Aliae benedictiones

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Aliae benedictiones
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78

Aliae benedictiones (Gregorius I), J. P. Migne

(0605C)Benedictio de sanctissima Trinitate.

625 Benedicat vos Trinitas sancta, unaque et individua Deitas, Patris et Filii et Spiritus sancti; et tribuat vobis remissionem omnium peccatorum. Amen. Concedat vobis sanitatem mentis et corporis, et liberet vos ab adversitatibus cunctis. Amen. Quatenus a cunctis vitiis emundati, ipsiusque protectione muniti, ad coelestem gloriam pervenire mereamur. Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris, qui est trinus in personis, unus quoque in essentia deitatis repleat.

Item alia. --Deus corda nostra repleat sacrae fidei documentis, et informet nos ad vitam aeternae salutis. Amen. Quique se in Patre, et Patrem in se esse praedixit, dignetur nobis largiri dona quae se diligentibus repromisit. Amen. Quatenus cooperante Spiritus sancti gratia, ita mereamur trinae Majestatis exsequi dicta, quo ad percipienda aeternitatis praemia potentiae ejus mereamur benedici dextera. Amen. (0605D)Quod ipse praestare dignetur, etc.

Benedictio in vigilia Natalis Domini.

Omnipotens Deus, etc., ut in Edit.

Benedictio de Natali Domini in nocte.

Deus qui ideo apparuit in carne, ut electos suos ascriberet in aeternitate, sua vos sanctificans Benedictione, nomina vestra scribat in libro vitae. Amen. (0606C)Quique ex Maria virgine nasci dignatus est in civitate Bethlehem, vos faciat pervenire post mortem in coelestem Jerusalem. Amen. Ut ibi gloriam Deo in excelsis cum angelis decantetis, et coelesti pace totius bonae voluntatis perfrui valeatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Item alia Benedictio. --Infans et Deus Christus, cujus praesepia mirati sunt pastores, in hac die nativitatis suae, claritate Benedictionis vestras repleat mentes. Amen. Quique pro vobis Deum et hominem hodie creditis natum, ipsius semper sentiatis salutare praesidium. Amen. Quatenus exemplo beatae Mariae virginis omnia verba et mandata Christi in corde conservetis, et eum laudando et glorificando, sicut boni pastores exsultetis. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio primo mane.

Populum tuum, quaesumus, Domine, pio favore prosequere, pro quo dignatus es in hoc sacratissimo die tuam mundo praesentiam exhibere. Amen. A (0606D)cunctis eum adversitatibus paterna pietate custodi, pro quo in mundo hoc tempore dignatus es ex Virgine nasci. Amen. Ut te Redemptorem suum semper intelligat, et tuam veraciter gratiam comprehendat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Alia Benedictio. -- 626 Deus, qui non solum genus humanum condere, sed etiam te nascente voluisti hominem de terris ad astra transire, respice preces supplicum, qui te post longas tenebras hodie (0607A)natum lumen agnoscunt. Amen. Complectere hunc populum in Ecclesiae sinu, qui nobis processisti Mariae de thalamo. Amen. Sit haec plebs tuis praeceptis obedienter amabilis, sicut est partus Virginis in origine singularis; ut cum dies tui fulgoris effulserit, invenias in illis quod recondas in horreo, pro quibus dignatus es in carne venire de coelo. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Postea sequitur: Benedictio in die natalis Domini. Benedicat vobis omnipotens Deus, utramque, etc., ut in Edit.

Benedictio in Natali sancti Stephani martyris.

Deus qui beatum, etc., ut in Editis, et in Gemet. aliisque manuscriptis.

Alia. --Aperi, quaesumus, Domine, coelos tuos, aperi oculos nostros, inde nobis tua dona descendant, hinc te corda nostra respiciant. Amen. Pateat nobis sedes tua in accipiendis beneficiis quae precamur. Pateat tibi mens nostra in reddendis servitiis (0607B)quae jubemur. Amen. Habeat sanctum tuum Stephanum pius iste populus patronum, quem etiam ille habuit impius advocatum. Amen. Accedat ad te vox illa intercedens pro populo, quae orabat pro inimicis in ipso martyrio, ut se obtinente, et te remunerante, perveniat illuc plebs acquisita per gratiam, ubi te coelis apertis ipse vidit in gloria. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Natali sancti Joannis evangelistae.

Omnipotens Deus dignetur, etc., ut in Editis, et in Cod. Gemet. aliisque manuscriptis.

Alia. --Deus, qui tuos apostolos pretiosa gentium lumina praeparasti, qui Jacobum et Joannem ad illustrandas animas, inter vasa Ecclesiae, candelabra fidei praetulisti, fac plebem tuam imitari quod unus exorando formavit, alter evangelizando eructavit. Amen. Fructificet in populo quod seminavit iste verbo, plantavit ille martyrio. Amen. Ut eorum interventu, haec turba illius reficiatur dulcedine, super (0607C)cujus pectus charus Joannes accubuit prae amore. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Benedictio in Natali Innocentum.

Omnipotens Deus, pro cujus Unigeniti veneranda infantia innocentum, etc., ut in Edit., consentientibus Manuscriptis Gemet. et aliis.

Alia Benedictio. --Concede, quaesumus, Domine, plebi tuae innocentum gratiam, qui tibi consecrasti primitias martyrum ab innocentia parvulorum. Amen. 627 Servetur hic populus purgatus baptismate, qui tibi placitam fecisti innocentiam in cruore. Amen. Ut illuc suo interventu grex accedat post lavacrum, ubi felices parvuli, perfusi rore sanguinis, gloriantur in perpetuum. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Dominica 1 post Natalem Domini. Benedictio.

Deus, qui Unigenitum suum misit, ut mundum salvaret, etc., ut in Editis.

Benedictio in vigilia octavae Domini.

(0607D)Omnipotens sempiterne Deus, qui per incarnatum Verbum unigenitum tuum dedisti lumen in saeculum, ejus misericordiam suppliciter exoramus, ut qui ex gentibus sanctam Ecclesiam fecundavit in grege, ab omni eam gentilitatis errore absolvat. Amen. Et qui in sequenti die ut legis tolleret jugum, per legem est carnaliter circumcisus, hujus populi spiritaliter dignetur circumcidere corda, atque omnia amputare radicitus vitia, ut sobrietatis studium et non ebrietatis sectentur incommodum. Amen. Sint semper tua omnes protectione salvati, ut dum carnalem desiderant circumcisionem, tua sint firmati Benedictione, ut callidi serpentis venena possint evadere, et ad aeternam (0608A)beatitudinem te praevio feliciter valeant pervenire. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Benedictio in octava Natalis Domini.

Omnipotens Deus, etc., ut in Editis

In Dominica 2 post Natalem Domini.

Deus, qui Filii sui temporalem pudicitiam fecit esse mirabilem, Spiritu prudentiae corda vestra illustrare ac docere dignetur. Amen. Quique illum parentibus temporaliter subdi voluit, ipse vos humilitatis et pietatis muneribus miseratus informet. Amen. Et qui eum sapientia, aetate et gratia proficere voluit, spiritualium vobis profectuum incrementa propitius largiatur. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Benedictio in Theophania.

Deus, lumen, etc., ut in Edit.

Benedictio Dominicae 3 post Natalem Domini.

(0608B)Deus, qui sua mirabili potestate aquam vertit in vinum, vos a vetustate subtractos in beatae vitae transferat novitatem. Amen. Et qui nuptiis interesse voluit, ut earum sua praesentia comprobaret bonum, ipse vobis castitatis et sobrietatis perpetuae conferat donum. Amen. Ipse vobis sanctarum intelligentiam Scripturarum tribuat spiritualem, qui aquas in vina vertendo hoc ipsum voluit designare. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Octava Epiphaniae.

Deus, qui praesentem diem ita dignatus es eligere, et ut eligeres tot miraculis demonstrare, in quo te ad adorandum stella nova magos perduxit, et Jordanis tuo baptismo sanctificari meruit; necnon et aquae pallor in Cana Galileae vina produxit; esto, quaesumus, tuae familiae ipse lux itineris, qui stella indice clarificatus es rex salutis. Amen. Da plebi tuae Redemptoris sui plenum cognoscere fulgorem, ut per ejus incrementa ad perpetuam claritatem perveniat. (0608C)Amen. Da plebi tuae Redemptoris sui plenum cognoscere fulgorem, ut per ejus incrementa ad perpetuam claritatem perveniat. Amen. Converte ad te quaerendum corda fidelium, ut, juncta cum angelis in excelsis, tibi Deo cantet gloriam plebs devota. Amen. Et qui dignatus es hodie a Jordanis fonte, fons aquae vivae, descendere, et tuo baptismate sanctificare, tribue populis tuis perpetua pace gaudere, et 628 splendore gratiae tuae cor eorum semper accendere. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 4 post Natalem Domini.

Omnipotens Deus vos ab omnium peccatorum maculis emundet. Qui leprosum supplicem tactu proprio dignatus est emundare, ipse cordium vestrorum hospitium dignetur misericorditer introire. Amen. Sicque vos fidei suae plenitudine informet, ut cum sanctis suis in coelorum regno accumbere concedat. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Purificatione sanctae Mariae.

(0608D)Omnipotens Deus, qui, etc., ut in Editis.

Benedictio Dominicae 5 post Natalem Domini.

Tentationum omnium a vobis Dominus pericula removeat, et perturbationum procellas miseratus excludat. Amen. Tentatoris fraudes atque molimina dissolvat, et vos adversus eum cautos atque invincibiles faciat. Amen. Continuae pacis vobis munera tribuat, et vos in portu tranquillitatis ac securitatis propitiatus constituat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Benedictio Dominicae 6 post Natalem Domini.

Deus, qui bonum semen in sua Ecclesia serere (0609A)consuevit, in vobis illud conservare atque multiplicare nunquam desistat. Amen. Zizaniorum superseminatorem a vobis procul repellat, et sui verbi pabulo vos indesinenter reficiat. Amen. Quo cum dies judicii advenerit, a reprobis separati, ad dexteram judicis sistamini, et in beatissimo ipsius regno collocemini. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 7 post Natalem Domini.

Deus, qui mare suis pedibus fecit esse calcabile, vobis quidquid est noxium ipse substernat. Amen. Contrarios immundorum spirituum motus compescat, et vos in sua pace confirmet. Amen. Crucis suae navi inter mundi fluctus gubernet, et in littus beatae perennitatis perducat. Amen. Quod ipse praestare etc.

Benedictio in Septuagesima.

Omnipotens Deus ita studium vestri cursus dirigere dignetur, etc., ut in Edit. Consentientibus Manuscriptis Gemet. et aliis.

(0609B)Alia Benedictio. --Respice, Domine, de coelo, et vide et visita vineam istam, quam plantavit dextera tua; spirituales exhibeant fructus, et coelestes diligant actus, et sine vitio in hoc saeculo transigant vitam, ut possint promereri perpetuam. Amen. Fragilem solida, contritum releva, invalidum robora, validumque confirma; pietate alleva, charitate aedifica, castitate munda, sapientia illumina, misericordia serva. Amen. Proficiant huic praecepto fidei vigilantia, amoris tui perseverantia, morum temperantia, misericordiae providentia, actuum disciplina; ut post concessam miserationis indulgentiam, non abjicias eos promissionis tuae munificentia, sed perducas ad veniam, quos hic tibi adoptasti per gratiam. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Sexagesima.

Det vobis Dominus nosse mysterium regni Dei, ut in Editis.

Alia Benedictio. --Aspiciat in vos Rector aeternus, (0609C)atque conservet in vobis gratiam quam profudit. Amen. Mentem regat, vias dirigat, cogitationes sanctas inferveat, actus probet, opera 629 confirmet, praeterita indulgeat, praesentia emendet, futura moderetur. Amen. Sit manus Domini auxiliatrix vestri, et brachium sanctum illius opituletur vobis. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Quinquagesima.

Omnipotens Deus sua vos Benedictione confirmet, et imminenti quadragesimali abstinentiae aptos efficiat. Amen, etc., ut in Edit.

Alia Benedictio. --Benedic, Domine, hunc populum tuum, fructibus bonis, et operibus benedictis. Amen. Fac eum tali sobole germinare, ut in paradisi tui permaneat dignitate. Amen. Planta eum in sinu matris Ecclesiae radicibus firmis, quo possit palatia regni introire coelestis. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in capite jejunii. --Benedicat vos Dominus Jesus Christus, qui se a vobis voluit benedici. (0609D)Amen. Et qui hoc quadragenario circulo, cujus hodie inchoatis exordium, suo dedicavit jejunio, vestrum suscipiat jejunium, omnique vos repleat bono. Amen. Det vobis fidem integram et abstinentiam tam salubrem, ut nec caro escis devicta luxuriet, nec mens afflicta degeneret. Amen. Sed ita sit vobis sanctificatum in divino timore jejunium, ut vitiis pariter atque corporibus abstinentiae frena imponatis, et toti [ forte tuti] semper ab infestationibus inimici maneatis illaesi; (0610A)et pax jugiter quieta permaneat in habitaculis vestris. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio infra hebdomadam. -- Respice, Pastor bone, super hunc gregem, et tribue ut qui terrenis abstinent cibis, spiritualibus pascantur alimoniis; et quem divinis reficere tribuis sacramentis, ab omnibus propitius absolve peccatis. Amen. Da eis sic in diebus jejuniorum suam componere vitam, ut non inveniantur voluntates eorum a tua voluntate dissimiles, sed sint semper in omnibus tuis praeceptis obtemperantes. Amen. Et ita omnem hanc familiam tua Benedictione sanctifica, ut eorum jejunia oculis tuae pietatis sint semper accepta, et ad desideratum sanctae Resurrectionis tuae diem eos mundo corde et corpore pro tua pietate jubeas praesentari. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 2 in Quadragesima.

Omnipotens Deus, jejunii caeterarumque, etc. In Edit. Gussanvill. absolvitur ad haec verba Benignus (0610B)auditum. Amen. Omissio est ex aliis Excusis et manu exaratis supplenda; ubique enim legitur: Quatenus mentes nostrae, etc., ut in libro Sacram.

Benedictio infra hebdomadam. --Deus, qui es custos animarum et corporum, dignare hanc familiam tuam brachio tuae defensionis protegere, ut nullis inimicorum antiquorum hostium insidiis corpora nostra patiaris illudi, sed semper cum Domino nostro Jesu Christo Filio tuo maneamus illaesi. Amen. Da huic familiae tuae fidei calorem, continentiae rigorem, fraternitatis amorem, abstinentiae virtutem. Amen. Et sic quidquid dicto, facto, vel cogitationibus peccaverunt, pietas ac benignitas clementiae ac misericordiae tuae resolvere ac indulgere dignetur. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae in 3 Quadragesima.

Omnipotens Deus, jejuniorum, etc., ut in Editis.

630 Alia. --Omnipotens Deus det vobis copiam suae Benedictionis, et conferat in vobis praemium (0610C)sempiternae salutis. Amen. Sicque quadragesimalis observantiae inchoata jejunia sibi reddat placabilia, ut ab eo immarcescibilia valeatis percipere dona repromissa. Amen. Concedatque hoc sacrae Trinitatis atque individuae unitatis clementia, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.

Benedictio Dominicae 4 in Quadragesima.

Deus, qui vos ad praesentium, etc., ut in Editis.

Alia Benedictio infra hebdomadam. --Benedicat vos omnipotens Deus, et ad omnem rectam observantiae plenitudinem totius honestatis instituat. Amen. Sit in vobis castitatis studium, modestia morum, innocentis vitae sinceritas, fidei integritas, concordiae charitas, continentiae virtus, benignitas affectus. Ad te oculos tendant, de te coelestia sumant, ut te votis expetant se claris actibus ornent. Amen. Ut consequenter cum sanctis praemia horum et multorum probitate consecuti, referamus Deo gratias, et praesentium (0610D)bonorum largitori. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in aurium apertione. --Adesto, omnipotens Deus, huic populo tuo verbis hodie mysticis informato, ut fiat illis illuminatio mentis, et reparatio cordis. Amen. Proficiat in eis illapsa Benedictio tua plenius ad salutem, qui in hac die de sacris tuis cordis et corporis susceperunt inaures. Amen. Sis illis protector et Dominus in aeternum, sicut fuisti (0611A)Israeliticis, praemonente Moyse, in subsidio, et Aegyptiis in exterminio, ut non premerentur oneroso servitio. Amen. Et ne ulterius graventur mole peccaminum, dignare circa eos divinum impertiri praesidium, ut tibi famulari valeant in aeternum. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 5 in Quadragesima.

Accendat in vobis, etc., ut in Editis.

Benedictio infra hebdomadam. --Benedicat vos omnipotens Deus, et mentes vestras ad boni actus intelligentiam benignus institutor erudiat, et praestet vobis velle quae praecepit; inspiret quae diligit, et tribuat quod oportet; atque omni vos bono spiritualium munerum cum praesentium rerum subministratione locupletet. Amen. Et vos in fide firmet, et in tentatione adjuvet, in conversatione castiget, in virtute multiplicet, in infirmitate relevet, in anxietate laetificet. Amen. In prosperitate praeparet, in iniquitate emendet, in tranquillitate sublimet; infundat (0611B)gratiam, indulgeat offensam, ingerat disciplinam. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in die sancto Paschae.

Benedicat vos omnipotens Deus, etc., ut in Editis.

Benedictio feriae 2.

Deus, qui pro vobis suscepit injuriam, etc., ut in Editis.

Benedictio feriae 3.

Deus, qui vos lavit aqua sui lateris, etc., ut in Edit.

Benedictio feriae 4.

Dominus Deus noster vos perducat, etc., ut in Edit.

631 Benedictio feriae 5.

Omnipotentis Dei et Domini nostri Benedictionibus, etc., ut in Editis.

Benedictio feriae 6.

(0611C)Benedicat vobis de coelis omnipotens Deus, etc., ut in Editis.

Benedictio in Sabbato in Albis.

Deus, qui, peracto senario numero, die sacro Sabbati ab omnibus operibus quievisti, volens ut in homine condito ubi requiesceres tibi domicilium praeparares, exaudi preces supplicum ad dona tuae clementiae fideliter occurrentium. Amen. Praepara sensus eorum ad te suscipiendum, ut ipsi tibi proprie mereantur effici templum. Amen. Et ita praesentes famulos in hac vita protegas, ut in aeternam requiem tecum dominator admittas. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae in octava Paschae.

Deus, cujus Unigenitus, etc., ut in Edit.

Alia Benedictio. --Deus, qui per Resurrectionem Unigeniti, etc., ut in Edit.

Benedictio Dominicae 1 post Pascha.

(0611D)Benedicat vos omnipotens Deus qui vos gratuita miseratione creavit, etc., ut in Editis.

Benedictio de jejunio. --Omnipotens Deus, devotionem, etc., ut in Editis.

Item alia Benedictio. --Respice, Domine, super hanc familiam tuam subjectam tibi, Benedictionum tuarum dona poscentem; rege eam de superioribus tuis, et ubertatem frugum ei largire. Amen. Libera eam a diebus malis, et a perturbatione bellorum, et da ei tempora tranquilla atque pacifica, ut te custode pervigili ac Pastore aeterno, et in praesenti tempore consistat secura, et ad aeterna gaudia perveniat. (0612A)Amen. Et qui quondam misericors misertus es turbae tecum triduo permanenti, simili nunc dignatione huic miserere plebi, tibi jejuniis et hymnis innixius supplicanti. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 2 post Pascha.

Deus, qui dignatione misericordiae, majestate potenti, ut succurreres homini, terras coelitus visitasti, et in carne sustinens poenam patibuli, rumpens legem Tartari, ad coelos ab inferis ascendisti, praesta familiae tuae ita hanc vitam transigere, ut in illam perpetuam te ducente possint intrare. Amen. Tantum habeant fervorem catholicae fidei, ut sancti adventus tui sint exspectatione securi. Amen. Et quicunque meruerunt hic purgari unda baptismi, praesentari valeant tibi pio judici candidati. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 3 post Pascha.

Omnipotens Deus, qui de diversis floribus tuam semper exornas Ecclesiam, da plebi tuae ad coelestem (0612B)gloriam et immortalitatis honorem renatae dignum mentis regenerationis suae ornatum. Amen. Custodi eam a diri serpentis incursu pietate solita, ut tuo famulatui semper possit esse continua. Amen. Quo et in praesenti saeculo sic te opitulante suam vitam dirigere et tuam misericordiam valeat exorare, ut ad aeterna gaudia sine fine mansura, te Pastore ac duce, possit feliciter pervenire. Amen. Quod ipse praestare, etc.

632 Benedictio Dominicae 4 post Pascha.

Benedic, quaesumus, Domine, universam familiam tuam ad gaudia perpetuae resurrectionis feliciter evocatam. Amen. Rectissimum catholicae fidei tramitem teneant, et in una Trinitatis professione consistant. Amen. Nulla eos a rectitudine ecclesiastici dogmatis pravae assertionis impietas deviet, et ne sub praetextu nominis Christiani veritatis praesidio nudet, sed in eadem unitatis fide manentes effici mereantur regni coelestis haeredes. Amen. Quod ipse praestare, etc.

(0612C)Benedictio in die Ascensionis.

Benedicat vobis Deus, etc., ut in Editis.

Benedictio Dominicae post Ascensionem Domini.

Benedictionum suarum super vos Dominus imbrem infundat, etc., ut in Excusis, pro Dominica 1 post Ascens. Dom.

Alia Benedictio. --Deus, qui Tartara fregisti resurgens, aperuisti coelos ascendens, ut populi illuc per fidem ascenderent ubi te apostoli intrare viderunt, respice ascendens coelum propter quos dignatus es descendere in infernum. Amen. Sit eis quod te exaltasti protectio, quibus fuit unicum quod te humiliasti remedium. Amen. Ut in die judicii non sint sinistri numero, qui te sedere ad Patris dexteram confitentur in coelo. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Pentecoste.

Deus, qui hodierna die, etc., ut in Editis.

Benedictio in hebdomada Pentecostes. --Omnipotens (0612D)Deus, qui quinquagesimum diem futurae remissionis munere figurasti, quo gratia Spiritus sancti inebriati apostoli mente una locuti sunt ore diverso, respice hanc Ecclesiam quam ex gentibus congregari linguarum varietate signasti. Amen. Da consolationem inter pressuras saeculi, qui nobis aequalem tibi ipsi consolatorem Spiritum misisti. Amen. Et te propitiante sit ipse nunc plebis hujus custodia, qui dedit discipulis tunc doctrinam. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in XII lectionibus, mense quarto.

Benedicat vobis omnipotens Deus qui cuncta ex (0613A)nihilo creavit, ut in libro Sacram. a nobis edito, pro Sabbato in XII lect., mense 4. In Gemet. eadem assignatur pro tota hebdomada.

Benedictio Octavae Pentecostes.

Omnipotens Trinitas, unus et verus Deus, etc., ut in Editis.

Alia Benedictio. --Domine Jesu Christe, qui discipulis tuis sanctum dedisti Spiritum, Ecclesiae tuae catholicae dona largire, ut quicunque sunt ex aqua et Spiritu sancto renati, semper sint ejus protectione muniti. Amen. Redundet in eis charitas diffusa per Spiritum sanctum, quae operiat ac superet omnem multitudinem peccatorum. Amen. Et requiescat in istis propitius, qui quondam requievit in apostolis gloriosus. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 1 post octavas Pentecostes.

Benedic, Domine, istam omnem familiam, quae gratiam Benedictionis tuae desiderat invenire; propriam manum e coelis emitte, et capita singulorum (0613B)continge. Amen. Descendat super hos omnes gratia Benedictionis tuae, sicut 633 descendit ros super faciem terrae. Amen. Manus tuae sentiant tactum, Spiritus sancti percipiant gaudium, ut benedicti permaneant in aeternum. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 2 post Pentecosten.

Propitietur Dominus cunctis iniquitatibus vestris, etc., ut in Edit. Dominica 3 post. Pentec.

Benedictio Dominicae 3 post Pentecosten.

Benedicat vobis Dominus noster oris alloquio, etc., ut in Dominica 4 post Pentec.

Benedictio Dominicae 4 post Pentecosten.

Emundet Dominus conscientias vestras, etc., ut in Dominica 5 post Pentec.

Benedictio Dominicae 5 post Pentecosten.

Agnoscat in vobis Dominus proprium signum et (0613C)suae vobis misericordiae conferat donum. Amen. Bella comprimat, famem auferat, pacem tribuat, inimici insidias longe repellat. Amen. Moerentium gemitus videat; vocem vestri doloris exaudiat, et lacrymas ab omni facie tergat. Amen. Aeternam vobis dilectionem indulgeat, et perfectam charitatem concedat. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 6 post Pentecosten.

Amoveat a vobis Dominus totius maculas simultatis, etc., ut in Dom. 7 post Pentec.

Benedictio Dominicae 7 post Pentecosten.

Benedicat vos omnipotens Deus, et per abundantiam misericordiae suae cor vestrum corroboret. Amen. Mentem sanctificet, vitam amplificet, castimoniam decoret, atque sensus vestros in bonis operibus semper aedificet; prospera tribuat, pacem concedat, salutem conferat, quietem nutriat, charitatem uniat, et ab omnibus diabolicis et humanis insidiis (0613D)sua semper vos protectione et virtute defendat. Amen. Et ita devotionem vestram placatus semper suscipiat, ut quaeque ab eo postulaveritis clementer concedat. Auferat mala omnia quae gessistis, et tribuat gratiam quam semper rogatis. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 8 post Pentecosten.

Sanctificet vos Domini gratia, etc., ut in Edit. Dom. 9 post Pentec.

Benedictio Dominicae 9 post Pentecosten.

Populi tui, Domine, postulationes exaudi, et in calamitatibus constitutis velociter subveni. Amen. De sua fac liberatione gaudere, quos cernis sub pondere nimium laborare. Exultent et laetentur in te, dum se viderint salvari per te. Amen. Mitte eis, Domine, defensionis tuae semper arma invictricia [ forte victricia], quibus faciant universa bella prostrata. (0614A)Amen. Auxilio tuo momentis omnibus visitentur, ut, superatis inimicorum viribus, roborentur. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 10 post Pentecosten.

Deus qui est vita mortalium, salusque peccatorum, etc., ut in Edit. Dom. 11 post Pent.

Benedictio Dominicae 11 post Pentecosten.

Tribuat vobis Dominus charitatis donum, indulgentiae fructum, et vitae aeternae consortium. Amen. Abstergat a vobis omnes maculas peccatorum, ut eum vigilanter mereamini agnoscere, fideliter colere, et desiderabiliter exspectare. Amen. Illuminet gratiam suam super vos, et misereatur vestri, sicut illuminavit Moysen et filios Israel, in columna ignis et nubis. Donet vobis gratiae perpetuae donum, et conferat gaudium angelorum. Amen. Quod ipse praestare, etc.

634 Benedictio Dominicae 12 post Pentecosten.

(0614B)Gratiae suae dono vos Dominus locupletet, et coelesti Benedictione custodiat, etc., ut in Edit. lib. Sacrament., ubi tamen, consentiente Cod. Gemet., legitur: gratia sua vos Dominus locupletet.

Benedictio Dominicae 13 post Pentecosten.

Benedicat vobis Dominus, coelorum rector et conditor, et det vobis tranquillitatem temporum, salubritatem corporum, salutemque animarum. Amen. Tribuatque vobis frugalitatis gaudium, aeternitatis praemium, lumen clarissimum sempiternum. Amen. Et concedat vobis suae pietatis auxilium, ut cum cogitatione mens videat, lingua voce proferat, actio facti non defendat. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 14 post Pentecosten.

Benedictio vos Domini comitetur, etc., ut in Editis Dom. 15 post Pentec.

Benedictio Dominicae 15 post Pentecosten.

(0614C)Benedic, Domine, hanc plebem tuam, atque hos omnes concordes, quietos, pacificos, et sospites serva. Amen. Tribue eis ut sectentur non interitum sed vitam, non carnem sed spiritum, non temporalia, sed aeterna. Amen. Ut operibus suis non solum absoluti, verum etiam justificati, digni sint vitam et gloriam promereri. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 16 post Pentecosten.

Omnipotens Deus peccatorum vestrorum maculas purget, etc., ut in Edit. Dom. 17 post Pentec.

Benedictio Dominicae 17 post Pentecosten.

Benedic, Domine, populum tuum, et devotum respice, humilitatem vide, gemitus suscipe, dolentes paterna pietate jube consolari. Amen. Prostratum alleva, dispersum congrega, adunatumque conserva, esurientem ciba, sitientem pota, omnesque simul (0614D)coelestibus donis irriga. Dele in eis omnem peccati maculam, ut, te gubernante, ad gloriam perveniant sempiternam. Amen. Humiliata tibi omnium capita dexterae tuae Benedictione sanctifica, ac benedicendo peccata relaxa. Sanctique Spiritus effunde charismata. Ut sine ulla offensione Majestatis tuae praecepta adimpleant, et ad vitam aeternam, te auxiliante, perveniant. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Sabbati in XII lectionibus, mense 7 et feria 4.

Deus, fons indulgentiae, suscipiat propitius litationem abstinentiae vestrae. Amen. Impleat corda vestra suorum delectationibus hostiarum, et det vobis posse suis parere praeceptis. Amen. Ut quod non potestis carnali ex infirmitate perficere, ipsius gratiae ubertate mereamini adimplere. Amen. Quod ipse praestare, etc.

(0615A)Benedictio Dominicae 18 post Pentecosten.

Benedicat vos Pater Domini nostri Jesu Christi, et respectu misericordiae coelestis protegat vos sub umbra virtutis. Amen. Detque vobis animarum compunctionem, immaculatam fidem, conscientiae puritatem. Amen. Sensus vestros dirigat, corda compungat, in prosperis assistat, in adversis manum porrigat, in laboribus solatium ferat. Amen. Virtutum suorum merita multiplicet, recta consilia advocet, terrenarum rerum a vobis pondera auferat. Amen. Repleat corda vestra spiritualibus donis, et abundare faciat semper perfectae gratiae incrementis. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 19 post Pentecosten.

Deus invisibilis, inaestimabilis, infinite, perennis, immense, auctor noster, redemptor noster, et principii in natura alienus et termini, tu celebrem populi hujus conventum tanquam proprii sanguinis pignus illustra. Amen. 635 Rege sensus canos viduarum, (0615B)sollicitudines virginum, vota nuptiarum, desideria pupillorum, necessitates puerorum, lapsus infantium parvulorum. Amen. Quoniam tu es bonorum sensuum requies, felicium juvenum custos, sanctarum virginum sponsus, fidelium viduarum defensor, honestorum conjugum fides, pupillorum laborantium pater, puerorum proficientium doctor, infantium et susceptor pariter et nutritor. Amen. In te senecta aetas initiet, adulta corroboret, longaeva consummet. Per te gaudeat integritas non corrumpi; per te sciat castitas reparari, fides pura non destrui, vita displicens emendari, misericordia fieri, continentia servari, innocentia non evinci. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 20 post Pentecosten.

Benedicat vos Trinitatis divinae Majestas, et una deitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus; talesque inveniat dies examinationis, quales emisit fons regenerationis. Amen. Benedicat vos Dominus, qui (0615C)auctor est omnium, et conditor sempiternus. Corpus vestrum servet immaculatum, et animas vestras misericorditer tueatur. Amen. Sicque vos ab omni crimine peccatorum reddat innoxios, ut in vobis maneat Spiritus sanctus, et securi praestolemini adventum ejus. Amen. Ille vobis benedicat de coelis, qui vos sacrosancto sanguine redimere dignatus est in terris. Amen. Benedictio Dei Patris, etc.

Benedictio Dominicae 21 post Pentecosten.

Domine Jesu Christe, Pastor bone, qui animam tuam pro ovibus posuisti, sanguinis tui defende commercium, gregem tuum propitius visitare dignare, esurientem pasce, sitientem pota, quod perierat require, quod errat converte, contritum colliga, invalidum confirma, validumque conserva. Amen. Fac eos ante conspectum tuum cum justitia vivere, et cum misericordia, si se custodierint, judicari. Tribue eis in fide credulitatem, in labore virtutem, (0615D)in affectu devotionem, in actu prosperitatem, in victu abundantiam, in pace laetitiam, in conversatione gratiam, in luctatione victoriam. Amen. Ut in beneplacito conspectui tuo tramite gradientes, et praesens tempus cum felicitate percurrant, et venturum cum hilaritate suscipiant. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 22 post Pentecosten.

Benedictionis Domini vos gratia semper protegat, etc., ut in Edit. Dominica 23 post Pentec.

Benedictio Dominicae 23 post Pentecosten.

Omnipotens Dominus adaperiat vos vestrum in lege sua, etc., ut in Edit. Dom. 24 post Pentec.; in Gemet. est pro Dom. 23.

Benedictio Dominicae 24 post Pentecosten.

Aspiciat et benedicat vos Dominus, ex omni parte custodiat rex aeternus, et det vobis angelum lucis, (0616A)et conservet in vobis gratiam quam profudit. Amen. Mentem regat, vias dirigat, cogitationes sanctas instruat, actus praebeat [ Forte probeat], opera confirmet, praeterita indulgeat, praesentia emendet, futura moderetur. Amen. Sit manus Domini auxiliatrix vestri, et brachium sanctum illius opituletur vobis; fiat misericordia ejus super vos, et pietas illius subsequatur vobis. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 25 post Pentecosten.

Benedicat vos et sanctificet Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram in sapientia, sua Benedictione aeterna, qua benedixit omnes sanctos patres et patriarchas nostros Abraham, Isaac et Jacob. Amen. Multiplicet in vobis gratiam spiritualem, sicut multiplicavit semen eorum tanquam stellas coeli et velut arenam quae est in littore maris. Amen. Ipse vos protegat atque defendat omnibus diebus vitae vestrae, et perducat in regnum gloriae suae. Amen. Quod ipse (0616B)praestare, etc.

636 Benedictio Dominicae 26 post Pentecosten.

Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata quibus impugnatur expelle. Custodi illum perpetua tuitione, atque ab omni adversitate defende. Amen. Visita eum interventu sanctorum omnium, sicut Moysen in rubo, Josue in agro, Samuelem in templo, atque illa eum sapientia perfunde, quam beatus David rex in Psalterio, Salomon in filio, te largiente, percepit a coelo. Amen. Et ita postremo paterna pietate conserva, ut quaeque prava sunt respuens, sancta conversatione firmetur, et a peccatis liber, nullis adversitatibus atteratur. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 27 post Pentecosten.

Benedicat vos Deus Pater, qui in principio cuncta creavit ex nihilo. Amen. Benedicat vos Dei Filius, qui a superna sede descendit humillimus. Amen. Benedicat vos Spiritus sanctus qui in similitudine (0616C)columbae Jordanis in flumine requievit in Christo, ipseque in Trinitate sanctificet, quem omnes gentes venturum exspectant. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 28 post Pentecosten.

Quaesumus, Domine, super populum tuum benedictio copiosa descendat. Amen. Indulgentia veniat, consolatio tribuatur. Amen. Fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 5 ante Natalem Domini.

Concedat vobis Dominus praemium sincerissimae charitatis, etc., ut in Editis.

Benedictio Dominicae 4 post Natalem Domini.

Omnipotens Deus, cujus Unigeniti adventum, etc. ut in Edit.

Alia Benedictio. --Aperi, Domine, januas coeli, et (0616D)visita plebem tuam in pace. Emitte Spiritum tuum de alto, et irriga terram, et germinet spiritualem fructum. Amen. Sanctifica plebem tuam, Domine, qui datus es nobis ex Virgine, et benedic haereditatem tuam in pace. Amen. Praesta eis semper tempora salutis, quae ante tuum adventum praedixit sanctus propheta Joannes, ut hic fideliter accipiant et in futuro cum sanctis et electis tuis vitam et regnum consequantur aeternum. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 3 ante Natalem Domini.

Deus, cujus adventus Incarnationis, etc., ut in Editis.

Alia Benedictio. --Dominus Jesus Christus, qui sacratissimo adventu suo subvenire dignatus est mundo, animas vestras corporaque purificet a delicto. Amen. Det vobis legis suae praecepta virtute Spiritus sancti apprehendere, ut possitis adventum (0617A)ejus interriti praestolari. Amen. Sicque vos ab omni reatu immunes efficiat, ut cum advenerit, non in terrore discutiat, sed in gloria remunerandos assumat. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 2 ante Natalem Domini.

Omnipotens Deus vos placito vultu respiciat, etc. ut in Editis.

Alia Benedictio. --Excita, Domine, potentiam tuam, et veni ad salvationem populi tui, quem acquisisti sanguine tuo, ne in ejus perditione saevus ille exsultet humani generis inimicus, quem adventus tui potentia dudum liberasti per gratiam. Amen. Sit fortitudo dexterae tuae ad protectionem hujus familiae tuae, per quam dignatus es hoc tempore carnem induere virginalem. Amen. Et dum infirmitatem nostram tua clementia non ignorat, ita omnem hanc Ecclesiam tuam 637 tuae divinitatis clypeo protege, ut de saevi illius antiqui hostis tentatione nos liberes, et gentium feritatem ita mitiges, ut (0617B)nihil eorum jacula tuorum possint generare dispendia. Amen. Sed tu, Pastor bone, qui temetipsum nostri causa dedisti pro pretio, ita sanguinis tui defende commercium, ut et hic te semper sentiant praevium, et in aeterna beatitudine te remunerante mereantur accipere praemium. Amen. Tu ergo eos, omnipotens Domine Jesu Christe, Benedictionum rore perfunde, ut et in praesenti vita positi, de omnibus inimicis te habeant ereptorem, et hic et in aeternum semper sentiant protectorem. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio Dominicae 1 ante Natalem Domini.

Deus, qui vos et prioris adventus, etc., ut in Editis.

Alia Benedictio.--Deus, qui per tuum angelum nuntiasti Christum venturum in saeculo, praesta, quaesumus, ut nunc venienti occurrere populus mereatur cum gaudio. Amen. Dirigat vestra corda per tempora qui dixit Lux fiat, ante saecula. Amen. Tribuatque ille vobis veniam peccatorum, qui pro salute humana fudit in cruce sanguinem proprium. Amen. Ille vos benedicat de coelis qui per crucem passionis (0617C)suae nos redimere venit in terris. Amen. Benedictio Dei Patris.

VIII Kal. Febr. Conversio sancti Pauli.

Deus, qui gratia sua Paulum, etc., ut in Editis.

Benedictio in Purificatione sanctae Mariae.

Omnipotens Deus, qui, etc., ut in Editis.

Benedictio in Natali sanctae Agathae.

Sanctifica, Domine, Ecclesiam tuam, qui beatam Agathen virginem et martyrem acquisisti fide, honorasti pudore, glorificasti certamine. Amen. Repleatur hic populus illo spiritu qui martyri tuae adfuit Agathae, cum eam ignis torreret, et cum ungula raderet, cum aculeus infigeret, cum mamillam torqueret. Amen. Ut dum se sibi pro tuo amore abnegat, tua collocet in dextera, cujus est electione vocata in gloriam. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Cathedra sancti Petri VIII Kal. Martii.

Deus qui beatum Petrum apostolum tuum ita reddidisti (0617D)praecipuum, ut sortiretur inter ipsos fidei principes principatum, et accepta potestate consessus in saeculo, coeli fieret janitor, ut quos vult intromittat cives in regno, respice plebem tuam pietate solita, qui sacrosancto apostolo gressum firmasti per lubrica, et culpas abluisti per lamenta. Amen. Obtineat apud te pro corrigendis delictis, qui claudo fuit medela pro dirigendis vestigiis. Amen. Et ipso interveniente et remunerante, illuc grex sibi commissus introducatur venia, quo pastor idemque janitor tecum remuneratus exsultat in gloria. Amen. Quod ipse praestare, etc.

(0618A)Benedictio in natali sancti Matthiae apostoli VI Kal. Martii.

Deus, qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis, etc., ut in Editis. Abest a Gemet.

Benedictio in Inventione sanctae crucis.

Benedicat vos omnipotens Deus, qui per unigeniti, etc., ut in Editis.

Benedictio in nativitate sancti Medardi.

Deus fundator fidei, indultor sacerdotii, congregatio plebis, 638 sanctificatio confessoris, qui beatum Medardum ad hoc armasti virtute ut tibi militaret in fide, concede huic familiae pro se hunc intercessorem quem dedisti pontificem. Amen. Sit apud te nunc pro nobis assiduus intercessor, qui contra haereticos pro te exstitit tunc assertor. Amen. Ut te retribuente populo crescat innumero, quod sacerdos sudavit in fide. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in vigilia sancti Joannis Baptistae.

(0618B)Deus, qui beatum Joannem Baptistam magnum nuntiasti per angelum, maximum declarasti per Verbum, qui clausus in utero reddidit obsequium Domino, matrem replevit gaudio, patris linguam solvit a vinculo, cerne placato vultu frequentantem hodie populum ad tanti praeconis occursum. Amen. Ascendat vox illius ad aures Altissimi, qui maternis visceribus ante mundi Dominum novit confiteri quam nasci. Amen. Ut eo intercedente purgetur haec plebs a crimine, cujus auctorem lavacri sacra dextera tinxit in fonte. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in natali apostolorum Petri et Pauli.

Benedicat vos, etc., ut in Edit.

Item alia Benedictio. --Deus, qui in membris Ecclesiae velut geminatum lumen, quo caveantur tenebrae, fecisti Petri lacrymas, Pauli litteras coruscare, concede huic familiae tuae felicia dona suis indefessis petitionibus obtinere. Amen. Atque eam de supernis sedibus placatus inspice, qui coelos fecisti aperire (0618C)Petro in clave, Paulo in dogmate. Amen. Ut praeviantibus ducibus illuc grex possit accedere, quo pervenerint ipsi pariter, tam ille pastor per suspendium, quam iste doctor per gladium. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in natali sancti Laurentii Martyris.

Corrobora gregem tuum, turris fortitudinis, qui beatum Laurentium prius ornasti pectore, post sermone, ante decorasti professione quam funere. Amen. Infunde circumstantibus credulitatis spiritum, qui confitenti aderas, ne facerent plagae trepidum, poena fessum, flamma devictum. Amen. Ut ipso interveniente, ac te remunerante, illa luce plebs radiet, qua levita fulsit in carcere, illa fide micet qua coelis victor martyr intravit hodierna die. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Assumptione sanctae Mariae.

(0618D)Deus, qui beatae Mariae virginis partu genus humanum dignatus est redimere, etc., ut in lib. Sacr.

Benedictio in natali sancti Bartholomaei.

Deus, qui Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis, quaesumus ut beatus Bartholomaeus pro nobis imploret apostolus, ut a nostris reatibus absoluti, a cunctis etiam periculis exuamur. Amen. Infunde sensibus nostris apostolica retinere dogmata, quibus te contemplemur mente serena. Amen. Concede propitius circumstanti plebi ut in illo tremendo discussionis tempore eorum defensetur (0619A)praesidio quorum est edocta praecepto. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Decollatione sancti Joannis Baptistae.

Deus, qui nos beati Joannis Baptistae concedit, etc., ut in Edit.

Item alia. --Rege, Domine, corda plebis tuae per arma justitiae, vitae attentae diligens, fugiat lascivia [ Forte aeternae diligens, fugiat lasciviam] carnis iniquae. Amen. 639 Ablue culpas ejus obtentu Baptistae tui, qui pro te interemptus in ergastulo, tecum exsultat in regno. Amen. Sitque apud te intercessor pro populo, quem exaequasti Eliae meritis, quem praefecisti inter cunctos sobolis munditialis. Amen. Inspice pius arbiter ad desideria plebis vultu potius remissoris quam judicis. Amen. Exigat a te munera indulgentiae, qui devote populis poenitentiam praedicavit, ut illo postulante, et te impertiente, coelestis aulae palatia mereantur introire. Amen. Quod ipse praestare, etc.

(0619B)Benedictio in natali sanctae Mariae.

Deus, qui, cum te non capiant coeli, dignatus es in templo uteri virginalis includi, ut mater integra haberet et fructum de Spiritu, et incorruptionem de partu, da huic plebi angelum custodem, qui filium Mariae fide concipiente praedixit. Amen. Sanctificet gregem tuum illa Benedictio quae sine semine humano Redemptorem virginis formavit in utero. Amen. Ut te protegente exultet Ecclesia de congregato populo, sicut Maria meruit gloriam de fructu sacrato. Amen. Et qui hac die nativitatem sacratissimae virginis tuae genitricis Mariae celebramus devoti, quam super choros virginum paradisi sedibus collocasti, ejusdem nos suffragiis, post abjectam carnis sarcinam, ad aeterna jubeas regna perduci. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Exaltatione sanctae crucis.

Deus, qui redemisti genus humanum per beatae (0619C)crucis patibulum, ut quod prius erat scelestis ad poenam, sit conversis redemptis ad vitam, concede plebi tuae ejus salvari praesidio, cujus est armata vexillo. Amen. Sit ei crux fidei fundamentum, spei suffragium, in adversis defensio, in prosperis juvamentum. Amen. Perseveretque in hoste victoria, in civitate concordia, in campo custodia, in domo fultura, ut gregem in futuro conservet incolumem, quae nobis Agno vincente versa est in salutem. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in natali sanctorum Cornelii et Cypriani.

Exaudi, Domine, preces supplicum, remuneratio gentium, recuperatio confitentium. Amen. Sint huic familiae tuae dona salutis acquirere, tuae Majestati vota vocis offerre. Amen. Ut intercessione beatorum Cornelii et Cypriani martyrum illuc plebs occurrat devota per veniam, quo iidem martyres meruerunt accedere per tormenta. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in dedicatione basilicae sancti Michaelis.

(0619D)Deus, qui ad salutem vestram angelorum suorum uti ministerio, etc., ut in Editis.

Alia Benedictio. --Adesto plebi tuae, misericors Deus, ad hodiernam solemnitatem devotissime confluenti; et ut gratiae tuae beneficia potiora percipiat, beati Michaelis archangeli, cujus solemnia celebrantur, fac supplicem deprecationibus sublevari. Amen. Ab omni eos labe peccatorum defensa, et ad tua aeterna deduc promissa. Amen. Amove ab eis pestifera serpentis blandimenta, et insere semper cordibus eorum praecepti tui salubria mandata. Amen. Actus eorum in tua dirige voluntate, quo possint, te (0620A)auxiliante, attingere praemia aeternae vitae. Amen. Postremo tu sis eis lux, tu salus, tu pius semper in omni adversitate protector esse dignare; et ad haec omnia impetranda beatus Michael archangelus, cujus frequentamus solemnia, tibi, Domine, precator accedat in saecula. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

640 Benedictio in natali sanctorum Remigii, Germani, Vedasti et Bavonis.

Deus, qui beatos confessores tuos Remigium, Germanum, Vedastum atque Bavonem clarificasti sic merito, ut multa per miracula vivant in gloria, annue propitius circumstanti familiae, ut sentiat tua beneficia, quae colit hodie sanctorum pontificum festa. Amen. Influe Spiritum sanctum pectoribus supplicum, quos felicium exemplis edoces, quos confessorum praesidiis muneraris; ut qui in beatorum confessorum tuorum virtutibus polles, potestate praecellis, omnibus hostibus prostratis populum tuum ab incursu Satanae salvare digneris. Amen. Et eorum intercessione (0620B)haec plebs consequatur veniam, qui te remunerante pervenerunt ad gloriam sempiternam. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in nativitate omnium Sanctorum.

Sanctorum omnium suorum meritis, etc., ut in Edit. Abest a Gemet., ubi tres hac die Benedictiones prorsus diversae ab Excusis, et a sequenti Codice Theod. assignantur.

Alia Benedictio. --Respice, quaesumus, Domine, de altithrono magnitudinis tuae, qui vulnere proprio passionis congregasti Ecclesiam de redemptis. Amen. Protege eam sub tui nominis gubernaculo, ut possis beatae vitae meritis acquirere populum. Amen. Dilatetur cruce tua, ut coram te pulcherrima niteat ac praeclara. Amen. Et quae de hodierna omnium sanctorum tuorum solemnitate persultat, ab hujus saeculi tentamentis impressa non obruat. Amen. Praesta ergo, Domine, ut omnes hi qui sub oris nostri benedictione curvantur, te protegente a malis omnibus (0620C)liberentur. Amen. Sint in tuis praeceptis strenui, in adversis fortissimi, in prosperis moderati, ut sanctorum omnium quorum hodie solemnia festa celebramus effecti participes, gloriam consequantur regni coelestis haeredes. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc

Benedictio in natali sancti Martini.

Omnipotens Deus, qui beatum Martinum praesulem tuum ita praedestinasti, ut gratiae tuae perenniter juberes astringi, erige vota populi, qui praestitisti gloriosa merita tuo confessori. Amen. Proficiat his ad fructum quidquid in sacerdote pro laude tui nominis amplectuntur, et haec plebs ejus intercessione consequatur veniam, qui, te remunerante, felici servitio pervenit ad gloriam. Amen. Sit ipse confessor hujus populi assiduus custos, qui te vocante hodie penetravit coelos. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in natali sancti Andreae apostoli.

Deus, qui Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti (0620D)consistere fundamentis, quaesumus ut beatus Andreas pro nobis imploret apostolus, ut a nostris reatibus absoluti, a cunctis etiam periculis exuamur. Amen. Infunde sensibus nostris apostolica dogmata, quibus te contemplemur mente serena. Amen. Concede propitius circumstanti plebi ut in illo tremendo discussionis tempore eorum defensetur praesidio quorum est secuta praeceptum. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in natali sancti Eligii.

Deus, qui beatissimum Eligium praesulem tuum tanta familiaritate tibi junxisti, ut etiam cum adhuc (0621A)corpore habitaret in terris, jam tunc corde totus esset in coelis, respice vota praesentis familiae, quae se gaudet tanti patroni solemnia 641 celebrare. Amen. Dignare ejus intercessione super eam illas petitiones effundere, quas eligis libenter implere. Amen. Et festivitatem hanc venisse in terris sentiat, quam videre votis in coelis exoptat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Benedictio in nativitate sancti Nicasii.

Deus, qui triumphantibus per te martyribus regiam coelestis aulae potenti dextera pandis, quique pro te dimicantes sic decoquis in corporeis aerumnis, ut velut aurum rutilans excipias in supernis, exaudi vota praesentis populi, qui sancto martyri tuo Nicasio in certamine victoriam praestitisti. Amen. Sit plena huic gloria pro ejus triumpho; obtineat ipsius passio veniam pro delicto, et effunde super eos spiritualium dona virtutum, ut nihil in eos inimicus aut violentia subripiat, aut fraude decipiat. Amen. Et obtinente (0621B)apud te beato martyre tuo Nicasio, cujus hodie passionis festa celebramus, per bonae conversationis perseverationem ad tuam mereamur pertingere gratiam. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in nativitate sancti Thomae apostoli.

Domine Deus omnium gratiarum, respicere dignare omnem hunc populum tuum, qui in honore tuo divinis famulatur officiis; et quidquid sancto apostolo tuo Thomae hodierno die profuit ad beatitudinem, prosit huic Ecclesiae ad exemplum. Amen. Ut ipso intercedente sit in eis fides recta, imitabilis forma, casta sobrietas, hospitalis charitas, spiritualis prudentia, alta sapientia, mens humilis, vita sublimis. Amen. Et cum ante tremendum judicii diem in conspectu tuo astiterint, non damnandam sed mitem ex ore tuo audiant absolutionis sententiam. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in nativitate unius confessoris.

Omnipotens Deus det vobis, etc., ut in Editis.

(0621C)Benedictio in dedicatione ecclesiae.

Benedicat et custodiat vos omnipotens Dominus, domumque hanc sui muneris praesentia illustrare, etc., ut in Editis.

Alia Benedictio. --Deus, qui super mysticam petram apostolicae potestatis, aedificatae principaliter ecclesiae tuae portas inferi nunquam praevalituras esse promisisti, cunctos ab eadem remove placatus errores, ut quod adversus eam praesumptio falsitatis extollat, spiritus veritatis evineat. Amen. Dirige eam dispensatione coelesti, ut quae ante mundi principium in tua semper est praesentia praeparata, usque ad plenitudinem gloriae promissae, te moderante, perveniat. Amen. Domum hanc, quaesumus, propitius dignare ingredi, et in tuorum cordibus fidelium perpetuam tibi construe mansionem, ut plebs haec quae dejecto in terra vultu Benedictionis tuae postulat donum, aeternum a te percipiat praemium. Amen. (0621D)Praesta, Domine, ut haec basilica, cujus hodie initiamus encoenia, aut cujus dedicationem colimus, vel et plebs quae ad ejus convenit solemnia, quae tua aedificatione subsistit, tua semper fiat habitatione praeclara. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in anniversario dedicationis ecclesiae.

Benedic, Domine, hanc familiam tuam pretiosi sanguinis effusione redemptam, et baptismate sacrosancto renatam. Amen. Da ei, Domine, hoc munus gratiae tuae, ut te amet, te diligat, te sequatur. Amen. Mala respuat, bona sectetur, cupiat sempiterna, terrena despiciat, caduca contemnat, coelestia concupiscat. Amen. Et dum ad hanc diem dedicationis templi hujus in tuo sancto nomine devotis mentibus congregatur, ad locum habitationis gloriae tuae, te moderante, perveniat. Amen. Quod ipse praestare, etc.

(0622A)642. Benedictio in quotidianis diebus.

Det vobis Dominus munus suae benedictionis, et repleat vos, etc., ut in superiori appendice, ubi, pro Det vobis Dominus munus, etc., legitur: Omnipotens Dominus det vobis gratiam, etc.

Alia. --Omnipotens Deus coelesti vos protectione circumdet, et suae benedictionis dono locupletet. Amen. Concedatque vobis, ut qui in sola spe gratiae coelestis innitimini, coelesti etiam protectione muniamini. Amen. Quatenus et in praesenti saeculo mortalis vitae solatia capiatis, et sempiterna gaudia comprehendere valeatis. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Alia. --Omnipotens Deus dexterae suae, etc., ut in appendice.

Alia. --Purificet omnipotens Deus, etc., ut in dicta appendice.

Alia. --Omnipotens Deus universa, etc., ut in praef. append.

Alia. --Omnipotens Deus dies vestros, etc., ibid.

(0622B)Benedictio super regem.

Benedicat tibi Dominus, et custodiat te; et sicut te voluit super populum suum constituere regem, ita et in praesenti saeculo felicem, et aeternae felicitatis tribuat esse consortem. Amen. Clerum ac populum quem sua voluit opitulatione et tua sanctione congregari, sua dispensatione, et tua administratione, per diuturna tempora faciat feliciter gubernari. Amen. Quatenus divinis monitis parentes, adversitatibus omnibus carentes, bonis omnibus exuberantes, tuo ministerio felici amore obsequentes, et in praesenti saeculo pacis tranquillitate fruantur, et tecum aeternorum civium consortio potiri mereantur. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in quacunque tribulatione.

Deus moestorum solatium, tribulatorum refugium, suo vos brachio foveat, et ab imminentibus periculis illaesos miseratus efficiat. Amen. Dexterae suae vos omnipotentis clypeo muniat, et muro inexpugnabili (0622C)suae fortitudinis ab instanti tribulatione circumtegat. Amen. Iram suae animadversionis a vobis propitiatus avertat, et portum vobis salutis indulgens in suae vos protectionis interritos securitate constituat. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Alia benedictio. --Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata quibus impugnatur expelle, ut semper tibi placitus, et tuo munimine sit securus. Amen. Da plebi tuae piae semper devotionis affectum, ut, quaeque prava sunt respuens, sancta conversatione firmetur, et, a peccatis libera, nullis adversitatibus atteratur. Amen. Succurre, Domine, quaesumus, populo supplicanti, et opem tuam tribue benignus infirmis, ut sincera mente tibi devotus et praesentis vitae remediis gaudeat et futurae. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in dedicatione baptisterii.

Deus, qui sacri baptismatis dono fidelium pectora spe animas, fide firmas, charitate corroboras, te in (0622D)hac baptisterii domo cujus initiamus solemnia, fusis precibus deprecamur, ut gratiam quam huic populo tribuisti per lavacrum, conserves usque sempiternum. Amen. Et quos undis salutaribus irrigasti per gratiam, sanctorum coetibus adjunge per misericordiam; atque omnes quos ab aqua refectionis eduxisti innocuos, per infusionem paracleti spiritus, sanctis tuis jube fieri coaeternos. Amen. Recordare, 643 exaudi preces, vota perfice famulantium, et in libro vitae scribe nomina te quaerentium, ut omni consecratione praesentiam altaris, quam populi templique ac baptisterii non vox aut lingua mortalis, sed virtus tua operetur, cui servimus. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in conventu episcoporum.

Deus, qui, post illum gloriosae resurrectionis ascensum, nunquam te deesse tuis cultoribus promisisti (0623A)largire nobis sacerdotibus tuis, vel huic sacerdoti, illam gratiam qua simus perfecti, vel qua sit perfectus, regimine ferventes, vel fervens, in charitate. Amen. Indulge horum, vel hujus, obtentu populis veniam, qui justos efficeris [ Forte efficis] ad coronam. Erudi eos, vel eum, sanctis dogmatibus, et multiplica in operibus eorum, vel ejus, justitiae fructus. Amen. Ut pastoris cura muniti, vel munitus, evadant, vel evadat, supplicia Tartarorum, adipisci mereantur, vel mereatur, regni gloriam sempiterni. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio cum sanctamonialis virgo benedicitur, et cum in monasterio puellarum Missa celebratur.

Effunde, Domine, coelestem Benedictionem tuam super hunc populum tibi prostratum, vel super hanc virgineam turmam, quae se humiliat sub dextera tua; protege eas protectione divina, ut fugiant universa delicta, et tua semper studeant adimplere praecepta. Amen. Sciant sibi bona desideria praeparata, ut coeleste (0623B)regnum sancto conquirant loco; pareant semper divinis praeceptis, et te adjuvante vincant incendia carnis. Amen. Omnem libidinem pravae voluptatis superent amore honestae charitatis. Habeant in se semper oleum sanctitatis, ut laetentur in adventu sponsi cum lampadibus suis. Amen. Gestent in manibus suis faculas sacras, ut cum sapientibus virginibus duce Christo introire cum eo mereantur ad nuptias. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio super ancillas Dei.

Domine Deus aeterne, qui utrumque sexum de interitu perpetuae mortis per Jesum Christum Filium tuum de Maria semper virgine natum misericorditer redemisti, has famulas tuas tibi devotis mentibus servientes omni Benedictione coelesti benedicere digneris. Amen. Ut in te integram fidem habeant, et in praeceptis legis tuae semper perseverent, terrena et transitoria despiciant, interna et invisibilia intenta meditatione perquirant. Amen. Atque in numero (0623C)sanctarum virginum permaneant, ut coelesti sponso cum lampadibus inexstinguibilibus fiducialiter occurrere valeant. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio pro iter agentibus.

Dirigat iter vestrum Dominus in beneplacito suo, vobisque inseparabiliter benignissimus custos inhaereat. Amen. Ducem vobis archangelum Raphaelem adhibeat, et omnem a vobis incommoditatem contrarietatemque propitiatus amoveat. Amen. Desideriorum vestrorum pia vota clementer impleat, ut et hic bona consequi, et ad aeternam beatitudinem pervenire feliciter mereamini. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Alia Benedictio. --Prosperum iter faciat vobis Deus salutarium nostrorum, perducatque in vias directas per ardua montium, convexa vallium, plana camporum, vada fluminum, secreta silvarum; protegatque vos auxilium Domini, ut nihil vobis praevaleat (0623D)scandalum inimici. Amen. Per diem vos salutaris Domini umbra circumtegat; per noctem amica quies ipsis gratiam relatura confoveat; deducatque vos mirabiliter dextera Domini, et praebeat ante faciem vestram divinae pacis angelum comitem. Amen. Absit a vobis in via diabolus, causa dispendi, ruina peccati, casus incommodi, sors periculi; solusque Trinitatis individuae 644 Deus in auxilium vestrum atque praesidium educi curam habeat et reduci. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Alia Benedictio. --Deus, qui diligentibus te omnia cooperaris in bonum, et a servientibus tibi nulla es regione longinquus, effunde super hanc familiam tuae Benedictionis gratiam, et dirige famulum tuum N. in tua voluntate pergentem. Amen. Praesta ergo, Domine, ut haec plebs te semper mereatur habere protectorem, et praefatus famulus tuus in hac vita positus itineribus comitem. Amen. Ut tam praedicta plebs (0624A)quam qui hoc iter carpunt, tuo uterque auxilio praeventi, per justitiae semitas gradiantur, sine offensione delicti. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Alia Benedictio. --Benedicat vos, Dominus, munere suae divinitatis, ut progrediamini prospere ad actus firmissimae securitatis. Amen. Iter vestrum inspiciat, subsequens praecedat, gressus dirigat, et ad justae dispensationis loca sine offensione perducat. Amen. Quatenus ejus gloriam in saeculi hujus itinere fideliter veneremini, et ad paradisi patriam redeuntes in choris angelicis sine fine laetemini. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in tempore belli.

Populi tui, quaesumus, omnipotens Deus, propitiare peccatis, et totius hostilitatis a nobis terrores averte, ut Christiani nominis secura libertas in tua devotione semper exsultet, et tibi subdito famulatu deserviat. Amen. Elide omnium adversariorum nostrorum superbiam, et virtute dexterae tuae prosterne (0624B)hostium contumaciam. Amen. Fidelem hunc populum potentiae tuae muniat invicta defensio, ut pio semper tibi devotus affectu, et ab infestis liberetur inimicis, et in tua jugiter gratia perseveret. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio ad pluviam postulandam.

Inclina, quaesumus Domine, aures pietatis tuae ad populi tui preces, et faciem totius terrae largis imbribus irrigare dignare. Amen. Tribue auras salubres, atque aegris restitue pristinam sanitatem, ut animae quae promissiones tuas sitiunt de tua semper charitate abundantius repleantur. Amen. Da nobis, quaesumus, pluviam salutarem, et aridam faciem terrae fluentis coelestibus dignanter infunde. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio ad serenitatem postulandam.

Magnificentiam tuam, Domine, suppliciter imploramus, ut qui imminentibus pluviarum periculis populum (0624C)tuum terruisti potenter, eumdem sub tui oris Benedictione prostratum consolari jubeas, serenitate concessa temporum. Amen. Ut humanarum rerum prosperitate percepta, terrenis consolationibus gratulemur. Amen. Neque gaudia quaerere cessemus superna, sed et quidquid laetitiae temporalis fasce impeditur, eruditione potius sempiterna pellatur. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio tempore, quod absit, mortalitatis.

Deus qui non mortem sed poenitentiam semper desideras peccatorum, populum tuum sub potentia manus tuae prostratum ad te converte propitius, et ab imminente morte defende placatus. Amen. Ut dum tibi devotus exstiterit, iracundiae ab eo flagella amoveas, atque a mortifero vastatore defendas. Amen. Praesta ergo, Domine, ut sicut sanctus Michael archangelus in conspectu tuo gloriosus assistit, ita et ibi pro populo tuo exorare dignetur, ut ubique gratiam tuam semper praesentem habere mereatur. (0624D)Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio cum Oblatio votiva offertur.

Misericordia divina, paterna pietas, immensa majestas, te supplices deprecamur, ut tua sit Benedictio super famulos tuos, qui tibi cervices suas humiliant, et dona eis largam 645 Benedictionis tuae petitionem quam sibi devota mente deposcunt. Amen. Da et famulo tuo pro quo tibi votiva sacrificia offerimus, mentem tuis conspectibus puram, charitatem perfectam, continentiam mundissimam, tribuasque ei, Domine, pariter cum his omnibus criminum remissionem, fructuum ubertatem, fraternam charitatem. Amen. Adde eis, Domine, in opere virtutem, in actibus sinceritatem, in moribus disciplinam; atque ita eos paterna custodi pietate, ut nunquam ulterius noxia ulla conentur admittere. Amen. Quod ipse praestare, etc.

(0625A)Benedictio novi fructus cum sacrat [Forte sacratur].

Tibi, piissime Deus, supplices fundimus preces, ut familiam tuam sub potentia dexterae tuae prostratam benedicendo sanctifices. Amen. Fidem in eis, pacem et humilitatem impertiendo multiplica, ut clementiae tuae dono custodientes quae praecipis, mereantur obtinere quae promittis. Amen. Ac per illustrationem unici Filii tui Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus sancti Benedictionem sanctifica, ut, depulsis atque abjectis vetusti hostis insidiis, salubriter ex hujus diei anniversaria solemnitate de universis terrae edendis germinibus primitias tibi offerentes sumant, atque in tuo sancto nomine cuncta deinceps edant. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio cum navi ascenditur.

Hic populus tuus, Domine, tuo gubernetur auxilio, et tuae Majestatis protegatur brachio; non pelagi furentis unda turbetur, nec a tempestatis facie terreatur. Amen. Navim salutis eis constitue, ut cor eorum (0625B)impleatur fidei salutaris augmento; catholicae fidei anchoram teneant, ut undas saeculi saevientis securi pertranseant. Amen. Mercimonia divinae conversationis peragant, et fidem promissionis suae semper adimpleant; manum eorum reple muneribus tuis, ut locum habeant in sanctorum conversationibus. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Missa sacerdotis defuncti.

Deus, qui es confitentium te largus remunerator, et pia propitiatio defunctorum, exaudi supplices familiae tuae preces, et praesta ut famulus tuus N. episcopus, qui nomini tuo ministerium fidele dependit, perpetua sanctorum tuorum societate laetetur. Amen. Ac sicut beati N. sedem vicario est secutus officio, ita, tua gratia largiente, perpetuam dignitatis gloriae percipiat portionem. Amen. Hic quoque populus, qui tibi fidelibus pro eo insistit excubiis, benedictionis tuae largitate perfusus, gratiam quam exposcit (0625C)abundantem reportet. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio regalis quando elevatur in regem.

Prospice, omnipotens Deus, serenis obtutibus hunc gloriosum regem N., et sicut benedixisti Abraham, Isaac et Jacob, sic illum largis Benedictionibus spiritualis gratiae cum omni plenitudine tua potentia irrigare atque perfundere digneris, ut tribuas ei de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti, et vini, et olei, et omnium frugum opulentiam, ex largitate divini muneris, longa per tempora. Amen. Ut illo regnante sit sanitas corporum in patria, et sit in regno pax inviolata, et dignitas gloriosa, regalis palatii maximo splendore regiae potestatis oculis omnium luce clarissima coruscare atque splendescere quasi splendidissima fulgora maximo lumine videantur perfusa; et tribuas ei, omnipotens Deus, ut sit fortissimus protector patriae, et consolator Ecclesiarum atque coenobiorum sanctorum, maxima cum pietate regalis munificentiae; sit etiam (0625D)fortissimus regni triumphator hostium, ad opprimendas rebelles et paganas omnium nationes. Amen. Sitque inimicis suis satis terribilis, proxima fortitudine regalis potentiae, optimatibus quoque, atque praecellentibus proceribus ac fidelibus sui regni sit 646 munificus et amabilis et pius, et ab omnibus timeatur atque diligatur. Reges quoque de lumbis ejus per successiones temporum futurorum egrediantur regnum regere Francorum, et, post gloriosa tempora atque felicia praesentis vitae, gaudia sempiterna habere mereatur in beatitudine perpetua. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Item alia benedictio regalis. --Deus Pater gloriae sit adjutor tuus, et omnipotens benedicat tibi. Amen. Preces tuas in cunctis exaudiat, et vitam tuam longitudine dierum adimpleat. Amen. Thronum regni tui jugiter firmet, et gentem populumque tuum in aeternum (0626A)conservet. Amen. Inimicos tuos confusione induat, et super te Christi sanctificatio floreat. Amen. Ut qui tibi tribuit in terris imperium, ipse in coelis conferat meritum angelorum. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio pro iter agentibus.

Benignissimus custos vobis inseparabiliter inhaereat, et iter vestrum beneplacito suo misericorditer dirigat. Amen. Ducem vobis archangelum Raphaelem adhibeat, etc., ut supra.

Benedictio post coenam.

Immittat in vobis Dominus quietem sancti soporis, et ut oculi pupillam vos custodiat alis suae protectionis. Amen. Quatenus in corpore dormiatis sic quiescentes carne, ut cordibus et mentibus Deo digne vigilare possitis. Amen. Et cum vobis adfuerit hora de somno surgere, divina possitis vos virtute praecingere. Amen. Quod ipse praestare, etc.

(0626B)Oratio ad infantes consignandos.

Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hunc famulum tuum, seu hos famulos tuos, et has famulas tuas, ex aqua, et Spiritu sancto, quique dedisti ei, sive eis, remissionem omnium peccatorum; emitte in eum, sive in eos et in eas, septiformem Spiritum tuum sanctum Paracletum de coelis, Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis; adimple eum, sive eos, aut eas, spiritu timoris tui, et consigna eum, sive eos, aut eas, signo crucis Christi in vitam propitiatus aeternam. Per eumdem, etc. In unitate ejusdem, etc. Consigno et confirmo te signo crucis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Pax tecum. R\. Et cum Spiritu tuo. Deus qui apostolis tuis sanctum dedisti Spiritum, et, per eos eorumque successores, caeteris fidelibus tradendum esse voluisti, respice ad humilitatis nostrae famulatum, et praesta ut cujus, sive quorum, aut quarum, frontem, sive frontes, sacrosancto chrismate delinivimus, et (0626C)signo crucis confirmavimus, sive consignavimus, ejus, sive eorum, aut earum, mentem Spiritus sanctus adveniens templum gloriae suae dignanter inhabitando perficiat, qui vivit et regnat in unitate ejusdem, etc.

Alia Benedictio. --Benedicat tibi, vel vobis, omnipotens Deus, qui cuncta ex nihilo creavit; et tibi, vel vobis, in baptismate per Spiritum sanctum remissionem peccatorum tribuat. Amen. Quique eumdem Spiritum in igneis linguis discipulis suis dedit, cor tuum, vel corda vestra, ipsius illustratione irradiet, atque in sui amorem jugiter accendat. Amen. Quatenus ejus dono a vitiis omnibus emundatus, vel emundati, ipsiusque opitulatione ab omnibus adversitatibus defensus, vel defensi, templum ejus effici merearis, vel mereamini. Amen. Quod ipse praestare, etc. Benedictio Dei Patris.

Benedictio in natali beati Theoderici abbatis.

Deus, qui ad celebrandam annuam [ Supplendum solemnitatem] sancti confessoris tui Theoderici hunc (0626D)populum aggregasti, ejus suffragantibus meritis 647 ab omnibus nos absolve peccatis. Amen. Virtutum germine ita excrescant ut in bonis operibus perseverabiles inveniri mereantur. Amen. Quatenus bona cuncta exsequendo, cum sanctorum collegio, aeternae beatitudinis praemia feliciter valeant consequi coronam. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Alia Benedictio. --Deus, qui ad exorationem Moysi famuli tui peccanti populo pepercisti, ita intercedente confessore tuo Theoderico, cujus hodie celebramus gesta [ Forte festa], nostra absolve peccata. Amen. Respice, quaesumus, hanc familiam tuam, serenitatis tuae oculis, et largis eam Benedictionibus perfunde. Amen. Dirige gressus illius in viam salutis aeternae, quatenus sacramenta fidei sincera prosequatur servitute. Amen. Quod ipse praestare, etc.

(0627A)Benedictio in ordinatione papae.

Omnipotens Deus, qui in populo suo ministerio utitur sacerdotum, conferat vobis suae propitiationis et Benedictionis donum. Amen. Quique me indignum nullis existentibus 648 meritis, sed gratuita sua pietate huic Ecclesiae praeesse voluit, suffragiis sanctorum suorum me ab omnibus vinculis peccatorum absolvat, sanctisque suis altaribus strenuum dignumque ministrum efficiat. Amen. Quatenus per exempla sanctorum sacerdotum qui in hac sede et in hoc ministerio ei placuerunt gradientes, gregemque commissum secundum suam voluntatem, eo opitulante, regentes, ab omnium pastorum Pastore (0628A)Christo Domino praemia sanctis promissa una cum subditis percipere et in electorum numero mereantur adjungi. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio pro defuncto dicenda.

Dominus Jesus Christus, qui se a peccatoribus exorari praecepit, ipse quid rogetur inspiret, et in hac speciali Oblatione famulum suum ab inferorum cruciatibus liberet. Amen. Illum paradisi amoenitate confoveat, vos morum probitate componat. Amen. Illi post funera carnis, det loca beatitudinis, vobis in longinquitate peregrinationis indulgentiam tribuat criminis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

(no a