Azoara LVI | Azoara LVIII |
In n. etc. A via Dei se divertentes, et increduli, factorum suorum perditores, et falsitatis sunt imitatores. Benefacientes, et veritati super Machumetum positae credentes, ipsius Dei viam et veritatem sequuntur, qui condonaturus illis peccata sua, cuncta sua negotia factaque diriget, cum sit omnipotens. Ita Deus homines suis instruit parabolis. Increduli a vobis in litibus victi, usquequo multa fiet caedes, capita perdant. Captivati firmiter stringantur, ut se bene redimant, lis nec cesset ante telorum depositionem. In terra pugnantibus, utrobique fatigatis, Deus quidem ab illis vindictam sumere, posset: Sed mavult hos per illos experiri. Omnibus Dei dilectione pugnantibus, Deus facta sua remunerabit, complens quod bonis mandaverat, eisque paradisum bonis creatam tribuet. Viri boni, si Deo pareatis, vobis auxiliabitur, pedes vestros firmaturus. Incredulis autem, Dei praeceptum audire nolentibus, unde suos actus amittunt, nos confusionem et malum inferemus. Quare non scrutantur terras, ut sciant fines eorum, quos Deus confundit, omnes incredulos similiter confusurus? Quoniam Deus est bonorum dominus et vindex. Increduli quidem dominio carent. Credentes atque beneficos Deus in paradiso ponet. Peragant nunc increduli suas voluntates, moreque bestiarum comedant: Illos veraciter ignis sequetur. Quae villa fuit vestra per nos confusa firmior, protectorem autem non invenit? Quis enim divinam vim atque virtutem superat? Aut cui placebunt actus illius, nil nisi voluptates suas sequentis? Eme paradisum, timentibus tributam, ubi sunt aquae caeteris odore saporeque consimiles. Sunt illic et alii rivi saporiferi, alius lactis, alius meri, alius mellis despumati. Sunt et ibi omnimoda poma. Peccatores autem in igne perpetuo mansuri, potum sument igneum, intestina sua cocturum. Horum autem quidam auscultando applicantes tibi, dicunt: Quid modo dixit? Istis amores incredulorum secutis, Deus corda sigillavit: Timentibus autem fidem auget, atque timorem: unde Dei terminum veracissimum, horamque subitam, forsan cito venturam, semper expectant. Scito non esse nisi Deum unum, quem preceris pro tui cunctorumque bonorum virorum seu mulierum delictis, qui quid agas vel legas, intime dinoscit.
¶ Boni quidem atque credentes, azoaram de pugna poni multum optant. Illa vero optime composita, pusillanimes et cordis infirmi, quasi iam fere mortui, audita pugna vos respiciunt. Quibus vel te sequi, vel verbum scitum proferre melius esset. In ipsius enim litis praeparatione commodius esset eos verbum de Deo melius protulisse, verumque sic dixisse: Quid cogitastis, cum eundo terras destructum, vestras gentes disgregastis? Tales quidem Deus repellet, illis surditatem et caecitatem illaturus. Quare non consuluerunt Alchoran? An corda cathenata gesserunt? Il lis disgredientibus post virtutes agnitas, diabolus suggestiones pravas intulit. Unde polliciti sunt, se adhaesuros illis, quibus divina praecepta displicebant. Deus autem eorum secreta dinoscit. Quid igitur isti secuti Deo displicita, nequaquam dilecta, unde sua facta confundet, facient: cum angeli suas animas extractum, et facies atque colla percussum aderunt? Nunquid opinati sunt, quod Deus malum in cordibus suis habitum non eliceret? Si vellemus, daremus tibi signum atque peritiam, ut eos formis suis atque verbis agnosceres. Sed nos eorum actus et mentes penitus agnoscentes, te probabimus, tentantes, usquequo tuas peregrinationes et expugnationes ac opera cognoscamus. A via Dei disgredientes, prophetaeque contradicentes, postquam viam rectam viderint, sibimet non Deo negotia sua cuncta confusuro nocent. Deum igitur atque prophetam, ne vestros actus perdatis, sequendo credite. A via namque recta digressis, et incredulitate mortuis, nunquam Deus veniam dabit. Non sitis contemptores, sed pacem diligite, eamque vocate, quoniam vos digniores et potentiores existi tis. Unde vobiscum Deus de beneficiis vestris nil minui permittet. Huius mundi vita nil est praeter ludum et ludicrum. Credentibus autem atque timentibus, optimam remunerationem Deus faciet, a nemine quicquam de pecunia sua postulans. Sed et si saepius ad fatigationem usque peteret, vos nullatenus daretis ei, nisi mortem minanti. Vos quidem dicitis, vos esse distributores rerum in Dei nomine dilectioneque. Quod quidam vestri minime faciunt. Quisquis autem non fecerit, suae deficiet animae. Deus enim est omnium abundans, vos vero pauperes. Vobis discedentibus, vestra loca Deus supplebit aliis, nequaquam talibus, quales vos estis.