Azoara XCVI | Azoara XCVIII |
In n. etc. Nomen Dei sublimis iugiter invoca, qui res aequilibriter condidit, disposuit, praecepit, et docuit, herbas educit, et demum exsiccat. Vaca lectioni: Nequaquam oblivioni committas, praeter quod Deus noluerit: qui sciens occultum et manifestum, te rectam in viam diriget. Memor igitur esto, sicut et omnis timens Deum, non autem incredulus et malus, igne magno comburendus, ubi nec morte, nec vita potietur. Hoc enim commodum est tibi. Bonum opus perpetrat, qui credit in Deum, et ipsum orationes iugiter fundendo invocat. Vos autem hanc vitam plus alia diligitis. Sed quamobrem, cum illa melior sit, et aeterna? Hoc quidem foliis priorum, Abrahae videlicet et Moysis, inscriptum est.