There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara CII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara CI Azoara CIII 

In n. etc. Sicut noctis adventus diem tegit, dies autem res manifestat, et masculus atque foemina differunt, sic et actus hominum minime coaequantur. Timentem etenim, suaeque pecuniae in Dei nomine distributorem, Deique praeceptorum confirmatorem, et iugiter orantem, in usas rectas dirigemus. Huic autem contrarium, in ignem ferventis simum proiiciemus. Quid igitur sibi, malum passuro, sua proderit pecunia? Nos autem utrique saeculo dominamur. Meum est, vobis rectas vias aperire, et ob ignem illum castigare, quem contradicentes et disgredientes inibunt: timens autem, et eleemosynarius, nunquam. Ob hoc quidem nullum peto praemium, nisi dilectionem divinam.