Azoara XCII | Azoara XCIIII |
In n. etc. Qui modum examinando non servant, videlicet infra sistentes, cum caeteris reddunt, ultra vero cum accipiunt, licet se minime venturos ante Deum in die publicae resurrectionis arbitrentur, gravi supplicio punientur. Huiusmodi quidem malorum, caeterorumque diei futurae nostrisque praeceptis contradicentium, malorum autem tantum: qui lectionem nostrorum praeceptorum audientes, illa priorum esse mirabilia confirmant. Quippe Deus sua corda sigillis ob suos actus impressit, discessurus ab illis die iudicii ad ignem tendentibus, cum angeli dicent: En a vobis saepius contradictum. Horum in quam liber suis malis insignitus, in terrarum infima reconditur. Liber autem bonorum formosissime scriptus, altissimo loco ponetur, legendus hominibus Deo propinquis: qui pulvinaribus, stramentisque sericis paradiso quiescent, potaturi vinum sapidum, et velut muscus odoriferum: suisque faciebus omnis inerit decor atque pulchritudo. Erit quidem illi vino commixtum de thosucz I fonte, videlicet a Dei propinquis potando. Credentes quidem talia, hoc maxime pro illis laborare deberent. Illa quidem die credentes hoc derisi, saepius deridebunt incredulos, qui cum fructibus ad suas mulieres transeundo, illos erroneos, curaque carentes saepius adpellare consueti sunt.
¶ Tunc autem illi boni suis cubantes culcitris, an suorum factorum meritum suscepturi sint, aspicient.