PIUS PP. X
EPISTOLA
- QUA PONTIFEX DOLET DE INIURIIS IN RELIGIONEM CATHOLICAM
- ILLATIS A GUBERNIO REIPUBLICAE AEQUATORIANAE*
- VENERABILIBUS FRATRIBUS ET DILECTIS FILIIS EPISCOPIS CETERISQUE
- LOCORUM ORDINARIIS IN REPUBLICA AEQUATORIANA
Venerabiles Fratres et dilecti filii, salutem et Apostolicam benedictionem.
Aere nefariumque bellum ab iis, qui rempublicam Aequatorianam temperant, iamdudum adversus Ecclesiam susceptum, tantum abest ut diuturnitate defervescat, ut flammam potius concipiat in dies maiorem. Iam horum consilia huc spectare, ad religionem catholicam non modo iniustis vinculis impediendam sed evertendam funditus, clare indicant istae quae rogantur et sanciuntur leges; si tamen leges ea sunt decreta nominanda, quibus civilis auctoritas perperam de rebus, a ratione et potestate sua remotis, quid statuerit.
Apostolica quidem Sedes, pro paterna sua in civitatem vestram benevolentia, permultis perque magnis testata exemplis, quum nihil praetermisit, quod hostiles mitigare animos posset, tum de reliquo facilitatem indulgentiamque omnem paratissima est ad redintegrandam pacem adhibere. — Interim vero Apostolici sanctitas officii, quemadmodum Decessorem Nostrum fel. rec. Leonem XIII impulit, ut, datis ad vos litteris, violata Dei et Ecclesiae iura vehementer expostulare ita nunc, quando novae maioresque dolendi causae in hoc genere existunt, impellit Nos, ut illatas religioni iniurias eo magis conqueramur.
Sane haec talia deplorare satis non possumus, de quibus iam nonnulli vestrum, valde se Nobis probantes, questi sunt: sanctitudinem stabilitatemque matrimonii christiani inique attentatam; exturbatum bonorum possessionibus clerum; disiectas religiosorum familias, nativamque potestatem sollemnia Deo vota nuncupandi coangustatam improbe; varia perfunctioni sacri ministerii allata impedimenta. Atque ad ista omnia, quae quidem maximo Nobis moerori sunt, vobisque, quotquot estis sacrorum Antistites, intolerandam rerum conditionem creant, cumulus quidam accedit ex eo, quod pleraeque dioeceses diutius iam Episcopos suos desiderant. Iamvero huic ipsi incommodo, singularem in modum gravi, quod multorum causam maiorum continet, ne fiat remedii cunctatione gravius, sentimus mature ratione aliqua medendum esse.
Sed alia praeterea est cura, quae Nos magnopere sollicitat: veremur quippe, nec sine causa, ne istorum, qui in civitate praesunt, exempla sensim in iis, qui subsunt, tantum possint, ut veterem exploratamque istorum cum Romano Pontifice coniunctionem extenuent. Quapropter vestrum erit, Venerabiles Fratres et dilecti filii, omnem operam diligentiamque conferre in populum, et efficere, ut catholici homines, arctius in dies vobis et per vos Apostolicae Sedi adhaereant: iidemque, vobis auctoribus, concordi nisu et salva verecundia civili auctoritati debita, contendant quavis legitima ope sarcire damna, quae religioni publice importata sint.
In primis vero excitate omnes et hortamini ad officia rite servanda christianae vitae, illa praesertim, quorum custodiam praesens rerum perturbatio difficiliorem facit. Quibus ex officiis duo nominatim commendanda sunt. Alterum, ut ista direptione ecclesiasticorum bonorum quidquam deminui de sacrosancto iure dominioque Ecclesiae ne putent, ideoque religiose videant obtemperandum esse sacrorum canonum in hac re praescriptis, nisi statutas subire poenas, adversus huius sacrilegii reos gravissimas, velint. Alterum, ut, quoniam divini cultus necessitatibus consulere, redacta ad inopiam, Ecclesia non potest, subsidio huic veniant catholici, uti par est, ac sumptus eiusmodi, pro sua quisque facultate, suppeditent.
Ceterum nolumus, propter has temporum acerbitates despondeatis animum. Adspicite in auctorem fidei et consummatorem Iesum; qui cum, ipse tentatus per omnia, Ecclesiae suae similia perpetienda fore denuntiavit, tum, quod ipse vicisset mundum, in se confidere eam iussit. Hac igitur fiducia subnixi, vos alacres, Ecclesiae sanctae causa, contendite; Nosque interea Deum implorabimus, ut et vobis opportunam det opem, et meliorem Reipublicae istius moderatoribus mentem inficiat. — Horum auspicem bonorum et paternae Nostrae benevolentiae testem, vobis, Venerabiles. Fratres et dilecti filii, et clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Roma e apud S. Petrum, die XIV Maii MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XL (1907), pp. 662-664.