Azoara XXVIII | Azoara XXX |
In nomine domini pii et misericordis. Dei pietatem atque misericordiam suus servus Zacharias secrete, nemine nisi solo Deo conscio clamando, dixit: Cum ossa mea iam enervia sint, et effracta, capillique cani, mulierque mea sterilis, summeque timeam, ne post me mei futuri vicarii tum mali sint, tum malos efficiant: tu Deus, cuius adoratio seu clamor mihi nunquam obstitit, misericorditer mihi tribue, qui mei vicarius et haeres, gentisque Iacob per te sublimatus, et in bono confirmatus statuatur. Hunc Deus exaudiens, tale responsum reddidit: O Zacharia, cor tuum gaudeat, et gratuletur. Habebis namque filium, appellandum nomine nunquam antea cuiquam imposito, videlicet Ioannes. Cui ipse: Quonam modo filium generabo, cum uxor mea sterilis sit, et ad plurimum annorum numerum ego redactus? Ait Deus: Hoc mihi quidem levissimum est. Nonne enim teipsum cum prius nihil esses, effeci? Hic itaque respondit: Tu Deus mihi quid imponere digneris. Et Deus: Per triduum igitur aeque cum nemine loquaris. Hic igitur ab altari ad suam gentem accedens, signis et nutibus iniunxit ei divinam invocationem constanter mane et vespere. Ioanni deinde praecepimus, ut librum vi potentiaque sua sumeret, rerumque discretionem puer adhuc subiret. Unde nos diligens timuit, suosque parentes honorificavit. Quippe vir erat minime difficilis, nostra mandata nullatenus contemnens. Super quem die natalis sui, et mortis, ac resurrectionis salus quievit. Hic item liber minime praetermittit, qualiter Mariae versus locum orientalem, a sua gente discedenti, suisque velamen et intercapedo contigit. Cui spiritum nostrum, qui verum imitaretur hominem coram ea, quod et vere fecit, misimus. Cuius visu illa pavefacta, Deum obsecrat, ut se ab illo, si Deum timeat, tueatur. Contra quam ipse sic fatus est: Nil nisi Dei nuncius sum, qui tibi puerum optime crescentem promittit. Respondit ipsa: Cum virum non tetigi, nec hoc opus nunquam dilexi, filium qualiter habebo? Inquit ille: Hoc quidem Deo leve est, atque possibile, ut hoc hominibus mirandum unicumque miraculum, nostraeque pietatis munus appareat.
¶ Istud quidem firme constanterque diiudicatum est. Illa igitur impregnata, cum eo longinquum in locum aufugit. Tandem menstruo partum praecedente distillante, cum iuxta palmam consisteret, inquit, utinam morti oblivionique succumberem, antequam hoc mihi contigisset. Christus autem subtus eam egressus, ipsam consolans inquit: Ne timeas, en ego tecum assideo. Deinceps Deus ipsam allocutus iniunxit, ut palmam excuteret, sicque super eam † arruteba recentia caderent, unde ipsa comedens et bibens, cor suum corroboraret, atque mitigaret: nemini vero viso colloquium praeberet, singulis innuens, se Deo dies abstinentiae ieiuniique vovisse. Eam deinceps afferentem puerum, sui non mediocriter increpabant, dicendo: O Maria, cum tuorum parentum neuter malus existeret, cur rem adeo malam perpetrasti? Illa vero puerum ostendens, ut ipsum inde convenirent signis innuebat. Quibus qualiter infantulum huiusmodi convenirent sciscitantibus, ipse prius in vocem erumpens, inquit: Ego sum Dei serviens, qui mihi librum tribuens me prophetam constituit, et loco quocunque meliorantem et utilem posuit.
¶ Mihi quidem orationes fundere, et eleemosynas ac beneficia distribuere, et meam matrem honorare, dum inter homines conversarer, iniunxit: nec me virum difficilem, sed malorum expertem creavit. Et superne est divina salus in die meae nativitatis et mortis, et qua vivus iterum accedam. Hoc est de Christo Mariae filio verbum verax: in quo tamen plurimi dissentiunt homines. Sed sciendum quidem, hoc Deo nunquam contigisse, nec hoc voluisse, ut filium unquam assumeret: qui quicquam perficere volens, praecipit ut fiat, et factum est. Eum itaque meum adorate dominum et universorum: sicque rectum callem carpetis. Inter cohortes quaedam ambiguitas seditioque nata illa die maxima, malum incredulis maximum afferet. Audiat igitur omnis, et consideret, quid de illis die adventus vestri fiet: licet hodie viam erroris proficiscantur. Tu vero, licet ipsi minime fient creduli, de die vindictae poenitentiaeque, qua rerum certissima discussio dabitur praedica, cum Deus ipse dicat: Nos quidem terram, omneque positum in illa haereditabimus, et ad nos redibunt omnia. Nec taceas item in libro, qualiter Abraham veridicus atque propheta patrem suum increpando, quoniam rem caecam et surdam sibi proficere vel obesse nullatenus possibilem credebat, inquit: O mi pater, diabolum quod a Deo praecipitur, minime volentem, et homines aberrare facientem, imitari desiste, timendo Deum, tibi malum illaturum, et te diabolis associaturum. Ipse vero obstinax respondit: O Abraham, visne me ab idolorum cultu recedere? Te quidem nisi recedas vel lapidibus opprimam, vel a me longissime proiiciam. Respondit ille. Ego quidem pro te Deum, me fortassis exauditurum, deprecabor, qui me a te idolisque tuis retrahet, et a malorum actu passioneque, mea prece liberabit, idemque tibi salutem permittat. Abrahae igitur retracto ab eo, quod quasi Deum adorabat, Isaac atque Iacob, prophetas scilicet, quibus nostra pietate linguam elatam atque veridicam contulimus, tribuimus.
¶ Hoc responsum codice nequaquam subsit silentio. Moyses purus nuncius atque propheta, quem in monte Sinai verbo propinquo convenimus, eique misericordes atque propicii fratrem suum Aaron prophetam fecimus. Ismael hoc item libro nominetur, qui suo sermone veridicus nuncius atque propheta, suis praecepit, ut orationes funderent, et eleemosynas ac Deo debita complerent, sicque coram Deo vir bonus inventus est. Heforam quoque veridicum atque prophetam a nobis elevatum in locum excelsum, in hoc volumine nomina, Istis quidem prophetis ortis de filiis Adae, et sequenter a Noe, ac gente Abrahae et Israel, quibus vias rectas monstravimus, et diligentes bonum contulimus. Cum divinae virtutes praeceptaque legebantur, humilitas adoratioque divina iugiter inhaerebant. Illis vero succedentes deteriores, orationibus abiectis, voluptates prorsus secuti, malum gravissimum incurrent, nisi facta conversione benefecerint, in fide perseverantes. Hi namque tales paradisum, expertes omnis nocumenti, possidebunt.
¶ Hanc quidem paradisum, ubi nemo contumeliam vel opprobrium, sed salutationem mutuam audiet, plenumque voti gaudium mane vespereque percipiet. Deus, cuius omne mandatum perficitur, haereditatem suae genti se timenti, nec ponenti verbum istud nisi cum mandato divino tribuit. Cuius est quod inest manibus, atque posterius, nihil obliviscentis Dei coelorum et terrae, et omnium illis interpositorum. Hunc igitur patienter et indurate supplex adora: Cui quis nomen aequale sortitur? Licet homines hoc assuescant dicere, nos mortuos quisquam vere suscitabit? Nonne recordantur nos prius eos, cum nihil essent, creasse? per Deum, nos eos diabolusque congregabimus, igneque gehennae suis cum corporibus circumvallabimus. Nos enim quarumque gentium deteriores, Deum minime vocantes, sicque sibi lucrantes ignem, optime discernemus, semotim auferentes.
¶ Sciendum quidem neminem esse, qui non ad ignem, quoniam hoc Deus mandavit, proficiscatur, ubi corporaliter etiam increduli perseverabunt. Timentes autem Deum salvabuntur. Increduli tamen, nostra verba manifesta saepius audientes, a credentibus percunctantur, quae cohortum stet firmius, adoretque melius. Quot suorum praedecessores, ditiores atque potentiores illis, confudimus? Sed erroneos Deus dilatabit, usquequo videant illius saepius dictum scilicet vel malum praesens, vel diem illam, qua dinoscetur, quis esset debilior, quisve partem peiorem obtinebit. Credentium autem fidem semper augebit Deus: apud quem est bonorum residuum optimum et preciosissimum, remuneratioque praecellens. Nonne vides mandatis nostris non credentes dicere? Nunquam nobis prolem seu divitias dabit Deus. Anne Dei secretum ipsi scandunt? an cum illo pactum firmarunt? Nos quidem eorum dicta scribemus, et eos in malo suo prolongabimus.
¶ Taliter dicentem firmant ore suo, sentire faciemus: ipseque singularis ad nos veniet. Plures adorantes idola loco Dei, ut ab illis honorem et sublimationem habeant, videbunt horam, qua nullatenus credent eis, iam illis malo contingente. Nonne perpendis, nos iam misisse diabolus incredulis, ut de illis sibi ridiculum faciant? Tu vero nullatenus vel eos festinare, quoniam nil eis, nisi computum suum faciemus die, qua decenter Deum timentes coram ipso congregabimus, et incredulos adductos igne sepeliemus, quando nec quis veniam postulabit, nec quicquam nisi Deo iubente mandabit: agnoscentque dicentes Deum sumpsisse filium, se turpe verbum protulisse.
¶ Ob hoc quidem turpe dictum, fere coelum se confudit, et tellus aufugit, omnisque mons cecidit. Hoc est enim inopportunum et inhonestum Deo, cuius iugo servitutique subsunt universa coelestia atque terrestria, ad eum veraciter distincte reditura, et ab ipso numero certissimo dinumeranda die illa. Et illius amorem assequetur tunc omnis credens, et benefaciens. Tuae quidam linguae nullam facultatem induximus, nisi ut Deum timentibus nuncium gaudio plenum, et castigamen incredulis nunciet. Omniumne per alchirna destructorum a nobis quenquam vel sentire vel ab ipso verbum aliquod percipere potest?