debita jura reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem. Sint procul ab electione nostra dolus et . . . . . . nec putent eam ad se pertinere filii Belial, filii pacis et concordiae stabilem 139.0244D| et solidam in perpetuum faciant confirmando, corroborando, subscribendo.
EPISTOLA CLXIII. EX PERSONA ARNULPHI REMENSIS EPISCOPI.
Etsi adhuc neque in republica, neque in privata, nulla merita nobis sint, his tamen animus minime deest, specialiusque quodammodo inardescimus ad comparandos ac retinendos vestros affectus. Ob id itaque Gerardum antiquum militem vestrum vim inferentem, ac beneficium nostri fidelis Guenirici 139.0245A| pervadentem patientia ferimus, utque eum quiescere jubeatis oramus. Et si forte dissimulaverit, utrumque monitorem experiatur sui justissimum hostem.
EPISTOLA CLXIV. E. EPISCOPO TREVERENSI EX PERSONA EJUSDEM.
Sciens benevolentiam, vel potius pietatem vestram, qua semper usi estis circa beatae recordationis praedecessorem meum, feliciorem me judico, si eam sic accipio uti acceptam terminus nesciat. Itaque ex abundanti charitate a vobis facto principio congaudemus, ac mutua dilectione frui indissolubiliter optamus. Et quia tumultus dissidentium regnorum, ac novitas nostrae ordinationis decernere ac perficere, qui animose impediunt actuum nostrorum moderamina, consoli atae prudentiae vestrae 139.0245B| delegamus: simul quoque oramus si fieri potest definite praescribi, ubi et quando post reditum vestrum a palatio convenire possimus, simusque ad praesens certi, si quid rerum novarum didiceritis, post plenius instruendi quod planius pernoscetis. Magnum argumentum est in sanctissima amicitia, ac firma societate nos in aeternum mansuros, cum eisdem utamur auctoribus quibus apud praedecessorem meum in otio et negotio semper usi estis interpretibus.
EPISTOLA CLXV.
Plurimum intelligo vos intelligere motus animi mei, eoque amplius vos accurate diligo, et amplector. Recordor quippe honestissimae admonitionis, qua 139.0245C| me satis diu a communione quorumdam principum suspendistis, quid velletis significastis. Oro ergo per venerabile nomen patris mei, et per inviolatam fidem, qua se suosque semper colui, ne cogar eorum hominum oblivisci quos ob ejus amorem meis commodis neglectis praecipue semper dilexi. Dominae meae Theophanae servata fides circa se suumque filium, ne sinat me fore gloriam suorum hostium, quos propter se, si quando valui, abduxi in opprobrium et contemptum. Iterum in commune oro, et obsecro ne ejus vobis displiceat servitus, cui vestrum imperium, honor, potestas, hactenus placuerunt. Facite vestra liberalitate ne absentia honestatis, fuga optimarum artium, efficiar sectator Catilinae, qui in otio et negotio praeceptorum Marci Tullii diligens fui exsecutor.
EPISTOLA CLXVI.
139.0245D| Non alienum est a vestra humanitate, et a sacrosancto sacerdotio, quaerentibus consilium consilium dare. Nulli mortalium aliquando jusjurandum praebui, nisi D. M. Othoni. Id ad dominam meam Th. ac filium ejus Oth. Aug. permanasse ratus sum; quippe cum in tribus unum quidem quodammodo intellexerim. Quousque ergo hanc fidem servandam censetis? Dico equidem quod spoliatus amplissimis rebus imperiali dono collatis, apostolica benedictione confirmatis, nec una saltem villula ob fidem retentati vel retinendam donatus sum. Dico quod inter gravissimos hostes vestros positus, nullis eorum 139.0246A| beneficiis quamvis ingentibus oblatis inflexus sum. Quousque ergo id genus amicitiae exercebo? Consulite, ac solatium imploranti praebete, etsi non ob mea merita, sed tamen et propter vestra erga omnes semper laudata beneficia.
EPISTOLA CLXVII.
Conceptam laetitiam Romani itineris, quo vester comitatus ac dominae Theophanae semper Augustae futurum alloquium ampliorem fecerat, senioris mei prohibitio conturbat. Vices ergo meas velut amicus amici obtinete. Et ut pallium a domino papa per vos consequamur, et gratiam dominae nostrae per vos coeptam retineamus. Cujus obsequio, Deo annuente, in Pascha erimus, nec quisquam erit qui vos ab ejus ac filii sui fidelitate ac servitio prohibere 139.0246B| possit.
EPISTOLA CLXVIII. AD RAINARDUM MONACHUM BOBIENSEM.
Quidam Tetbaldus, ut ipse ferebat, monachus Bobiensis, praeterita aestate, ad nos venit, per quem nostra scripta tibi direximus, quibus tuae litterae non satis respondent. Itaque et exemplar prioris epistolae remittimus, et tuae petitioni hoc modo consulimus. Si sub regula patris Benedicti ac spirituali abbate tibi militare delectat in alio monasterio, mea licentia utere, nec obsit tibi transitus causa religionis, et imperio abbatis tui factus. Caeterum in dando et accipiendo frena licentiae relaxamus partim, partim restringimus: hoc modo servata discretione, ut quod jure et sine offensione divinarum legum dandum 139.0246C| ac recipiendum est, des ac recipias. Nec putes ad meam licentiam pertinere, si quid tyranno aut impio sponte tribueris, vel ab eis acceperis.
EPISTOLA CLXIX. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM.
Petitio tua, dulcissime frater, toties repetita, quibus jactemur fluctibus satis ostendit. Nescis, nescis quae naufragia pertulerimus, postquam a te digressi sumus. Gravissimis quippe laboribus aestivis et continuis eos contraximus morbos quibus pestilens autumnus pene vitam extorsit. Accessit ad haec violenta fortuna, cuncta quae dederat repetens per eos praedones qui urbem Remorum depopulati sunt. Nunc amicorum captivitatem deflemus, et an sedes nobis sint permutandae pervigili cura deliberamus. 139.0246D| Eo in luctu, eoque in moerore nostra patria est. Timor et tremor muros circumdant, inopia cives premit. Clerus utriusque ordinis propter futuram vastitatem ingemit. Ergo sit tui muneris manus levare ad Omnipotentem pro nobis. Et si Divinitas poenam alleviaverit peccati erimus non immemores tui per omnia beneficii.
EPISTOLA CLXX. GERBERTUS RAIMUNDO.
Nostro reverentissimo patri RAIMUNDO du. Filius.
Quo in portu agam navim gubernatore amisso, scire vos, dulcissime Pater, et quinam sit status in Francorum R. p. [republica]. Ego cum statuissem 139.0247A| non discedere a clientela et consilio patris mei beati Ad., repente sic eo privatus sum, ut me superesse expavescerem. Quippe cum esset nobis cor unum et anima una, nec hostes ejus eum putarent translatum, cum me superesse viderent, me ad invidiam Caroli nostram patriam tunc et nunc vexantis digito notabant, qui reges deponerem regesque ordinarem. Et qui R. p. permistus eram, cum R. p. periclitabar, velut in perditionem nostrae urbis pars praedae maxima fui. Eaque res iter meum in Italiam penitus distulit, ubi et organa etiam servantur, et optima portio meae supellectilis. Non enim potuimus obsistere praecipiti fortunae, nec Divinitas declaravit adhuc quonam in portu me sistere velit. Igitur de me et de meis fortunis gavisuri, exspectant exitum 139.0247B| instantis fortunae. Dabo operam pro viribus, nec quidquam eorum quae fieri oporteat intermittam, donec optatis perfruar sedibus, reddamque Deo vota mea in Sion. Vale, amantissime Pater, valeat frater Ariardus, valeat sanctissimum collegium tibi subjectum, meique sitis memores in contemplativis cum patre meo Adal.
EPISTOLA CLXXI. VENERABILI ADHUC EPISCOPO A. GERBERTUS.
Itane socordiae atque dubiis casibus credidisti, ut gladios cervici imminentes non videas, arietes ac vineas ilia tua pulsantes non sentias? Recordare, quaeso, quid actum sit, o felix quondam et dulcis amice, sub imperio patris mei Adalberonis. Divi Aug. Lotharii germanus frater, haeres regni, regno 139.0247C| expulsus est. Ejus aemuli, ut opinio multorum est, inter reges creati sunt. Quo jure legitimus haeres exhaeredatus est, quo jure regno privatus est, et quo in paternam domum rediit? Quae decreta Romanorum pontificum infantes baptizari vetuerunt? Qui sacri canones innocentes presbyteros ab altaribus removerunt? Agit Abraham cum Deo causam, utrum in Sodomis debeat perdere justum cum impio, et tu pastor non dubitas addicere poenae noxium simul et innoxium? Sed quid ego haec minima, cum sciam accusationem tuam a sacerdotibus Dei descriptam, et plenam criminibus, gravidam sceleribus? Electi sunt judices, quorum judicio si defueris, de absentia nihil lucraberis. Et si adfueris, episcopus esse cessabis. Inventus est qui tuas vices sortiatur. Curre 139.0247D| ergo dum aliquid otii superest, neque spem tuam ponas in Ligeri et Sequana, nihil profuturus. Ego quidem factionum, conspirationum, jurisconsulti ac consulentium conscius, ob fidele silentium haec tibi causa veteris amicitiae habui dicere, ut te lethargo alleviarem. Tuum sit plenius remedium quaerere, qui etiam in comitialem morbum videris decidisse. Vale.
EPISTOLA CLXXII.
Immensae benevolentiae ac potius pietati vestrae circa nos immensas rependimus grates. Quanti nos habeatis compassione vestra profecto declarastis. Declaramus ergo et nos quid in futurum moliamur, non solum ex his quae cum paucissimis pernoctamus, sed 139.0248A| etiam ex anathemate in praedones Remensis urbis jam promulgato. Cujus exemplar vobis mittimus, ut ex eo pernoscatis cujus animi simus, simulque nos majora aggressuros, quae suo tempori reservamus. Omnia enim tempus habent. Dicimus tacenda, tacemus dicenda. Agimus quod nolumus, quod volumus nequimus. Ita sunt omnia plena perturbationis, ac potius confusionis: nec se sic ingerunt expetenda, quemadmodum devitanda. Nam si oblata esset rationabilis facultas, jam dudum vestra colloquia expetissemus. Regium nomen, quod apud Francos pene emortuum est, magnis consiliis, magnis viribus resuscitassemus: sed propter impia tempora, propter perditissimorum iniqua commenta, clam agimus quod palam non possumus. Veniet, veniet, 139.0248B| inquam, dies, et prope est, in qua uniuscujusque nostrum probentur et cogitata, et dicta et facta. Interim praescriptas vobis metas recognoscite, nec majora regni negotia velitis definire sine metropolitani conscientia, nec sententiam in his praecipitate quae quo animo fiant ignoratis. Prudentiam roburque vestrum reservate, tunc fortissima pectora hostibus pro nobis exposituri, cum videritis victricia signa nobis ductoribus anteferri.
EPISTOLA CLXXIII.
Mare fluctuans ingressi naufragamur et ingemiscimus; nusquam tuta littora, nusquam portus occurrit. In vobis quietem quaerimus. In vobis certe est, quod cum dederitis non desit, accipienti supersit. 139.0248C| Petimus ergo omni affectu charitatis vos affore Remis II Kal. Aprilis, si jure amicitiae quidquam promeruimus aut promereri posse putamus.
EPISTOLA CLXXIV. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM. Officia dantis et accipientis muneribus vestris exsecuti estis. Nihil enim nobis antiquius in humanis rebus clarissimorum hominum scientia, quae utique multiplicibus librorum voluminibus explicatur. Agite ergo ut coepistis, et fluenta M. Tullii sitienti praebete. M. Tullius mediis se ingerat curis, quibus post urbis nostrae perditionem sic implicamur, ut ante oculos hominum felices, nostro judicio habeamur infelices. Quae mundi sunt quaerimus, invenimus, perficimus, et ut ita dicam principes sceleris facti 139.0248D| sumus. Fer opem, Pater, ut Divinitas, quae multitudine peccatorum excluditur, tuis precibus inflexa redeat, nos visitet, et nobiscum habitet, tuaque praesentia, si fieri potest, laetemur, qui beati Patris Ad. absentia tristamur.
EPISTOLA CLXXV. AD E. ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.
Pervenit, beatissime Pater, gladius usque ad animam: gladiis hostium undique perstringimur. Hinc fide promissa regibus Francorum urgemur. Hinc potestati principis Caroli regnum ad se revocantis addicti, permutare dominos, aut exsules fieri cogimur. Hoc solum spei superest, quod vos praescia divinitas germanitate quadam nobis devinxit, et ut 139.0249A| invicem onera portemus effecit. Ad vos itaque confugimus tanquam ad rectum praesidium, tanquam ad aram prudentiae, tanquam ad divinarum atque humanarum legum interpretes. Eruntque perlata consulta filiis vestris coelestia oracula.
EPISTOLA CLXXVI. G. SAL. DICIT R. SIBI DILECTO. Grandia quidem poscis, dulcissime frater, sed tuis meritis non indebita. Nam quid est tam optabile quod benevolentia tua non promereatur? quid tam humile quod conferri amicis haec tempora sinant? Itaque cum tibi desit artifex medendi, nobis remediorum materia, supersedimus describere ea quae medicorum peritissimi utilia judicaverint vitiato jecori. Quem morbum tu corrupte postuma, nostri 139.0249B| apostema, Celsus Cornelius a Graecis ἡπατικόν dicit appellari.
EPISTOLA CLXXVII. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM.
Magno curarum pondere in momento temporis alleviatum iri existimamus deliberationibus nostris ad utile et honestum aeque inflexis. Quod utique puris affectibus vestris in divina speculatione ut coeptum, ita consummandum est. Sicque aptiori loco mutua perfruendum charitate
EPISTOLA CLXXVIII. AD BRUNONEM EPISCOPUM LINGONENSEM.
Serenissimi Augusti domini nostri desiderabilem praesentiam vestram causa consultandi jamdudum 139.0249C| exoptant. Moneo ergo vos atque rogo causa salutis totius reipublicae, quamprimum maturare iter. Et quia vos apud Roceium audivi pro mea salute, merear nunc Silvanectis audiri pro omnium bonorum liberatione.
EPISTOLA CLXXIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.
Etsi prudentiam vestram in multis expertus sim, nuper tamen plurimum intellexi, cum querimoniam, quam ex persona Ar. archiepiscopi subornaveram, subtili responso perstrinxistis. Veritus itaque sum, famulante conscientia, ne in oculis vestris displicerem, qui mihimetipsi displicere jam coeperam, eo quod non socius vitiorum, sed princeps dijudicarer maximorum scelerum. Ille ego, qui sub imperio 139.0249D| beatae memoriae patris mei Ad. militaveram in schola omnium virtutum, nunc ego regiam incolo aulam, cum sacerdotibus Dei verba vitae conferens. Nec ob amorem Caroli vel Arnulfi passus sum diutius fieri organum diaboli, pro mendacio contra veritatem declamando. Oro itaque antiqua benevolentia vestra dignus inveniri. Quippe existimatione vestra conscientiam meam detexi, ut ex me pernoscatis quid de perditione Remorum intelligere debeatis.
EPISTOLA CLXXX. AD ADALBERONEM EPISCOPUM VIRDUNENSEM.
Omnium consiliorum meorum participi ac conscio non multa verba facturus sum. Satis enim post Patris 139.0250A| mei beati Ad. ad Dominum discessum cur tanto tempore Remis commoratus sum, quo ante perditionem urbis et post perditionem abire contenderim. Saepius quoque illud Terentianum recepistis: Si non potest fieri quod vis, id velis quod possis. Et nunc quidem beneficiorum ac pietatis vestrae circa me non immemor, conceptum amorem erga vos vestrosque conservo, eoque me beatiorem fieri judico. Quomodo enim non diligam diligentes me. Sentio quippe vos condelectari quod sceleratorum hominum conciliabula effugerim, quod communioni ecclesiasticae restitutus sim. Agite ergo causam amici solito more, id est ut Lelius ab Helvetiis vel Suevis redeat, Aquilae dilecto diligendus conquiratur par, ut operum nostrorum sit finis consummata 139.0250B| charitas.
EPISTOLA CLXXXI.
Praecipuam ac singularem amicitiam vestram dum arctius amplectimur, multorum hominum invidiam toleramus, maximeque eorum qui senioris vestri contra nos consilia conturbant. Crescit malum in dies. Multiplicantur inimici nostri, majoremque sumunt audaciam spe dissidentium regnorum. Si ergo ea in vobis est virtus quam credimus et optamus, sentiamus non nobis obesse quod vestrum amorem amori regis O. praeposuimus. Sentiant inimici nostri per vos stabilem esse regnorum concordiam, quam sine suo consultu posse fieri negant. Et quia credibilibus legatis inter hostes difficilis est via, vos legatorum 139.0250C| nostrorum vices explete, quod honestum judicabitis pro nobis spondete. Sic de nobis absentibus praesumite tanquam de praesentibus; et si quid salutare reperietis, quamprimum litteris vel nuntiis significate, ut ignorantibus nostris aemulis per fidissimos internuntios utriusque partis coepta amicitia corroboretur. Hoc ideo dicimus, quia majoris auctoritatis legatos cum sui magno periculo sine certa causa mittere nolumus, et quia conventus regum laboriosus est, et hoc tempore per omnia inutilis propter malivolos utriusque partis. Quod si pravorum hominum consilia convaluisse senseritis, nec honestam et utilem posse fieri amicitiam, inprimis quod maximum est consilium simul et auxilium a vobis imploramus. Neque nos deludi vana 139.0250D| exspectatione sinatis, quos omni genere amicitiarum et affinitatis dignos hactenus duxistis.
EPISTOLA CLXXXII.
Felicitas vestra gloriam simul nobis parit et solatium. Ubi enim est una caro, et unus sanguis, ibi et unus affectus. Abiit illa dies, nec redeat unquam, in qua vester moeror ineluctabilem nobis parit dolorem. Et nunc quidem in pace, sicut et tunc in angustia, nos nostraque vestro condonamus obsequio: ut si quid magnum vestraque dignum memoria vel vi vel ingenio aggredi conamini, nostra utamini opera, diligentia, consilio, ingenio, viribus. Quod si quieti et silentio studetis, et ad praesens et in aeternum liceat nobis gaudere vobis cum pace et quiere, 139.0251A| Nec glorientur aemuli vestri nominis plus sese obesse quam vos prodesse. Sit, si fieri potest, inter nos ac seniorem vestrum honestus habitus amicitiarum. Praescribite sequenda et vitanda, nec patiamini dolis et fraudibus nos circumscribi, qui nullorum hominum amicitiam contra vos decrevimus sequi.
EPISTOLA CLXXXIII. EPISCOPI REMORUM DIOECESEOS SALUTEM DICUNT REVERENTISSIMO PATRI R.
Quoniam frater et coepiscopus noster A. infra suam Ecclesiam captus, propter vim hostium, ut fertur, non satis quae sui juris sunt exsequi valet, nos nostri officii non immemores, quod olim in famosissimos praedones suo consilio feceramus, repetivimus. Hoc addito, quod in cibo et potu contra divinum 139.0251B| ac humanum jus nulla misericordia abusi sumus, ut ipse; sed insuper duces et comites, et conscios totius factionis anathemate damnavimus, eamque Ecclesiam a divino officio suspendimus. Caeteris Christianis fidelibus sufficere posse judicantes. Itaque decreti atque anathematis exemplar vobis mittimus, nostraeque sententiae vos favere, atque idem facere hortamur, monemus, oramus.
EPISTOLA CLXXXIV. AD GARINBERTUM ABBATEM.
Quod nostri curam geritis, nostrisque laetamini commodis, debitas rependimus grates. Nec sic locis disparamur remotis, nec ea utimur fortuna, divinitate propitia, ut antiquas non valeamus exercere amicitias. Procurabo igitur quod jussistis, et quoad 139.0251C| potero persuasione vel gratia Augustorum uti, a vicinia Remorum procul dimovebo exercitum, donec in urbe recondatis, si quid residui habetis in agris. Procurate itaque et vos filium meum Aquilam, donec per fidissimos mihi remittatis amicos. Et ne ignoretis quae synodus episcoporum nostrae dioeceseos decreverit, exemplar rerum gestarum vobis nostrisque mitto sociis, ut exinde pernoscatis quid sequi, quid vitare debeatis.
EPISTOLA CLXXXV. LIBELLUS REPUDII GERBERTI ARNULPHO ARCHIEPISCOPO.
Diu multumque mihi in animo replicanti infelicem statum nostrae urbis, nec exitum malorum sine strage bonorum reperienti, ea tandem sententia placuit, 139.0251D| quae et praesentibus mederetur incommodis, et in futurum praecaveret amicis. Permutamus itaque solum solo, dominium dominio, vestraque beneficia emancipati vobis nostrisque aemulis ad invidiam relinquimus, ne fidelitatis promissae hinc arguamur, inde genere amicitiarum ad patruum vestrum quodammodo se habentium perstringamur. Nihil enim alteri debetur eo quo vivimus pacto, fide in alteram partem praetenta. Nam si vos salvos esse volumus, quomodo patruo vestro praesumus? Item si patruo vestro praesumus, quomodo vos esse salvos volumus? Hanc litem sic dirimimus, ad alios demigrando, nec vobis nec illi quidquam praeter benevolentiam debeamus gratuitam. Eam si amplectimini, domos, quas 139.0252A| proprio labore multis sumptibus exaedificavimus, mihi meisque cum sua supellectili reservate. Ecclesias quoque, quas solemnibus ac legitimis donationibus juxta morem provinciae consecuti sumus, nullis praejudiciis attingi oramus, de reliquo non multum deprecaturi. Hoc facto me olim libera colla gerentem ad obsequia vestra honeste invitabitis. Nec dubium erit, si hos terminos praetergrediemini, quin omnia quae possidebamus ut a multis accepimus, aemulis nostris sacramento contuleritis, tunc cum secundum affectum vestrum acutissima pro vobis dictaremus consilia. Nec praeteritorum malorum poterimus oblivisci, cum praesentibus admonebimur judiciis.
EPISTOLA CLXXXVI. ELECTIO GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI. 139.0252B|
Semper quidem, dilectissimi fratres, judicia Dei justa sunt, sed interdum occulta. Ecce enim post dissolutionem beatae memoriae Patris A. quemdam ex regio semine prodeuntem nobis Ecclesiaeque Remensi praefecimus, et clamore multitudinis impulsi, Scriptura dicente, Vox populi vox Dei, et sanctorum canonum institutis desiderium ac vota cleri ac populi in electione episcopi perquirentium: caligavit acies mentis nostrae litteram incaute sequendo, concordem sententiam divinarum Scripturarum parum investigando. Non erat quippe vox Dei vox populi clamantis: Crucifige, crucifige. Ergo non omnis vox populi vox Dei est; nec omnis cleri et populi vota et 139.0252C| desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum simplicis et incorrupti, id est spe quaestus minime electi. Sententiae Patrum exponendae. Non liceat, inquit, turbis electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit episcoporum, ut eum ipsi qui ordinandus est probent, si in fide et in episcopali vita edoctus est. Nos igitur episcopi Remorum dioeceseos secundum has constitutiones Patrum, favore et conniventia utriusque principis nostri domni Ugonis Augusti, et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscopum abbatem Gerbertum aetate maturum, natura prudentem, docibilem, affabilem, misericordem, nec praeferimus illi vagam adolescentiam, ambitionem 139.0252D| se extollentem, omnia temere ministrantem; imo nec talibus subjugari patienter auditu perferimus, quorum sapientia et consilio Ecclesiastica ac civilia jura administrari non posse scimus. Cumque in unoquoque episcopo sit hoc speculandum, maxime tamen in eo qui caeteris praeest metropolitano. Eligimus itaque hunc Gerbertum, qui *** fuit. Hujus vitam ac mores a puero novimus, studium in divinis ac humanis rebus experti sumus. Hujus consiliis ac magisterio informari quaerimus. Ejus electionem subscribendo confirmamus, stabilimus, corroboramus communi omnium bonorum consultu.
EPISTOLA CLXXXVII. PROFESSIO FIDEI GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI. 139.0253A|
Ego Gerbertus gratia Dei praeveniente mox futurus archiepiscopus Remorum, ante omnia fidei documenta verbis simplicibus assero, id est Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum esse confirmo, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et omnipotentem praedico. Singulam quamque in Trinitate personam verum Deum, et totas tres Personas unum Deum profiteor. Incarnationem divinam non in Patre, neque in Spiritu sancto, sed in Filio tantum credo, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex matre. Carnem ex matris visceribus 139.0253B| habentem, et animam humanam rationalem simul in eo utriusque naturae, id est hominem et Deum, unam personam, unum filium, unum Christum, unum Dominum, creaturarum omnium quae sunt et auctorem, et dominum, et rectorem, cum Patre et Spiritu sancto, confiteor. Passum esse vera carnis passione, mortuum vera corporis sui morte, resurrexisse vera carnis suae resurrectione, et vera animae* resurrectione, in qua veniet judicare vivos et mortuos, assero. Novi et Veteris Testamenti unum eumdemque credo auctorem et dominum et Deum. Diabolum non per conditionem, sed per arbitrium factum esse malum. Credo hujus, quam gestamus, et non alterius, carnis resurrectionem. Credo judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae 139.0253C| gesserunt vel poenas vel praemia. Nuptias non prohibeo, secunda matrimonia non damno. Carnium praeceptionem non culpo. Poenitentibus reconciliatis communicari debere confiteor. In baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum, quam ea quae voluntarie admissa sunt, dimitti credo. Et extra Ecclesiam catholicam nullum salvari confiteor. Sanctas synodos quatuor, quas universalis mater Ecclesia confirmat, confirmo.
EPISTOLA CLXXXVIII. GERBERTUS OTTONI CAESARI.
Domino glorioso OTTONI Caesari semper Augusto Romanorum imperatori GERBERTUS episcopus debile servitutis obsequium.
Absentiam vestram longitudine terrarum disjuncti 139.0253D| omnino moleste ferimus. Et quod fama nimium devia rerum praeclare quidem a vobis gestarum, ut semper, nec ullam vobis scintillam attulit. De vita et moribus Harmandi comitis hoc tempore a me alienum est, ita gemitus et suspiria fratris et significare mea vobis plurimum refert. Conqueritur quippe ille nobilis vir fratrem suum apud Gorziam fame necari contra suam suorumque natalium dignitatem, ignominiaeque ducit hoc sempiternae. Quod si verum est, quid sibi volunt tam dira supplicia? quod genus mortis acerbius fame? Omnia poenarum genera sola fames exsuperat, mortem ipsam contemnit, ac eam contra naturae usum in se provocat. Removere, quaeso, tam immane nefas, et petenti fratri fratrem adhuc, ut 139.0254A| dicit, spirantem, reddite. Eorum conditiones tantum mementote qui capiunt et capiuntur, ne capti post libertatem aut per se aut per suos capientes, vel amicos capientium pro causa captionis laedere valeant.
EPISTOLA CLXXXIX. GERBERTUS OTTONI.
Domino excellentissimo OTTONI Caesari semper Augusto, suorum episcoporum minimus semper et ubique debitae servitutis obsequia.
Cum inter humanas res nihil dulcius vestro aspiciamus imperio, sollicitis pro vobis nihil dulcius significare potuistis, quam vestri imperii summam gloriam, summam cum dignitate constantiam. Et quaenam certe major in principe gloria? quae laudabilior in summo 139.0254B| duce constantia, quam legiones cogere, in hostilem terram irrumpere, hostium impetum sua praesentia sustinere, seipsum pro patria, pro religione, pro suorum reique publicae salute maximis periculis opponere? Quae facta quam felices exitus habuerunt. Minori sumus affecti cura ob legationem Leonis abbatis vobis directam super illo Arnulfo, sed neque animo insedit ea legatio, quae omnino falsa est, sed quae Leo abbas a meis Gallis promissa exigit, vera fore putavit. Aut si ita est, novi ingenitam vobis benevolentiam, talibus ausis et velle et posse obsistere. Et quoniam noster Leo iter suum ad vos intenderit volando, ut ipse scripsit, VI Id. Sept. quando primum allata venit epistola, iniquis, ut credo, memorata ventis, nihil super Arnulfo consultum est. 139.0254C| Sed fert secum alia ut magnis inventa ingeniis, ita magnis finienda consiliis. Aeternum vale vobis vester G. Et quia ut magnifices magnifice magnificum Sasbach contulistis, aeterno imperio vestro aeternum se dedicat vester Gerbertus. Et quia R. S. V. D. aeterno obsequio vestro se mancipat G. vester. Hinc a vobis liberaliter collata, sed a quodam nescio cur ablata, restitui sibi petiit vester G. Extremus numerorum abaci vestrum definiat.
EPISTOLA CXC.
Domino et reverentissimo patri ill. G. filius.
Sanctissimas amicitias firmissimasque societates luculenta oratione quam dulces, quamve utiles essent expressistis, meque tanto fructu divinitatis participem sociumque esse et fore dignati estis. Quid 139.0254D| enim est aliud vera amicitia, nisi divinitatis praecipuum munus? Hac igitur amicitia vestra fretus, deque ea bene praesumens, atque in posterum meliora sperans, Arnulfi reditum ad urbem Remorum non expavesco, sed si ita pervenerit, ut Hungerius qui voluit retulit; ob quam causam de Hur Chaldaeorum liberari confido, vestrisque obsequiis non deesse. Quodque semper volui, semper optavi, haec causa comitem individuum efficiet, eique solemne imperium appellamus. Quare quid dulcius, quid praestantius? Non ergo suspirandum pro causa amici vobis fuit, vel erit, cum ex toto, cum ex communi voto et deliberatione cuncta provenerint, sintque proventura divinitate propitia, vobis consulentibus, 139.0255A| amicis juvantibus, imperio vestro omnia feliciter exsequente et procurante. Valete, et ob res nostri Caesaris bene gestas, bene se habentes, mecum gaudete. Iterum et numerosius valete.
EPISTOLA CXCI. OTTONI CAESARI ET AUGUSTO IMPERATORI QUOQUE ROMANO GERBERTUS.
Domino et glorioso semper Augusto OTTONI Caesari GERBERTUS.
Scio me Divinitatem in multis offendisse, et offendere, sed vos vel vestros in quo offendisse redarguor nescio, et uti mea servitus sic repente displicuerit. Utinam a vestra munificentia cum gloria tanta collata aut non licuisset suscipere, aut suscepta 139.0255B| cum tanta confusione perdere! Quid hoc esse putem, quod utique dedistis, aut dare potuistis, aut non potuistis? Si non potuistis, cur posse simulastis? Si autem potuistis, quis ignotus et sine nomine imperator imperatori nostro notissimo, et per orbem terrarum famosissimo, imperat? In quibus tenebris ille furcifer latitat? In lucem veniat, et crucifigatur, ut nostro Caesari libere imperare liceat. A multis creditum est me apud vestram pietatem posse opitulari multis. Nunc operae pretium est habere patronos quos olim defendendos suscepi, majorque fides hostibus meis habenda quam amicis. Amici quippe salubria cuncta, prospera omnia docuerunt. Hostes nec praecepta, nec beneficia mihi profutura, dulcia principia amaros exitus habitura, seu prophetico, 139.0255C| seu fanatico spiritu praedixerunt. Quae quidem mihi plus quam velim tristia, sed imperiali personae minus convenientia. Tribus, ut ita dicam, saeculi aetatibus, vobis, patri, avo, inter hostes et tela fidem purissimam exhibui, meam quantulamquamque personam regibus furentibus, populis insanientibus pro vestra salute opposui. Per invia et solitudines, per incursus et occursus praedonum, fame et siti, vi frigoris et aestus excruciatus, infractus inter tot tempestates exstiti, ut mortem potius praeoptarem quam filium Caesaris tunc captivum imperantem non viderem. Vidi et gavisus sum, et utinam liceat usque in finem gaudere, et vobiscum dies meos in pace finire!
EPISTOLA CXCII. ADALBERTO ARCHIEPISCOPO, ABBATI MAJORIS MONASTERII. 139.0255D|
Servat natura vices, terraque bona, non suo judicio diu infecunda, mirandos flores fructusque parturit. Ecce enim beati Martini cellula monachorum agmina jam dudum emortua resuscitat. Martini virtus in suis discipulis dignoscitur. E quibus beatae conversationis alumnam tanquam exemplar vitae et morum accepisse Osulphum gaudemus. Hujus sanctissimos affectus vestris affectibus consociandos offerimus, ut qui se singulari certamine antiquo hosti opposuit, precum vestrarum clypeo victor evadat. Alleviemur ergo nos vestris meritis, qui nostris praegravamur offensis.
EPISTOLA CXCIII. GERBERTUS ARNULPHO AURELIANENSI EPISCOPO. 139.0256A|
Multum mortalibus divinitas largita est, o mei animi custos, quibus fidem contulit, et scientiam non negavit. Hinc Petrus Christum Dei Filium agnoscit, et agnitum fideliter confitetur. Hinc est quod justus ex fide vivit. Huic fidei ideo scientiam copulamus, quia stulti fidem non habere dicuntur. Hanc vos habere fidem illa generosi animi praeclara scientia indicat: hoc vestrae orationis series manifestat, qua eam inter nos aeternari cupitis. Habeo igitur et rependo gratias tantorum munerum largitori, et quod mihi in nullo a me dissentientem amicum reservaverit, et quod aemulis nostris verisimilia non tamen vera narrantibus minus credidit. Hoc 139.0256B| tui muneris esse, bone Jesu, qui facis unanimes habitare in domo: hoc ego sacerdos tuus coram te confiteor venerabilem artificem * tuum A. me colere, diligere, amare, cunctisque mei ordinis quos hodie noverim corde et ore proferre. Procul ergo esto omnis fraus et dolus, pax et fraternitas hic adesto, ut qui alterum laedit utrumque laeserit. Me Christi potentia protegente non vis tyrannica ab hoc deterrebit incoepto; non minae regum, quas in hoc Paschali festo pertulimus graves. Accusabamur quippe monachos sancti Dionysii injuste damnasse. Urgebamur coram damnatis divina obsequia celebrare nec privilegiis Romanae Ecclesiae monasterio beati Dionysii factis contraire debere. Ad hoc opponebatur nobis, privilegiis canonum auctoritate promulgatis 139.0256C| nos assensum praebituros: nec si quid contra leges ecclesiasticas decretum sit pro lege recepturos. Sed cum in me specialiter pondus causae retorqueretur, mei juris illum non esse aiebam, nec me in meorum dominorum prosilire injuriam, ut insimulabar, ipsorum interesse cujus culpa eadem proferant, videre. Cum sententia saecularium monachorum obtinuisset parti . . . . . Hoc itaque se habere filius vestrae beatitudinis testis est Fulco, qui mei animi amaritudinem non sine lacrymarum effusione cognovit. Dolebam quippe, ac multum doleo . . . . . vos insuper nescio a quo delatore insimulatum esse quasi regii honoris insidiatorem, et qui . . . . . Non ergo, ut vobis relatum est, mea valentia in vos saevit, nec elocutio dura absenti amico detraxit. Sed dum vos excusare nisus 139.0256D| sum, me pene accusatum palatinis canibus objeci. Sit itaque inter nos, ut vultis, est tantum, non autem est et non: sit auxilium in commune et consilium. Quod etiam in sacris per data verba, si vestrae sublimitati placet, confirmandum fore censeo, ut, amoto motu omnium suspicionum, sit nobis cor unum et anima una.
EPISTOLA CXCIV. GERBERTUS CONSTANTINO MICIACENSI ABBATI.
Satis super venerabilis A. legatione miratus sum. Referebat quippe *. Haec autem omnia non dolores, sed initia dolorum sunt. Majus est quod quaeritur, et quod appetitur, quam ego humilis et parvus, verumque proverbium est: Tua res agitur paries cum 139.0257A| proximus ardet. Et divinus sermo: A sanctuario meo incipite, id est a regni fundamento et ab arce. Hoc factum qui doli comitentur, in aperto est. Hoc enim concesso, dignitas vel potius gravitas confunditur sacerdotalis, status regni periclitatur. Quod si hoc inconsultis episcopis agitur, episcoporum potestas, gravitas, dignitas annullatur. Qui episcopum quamvis sceleratum sacerdotio privare nec potuerunt, nec debuerunt. Si vero consultis, ipsi suae damnationis testes sunt, qui a se non judicandum judicaverunt. Et qui contra professionem suam et subscriptionem suam in libello abdicationis a seipsis factam venire praesumpserunt. Reducetur ad memoriam ejus captio, carcer prolixus, alterius in ejus sedem ordinatio, ordinatores, ordinatus, atque 139.0257B| ab eo ordinati calumniae subjacebunt. Ipsi quoque reges in peccatis singulis peccatores apparebunt. Nec sibi quisquam blandiatur, quolibet conquassato, se incolumi, nec falso nomine sponsionis decipiatur, cum res et facta non ex indulgentia judicum, sed ex stabilitate pendeant causarum.
EPISTOLA CXCV. LEODICENSI EPISCOPO NOCHERIO.
Licet non ignoremus ex quo fonte motus animi vestri in nos profluxerint, tamen ex officio nostro praestare debemus, sine gravi lite, quantum vestra interest, ut hic fons arescat, et hic motus conquiescat. Igitur ad petitionem venerabilis VV. Argentinae 139.0257C| civitatis episcopi nudiustertius descripsi materiam malorum nostri temporis; et quid inter partes conveniret vel disconveniret aperui; vobis tanquam probatis judicibus direxi. Et nunc ad votum meorum hostium, quia ex toto orbe fieri non potest, saltem ex toto nostrorum principum regimine, ut universale cogatur concilium, modis quibus valeo elaboro. Eo conveniendi et disceptandi, non solum curiosis, sed etiam hostibus, libera datur facultas. Tantum quippe a nobis abest maleficium, tantumque in innocentia confidimus, ut regulare judicium non solum non devitemus, sed etiam quasi toto orbe fugiens prosequamur. Ecce nunc tertio moniti si praesentiam suam exhibere noluerint, et appellatio et litis retractatio lege peremptoria sopientur. In 139.0257D| qua re vestrum est animadvertere, cui ira Domini comminatur dicentis: Vae illi per quem scandalum venit! Cum enim Paulus apostolus dicat: Nos quidem praedicamus Christum Jesum. Judaeis quidem scandalum, Graecis autem stultitiam. Non itaque Paulo est vae, sed his, ut ait propheta, qui dicunt bonum malum, et malum bonum. Novit Dominus qui sunt ejus, novit qui sui permoveantur zelo. Sed si Deus pro nobis, quis contra nos? Oro ergo et deprecor per eam, si qua est in vobis pietas, ut non plus meis hostibus quam vobis de me credatis. Experimini an sim qui fuerim scilicet vobis per omnia devotus et obsequens, in commune fidus amicis, aequi et veri amantissimus, sine dolo 139.0258A| et superbia, vestra vestrorumque usus amicitia, qui non meo vitio perditam a vestra virtute reposco: ea negata multum doliturus, itemque recepta multum gavisurus.
EPISTOLA CXCVI. G. ABBATI S. GERALDI, ET FRATRIBUS.
ro mei loci atque ordinis officio magnorum negotiorum occupationibus ad plurima distractus, nec legatis, nec litteris quae circa me geruntur hactenus vobis significare volui. Nunc quoniam frater . . . . . . sicut per antiquiorem . . . gerulum scripseram, dum urbem Remorum causa Dei fugio, urbi Remorum gratia Dei praelatus sum. Quae res gentes et populos in mei excitavit invidiam. Et quia viribus nequeunt, legibus ulcisci quaerunt. Estque tolerabilior armorum colluctatio 139.0258B| quam legum disceptatio. Et quamvis aemulis meis dicendi arte, et legum prolixa interpretatione, quantum mea interest, satisfecerim, non tamen adhuc semel coepta deposuerunt odia. A teste ergo, reverendi Patres, vestroque alumno fusis ad Deum precibus opem ferte. Discipuli victoria, magistri est gloria. In commune quidem omnibus vobis pro mei institutione grates rependo, sed specialius patri R. Cui, si quid scientiae in me est, post Deum inter omnes mortales gratias rependo. Nunc . . . . . valeat sanctum collegium vestrum . . . . . . valeant quondam mei noti vel affinitate conjuncti, si qui supersunt, quorum tantum speciem nec omnia satis novi: non eorum aliquo fastu oblitus, sed barbarorum feritate 139.0258C| maceratus, totusque, ut ita dicam, alteratus. Quae adolescens didici, juvenis amisi: et quae juvenis concupivi, senex contempsi. Tales fructus affero mihi. O voluptas! talia mundi honores pariunt gaudia. Credite ergo mihi experto. In quantum principes exterius attollit gloria, in tantum cruciatus angit interius.
EPISTOLA CXCVII.
Consuluistis utrum is qui sororem suae conjugis adulterio polluit, post peractam poenitentiam ad priorem copulam redire debeat, an alteram sortiri. Et alterum quidem permittitur, alterum penitus inhibetur. In conciliis Africanis, titulo 49, placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, 139.0258D| alteri conjungantur, sed ita maneant ut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. Quod si mulier duxerit alterum, non prius accipiat communionem, quam is quem reliquit de saeculo exierit: nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit. Agat ergo hic ad ultimum poenitentiam lege eorum qui se incesto polluerunt, sed scilicet decennalem. Femina quoque nihilominus cognata, et, si fieri potest, castitatem professa, quod calore juventutis urgetur: timendumque ne a Satana tentetur. Nihil inde melius novimus, quam quod Leo papa de similibus dicit. Adolescens, inquit, si continens esse non potest, uxoris remedio potest sustineri. Ad hunc modum dici potest, 139.0259A| ut si haec adultera se continere non potest, nubat, ut ait Apostolus, tantum in Domino.
EPISTOLA CXCVIII. GERBERTUS LEONI PONTIFICI.
Sciens magnam benevolentiam vestram erga me, tanti viri amicitia felicem me judico. Enimvero quia nostra servitus minus vobis obsecundata est quae oportuerit, non malevolentiae ascribendum est, sed necessitati. Inter varios quippe tumultus, quibus assidue quatimur, vix aliquis idoneus reperitur, cui tuto secreta pectoris reserentur. Ita sibi virtutis arcem dolus et fraus, simulatio et dissimulatio, vicissim occupaverunt. Hinc est quod postquam a me digressi estis, nulla litterarum mutua perfunctione usi sumus, nisi ea quae vobis sub triplicatae crucis 139.0259B| signo direximus. Itaque nos et nostra sub vestra dispositione ita constituimus, ut qui forte nos laeserit, domno Leoni pontifici injuriam irrogasse visus sit. Nec erit deinceps nostri juris quid, quantum, quibus, et quando placitura parentur: sed domno Leoni diligens aderit obsequium ministri. Saluto domnum episcopum amicum per omnia reverendum: multum de ejus sapientia et eloquentia praesumens, et singulari morum probitate, ac per hoc obsequio ejus me obnoxium reddens.
EPISTOLA CXCIX. AD JOANNEM PAPAM.
Sanctissimo vestro apostolatui potuisse subripi me cujuspiam pervasionis reum videri, dolore vehementi 139.0259C| afficior, et totis visceribus ingemisco. Eo quippe animo in Ecclesia Dei hactenus versatus sum, ut multis profuerim, neminem laeserim. Non ergo Arnulfi peccata prodidi, sed publice peccantem reliqui: non spe, ut mei aemuli dicunt, capessendi ejus honoris, testis est Deus, et qui me noverunt, sed ne communicarem peccatis alienis.
EPISTOLA CC.
Quia vestris interdum non utimur alloquiis, non satis aequo animo ferimus. Per haec enim mutua manet charitas, dissociata coeunt, aspera mitescunt, simultates intereunt, multaque praesentium comparantur commoda. At dum ista motu temporum minus assequitur, ut epistolaris brevitas inter nos affectus explicet, petimus benevolentiam vestram 139.0259D| pro fratre . . . . . . ut prosit ei apud vos nostra intercessio, plusque sibi nostra obtineat epistola, quam fortuitu cujuspiam oblata munera. Temporum difficultatibus addicti regulariter convenire, et quae Dei sunt quaerere, hactenus non satis valuimus. Nunc quia Deo miserante respirare datur, censemus, vosque interesse omni evitabili excusatione postposita monemus et oramus. Licet omnibus sacerdotibus disciplinae forma aequaliter proponatur, et cognoscendi et observandi sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos; nobis tamen arctius indicitur quod in exemplar morum et vitae a pastoribus acceptum in subditum gregem gratiosus propagetur. Cum ergo pecuniam 139.0260A| in facte anteponimus, cur sanctarum legum jura illicita cupiditate calcamus? Et haec quidem Dominus, et clamores quos assidue patimur, non sicut tyrannus tyrannorum praejudicio, sed sicut sacerdos sacerdotum judicio, pensetis, discernatis, dijudicetis. Hos motus compescite, has querelas sopite, morum gravitate, annorum teneritudine superate. Lectio continua, et interrogatio assidua mentem vestram exacuat. Cur judicium . . . . . . . . nos latuit? Cur ad majorem audientiam provocans suis rebus privatus est? Quod si non provocans, sed tacens spoliatus, quare in eum prolatum judicium ad nos non est relatum? Si haec itaque scienter egistis, lex in contumaces est: si ignoranter, utique venia danda hoc pacto, ut illegaliter ablata presbytero restituantur 139.0260B| legaliter: postquam, si ita videbitur, judicium legibus innovetur, ne si existimetis filium meum R. suae diffidere causae, quia nunc ex condicto non occurrit. Pluribus enim occupati negotiis, eum examini vestro dirigere usque in XV Kal. nequimus. Quas moras sibi non obfuturas pro summa benevolentia vestra circa nos omnimodis deprecamur. Quod si haec mansuete feceritis, in ejus judicio sine personarum acceptione judicaveritis, plurima nos debere obsequio vestro facietis.
EPISTOLA CCI. GERBERTUS ET OMNES EPISCOPI DIOECESEOS REMENSIUM, PERVASORIBUS EJUSDEM.
Girbertus gratia Dei Remorum episcopus, Guido Suessonicus, Adalbero Laudunensis, R. Noviomensis, 139.0260C| Rot. Cameracensis, O. Silvanectensis, F. Ambianensis, B. Moriensis, Her. Belluacensis, per gratiam sancti Spiritus episcopi, vobis Girberto et his qui subscripti sunt pervasoribus, carnificibus atque tyrannis. Diu modestia sacerdotum furoris vestri rabiem sustinuit, et adhuc patienter exspectat. Quousque ergo insania vestra sanis intellectibus nostris obsistet? Quousque dissimulatio pravorum simplicium quietem turbabit? Caedes clero infertis, a cleri, monachorum et pauperum rapinis non cessatis. Convenimus ergo conscientiam vestram omnes episcopi Remorum dioeceseos, ad satisfactionem invitamus, spatiumque poenitentiae usque in proximis Kalendis attribuimus: tunc vos aut infertiles Ecclesiae palmites 139.0260D| recognituri, aut tanquam inutile lignum ab agro Dei gladio sancti Spiritus excisuri.
EPISTOLA CCII. AD ERVEAM BELVAGORUM EPISCOPUM.
Quod tanto tempore dilectum nobis D. retinuimus, non malevolentiae causa, sed summae utilitatis vestrae, et vobis honestum et utile parere possit. Et nunc quidem illum patriam parentesque, sed et omne amicorum genus nostrum ob amorem derelinquentem vestrae charitati, ut petitis, dirigimus. Quem velut thesaurum inaestimabilem e sinu nostro in vestri jura transfundimus. Suscipite ergo illum in disciplinis liberalibus eruditum, in opificum magisterio edoctum, a multis multa mercede expetitum 139.0261A| sed a nobis obtentum. Quem sic tractari et custodiri volumus, ut dolorem ei partum ex nostra absentia vestra sublevet indulgentia. Eaque munificentia et liberalitate illum habetote, quae deceat G. Remorum archiepiscopum dantem et Bellovagorum episcopum accipientem.
EPISTOLA CCIII.
Oportebat te virginem spectabilem patris pacta et constituta laudare et corroborare. Sed quoniam ea dissolvisti, et quae insuper egisti pernegare contendis, invitamus te ad tui peccati recognitionem. Te quoque R. a direptione rerum . . . . . . cessare jubemus, et male pervasa restituere. Nec te . . . . . . praetereundum existimes, te, inquam, tonsura clericum, sed vita et moribus * triennium cum tuo complice N. 139.0261B| Vos, inquam, omnes aut dignos poenitentiae fructus Ecclesiae catholicae ostendetis, aut velut ethnici et publicani ab Ecclesia catholica gladio sancti Spiritus propulsabimini.
EPISTOLA CCIV.
Suscepta querimonia, reverende pater, scripsimus cum fratribus et coepiscopis nostris pro eadem causa, contemptoribus quoque vestris commonitorias misimus litteras. Erit ergo vestrae prudentiae propter pacis charitatisque custodiam, si resipuerint, eos velut exorbitantes filios blande suscipere. Quod si, quod absit, in malitia perseveraverint, tunc in celebri Ecclesiae loco nostrae vocationis scripta ad legendum proponi jubemus. Deinde excommunicationem 139.0261C| rationabiliter conscriptam, et a vobis solemniter celebratam celebri affigi loco, ejusque exemplar nobis dirigi, ut idem in nostris fiat Ecclesiis. Et quoniam eruditum vobis clericum mitti orastis, qui in his et in aliis adjumento esse posset, cum redierit meus D., dabimus operam ut vestris deserviat obsequiis.
EPISTOLA CCV.
Quanto moderamine salus animarum tractanda sit, et vestra fraternitas novit, summopere pensandum est, ut ne quid nimis. Ecce enim dum judicii severitatem in Ecclesiam scilicet exercetis, modum a patribus constitutum transcendistis. Nam quae concilia vel decreta parvulos baptizari, vel fideles in coemeteriis sepeliri vetuerunt? Quod si is locus 139.0261D| interdicto vestro, et, ut solemniter dicamus, vestro banno jure tenetur astrictus, liceret innocentibus parochianis ad alia transmigrare loca, suisque legaliter uti sacris. Moneo igitur paternitatem vestram modum judicii temperare, totumque negotium ita pertractare, ut ante oculos divinae Majestatis placere possitis, et coepiscoporum judicio non displiceatis. Varios mali temporis diu jam sufferens motus, ad vestrum solatium tanquam ad tutissimum confugio portum. Alioquin, aut vestra solabimur ope, aut peregrina nobis expetenda subsidia.
EPISTOLA CCVI. GERBERTUS ADHELAIDI IMPERATRICI.
Saepenumero mecum reputans ubinam fides, veritas, 139.0262A| pietas, et justitia, domicilium sibi fecerint, vestra solum pietas et majestas occurrere potuit, qua virtus multiplex semper inhabitavit atque possedit. Ad vos ergo tanquam speciale templum misericordiae supplex confugio, vestrumque semper salubre consilium et auxilium reposco. Quia enim . . . . . in me unum acerba fremunt, vitamque cum sanguine poscunt. Additur ad malorum cumulum . . . . . Saevit et ipsa quae solatio debuit esse Roma. Oro ergo et deprecor vestra vestro imperio mitescant regna. Ego quippe totus ubique vester vestrum exspecto examen et levamen. Idque solum certum esse nosse qui velle, quod vobis constiterit placuisse.
EPISTOLA CCVII.
139.0262B| Humanas res aeterno regi consilio cum semper Divinitas ostenderit, tum praecipue vestro tempore consiliorum suorum vos esse materiam voluit. Exaltavit enim vos et humiliavit, eamque humilitatem sua bonitate modificans, extenuans, atque cum summa multorum populorum prosequente favore, vestrae sedi restituit, et tanquam aurum in fornace probatum in sua domo clarius relucere jussit. Laudo igitur et glorifico misericordias et miserationes ejus, cum in vobis, tum in me, quem peregrinum, totoque, ut ita dicam, orbe profugum quandoque requiescere jussit, certaque consistere terra. Dirigo vobis multum dilectum, quem a sacro fonte me suscipere voluistis. Sed utrum nobis erudiendum mittere debeatis, non est nostri judicii. Si enim recusamus, 139.0262C| ingrati fortasse apparemus; et si laudamus, quiddam est sinistrum puero. Quod temporum difficultas intulerit, nostro imputabitur vitio.
EPISTOLA CCVIII. GERBERTUS FULCONI EPISCOPO AMBIANENSI.
Inter varias magnarum rerum occupationes nulla molestia magis afficimur quam vestrorum excessuum crebra relatione. Etsi enim totius metropolis Remorum cura nobis injuncta est, sed vestri potissimum, qui et amorum teneritudine, et morum levitate pondus sacerdotale necdum ferre didicistis. Cur ergo, contra pactum in commune statutum, usque ad tempus consilii pervasionem in propria paroechia fecistis? Nec in hoc enim alleviamini, si res Ecclesiae sunt quas diripuistis, cum hoc nisi legibus fieri 139.0262D| non liceat. Accessit ad hoc illicitum armorum praesumptio, Ecclesiae violatio, quasi sacerdoti omnia in ecclesiis liceant. Sed, ait Apostolus, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Licent per liberum arbitrium, quo male usi estis: sed non expediunt per jura divina, quae contempsistis. Monemus itaque fraternitatem vestram errata corrigere, et nobis quos offendistis, si placet, satisfacere, ut horum excessuum recognitio multorum peccatorum possit esse abolitio.
EPISTOLA CCIX. GERBERTUS ARCHEMBALDO ARCHIEPISCOPO TURONENSI.
Querelam vestram non sine fraterna compassione suscepimus. Unde consilium et auxilium, quantum 139.0263A| nostra interest, non differimus. Quia enim clerus, ut dicitis, beati Martini benedictionem vestram renuit, fiat ut scriptum est: Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Pro accepta vero injuria repulsionis, pulverem calceamenti excutiendum esse contra illos Dominus docet.
EPISTOLA CCX. ADELAIDI IMPERATRICI GERBERTUS.
Incredibili pene et nimium sceterata relatione tanto dolore affectus sum, ut lumen oculorum prope plorando amiserim. Sed quia jubetis ut vos adeam, consolationemque impendam, rem quidem bonam, sed impossibilem imperatis. Transierunt enim dies mei, o dulcis domina et gloriosa, senectus mea mihi diem minatur ultimum. Latera pleuresis occupat, 139.0263B| tinniunt aures, distillant oculi, totumque corpus continuis pungitur stimulis. Totus hic annus me in lecto a doloribus decumbentem vidit, et nunc vix resurgentem recidivi dolores alternis praecipitant diebus. Quod si quid requiei a doloribus dabitur, vestri beneficii immemor esse non potero. Licet sufficere posse videatur quod synodus Nicaena de communione privatis definit, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur, omni jussioni vestrae paremus tum in his, tum in quibuslibet honestis et competentibus negotiis. Sed quia cum magno moderamine salus animarum tractanda est, nec quisquam praepropere a corpore et sanguine Filii Dei submovendus, per quod mysterium vera vivitur vita, et quo 139.0263C| juste privatus vivens mortuus est, dignum ducimus militarem virum nostra primum admonitione conveniendum, si forte resipiscat, et vestrae reverentiae satisfaciat. Et nos quidem illum jam dudum pro his proque aliis excessibus, a liminibus tantum Ecclesiae cum aliis quibusdam submovimus, post separaturi a corpore Domini, ac deinde a fidelium communione, ut his quibusdam gradibus suae salutis admoneatur, et unius contagio pro hujusce temporis male, necessaria sub nomine militari cohabitatione, populus Dei minus inficiatur, solusque suam interim portet malitiam, ignominiam et ruinam.
EPISTOLA CCXI. CANONICIS SANCTI MARTINI EX PERSONA EPISCOPORUM.
139.0263D| Omnes episcopi qui ad concilium venerunt in ecclesia sancti Pauli, omnibus clericis de monasterio sancti Martini.
¶ Audita fama vestrae rebellionis contra fratrem nostrum Turonicae civitatis episcopum, has litteras direximus, in commune decernentes, quatenus aut cum vestro episcopo redeatis in gratiam, aut ad placitum Chelae habendum veniatis pro discordia diu retenta rationem reddituri VII Id. Maii. Quod si non feceritis, sciatis vos percelli censura canonicae districtionis.
EPISTOLA CCXII. GERBERTUS ARNULFO AURELIANENSI EPISCOPO. 139.0264A|
Nullo genere locutionis affectum animi nostri erga vos explicare valeo, quippe qui omni simulatione mei capitis periclitarer. Quae mihi vitanda essent, quaeve sequenda docuistis, monuistis, praescripsistis. Et nunc quidem omni conamine, omnique nisu secundum meum scire et posse grates quas valeo rependo, vestraeque clientelae et dispositioni me meaque omnia committo; non dubiam spem pro me gerens praeclara principia felices habitura. Et quoniam synodum . . . . . unde omnixe precor ne ingentes curae, quae me ad praesens totum sibi vindicant, Ecclesiae nostrae officiant. Dum enim post paululum 139.0264B| divinitate propitia respirare licebit, et de his et de aliis in vestra praesentia vestra exspectabimus sententiam.
EPISTOLA CCXIII. GERBERTUS METENSI EPISCOPO.
Licet ea quae in nobis est virtus multis ante innotuerit modis, nunc tamen ex superabundanti verbis et sententiis affectum sui explicans vel super candelabrum effulsit. Quia enim Apostolus ait: Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, me a fratrum meorum indebita persecutione liberatum laeto animo accepistis, vosque meis periculis nunc interfuisse doluistis. Quapropter et absens grates rependo, et praesens servitutis pensum si libet excipio. Caeterum . . . . . alia memoratu digna non satis adhuc comperta 139.0264C| habemus.
EPISTOLA CCXIV. GERBERTUS VERDUNENSI EPISCOPO.
Communes filii R. et D. laetificaverunt nos ex dulci rerum commutatione. Quia enim, ut ait Apostolus: Corrumpunt mores bonos colloquia mala, nec vos simplicitate gaudentes quorumdam Gallorum affectus varios et perplexos dulces in ore, amaros in corde subito deprehendere potuistis, ad nulla eorum commentitia stuporis plena non immerito mutati estis. Sed quia ingenita vobis prudentia diutius illudi non potuit, eorum simulationem ac dissimulationem vos ad plenum intellexisse gaudemus. Unde filium nostrum D. quem in multa rerum 139.0264D| scientia eruditum interpretem fidum omnium quae in commune placeant habere poterimus. Vale.
EPISTOLA CCXV. AD AZELINUM EPISCOPUM LAUDUNENSEM. ( Vide infra in epistolis et diplomatibus post susceptum summum pontificatum scriptis. )
EPISTOLA CCXVI. AD ARNULFUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Vide ibid.)