Aenigmata de virtutibus

This is the stable version, checked on 22 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Aenigmata de virtutibus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


Aenigmata de virtutibus (Auctor incertus (Bonifacius Moguntinus?)), J. P. Migne


(0887C)Aurea nam decem transmisi poma sorori,
Quae in ligno vitae crescebant floribus almis,
Illius sacris pendebant dulcia ramis,
Cum lignum vitae pendebat in arbore mortis.
Cum quibus et ludens comprendas gaudia vitae,
Et te venturae complens dulcedine vitae,
Manducans multo inspireris nectaris haustu.
Spirantes replet nardi fragrantia nares,
Cum quibus et malis compares regna futura,
Dulcia sic quondam celebrabis gaudia coeli.
Sunt alia alterius ligni acerbissima mala,
(0887D)Pestifero vernant quae in ligno mortis amarae,
Quae Adam manducans dira est cum morte peremptus.
Infecta antiqui flatuque et felle draconis
Viperea, ut dudum saepe maligna veneno
Nitatur palmis haec nunquam tangere virgo,
(0888C)Mandere quem nefas est et gustare profanum,
Ne dentes strideant fuscati peste maligna,
Talibus aut malis frangantur foedera sancta,
Vel superi incassum perdantur praemia regni.
Cernere quis poterit numero aut quis calculus aequat
Splendida quae stolidis praestavi munera sedis
A qua praesentis moderantur dogmata vitae,
Atque futura novi praestantur praemia regni?
Ritibus atque meis compleantur jussa superna,
Talibus humanum semper miserebor in aevum.
Juvani mortale genus virtutibus almis,
(0888D)Imperiis Domino superis famularier alto;
Tetrica mundani calcent ut ludicra luxus,
Regna, clamor, coelorum filia regis.
Ad requiem ut tendant animae pulsabo tonantem
Actus vel dicti seu sensus aut vincla resolvat.
(0889A)Sedibus e superis soboles nempe arcitenentis
Cuncta meis precibus restaurat secla Redemptor,
Arbiter aethereus condit me calce carentem
In qua nec metas aevi nec tempora clausit
Tempore, sed mire sine tempore longe creavit.
FIDES CATHOLICA.
Fecunda et fortis vernans virtutibus altis,
Ipsius altithroni ductrix et nuntia dicor;
Dum Christi populo per mundum labe reporto,
Et virtute mea viventes legibus aequis
Sacrantur Christo et demuntur crimina prisca.
Clamor cuncta Dei cernentur praevia legis
Accolorum terris sed coeli gaudia plures
Transmitto illustres superis et sedibus aptor.
Hic sine me nullus Petri consortia sancti
(0889B)Omnibus et ut Pauli captat qui finibus orbis
Luciflua promunt fuscis mea lumina seclis
Incolit, a me nullus electa ad praemia regni
Conscendit, Christi misero nec gratia fulget:
Ast tamen heu! misere non scando in regna polorum.

SPES FATUR.
Sancta comes faustos omnes comitata perhortor
Perpetuam meritis coelo comprendere vitam,
Et sine me scandit nullus per culmina coeli,
Sed tristem ac miseram post illinc facta secernant:
Fortunata nimis si non mentita fuissem,
Aurea promittens starent ut ludicra mundi
Terrigenas jugiter duco ad coelestia regna,
Viribus ut freti tradant ad corpora poenas
Regmina venturi captantes aurea secli.

(0889C)JUSTITIA DIXIT.
Igneus en genitor fertur mihi Jupiter esse;
Vocibus et virgo stolidorum famine dicor;
Sed scelus ob varium terras liquisse nefandas:
Terrigenis raro facies mea cernitur usquam.
Inclyta coelorum fuerim cum filia regis,
Talibus ut genitor moderans cum legibus orbem,
In gremio gaudens et fingens oscula patris,
Aurea gens hominum semper gauderet in aevo,
Datam si normam servarent virginis almae.
Incubuit populis, spreta me, turba malorum,
Christi dum jugiter calcarent jussa tonantis,
Idcirco penetrant Erebi sub tristia nigra
Tartara Plutonis plangentes ignea regis.

(0889D)VERITAS AIT.
Vincere me nulli possunt sed perdere multi.
Est tamen et mirum Christi quod sedibus asto,
Regnans et gaudens superis cleri civibus una
Incola; sed quaerens germanam, rura peragro,
Terras quas plures fantur linqui senes audas,
Amplius in sceptris mundi jam degere nolo,
Sanctam merendo tristis non nacta sorore,
Antiquus vates cecinit quod carmine David,
In terris vanos homines, me virgine dempta,
Trans ubi semper eram fugiens, nunc sidera scandam.

MISERICORDIA AIT.
Moribus en geminae variis et jure sorores
Instamus Domini cunctis in callibus una.
Sed soror in tenebras mortales mergeret atras,
(0890A)Et poenas Erebi lustrent per devia Ditis,
Regmina si secli tenuisset sola per orbem.
Illius adversas vires infrangere nitor,
Clamans atque « soror » dicens « charissima, parce. »
O genus est superum felix me virgine nacta;
Regmine nempe meo perdono piacula terris;
Do vitae tempus superis, do lumen Olympi,
Ingentem mundi variis cum floribus arvum,
Aurea gens hominum scandat quod culmine coeli.
Ast tamen altithroni non sacris finibus absum,
Impetrans miseris veniam mortalibus aevi,
Trahendo jugiter Christi per secla ministra.

PATIENTIA AIT.
Per me probantur veri falsique propnetae,
Atque mali expulsi sanctorum a limite longe
(0890B)Tempora non perdunt pro me pia facta peracta,
In proprium meritum pressuras verto meorum,
Et merito exemplo suorum dira piacla
Nisibus eximiis committo in praemia sancta.
Tetrica multorum per me compescitur ira
Igneus atque furor rixae cum terribus ardens.
Altrix virtutum custos et sancta vocabor.
Arte mea jugiter complentur jussa superna
In coeli cuneo Christi quia sedibus asto,
Tranquilla aeternum regem comitabor in aevum.

PAX VERE CHRISTIANA.
Pacificum passim fieret mortalibus aevum,
Aeternum imperium regerem si sola per orbem.
Christicolis quondam coelorum carmine missa,
Vera Dei soboles ortu dum secla beavit,
(0890C)En regnatoris seclorum nomine ditor;
Regno inter Christi semper vernacula ternas,
Et terras justorum habitans regina vocabor
Coelicolaeque tenent jugiter me in culmine coeli,
Regmina quaecunque illustro, mea gaudia gestant.
. . . . ivibus et sum precibus jam rogor adesse,
Spiritus et corpus si digner servier ipsis,
Tetrica pugnarum non torquent bella proterva.
Infames fugio discordia semper ubique,
Arbiter aetherius jussit me hi semper habere,
Nisibus infringor saevorum et mente maligna,
Aurea mira mihi sed porta est aula polorum.
Heu! miseris longe quis sum mortalibus aegris,
Qui in proprio tecto me dedignantur habere,
(0890D)Clauditur his superum coeli sub cardine regnum.
Quapropter populi talem non spernite sponsam,
Qua sine non coeli penetratur virgine templum.

HUMILITAS CHRISTIANA FATETUR.
Hic in te numeros sacras vix sola sorores.
Vestibus in spretis specie quia nigrior exsto,
Stulti me spernunt cunctis dispectior en sum.
In terris nusquam similatur vilior ulla,
Libertatis opem Dominus sed dabitur aethra;
Ima solo quantum, tantum flo proxima coelo
Terras indutus me Christus sanguine salvat.
Ardua coelorum conscendet culmina nullus,
Si me forte caret propria, ne forte sorores,
Cum Domino Christo una sit charissima sponsa
Ruricolae et reges peteri innuptaeque puellae,
(0891A)Innumeri heroes nati melioribus annis,
Sanctorum excellens martyrum pulchra corona,
Terribilisque viri meritis cum matribus almis
In tanto numero, excepta me, viribus audax
Altithroni nullus capiet pia gaudia regis.
Jugiter et nutrix et tutrix omnibus adsum,
Aeterni placaus et mulcens pectora regis.
Flebilis et vacuus vocitatur mente manachus
Acta mea pravo tumidus si corde refutat
Terrigenis paucis comprobor amabilis hospes,
(0892A)Et tamen altithrona nato lectissima virgo
Throno comes plures ducens per a thra phalanges.
Viribus et sponsi fidens sum sancta virago
Regi regnorum mea simplex foedera servo.

VIRGINITAS AIT.
Vitae perpetuae vernans cum floribus almis
Inclyta cum sanctis virtutum gesto coronam,
Regis seclorum matrem comitata Mariam,
Gaudens quae genuit proprium paritura parentem,
Impia qui proprio salvavit sanguine saecla.