Azoara XCIIII | Azoara XCVI |
In n. etc. Per coelum signiferum, placitique diem, et testantes ac testificatos ex alhudud, accenso foco percussis, et habitaculorum suorum super se casu dirutis non ob aliud vindicta sumpta est, nisi quia minime crediderunt in Deum sublimem et immensum totius mundi dominum, et testem omnium. Male namque loquentes de Deo, credentibusque viris seu foeminis, nisi resipuerint, malum ignis atque gehennae patientur.
¶ Credentes atque benefici paradisum aquarum fluxu iocundam, quod magnum, possidebunt. Omne quidem Dei praeceptum firmum est et immutabile. Ipse namque rerum principium atque finis, et pius, veniaeque largitor, in throno sedens, omnia pro velle suo perficit. Nunquam ignoratum est tibi, qualiter Deus persecutor exercitus Pharaonis atque Themuth, incredulos et contradictores obsedit.
¶ Hic alchoran bonus atque disertus, in tabula castigatissima continetur.