There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara LXVII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LXVI Azoara LXVIII 

In n. etc. Universa coelorum et terrae Deum incompraehensibilem et sapientem totius mundi regem, vitae mortisque datorem, et omnipotentem, primum et postremum, omnium occultorum et apparentium, simul et omnium cognitorem invocant, et adorant. Quippe coelos et terram sex diebus ille creavit, deinde thronum ascendit. Ipse vobiscum ubique actus vestros singulos annotans, et universis imperans, quid terram intret vel exeat, quidque coelos scandat, descendatve, sicut et omnium cordium secreta, cum ad ipsum omnia mandata redeant, dinoscit. In ipsum itaque credite, suoque nuncio, et de bonis vobis commissis expendite. Omnis enim credens et benefaciens, mercedem maximam consequetur. Cur itaque non expenditis? Cur Deo suoque nuncio vos ad Dei cultum invocanti, non creditis? Si fidem quidem habetis, et creditis, iam a vobis foedus sumpsi. Deus enim facturus vobis misericordiam et veniam, prophetae suo misit praecepta splendida: quibus vos e tenebris ad lucem educat.

¶ Quare bona vestra non distribuitis in Dei nomine, coelorum mundique totius haeredis? Qui pecunias suas in litibus agendis ante terrarum atque praedarum captionem consumpserunt, expendentibus postea non aequantur. Maiores enim meriti sunt. Deus tamen omnium vestrorum actuum cognitor, omnibus benefacientibus in sui nomine, beneficium suum multiplicando reddet, die qua cuncti credentes tam viri quam mulieres lucem suam anterius et dextrorsum adspicient, optimum nuncium mercedis maximae percipient, videlicet quod paradisum aquis amoenam possidebunt. Qui cunctis incredulis precantibus illos, ut sibi quid de luce sua sumere liceat, respondebunt: Redite, et vobis lucem lucremini. Turrim igitur inter eos cum patente porta fabricabunt. Erit autem intra portam, omnis quies atque gaudium: Ultra vero, dolor omnis atque miseria. Incredulis autem quaerentibus, Nonne vobiscum mansimus? credentes respondebunt, Ita. Sed quoniam incredulitatem ante terminum divinitus nominatum linquere noluistis, hodie nec a vobis, nec ab aliquibus malis redemptio sumetur: Sed divinum odium vobis omnibus incumbet. Vident enim nunc increduli, credentes cordibus devotis et humilibus, Deum invocare, veritatique positae consentire: remanent tamen qualis ipsi quibus antea librum dedimus. Sed licet terminus longus positus sit, sintque corda sua multum obdurata, et eorum plurima pars incredula, sciant tamen Deum terram mortuam vivificaturum. Si sensum quidem haberetis, vobis optime res explanassemus. Omnes credentes Dei praeceptis, suoque prophetae, eorumque testes et confirmatores, veniam et lucem merecedemque multiplicatam a Deo sortientur. Increduli vero vobis contradicentes, igni deputantur. Scitote vitam huius mundi nil esse nisi ludum et ludicrum, ornatumque vanum, et opprobrium atque contemptum. Quae cuncta, sicut et multae pecuniae, nec non prolis appetitus sunt, sicut imber incredulis placidus, oriri faciens rem inutilem, citoque marcescentem. In alio quidem saeculo malum perpetuum sequitur. Cum igitur huius mundi pecunia tota nihil sit, Deique dilectio constans et vera, ad Dei pietatem atque misericordiam, paradisumque promerendam: cuius ad opus timentium Deum atque prophetam fabricatae capacitas est, quanta coelorum et terrae, quam Deus largifluus pro velle suo suis tribuit, vestrum iter dirigite.

¶ Nullum animabus vestris nocumentum in terra perpetrabitis, nisi quod ante vestri creationem in libro praenotatum fuit a Deo cuncta complectente. Nec amissio rerum facta vobis dolorem inferat, nec eventus futurus gaudium praebeat. Deus neminem fraudulentum, vel ostentatorem, aut avarum diligit, Cui, cum sit abundantissimus, nullius ab illo discessus molestiam infert. Nos quidem per nostros nuncios cum rebus manifestis missos, librum atque libram, ut gens iustum operetur, posuimus: qui ferrum fortissimum, et humanis commodis summe necessarium tribuimus. Deus quidem omnipotens atque sapiens, omnium cognitor, suum prophetam iudicabit. Noe iam et Abraham nuncios misimus, et eisdem filios prophetas dedimus, per quos librum misimus. Eorum tamen quidam boni, plures autem fuerunt increduli. Post illos rursus aliis nunciis missis, tandem Christo Mariae filio misso, cuius sequaces ipsi penitus obedientes, corda constantia, et humilia, atque fidelia gesserunt, nos Evangelium dedimus, non ob aliud, nisi ut per ipsum Dei dilectionem atque gratiam assequerentur. Sed non ut dignum erat, observaverunt. Sed licet plures eorum sint increduli, eorum tamen credentibus meritum debitum et maximum tribuimus. Viri boni, credendo prophetae, Deum timete, vestra beneficia multiplicando, reditum viaeque rectae lucem et veniam daturum: Quoniam ipse pius est, veniaeque dator. Sciant autem homines libri, se minime potentes super Dei divitias existere. Ipse namque cum in sua manu sint omnia, cui vult, illas tribuit.