Aegyptiorum patrum sententiae

This is the stable version, checked on 31 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Aegyptiorum patrum sententiae
Auctor incertus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Aegyptiorum patrum sententiae (Auctor incertus; Martinus Braccarensis), J. P. Migne

(0381D)1002 1. Abbas Joannes dicebat ad discipulos suos: Patres manducantes panem tantum et salem, (0382D)fortes facti sunt in opere Dei, dum angustiarent seipsos; constringamus ergo nos in ipso pane et (0383A)sale. Oportet enim servientes Deo in ipsis coarctari, quia ipse Dominus dixit: Arcta et angusta est via quae ducit ad vitam (Matth. VII).

2. Interrogavit frater eumdem senem, dicens: Jejunia et vigiliae quas agimus quid faciunt? Respondit: Ipsa faciunt animam humilem fieri. Scriptum est enim: Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea (Psal. XXIV). Si enim laborat in his anima, miseretur et condolet illi Deus.

3. Abbas Poemenius dixit: Cum cogitatione fornicationis et detractionibus proximi, cum his duobus in corde tuo ne loquaris, neque acquiescas omnino inquinamento ipsorum in anima. Quod si volueris haec in corde tuo meditari, sine mora noxietatem eorum senties, quia instigatio perditionis est; sed (0383B)per orationem et bona opera ad nihilum deducas malignum, et magis repelle illa, et habebis requiem.

4. Frater requisivit senem dicens: Quid faciam, Pater, contra cogitationes passionum? Respondit; Ora Dominum ut videant oculi animae tuae auxilium, quod a Deo est, qui circumdat hominem et conservat.

5. Quidam frater vadens in mercatum interrogavit abbatem Poemenium, dicens: Quomodo vendam opera mea? Dixit ei senex: Ne velis aliquid super quod valet vendere, sed magis si gravaris, esto amicus ei qui tibi violenter plus tollit, et cum requie vende. Ego enim aliquando vadens in mercatum, nunquam volui de pretio operis mei plus juvari, et fratrem meum gravari, hanc habens spem, quia lucrum (0383C)fratris mei opus fructificationis est.

6. Venit quidam frater ad abbatem Agathonem (Pelag., libell. IV, n. 8) dicens: Pater, permitte me habitare tecum; suscipiensque illum vidit nitrum in manu ejus, et dicit ei: Unde habes nitrum? respondit frater: Inveni illud in via dum venirem. Dixit illi senex: Tu illud posueras? respondit: Non. Et dicit ei senex: Si ergo tu non posueras, quomodo veniens habitare mecum hoc tulisti quod non posueras, dum prae oculis Deum et mandata ejus habemus, dicentem: Non concupisces, non facies furtum (Deut, V)? An ignoras quia qui furatur rem alienam, daemon efficitur? Mox autem remisit eum, dicens: Reporta illud in locum unde tulisti, et habita mecum.(0383D)

7.Interrogavit frater abbatem Sisoium (Pelag., libell. X, n. 56, nomine Pastoris; Pasch., 36, n. 4), dicens: Dimissa est mihi haereditas a parentibus meis, quid de illa faciam? Respondit senex: Quid tibi dicam, frater? Si dixero tibi: Da illam in ecclesiam clericis, epulantur ex ipsa. Si dixero: Da consanguineis tuis, nullam mercedem habebis. Si ergo me vis audire, da illam egentibus, et sine sollicitudine eris.

8. Abbas Moyses dixit (Pelag., libel. I, n. 14, nomine Pastoris): Privatio rerum materialium, id est, voluntaria paupertas, et tribulatio cum patientia, et discretio, instrumenta sunt monachi. Scriptum est enim: Si fuerint tres viri isti, Noe, Job, et Daniel; (0384A)vivo ego, dicit Dominus, ipsi salvi erunt (Ezech. XIV). Noe enim est in persona voluntariae egestatis, Job in persona tribulationis et patientiae, Daniel in persona discretionis. Si ergo trium istorum sanctorum virorum actus in aliquo homine fuerint, Dominus in eo est, habitans cum ipso, suscipiens eum, et repellens ab eo omnem tentationem et omnem tribulationem supervenientem ab inimico.

9. Referebant Patres sancti (Pelag., libel. XVII, n. 20): Tres fratres fuerunt ad conductionem agri metendi, et postquam conduxerunt et coeperunt metere, unus ex his infirmatus discessit in cellam suam; alii ergo duo fratres dixerunt ad invicem: Frater noster infirmatur, adhortemur nos ipsos modicum, et speremus per orationes illius, quia et locum (0384B)ipsius metemus. Postquam ergo messuerunt, et acceperunt mercedem conductelae suae certam tritici mensuram, tunc vocaverunt et illum fratrem, dicentes: Veni, leva mercedem conductelae tuae. Ille autem dixit: Qualem mercedem habeo, cum non potuissem metere? illi vero responderunt: Propter orationem tuam nos complevimus et tuum opus et nostrum, et ideo accipe mercedem tuam. Ille autem noluit ab eis aliquid accipere: multis autem illum compellentibus, et illo non acquiescente, abierunt ad quemdam senem dijudicari; dixit autem frater qui infirmatus fuerat: Perreximus, domine mi abba, nos tres metere conductum agrum; infirmatus autem ego post unum diem discessi in cellam meam, et modo compellunt me isti tollere mercedem (0384C)pro opere quod non laboravi. Respondentes autem duo fratres dixerunt: Audi, domine noster Pater; si fuissemus toti tres, cum labore grandi fortasse completuri fuissemus opus nostrum; nunc per orationes fratris nostri Deus nos adjuvavit, et perfecimus totum agrum, et non vult tollere mercedem suam. Haec audiens senex miratus est nimis, et convocatis fratribus suis dixit: Venite, fratres, et audite hodie justitiae judicium. Exposuit 1003 utriusque partis singula verba, et omnes mirati sunt in utrisque; uno quidem non consentiente accipere aliquid, illis vero compellentibus violenter suscipere fratrem mercedem suam. Tunc astantibus omnibus ordinavit fratrem accipere mercedem suam, et dispensare eam sicut vellet. Ille vero abiit tristis et (0384D)plorans.

10. Dixit senex: Si habitas cum proximo, esto sicut columna lapidea, quae si injurietur non irascitur, si glorificetur non extollitur (Paschas., c. 42, n. 2).

11. Dixit abbas Sisoius: Cum fuissem aliquando cum fratre in mercato vendere sportellas, videns quia iracundia appropinquabat mihi, dimittens nostra vascula fugi (Paschas., c. 37, n. 1).

12. Dixit abbas Joannes: Ascendens aliquando viam eremi Scythiae, et texens plectam, audivi camelarium loquentem sermones vanos; et ne forte irascerer, dimisi plectam meam, et fugi (Paschas., c. 37, n. 2; Pelag., l. IV, n. 20).

13. Idem senex, in sectura messis dum esset, audivit (0385A)fratrem proximo suo cum ira dicentem: Et tuloqueris? et dimittens agrum fugit.

14. Interrogavit frater abbatem Poemenionem, diens: Quid est quod Dominus dixit: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut quis animam suam pro amico suo ponat (Joan. XV)? quomodo hoc fiet? Respondit senex: Si quis audit verbum malum a proximo suo, et dum possit ipse similia illi reddere, pugnat tamen in corde suo, portans laborem tristitiae, et vim sibi facit, ne respondens illi malum contristet illum, iste talis animam suam ponit pro amico suo (Ruff., lib. III, n. 201; Pelag., libell. XVII, n. 10; Pasch., c. 37, n. 3).

15. Item abbas Macarius dixit: Si reminiscimur malorum quae ab hominibus patimur, perdimus virtutem (0385B)memoriae Dei; si autem recolamus malorum quae a daemonibus patimur, sine perturbatione erimus (Pelag., libell. X, n. 34; Paschas., n. 37, n. 4).

16. Idem dixit: Culpa est monachi, si faesus a fratre aut injuriatus, primus illi purgato corde in charitate non occurrat. Nam Sunamitis non meruisset suscipere Elisaeum in domo sua, nisi quia cum nullo aliquam habuit causam. Sunamitis erat in persona animae, et Elisaeus in persona Spiritus sancti figuratus, nisi pura anima non meretur suscipere Spiritum Dei. Ideo ira inveterata excaecat oculos cordis, et animam excludit ab oratione (Joan., libell. I, n. 7; Paschas., c. 37, n. 4).

17. Interrogaverunt fratres abbatem Poemenionem (0385C)pro quodam fratre jejunante sex diebus perfecte in septimana, iracundiose autem nimis, propter quod hoc pateretur? respondit senex: Qui addiscit sex diebus jejunare, et non vincere iracundiam, oportebat illum in parvo labore magis studium adhibere.

18. Abbas Poemenius habebat proximum suum monachum secum in cella, qui habebat causam cum alio fratre foris monasterium suum sedente, et dixit ei abbas Poemenius: Proxime mi frater, nolo te habere aliquam actionem cum aliquo, qui foris monasterio nostro est. Ille autem non audivit eum. Surgens autem abbas Poemenius, venit ad alterum senem magnum, et dixit ei: Proximus frater meus habet causam cum aliquo foris monasterio nostro, et non requiescimus. Dixit ei senex: Poemeni, et tu adhuc vivis? (0385D)sed vade in cella tua, et pone in corde tuo quia habeas annum quod in sepulcro sis.

19. Sedente aliquando abbate Poemenio in cella, litigaverunt fratres ad alterutrum nimis, et nihil locutus est omnino illis senex. Ingrediens autem abbas Paphnutius, invenit eos rixantes, et dixit ei: Quare dimisisti fratres, et non es illis locutus ne litigarentur. Dixit illi Poemenius: Fratres sunt, iterum pacificantur. Dixit ei Paphnutius: Quid est hoc? vides quia rixantes usque ad sanguinem pene venerunt, et tu dicis quia iterum pacificantur? Dixit ei Poemenius: Sic pone, frater, in corde tuo quia non sum hic. Sic ergo erat quietus et tacens cum charitatibus abbas Poemenius(0386A)

20.Venerunt aliquando haeretici ad abbatem Poemenionem et coeperunt detrahere de archiepiscopo Alexandriae; senex autem tacebat. Vocans autem discipulum suum, dixit illi: Pone mensam, et fac illos manducare, et sic dimitte illos cum pace.

21. Interrogavit frater abbatem Poemenionem dicens: Quomodo oportet sedere in cella? Respondit: Sedere in cella est manifeste operari manibus, et meditari verbum Dei, et quiescere, et solitarie panem tantum edere. Absconsus vero profectus est sedentem suas reprehensiones semper arctare. Et ubicunque vadit, orationum canonicas horas implere, et secretius non negligere, sed meditare; postremo conversationem bonam retinere, a malo vero recedere.

22. Interrogavit frater senem (Pelag., libell. III, (0386B)n. 22; Paschas., c. 21, n. 4), dicens: Cor meum durum est, et non timet Deum; quid faciam ut possim timere Deum? Respondit: Ego sic arbitror, quia homo arguens se ipsum semper in corde suo, pervenit ad timorem Dei. Dixit frater: Quid est arguere seipsum? Respondit senex: Ut in omni causa arguat animam suam, dicens ei quod oportet astare ante Deum, et iterum dicere: Quid volo ego cum homine aliquam habere malitiam? Arbitror ergo quod si in istis permaneat, veniet in animam ejus timor Dei.

23. Abbas Macarius dixit (Pasch., c. 38, n. 2): Si facta est monacho despectio quasi laus, et paupertas sicut divitiae, et esuries sicut epulae, nunquam moritur. Impossibile enim est bene credentem et pie colentem Deum, cadere in passionem immundam et in errorem daemonum.(0386C)

24.Dixit senex: Surgente vel ambulante vel sedente vel aliud quodlibet faciente, si est Deus prae oculis tuis, in nullo poterit te inimicus exterrere. Si ergo cogitatio haec manet in homine, virtus Dei adhaeret illi.

25. Dixit quidam frater Petro abbati (Pelag., libell. XI, n. 26): Cum in cella sum, in pace est anima mea; cum autem egredior foris, si audiero aliquos sermones loquente fratre conturbor. Respondit senex: Clavis tua aperit ostium alienum. Dixit illi frater: Quid est hoc verbum? Respondit senex: Quia interrogatio tua aperit ostium sermonis illius, ut audias quae non vis. Dixit frater: Quid ergo faciemus superveniente fratre, quid loquemur ad illum? Respondit senex: Omnium doctrina luctus est. Ubi non est luctus, (0386D)non potest observari

26. Requisivit frater abbatem Sisoium (Paschas., cap. 39, n. 1): Post quantum tempus debet homo a se abscidere passiones? Respondit senex: In quacunque hora venerit passio, abscide illam, quia fragilis est anima; ante armetur, quam inquinetur.

27. Quidam frater requisivit abbatem Agathonem, dicens: Non discedunt a me passiones. Respondit senex: Vasa ipsorum intra te sunt; da illis arrhas retributionis ipsorum, et fugient a te.

28. Quidam frater venit ad aliquem anachoretam, et cum ille in charitate suscepisset illum, discedens (0387A)1004 dixit illi: Indulge mihi, abba, quia de consuetudine tua movi te. Ille autem respondit, dicens: Mea consuetudo est, frater, ut venientem reficiam cum pace, redeuntem dimittam cum charitate.

29. Requisivit frater senem, dicens: Quomodo Deus cum promittit bona animae per sanctas Scripturas, et non vult anima in illis manere, sed inclinatur ad transitoria et immunda? Respondit senex: Quia necdum gustavit dulcedinem coelestium, ut ex toto corde exquirat Deum; ideo ad immunda citius revertitur.

30. Requisivit frater senem, dicens: Quomodo anima delectatur in passiones. Respondit: Anima delectatur in passiones, sed spiritus Dei est qui continet illam. Plangere ergo debemus, et attendere quae in (0387B)nobis immunda sunt, rogantes Deum, qui potens est in omnibus, ut amputet a nobis maligna semina. Maria ergo dum inclinans se in monumentum flevit, mox apparuit illi; sic est et in anima, si lacrymas diligat.

31. Interrogavit frater senem, dicens: Dic mihi, abba, verbum salutis. Respondit: Vade, roga Deum ut donet tibi luctum habere et humilitatem, et attende semper ad peccata tua.

32. Dicebant de abbate Poemenio, quod cum in ecclesia in congregationem egressurus erat de cella sua, sedebat prius quasi hora una, discernens in se ipso cogitationes suas, et sic ingrediebatur.

33. Frater requisivit senem, dicens: Quid faciam pro peccatis - meis? Respondit: Qui vult liberari a (0387C)peccatis, planctu liberatur ab eis, et qui vult in se aedificare virtutes, planctu aedificet. Ipsa enim Scriptura planctus est. Nam et Patres nostri hoc discipulis suis dixerunt: Plangite. Altera enim via non est ad vitam nisi ipsa.

34. Requisivit frater senem (Pelag., libell. III, n. 13, nomine Pastoris), dicens: Quid faciam, Pater? Respondit: Abraham quando ingressus est terram repromissionis, sepulcrum prius acquisivit sibi, et propter sepulcrum haereditavit terram. Dixit illi frater: Quid est sepulcrum? Respondit: Locus est planctus et luctus.

35. Abbas Moyses dixit (Ruff., l. III, n. 202): Si non concordant actus et oratio, in vanum laborat homo; cum enim orat quis pro se ipso, ut indulgeantur illi peccata, observet ne illa faciat iterum. Quando (0387D)enim voluntatem peccandi quis dimiserit, et ambulat permanens in timore Dei, istum mox cum gaudio suscipiet Dominus (Joan., libell. IV, n. 4).

36. Requisivit frater senem (Ruff., l. III, n. 203), dicens: Quid faciet homo in omni tentatione veniente super se et omni cogitatione immissa ab inimico? Respondit: Plangere debet in conspectu bonitatis Dei, ut succurrens auxilietur illi. Scriptum est enim: Dominus mihi adjutor est, et ego vindicabo super inimicos meos (Psal. CXVII).

37. Interrogavit frater senem: Ecce homo caedit servum suum pro culpa quam fecit, quid dicet tunc servus domino? Respondit: Si non est servus malus, dicet domino, Peccavi, miserere mei, et aliud nihil (0388A)dicit (Joan., libell. IV, n. 7, nomine Moysis). Sed cum ipse cognoscit peccatum suum, et confitetur quia peccavit, indulget illi dominus.

38. Requisivit frater senem: Si fuerit persecutio pro causa fidei, ubi est fugiendum? Respondit: Ubi audieris orthodoxos esse fideles, illic vade.

39. Requisivit frater abbatem Poemenem, dicens: Quid faciam, quia conturbant me cogitationes sedentem in cella (Ruff., l. III, n. 100; Pelag., libell. IX, n. 8; Pasch., c. 39, n. 2)? Respondit: Neminem despicias, nullum dijudices, de nullo malum loquaris, et Deus dabit tibi requiem, et statuet sessionem tuam sine conturbatione; custodi enim sermonem, et qui seipsum intendit, et discretio directiones sunt animae. Si quis ergo projiciat seipsum in conspectu (0388B)Dei, et non seipsum exaltans mensuret cum magnis, et suam voluntatem non statuat, sed sedens in cella sua ordinem suum servet, non conturbatur, quia haec sunt animae instrumenta. Ex omnibus tamen his tota haec virtute custodi, ut non statuas propriam voluntatem, et habebis requiem.

40. Interrogavit frater senem, dicens: Quid faciam, quia molestant me cogitationes? Respondit: Vade et loquere eis: Dicite mihi, quid quaero ego, aut quam causam habeo vobiscum? et habebis requiem. Esto despectus, et voluntatem tuam jacta post te, nullam habeas sollicitudinem, et fugient a te cogitationes. 41. Interrogavit frater senem, dicens: Quare aliquoties dum psallo, festino ad finem celerius pervenire? (0388C)Respondit: Quomodo ergo apparebit homo, qui amat Deum, nisi cum aliqua submissio daemonis est, et tunc compellimus nos ipsos violenter charitate et timore Dei retenti. 42. Idem dixit: Succensae ollae non appropinquant muscae, tepidae vero superinsidunt. Ita et monachum succensum divini Spiritus igne fugiunt daemones, tepidum vero illudunt (Ruff., l. III, n. 104; Pasch., c. 3, n. 3). Item dixit: Si te persequuntur adversarii, primo fuge, secundo fuge, tertio esto rhomphaea contra ipsos, et exies super eos, concide illos.

43. Quidam frater venit ad abbatem Poemenem in diebus quadragesimae (Pelag., libell. 13, n. 5), et dum consuluisset illum pro cogitationibus suis, dixit seni: Dubitabam in his diebus venire huc; dicebam (0388D)enim: Ne forte in diebus Quadragesimae inclusus esses. Respondit senex: Non didicimus nos ligneum claudere ostium, sed magis ostium linguae. 44. Venerunt aliquando fratres de Scythi ad Joannem monachum in silentio sedentem et operantem; cumque salutassent eum, conversus in alteram partem coepit operari. Dicunt illi fratres: Joannes, quis tibi dedit schema monachi, et quare non docuit te suscipere fratres, et dicere illis: Orate, vel, Sedete. Dicit eis Joannes: Non vacat homo peccator. Ad haec dicit abbas Theodorus: Verum dices: Homo, qui est in supplicatione et poenitentia. Deus non requiret hoc mandatum.

45. Frater requisivit abbatem Poemenem, dicens: (0389A)Pater, doce me quid faciam. Respondit: Scriptum est: Quoniam iniquitatem meam ego pronuntiabo, et cogitabo pro peccato meo (Psal. L). 46. Requisivit frater senem (Pasch., c. 41, n. 1), dicens: Pater, quid faciam? Respondit: Vade, et ama tibi ipsi vim facere; evagina gladium tuum, et exi in bellum. Dicit ei frater: Non me permittunt cogitationes. Respondit senex: Scriptum est: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et glorificabis me (Psal. XLIX). Invoca ergo Deum, et eripiet te. 47. Erant aliquando abbas Theodorus et abbas Or mittentes lutum in tectum cellae (Pelag., libell. III, n. 19), et dixerunt unus ad alterum: Modo si visitat nos Deus, quid sumus facturi? Tunc ad alterutrum (0389B)ambo plangentes dimiserunt opus imperfectum, et unusquisque in cellam suam recesserunt. 48. Abbas Silvanus dum sederet in cella factus in exstasi pendebat in facie sua, et post multas horas surgens plangebat (Ruff., l. III, n. 205; Pelag., libell. III, n. 25). Astans autem discipulus ejus dixit: Quid habes, Pater? Ille autem tacens plangebat. Dum autem molestus illi esset discipulus 1005 ut diceret ei cur plangeret; violenter compulsus dixit: Ego in judicium raptus sum, fili; et vidi multos schematis monachilis euntes in suppliciis, et multos laicorum euntes in regnum. 49. Abbas Moyses venit ad puteum haurire aquam, et vidit fratrem Zachariam orantem, et Spiritum Dei super eum requiescentem (Pelag., libell. XV, n. 17).(0389C)

50.Dicebatur de abbate Joanne quia nunquam permittebat cogitationem otiosam ascendere in corde suo, neque loquebatur de causis saeculi hujus (Pelag., l. XI, n. 13). Tentaverunt ergo eum fratres, dicentes: Gratias agimus Deo, Pater; pluit enim nimis, et palmae arbores irrigatae producunt germina, ex quibus inveniant fratres folia quae operentur. Dicit illi senex: Sic est, fratres, et Spiritus Dei cum descenderit in corda sanctorum, adaperiuntur, et producent fructus in timore Dei. 51. Interrogavit frater senem, dicens: Quid est quod dixit Dominus: In carcere eram, et venistis ad me (Matth. XXV)? Respondit: Licet hoc in proximis sibi Dominus imputet factum, tamen quia carcer est sedere in cella, si quis sedens in cella memoriam (0389D)semper habeat Dei, illi recte dicendum est: In carcere eram, et venistis ad me. 52. Requisivit frater senem, dicens: Quid faciam, quia cogitationes me conturbant? Respondit abbas Besarion: Tu quiesce, et non te mensures cum magnis, sed esto tacens in corde tuo. 53. Interrogavit frater abbatem Antonium, dicens: Quid est pro nihilo seipsum homo aestimare? Respondit: Similem se jumentis irrationabilibus aestimare, pro eo quod nihil dijudicant sicut scriptum est: Ego autem velut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII). 54. Requisivit abbas Pambo abbatem Antonium, dicens: Quid facio sedens in cella? Respondit: Non (0390A)sis confidens in merito justitiae tuae, et non cogites de rebus transitoriis, et esto tenens linguam et ventrem (Pelag., libell. I, n. 2).

55. Requisivit frater senem, dicens: Putas bonum est habere aestimationem bonam in conspectu hominum? Respondit: Aestimationes istae virtutem non habent. Ne ergo velis aestimationem habere apud fratrem tuum, sed magis fuge. 56. Interrogavit frater senem, dicens: Quid est humilitas? Respondit: Si quis benefacit facienti sibi malum, humilitas perfecta est. Dicit frater: Quod si non potest quis ad hanc mensuram venire ut hoc faciat? Respondit: Fugiat, et quiescat. 57. Frater requisivit senem, dicens: Quid est profectus monachi? Respondit senex: Humilitas. Quantum (0390B)enim quis in humilitate inclinatur, tantum profi it in excelso. 58. Requisivit frater senem, dicens: Quomodo anima suscipere potest humilitatem? Respondit: Si sua semper scrutetur mala (Pasch., c. 13, n. 10; Ruff., l. III, n. 171). 59. Abbas Poemenius dixit cum gemitu (Pasch. c. 22, n. 2): Omnes virtutes ingressae sunt in cellam meam praeter unam virtutem, et ex ejus labore stat homo. Interrogaverunt eum fratres, quae esset ista virtus talis? Respondit senex: ut semper seipsum reprehendat homo.

60. Quidam frater rogavit senem, dicens: Veni in cellam meam, si mereor ut lavem pedes tuos. Ille autem noluit. Iterum secundo et tertio dixit illi, et (0390C)non ivit. Novissime abiit in cellam senis, et mittens poenitentiam ante ipsum, rogavit eum ut veniret in cellam ejus. Et surgens venit cum eo, et dixit ad senem: Quare toties ante rogatus non venisti? Respondit senex: Cum verbis solum dicebas, non satisfecisti cordi meo ut venirem; cum vero monachile opus humilitatis vidi in te, et ego tunc gaudens veni ad te. 61. Dixit senex: Quod non didicit homo, et ipse non observavit, quomodo docere proximum potest? esto ergo semper humilis ad discendum. 62. Dixit senex: Virtus monachi est, in omni tempore seipsum arguere. 63. Dixit senex: Non potest homo videre cogitationes suas foris, sed cum intus insurgunt, et si quis (0390D)est bellator, expellit illas. 64. Dixit senex: Opus monachi est, videre cogitationes suas a longe.

65. Dixit senex: Causa quae non praevidetur, non permittit nos in meliora proficere. 66. Dixit senex: Non mensures teipsum, sed adhaere bene conversanti. 67. Dixit senex: Omnem causam quam non abscidit a se homo, iterum in ipsa implicatur. 68. Dixit senex: Omnis labor qui supervenit homini, victoria est illi. 69. Dixit senex: Abominatio est ante Deum omnis carnalis delectatio.

70. Dixit senex: si venerit tibi cogitatio pro carnali (0391A)necessitate, et tangit te semel et bis et tertio. non audias. 71. Dixit senex: Si non dixerit homo in corde suo: Quia Deus et ego solus in isto mundo sumus, non habet requiem (Pelag., libell. XI, n. 5, nomine Allois). 72. Dixit senex: Peregrinatio est tacere. 73. Dixit senex: Imminens quis humanam notitiam et ventrem habet requiem (Pasch., c. 32, n. 4). 74. Dixit senex: Oportet monachum cor forte habere ad singula, et salvabitur.

75. Dixit senex: Si videris vel audieris aliqua, non renunties fratri, quia nutrimenta sunt pugnae. 76. Dixit senex: Voluntas propria, et requies, et consuetudo istorum dejicit hominem.(0391B) 77.Dixit senex: Charitas, et taciturnitas, et occulta meditatio operantur puritatem. 78. Dixit senex: Quaecunque super mensuram sunt, daemonum sunt. 79. Dixit senex: Quid opus est aedificare alienam domum et propriam subvertere?

80. Dixit senex: Unicuique inter medium Dei et hominis propria voluntas murus est aereus et petra anteposita. Si ergo superaverit homo voluntatem suam, potest verissime dicere: Et in Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII). 81. Dixit senex: Nos derelinquentes rectam et luminosam viam, per spinosam et tenebrosam gradimur; id est, derelinquentes plangere nos ipsos et nostra peccata, in negligentias proximorum semper (0391C)aspicimus. 82. Dixit senex: Non est monachus qui de alio detrahit; non est monachus qui reddit malum pro malo; non est monachus iracundus; non est monachus cupidus, superbus, avarus, aut elatus, aut verbosus; sed qui vere monachus est, humilis et quietus, et charitate plenus, habens timorem Dei semper in corde suo. 83. Dixit senex: Vide ne contemnas fratrem tibi astantem; nescis enim utrum in te sit Spiritus Dei an in illo. 84. Dixit senex: Humilitas et castitas et timor Dei superiora sunt omnibus virtutibus. 1006

85. Dixit senex: Aequalis est causa monacho, (0391D)si contra eum qui vi nocuit, causale velit ac si contra diabolum. 86. Dixit senex: A minore actione usque ad majorem quam agit homo, totum in fastu ejus ponitur, sive in cogitationibus, sive in operibus. 87. Dixit senex: Humilitas non est sumptus, sed in omni sumptuali est condimentum. 88. Dixit senex: Humiliare seipsum, et despectum se apud ipsum habere, pro muro est monacho. 89. Dixit senex: Qui vult aedificare domum, multa necessaria procurat, ut possit perficere; ita et monachum multam curam habere oportet ut possit opera Dei perficere.(0392A)

90.Dixit senex: Beatus qui sustinet laborem cum gratiarum actione. 91. Dixit senex: Non est fortior virtus quam nullum spernere. 92. Dixit senex: In omnibus sibi unumquemque vim facere, haec est via Dei, et opus monachi. 93. Dixit senex: Qui sibi vim facit propter Deum, similis est homini confessori. 94. Dixit senex: Homo habens mortem prae oculis omni hora, vincit pusillanimitatem.

95. Dixit senex: Esto liber in loquendo, non servus. 96. Dixit senex: Impossibile est sine custodia oris proficere hominem vel in una virtute; prima enim virtus custodia oris est.(0392B) 97.Dixit senex: Ego tres res timeo, id est, cum anima egressura est de corpore, et cum in praesentia Dei venturus sum, et cum sententia contra me data fuerit (Pelag., libell. III, n. 4, nomine Eliae). 98. Dixit senex: In quocunque loco sedens non respicias ad illos qui habent consolationem suam, sed ad egenum non habentem panem aut requiem. 99. Dixit senex: Si habes passionem, et relicta illa pro alia re oras Dominum, non exaudieris; sed primum pete pro impugnatione tua, et cum pulsans ingressus fueris, tunc pro aliis aliqua petitione roga.

100. Dixit senex: Tria sunt ista capitula, timor Dei, et oratio assidua, et bene facere proximo suo. 101. Dixit senex: Sicut flatus egrediens de naribus (0392C)sine quo non vivitur, ita homo timorem Dei et humilitatem semper debet habere in se (Pelag., libell. XV, n. 32, nomine Pastoris; Pasch., c. 27, n. 2). 102. Dixit senex: Quid opus est incipere artificium, si non discat perficere illud? nihil est ergo quod incipitur et non perficitur. 103. Dixit senex: Homo si cordi tuo non satisfacit, ne credas illi conscientiam cordis tui. 104. Dixit senex: Constitue tecum nulli unquam homini male facere, sed purum habere cor ad omnem hominem. 105. Interrogavit frater senem, dicens: Si videro inter fratres aliquam negligentiam, jubes ut arguam? respondit: Si sunt seniores vel coaetanei tui, humiliter admone sine increpatione, ut in hoc ipso humilis (0392D)inveniaris. 106. Frater requisivit senem, dicens: Fratres alii mecum cohabitant, et volunt ipsi ut ego illis praecipiam quomodo jubes ut faciam? Respondit: Fac tu quod praecipis, ut non tantum illis praecepta, sed et formulam praebeas (Pasch., c. 43, n. 1, nomine Serapionis) 107. Dicebant pro abbate Macario majore, quia sicut Deus protegit totum mundum, et portat peccata hominum, ita et ille quasi quidam Deus terrenus fuit in fratribus, operiens delicta illorum, et ea quae videbat vel audiebat, quasi non videns et non audiens. 108. Interrogavit abbas Moyses abbatem Silvanum (0393A)(Pasch., c. 43, n. 2), dicens: Potest homo per singulos dies apprehendere initium? respondit: Si est operarius, potest per singulos dies sumere initium; oportet enim apprehendere unumquemque parum aliquid ex omnibus virtutibus. Singulis ergo diebus surgens mane, sume initium unum in omnem virtutem, et in omne mandatum Dei. In magna patientia et longanimitate, cum timore et charitate Dei, cum humilitate animae et corporis, in multa sustentatione, in tribulatione et commoratione cellae, in oratione et deprecatione, cum gemitu, cum puritate cordis, et oculorum, et custodia linguae et sermonum, in abrenuntiatione rerum materialium et desideriorum carnis, in certamine crucis, id est, cruciatione et paupertate spiritus, in continentia spirituali et agone (0393B)pugnae, in poenitentia et luctu, in simplicitate animae et taciturnitate, in jejunio et vigiliis nocturnis, in operatione manuum secundum quod docet Paulus apostolus, dicens: Operantes manibus nostris, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et tribulationibus, in necessitatibus et angustiis et persecutionibus, in foveis et speluncis et cavernis terrae (II Cor. XI). Esto factor verbi, et non auditor tantum; operans talentum in duplo, habens vestem nuptialem, firmatus super firmam petram, et non super arenam (Jacobi I). Eleemosyna et fides non te derelinquant, cogitans omnem diem mortis esse vicinam, et quasi jam clausus in monumento, nihil de hoc saeculo cures (Ruff., l. III, n. 206). Inedia escarum, et humilitas, et luctus non recedant a te, et (0393C)timor Dei permaneat in te omni hora. Scriptum est enim: Propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus, et doluimus, et peperimus spiritum salutis (Isa. XXVI). Haec ergo et si qua alia virtus est, in his perspice, ne teipsum mensures cum magnis, sed crece te inferiorem esse omni creaturae, id est, deteriorem a quovis homine, quamlibet peccatore. Habeto discretionem, discernens temetipsum, et non dijudices proximum, neque inspicias aliena delicta, sed tua plange peccata, et de nullius hominis actibus sollicitus sis. Esto mansueti spiritus, et non iracundi. Nihil in corde tuo contra aliquem cogites mali, (0394A)nec habeas inimicitiam in corde tuo, neque odium contra inimicantem tibi sine causa, neque irascaris inimicitiae ejus, neque despicias eum in necessitate et tribulatione ejus, nec reddas malum pro malo, sed esto pacificus cum omnibus; haec est enim pax Dei. Non te credas malum facienti, neque congaudeas ei qui facit proximo malum. Non detrahas alicui, quia Deus cognoscit omnia, et videt unumquemque. Non credas detrahenti, neque congaudeas ad malum eloquium ejus. Non oderis aliquem propter peccatum ejus, quia scriptum est: Nolite judicare, et non judicabimini (Matth. VII); neque despicias peccantem, sed ora pro illo, ut det illi Dominus conversionem in patientia et misereatur illius, potens enim est Dominus. Et si audieris pro aliquo quia agit iniqua, (0394B)responde dicens: Nunquid ego judex sum? homo sum peccator, mortuus sub peccatis meis, et lugens mea propria mala; mortuus enim causam non habet curare pro aliquo. Haec omnia ergo qui cogitat et procurat, 1007 operarius est universae justitiae sub gratia et virtute Domini nostri.

109. Hae sunt sententiae septem, quas locutus est abbas Moyses ad abbatem Poemenionem, quas si quis in coenobio, aut in solitudine, aut in ipso saeculo positus custodierit, poterit salvari.

1. In primis, sicut scriptum est, debet homo diligere Deum ex tota anima et ex tota intelligentia sua (Joannes libell. IV, initio, per aliquot numeros).

2. Debet homo diligere proximum sicut seipsum.

3. Debet homo mortificare seipsum ab omni malo.(0394C)

4.Non debet homo dijudicare fratrem suum in aliqua causa.

5. Non debet homo malum facere alteri.

6. Debet homo priusquam exeat de corpore, mundare seipsum ab omni inquinamento carnis et spiritus.

7. Debet homo semper cor contritum et humiliatum habere. Quod ille potest implere, qui semper sua peccata et non proximi considerat, opitulante gratia Domini nostri Jesu Christi, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. (no apparatus)