There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara XLIII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XLII Azoara XLIIII 

In n. etc. Tu propheta Deum omnia noscentem, tuaque facta perspicientem, timens, nequaquam malos et incredulos sequere, te prorsus illi commendans, cuius protectio sufficit. Nemini quidem duo corda tribuit, nec matres in uxores, quae causa sunt vobis balnei, ducere permisit, nec filios vestros: quod et vos etiam confirmatis. Deus ipse verum omne dinoscens, viamque rectam pandens, illae advocari noluit, sed parentes suos, quod est optimum, vel fratres, earumve censores. De factis iniustis nullatenus, nisi sponte crebroque factis, molesteris. Deus enim condonabit, prohibens omnibus bonis, ne matres suas in uxores ducant. Unius etiam legis quidam plus caeteris promerentur, velut benefacientes, firmeque credentes. Hoc enim per Dei librum firmatum est. Te quidem, sicut et caeteros prophetas, Noe inde et Abraham, ac Moysen, Christumque Mariae filium, pacto dilectionis operisque boni perstrinximus, qui suum a veridicis verum perscrutabimur, et incredulos malo gravissimo torquebimus. Omnes itaque credentes, Deum invocent, illi grates in omnibus referentes. Quando Deus actus vestros perspiciens, et credentes tentans, exercitus a vobis non visos, post ventos immissos undique super vos venire fecit, oculi vestri stupuerunt, cordaque fere faucibus adhaeserunt: Unde vos de Deo dubitantes, victoriae malae succubuistis.

¶ Increduli quidem, et cordis infirmi, dicentes Deum atque prophetam falsum fecisse pollicitum, gentem Iethrib examinabant, inquientes: Mora quidem vobis est impossibilis: sed potius reditum properate, mittentes ad prophetam nuncium, vos excusantes, et dicentes: domos vestras esse desertas. Non erant autem destructae, sed sic fugae consulebant. Licet enim undique illis domo repertis supervenissent exercitus, non nisi paucos rebelles, plures autem fugientes reperirent. Ab illis quidem prius pollicitis, se nec vincendos, nec fugandos, Deus promissum exquiret. Sed quid prodest eorum a caede morteve fuga, cum eorum vita brevissima sit? Quis eos a Deo, nocere vel obesse volente, qui solus est tutor et vindex, proteget? Ipse quidem scit vestri sociorumque, se per alios defendentium, et dicentium, ut vos paucis pugnae dimissis ad illos eatis, iniurias et contumelias. Illi quidem rumore metus accidente, vos circumquaque velut mortis certus, atque cecus conspiciunt: metu discedente vos oculis acutis respiciunt, et avarissimi manent. Deus autem eorum facta delet, multumque leviter. Si illis cogitantibus exercitus non discessuros, illi supervenissent, paucos rebelles invenirent. Eorum namque pars plurima sibi timens, exercitus aliis incumbere villis optaret.

¶ Prophetam tamen ducem, et persecutorem bonum, in Deo sperantem, eumque multum invocantem, dieique futurae credentem habebant. Boni quidem illis exercitibus visis, Deum suo prophetae verbum misisse, sibique terminum illum proposuisse firmabant: sicque fides eorum et meritum creverunt. Credentium illud Dei verbum quidam morti subcubuerunt, quidam superstites nihil inde mutaverunt. Deus autem credentes ob fidem suam optime remunerat, incredulos damnat, vel forsan sua pietate subveniente veniam tribuit. Reducentur quidem increduli irati, velut nil boni lucrati, Ad Deum ipsum, qui fortis et potens bonos a lite protexit: Illis rebelles, a suis sublimatibus deposuit, et eorum cordibus impressit. Unde eorum quidam mortem, quidam captivitatem passi sunt: vosque suarum terrarum et caeterorum etiam hominum, nondum a vobis visorum, suarumque pecuniarum haeredes Deus omnipotens constituit. Tu propheta tuas sic mulieres alloquere: Si vitam et ornatum huius mundi malueritis, velle vestrum vobis dabo, formoseque dimittam. Si Deum autem, atque prophetam, aliamque vitam plus dilexeritis, vobis, velut et omnibus bonis, Deus veniam mercedemque maximam tribuet, beneficium duplicando, gaudiumque plenum praebendo. Omnis quidem a prophetae mulieribus quid nefandum vel non gerendum postulans, malum suum a Deo duplicatum inveniet.

¶ Omni quoque mulieri prophetae, Deum et ipsum sequendo benefacienti, meritum suum duplicabitur. Vos prophetae mulieres si timueritis, caeteris nequaquam similes, nolite verba blanda seu lasciva proferre, sed honesta et cognita. Homines etenim cordis infirmi, tunc a vobis aliquid non agendum sperarent. In domibus vestris manete, non euntes modo priorum: et orationes ac eleemosynas gerendo, Deum atque prophetam imitemini, et Dei sapientiam suaque praecepta lecta super vos nominate. Deus enim a vobis, quoniam prophetae domum inhabitatis, omne malum auferre proponens, vos lotas et benedictas esse desiderat, cum sit mitis atque sapiens. Viri, seu foeminae, se Deo penitus voventes, et credentes, ac orantes, et veraces, et indurantes, ac flentes, genuaque Deo flectentes, et eleemosynas ac ieiunia peragentes, castitateque perseverantes, et Deum iugiter invocantes, a Deo veniam et gaudium plenum assequentur. Non decet virum, seu mulierem benefacientem, non adhaerere iudicio dato, foederive praecepto a Deo seu propheta. Tu vero virum a Deo ditatum affatus, dicendo, Tene mulierem, timeque Deum, quidnam a solo Deo notum, plus homines quam deum, timens, timuisti, licet Deum plus timere deberes. Post moram igitur sui mariti pro velle suo cum illa, tibi permisimus illam ducere sponsam. Licet enim etiam bonis omnibus, post discessum suum a maritis, quas libet Deo iubente ducere. Non erat igitur prophetae curandum tum Dei mandatum, tum praedecessorum morem divinitus statutum exequi. Deusque solus est sufficiens dinumerator, sua mandata ferentium, et se solum timentium. Machometus nequaquam pater alicuius, vestrique tantum Dei, scientis omnia, legatus, postremum omnium sigillum et cumulus accessit.

¶ Viri boni, Deum iugiter, mane vespereque ipsum adorantes, invocate: qui vobis beneficus atque propicius, sicut et angeli sui, vos e tenebris ad lucem reducit: gaudiique pleni dator, die congregationis verbum salubre profert. Tu propheta, missus a nobis testis et nuncius, ac gentis corrector, eiusque prolocutor coram Deo, luxque manifesta bonis, nunciaturus se gaudium plenum habituros. Malos et incredulos non sequere, sed potius illos linquendo, te Deo prorsus, quia salutem sufficienter praestat, commenda. Viri boni, si mulieres desponsatas intactas dimiseritis, illis munera faciendo, formose dimittite. Et ipsis deinceps de mora determinata non est curandum. Tibi quidem, o propheta, mulieres omnes, quibus donando dederis, et omnes tuae manui per emptionem suppositas, et amitae tuae materteraeque filias, omnes item bonas mulieres, tibi volenti gratis subcumbere cupientes, hocque tibi soli permittitur, licitas constituimus. Iam notum esse censeo, quid tibi et caeteris bonis de mulieribus vestris, atque de suppositis manibus vestris agendum sit.

¶ Has a te semove, illas adiunge, pro velle tuo: nec prius abiectis, si dilexeris eas, molesteris. Illae namque tuo voto parere debent. Deus autem sublimis et sapiens, vestrorum secreta cordium agnoscit. Post illas tamen non est tibi licitum, alias, licet placidiores et habiliores, pro tuis mutuo sumere, nec aliquam etiam illarum vice sumere, nisi tantum tuae manui subditas. Deus enim omnipotens, omnia penetrat. Nullus prophetae domum comestum ingrediatur, nisi vocatus. Tunc autem accedans, pransus statim exeat, nec aliquod ibi ridiculum seu ludum agat. Hoc enim est prophetae nocivum et taediosum, qui vos verecundatur. Sed Deus quidem verum absque verecundia promit. Quaerens autem quodlibet, extra portam maneat. Hoc enim est optimum. Neminem quidem oportet vel prophetam in aliquo laedere, vel uxorem eius nunquam post eum habere: cum hoc Deo molestum sit, atque grave: qui perfecte perspicit, si quid clam seu palam fecerit quis. Nemo tamen zelotypia torqueatur, ob patres, vel fratres, seu filios, vel nepotes, aut mulieres ingredientes, seu subditos. Deum timete, testem omnium. Cumque Deus et angeli propter prophetam exorent, vos quoque Deum precemini pro ipso, ut ipsum salvet et protegat. Male loquentes de Deo atque propheta, in hoc saeculoque futuro a Deo repellendi, grave malum patientur. Malum quoque dicentes de bonis viris, seu foeminis mentiendo, mendacii gravisque peccati supplicio punientur. Tu quidem propheta generaliter iniunge tuae, cunctorumque bonorum mulieribus et filiabus, ut suas facies quantum licet tegant, ne quales sint videantur: vel malum de illis verbum proferatur, cuius veniae Deus largitor est. Nisi se converterint inconstantes, cordisque pusillanimis de Midena, malum maximum a me suscipient. Vestri propinqui non nisi parum mansuri, ubique repulsi, et quovis reperti perimantur.

¶ More priorum adhuc invariabili de Deo dubitantes, et quaerentes adventum illius horae, sciant Deum solum hoc dinoscere, et fortassis illico veniet. Illos autem Deus repudians, igne perpetuo damnabit, omnis tutoris et vindicis expertes. Die quidem, qua suas in igne facies volvent, optabunt se in Deum sequendo prophetam credidisse, et conquerendo dicent: O Deus, nostris magnatibus atque potentibus, causa videlicet erroris nostri, quos nos secuti fuimus, malum imputa, longiusque repelle. Viri boni, non imitemini male loquentes de Moyse, qui per Deum a praviloquio liberatus, honestus et bonorum exemplum apparuit.

¶ Deus facta vestra diriget, peccataque dimittet: quem, atque prophetam quilibet sequendo, magnum quid adipiscitur. Conditionem vestram fidelem, super coelos et terram ac montes firmatam, homo suis adsumpsit humeris: quam postea derelinquens, malus et inscius est effectus. Incredulis quidem viris seu foeminis, suisque participibus, Deus flagitium inferet: Bonis autem omnibus, veniam et gaudium tribuet. Est namque piissimus, veniaeque dator.