Aenigmata (Coelius)

This is the stable version, checked on 27 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Aenigmata
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Aenigmata (Coelius Symphosius), J. P. Migne


Aenigmata

(0289B)Haec quoque Symphosius de carmine lusit inepto;
Sic tu, Sexte, doces, sic te deliro magistro.
Annua Saturni dum tempora festa redirent,
Perpetuo semper nobis solemnia ludo,
Post epulas laetas, post pocula dulcia mensae5
Deliras inter vetulas puerosque loquaces,
Cum streperet late madidae facundia linguae:
Tum verbosa cohors studio sermonis inepti
Nescio quas passim magno de nomine nugas
Est meditata diu, sed frivola multa locuta.10
Nec mediocre fuit magni certaminis instar,
(0289C)Ponere diverse, vel solvere quaeque vicissim.
Ast ego ne solus foede tacuisse viderer,
Qui nihil attuleram mecum quod dicere possem,
Hos versus feci subito de carmine vocis.15
Insanos inter sanum non esse necesse est.
Da veniam, lector, si non sapit ebria Musa.

1. Graphium sive stylus.

De summo planus, sed non ego planus in imo,
Versor utrinque manu, diversa et munera fungor;
Altera pars revocat quicquid pars altera fecit.

2. Arundo.
(0289D)
Littora semper amo, ripis vicina profundis,
Suave canens Musis; nigro perfusa colore,
Nuntia sum linguae, digitis signata magistri.

3. Annullus cum gemma.
(0290B)

Corporis extremi non magnum pondus adhaesi;
Ingenitum dicas, ita pondere nemo gravatur:
Una tamen facies, plures habitura figuras.

4. Clavis.

Virtutes magnas de viribus affero parvis.
Pando domos clausas: iterum sed claudo patentes;
Servo domum domino: sed rursus servor ab ipso.

5. Catena.

Nexa ligor ferro, multos habitura ligatos.
Vincior ipsa prius, sed vincio vincta vicissim.
Et solvi multos, nec sum tamen ipsa soluta.

6. Tegula.
(0290C)

Terra mihi corpus, vires mihi praestitit ignis:
Alta domus quaero, sedes est semper in imo:
Perfundor liquidis, sed me cito deserit humor.

7. Fumus.

Sunt mihi, sunt lacrymae, sed non est causa doloris.
Est iter ad coelum, sed me gravis impedit aer;
Et qui me genuit, sine me non nascitur ipse.

8. Nebula.

Nox ego sum facie, sed non sum nigra colore;
Inque diem mediam tenebras tamen affero mecum:
Nec mihi dant stellae lucem, nec Cynthia lumen.

9. Pluvia.
(0290D)

Ex alto venio, longa delapsa ruina.
De coelo cecidi medias transmissa per auras:
Excepitque sinus, qui me simul ipse recepit.

10. Glacies.

(0291A)

Unda fui quondam, quod me cito credo futuram:
Nunc rigidi coeli duris connexa catenis,
Nec calcata pati possum, nec nuda teneri.

11. Flumen et piscis.

Est domus in terris, clara quae voce resultat:
Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes;
Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.

12. Nix.

Pulvis aquae tenuis modico cum pondere lapsus,
Sole madens, aestate fluens, in frigore siccus,
Flumina facturus, totas prius occupo terras.

13. Navis.

Longa feror velox formosae filia silvae,
Innumera pariter comitum stipante caterva:
(0291B)Curro vias multas, vestigia nulla relinquens.

14. Pullus in ovo.

Mira tibi referam nostrae primordia vitae.
Nondum natus eram, nec eram tum matris in alvo:
Jam posito partu, natum me nemo videbat.

15. Vipera.

Non possum nasci, si non occidero matrem.
Occidi matrem: sed me manet exitus idem.
Id mea mors patitur, quod jam mea fecit origo.

16. Tinea.

Littera me pavit, nec quid sit littera novi.
In libris vixi, nec sum studiosior inde.
Exedi Musas, nec adhuc tamen ipsa profeci.

17. Aranea.

Pallas me docuit texendi nosse laborem.
(0291C)Nec pepli radios poscunt, nec licia telae.
Nulla mihi manus est, pedibus tamen omnia fiunt.

18. Cochlea.

Porto domum mecum, semper migrare parata,
Mutatoque solo non sum miserabilis exsul,
Sed mihi consilium de coelo nascitur ipso.

19. Rana.

Rauca sonans ego sum media vocalis in unda;
Sed vox laude sonat, qua se quoque laudet et ipsa:
Cumque canam semper, nullus mea carmina laudat.

20. Testudo.

Tarda gradu lento, specioso praedita dorso,
Docta quidem studio, sed saevo perdita fato,
Viva nihil dixi, quae sic modo mortua canto.

21. Talpa.

(0291D)Caeca mihi facies atris obscura tenebris.
Nox est ipsa dies, nec sol mihi cernitur ullus.
Malo tegi terra: sic me quoque nemo videbit.

22. Formica.

Provida sum vitae, duro non pigra labori,
Ipsa ferens humeris securae praemia brumae:
Nec gero magna simul, sed congero multa vicissim.

23. Musca.

Improba sum, fateor; quid enim gula turpe veretur?
Frigora vitabam, quae nunc aestate revertor:
Sed cito summoveor falso conterrita vento.

24. Curculio.

Non bonus agricolis, non frugibus utilis hospes:
Non magnus forma, non recto nomine dictus:
(0292A)Non gratus Cereri, non parvam sumo saginam.

25. Mus.

Parva mihi domus est, sed janua semper aperta.
Exiguo sumptu furtiva vivo sagina.
Quod mihi nomen inest, Romae quoque consul habebat.

26. Grus.

Littera sum coeli pennas per scripta volantes,
Bella cruenta gerens, volucris discrimina Martis;
Nec vereor pugnas, dum non sit longior hostis.

27. Cornix.

Vivo novem vitas, si non me Graecia fallit;
Atraque sum semper nullo compulsa dolore:
Et non irascens ultro convicia dico.

28. Vespertilio.

Nox mihi dat nomen primo de tempore noctis.
(0292B)Pluma mihi non est, cum sit mihi pinna volantis.
Sed redeo in tenebris, nec me committo diebus.

29. Ericius.

Plena domus spinis, parvi sed corporis hospes,
Incolumi dorso telis confixus acutis.
Sustinet armatas segetes habitator inermis.

30. Pediculi.

Est nova notarum cunctis captura ferarum,
Ut, si quid capias, id tu tibi ferre recuses,
Et, quod non capias, tecum tamen ipse reportes.

31. Phaenix.

Vita mihi mors est; morior, si coepero nasci:
Sed prius est fatum leti, quam lucis origo.
Sic solus Manes ipsos mihi dico parentes.

32. Taurus.

(0292C)Moechus eram regis, sed lignea membra sequebar;
Et Cilicum mons sum, sed non sum nomine solo;
Et vehor in coelis, et in ipsis ambulo terris.

33. Lupus.

Dentibus insanis ego sum, qui vinco bidentes,
Sanguineas quaerens praedas victusque cruentos
Multa cum rabie: vocem quoque tollere possum.

34. Vulpes.

Exiguum corpus, sed cor mihi corpore majus.
Sum versuta dolis, arguto callida sensu;
Et fera sum sapiens, sapiens fera si qua vocatur.

35. Capra.

Alma Jovis nutrix, longo vestita capillo,
Culmina difficili peragrans sed et ardua gressu,
Custodi pecoris tremula respondeo lingua.

36. Porcus.
(0292D)

Setigerae matris foecunda natus in alvo,
Desuper ex alto virides exspecto saginas,
Nomine numen habens, si littera prima periret.

37. Mula.

Dissimilis patri, matri diversa figura,
Confusi generis, generi non apta propago,
Ex aliis nascor, nec quicquam nascitur ex me.

38. Tigris.

A fluvio dicor, fluvius vel dicitur ex me:
Junctaque sum vento, vento velocior ipso,
Et mihi dat ventus natos, non quaero maritum.

39. Centaurus.

Quattuor insignis pedibus, manibusque duabus,
(0293A)Dissimilis mihi sum, quia sum non unus et unus;
Et vehor et gradior, quia me duo corpora portant.

40. Papaver.

Grande mihi caput est, intus sed membra minuta:
Pes unus solus, sed pes longissimus unus:
Et me somnus amat, proprio nec dormio somno.
41. Malva.

Anseris esse pedes similes mihi, nolo negare:
Nec duo sunt tantum, sed plures ordine cernis;
Et tamen hos ipsos omnes ego porto supinos.

42. Beta.

Tota vocor graece, sed non sum tota latine;
Ante tamen mediam cauponis scripta tabernam.
In terris nascor, lympha lavor, ungor olivo.

43. Cucurbita.

(0293B)Pendeo, dum nascor: rursus pendendo tumesco.
Pendens commoveor ventis, et nutrior undis.
Pendula si non sim, non sum jam jamque futura.

44. Cepa.

Mordeo mordentes, ultro non mordeo quemquam;
Sed sunt mordentem multi mordere parati:
Nemo timet morsum, dentes quia non habeo ullos.

45. Rosa.

Purpura sum terrae, pulchro perfusa colore,
Septaque, ne violer, telis defendor acutis.
O felix, longo si possem vivere fato!

46. Viola.

Magna quidem non sum, sed inest mihi maxima virtus.
Spiritus est magnus, quamvis in corpore parvo.
(0293C)Nec mihi germen habet noxam, nec culpa ruborem.

47. Thus.

Dulcis odor nemoris flamma fumoque fatigor:
Et placet hoc superis, medios quod mittor in ignes,
Cum mihi peccandi meritum natura negarit.

48. Myrrha.

De lacrymis et pro lacrymis mea coepit origo.
Ex oculis fluxi, sed nunc ex arbore nascor,
Laetus honos frondi, tristis sed imago doloris.

49. Ebur.

Deus ego sum magnus, populis cognatus Eois.
Nunc ego per patres in corpora multa recessi,
Nec remanent vires, sed formae gratia mansit.

50. Foenum.

Herba fui quondam viridi de gramine terrae;
(0293D)Sed chalybis duro mollis praecisa metallo,
Mole premor propria, tecto conclusa sub alto.

51. Mola.

Ambo sumus lapides, una sumus, ambo jacemus;
Quam piger est unus, tantum non segnis it alter.
Hic manet immotus, non desinit ille moveri.

52. Farina.

Inter saxa fui, quae me contrita premebant:
Vix tamen effugi totis collisa medullis:
Et nunc forma mihi minor est, sed copia major.

53. Vitis.

Nolo thoro jungi, quamvis placet esse maritam.
Nolo virum thalamo: per me mea nata propago est.
Nolo sepulcra pati; scio me submergere terrae.

54. Hamus.
(0294A)

Exiguum corpus, flexu mucronis adunci
Fallaces escas medio circumfero fluctu:
Blandior, ut noceam; morti praemitto saginam.

55. Acus.

Longa, sed exilis, tenui producta metallo,
Mollia duco levi comitantia vincula ferro:
Et faciem laesis, et nexum reddo solutis.

56. Caliga.

Major eram longe quondam, dum vita manebat:
Sed nunc exanimis, lacerata, ligata, revulsa,
Dedita sum terrae; tumulo sed condita non sum.

57. Clavus caligaris.

In caput ingredior, qui de pede pendeo solo:
Vertice tango solum: capitis vestigia signo:
(0294B)Sed multi comites casum patiuntur eumdem.

58. Capillus.

Findere me nulli possunt, praecidere multi.
Sed sum versicolor, albus quandoque futurus.
Malo manere niger: minus ultima fata verebor.

59. Pila.

Non sum cincta comis, et non sum compta capillis;
Intus enim crines mihi sunt, quos non videt ullus:
Meque manus mittunt, manibusque remittor in auras.

60. Serra.

Dentibus innumeris toto sum corpore plena:
Frondicomam sobolem morsu depascor acuto:
Mando tamen frustra, quae respuo praemia dentis.

61. Pons.

Stat nemus in lymphis, stat in alto gurgite silva,
(0294C)Et manet in mediis undis immobile robur.
Terra tamen mittit, quod terrae munera praestat.

62. Spongia.

Ipsa gravis non sum, sed aquae mihi pondus inhaeret;
Viscera tota tument patulis diffusa cavernis.
Intus lympha latet, sed non se sponte refundit.

63. Tridens.

Tres mihi sunt dentes: quos unus continet ordo:
Unus praeterea deus est et solus in imo;
Meque tenet numen, ventus timet, aequora curant.

64. Sagitta.

Septa gravi ferro, levibus circumdata pennis,
Aera per medium volucri contendo meatu,
Missaque discedens nullo mittente revertor.

65. Flagellum.

(0294D)De pecudis dorso pecudes ego terreo cunctas,
Obsequium reddens moderati lege doloris:
Nec volo contemni, sed contra nolo nocere.

66. Laterna.

Cornibus apta cavis, tereti perlucida gyro,
Lumen habens intus divini sideris instar,
Noctibus in mediis faciem non perdo dierum.

67. Specular.

Perspicior penitus, nec luminis arceo visus,
Transmittens oculos intra mea membra meantes
Nec me transit hiems, sed sol tamen emicat in me.

68. Speculum.

Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.
Fulgor inest intus radianti luce coruscans,
(0295A)Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante.

69. Clepsydra.

Lex bona dicendi, lex sum quoque dura tacendi.
Jus avidae linguae, finis sine fine loquendi,
Ipsa fluens, dum verba flunt, ut lingua quiescat.

70. Puteus.

Mersa procul terris in cespite lympha profundo,
Nonnisi perfossis possum procedere venis,
Et trahor ad superos alieno ducta labore.

71. Tubus.

Truncum terra tegit, latitant in cespite lymphae:
Alveus est modicus, qui ripas non habet ullas.
In ligno vehitur medio, quod ligna vehebat.

72. Follis.

Non ego continuo morior, dum spiritus exit;
(0295B)Nam redit assidue, quamvis et saepe recedat.
Et mihi nunc magna est animae, nunc nulla facultas.

73. Lapis.

Deucalionis ego crudeli sospes ab unda,
Affinis terrae, sed longe durior illa.
Littera decedat: volucris quoque nomen habebo.

74. Calx.

Evasi flammas, ignis tormenta profugi.
Ipsa medela meo pugnat contraria fato.
Ardeo de lymphis; mediis incendor ab undis.

75. Silex.

Semper inest in me, sed raro cernitur ignis.
Intus enim latitat, sed solos prodit ad ictus;
Nec lignis, ut vivat, eget, nec, ut occidat, undis.

76. Rotae.

(0295C)Quattuor aequales currunt ex arte sorores,
Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus,
Et prope sunt pariter, nec se contingere possunt.

77. Scalae.

Nos sumus, ad coelum quae tendimus alta petentes,
Concordi fabrica quas unus continet ordo,
Ut simul haerentes per nos scandatur ad auras.

78. Scopa.

Mundi magna parens, laqueo connexa tenaci,
Juncta solo plano manibus comprensa duabus,
Ducor ubique sequens, et me quoque cuncta sequuntur.

79. Tintinnabulum.

Aere rigens curvo patulum componor in orbem.
Mobilis est intus linguae crepitantis imago;
Non resonat positus, motus quoque saepe resultat.

80. Conditus potus.

(0295D)
Tres olim fuimus, qui nomine jungimur uno.
Ex tribus est unus, et tres miscentur in uno;
Quisque bonus per se: melior, qui continet omnes.

81. Vinum conversum in acetum.

Sublatum nihil est, nihil est extrinsecus auctum;
Nec tamen invenio, quidquid prius ipse reliqui.
Quod fuerat, non est: coepit, quod, non erat, esse.

82. Malum.

Nomen habens graecum, contentio magna dearum,
Fraus juvenis pulchri, multarum cura sororum,
Excidium Trojae, dum bella cruenta peregi.

83. Perna.

Nobile duco genus magni de gente Catonis.
(0296A)Una mihi soror est, plures licet esse putentur.
De fumo facies, sapientia de mare nata est.

84. Malleus.

Non ego de toto mihi corpore vindico vires,
Sed capitis pugna nulli certare recuso.
Grande mihi caput est: totum quoque pondus in ipso.

85. Pistillus.

Contero cuncta simul virtutis robore magno.
Una mihi cervix, capitum sed forma duorum.
Pro pedibus caput est: nam caetera corporis absunt.

86. Strigilis.

Rubea, curva, capax, alienis humida guttis,
Luminibus falsis auri mentita colorem,
Dedita sudori, modico succumbo labori.

87. Balneum.

(0296B)Per totas aedes innoxius introit ignis:
Est calor in medio magnus quem nemo veretur.
Non est nuda domus, sed nudus convenit hospes.

88. Tessera.

Dedita sum semper voto, non certa futuri:
Jactor in ancipites varia vertigine casus,
Nunc ego moesta malis, nunc rebus laeta secundis.
89. Pecunia.

Terra fui primo latebris abscondita terrae:
Nunc aliud pretium flammae nomenque dederunt.
Nec jam terra vocor, licet ex me terra paretur.

90. Mulier geminos pariens.

Plus ego sustinui quam corpus debuit unum.
Tres animas habui, quas omnes intus habebam:
Discessere duae, sed tertia pene secuta est.

91. Miles podagricus.
(0296C)

Bellipotens olim, saevis metuendus in armis
Quinque pedes habui, quos unquam nemo negavit;
Nunc mihi vix duo sunt: inopem me copia fecit.

92. Luscus allium vendens.

Cernere jam fas est, quod vix tibi credere fas est.
Unus inest oculus, capitum sed millia multa.
Qui quod habet vendit, quod non habet, unde parabit?

93. Funambulus.

Inter luciferum coelum terrasque jacentes
Aera per medium docta meat arte viator:
Semita sed brevis est, pedibus nec sufficit ipsis.

94. Umbra.

Insidias nullas vereor de fraude latenti,
Nam Deus attribuit nobis haec munera formae,
(0296D)Ut nemo moveat, nisi qui prius ipse movetur.

95. Echo.

Virgo modesta nimis legem bene servo pudoris.
Ore procax non sum, nec sum temeraria lingua;
Ultro nolo loqui, sed do responsa loquenti.

96. Somnus.

Sponte mea veniens varias ostendo figuras.
Fingo metus vanos nullo discrimine vero.
Sed me nemo videt, nisi qui sua lumina claudit.

97. Monumentum.

Nomen habens hominis post ultima fata remansi:
Nomen inane manet, sed dulcis vita profugit.
Vita tamen superest morti post tempora vitae.

98. Ancora.

Mucro mihi geminus ferro conjungitur unco.
Cum vento luctor, cum gurgite pugno profundo;
Scrutor aquas medias, ipsas quoque mordeo terras.

99. Lagena.

Mater erat tellus, genitor fuit ipse Prometheus,
(0298A)Auriculaeque regunt redimitae ventre cavato.
Dum cecidi infelix, mater mea me divisit.

100.

Nunc mihi jam credas, fieri quod posse negatur.
Octo tenes manibus, sed me monstrante magistro,
Sublatis septem reliqui tibi sex remanebunt.