Migne Patrologia Latina Tomus 101
Adversus haeresin Felicis (Alcuinus), J. P. Migne
VIRI CLARISSIMI D. PETRI F. FOGGINI BIBLIOTHECAE VATICANAE CUSTODIS SPECIMEN PRAEFATIONIS IN SEQUENS OPUSCULUM.
(0085C) Cum Adrianus I Romanam cathedram teneret, jam ferme penitus eradicatae Nestorianae haereseos quoddam veluti germen in Hispania pullulavit, Elipando episcopo Toletano, et Felice episcopo Urgellitano adnitentibus. Docebant enim Christum Jesum, prout hominem, non naturalem, sed adoptivum fuisse Dei Filium. Impiam sacrilegamque sententiam plures non solum synodi, et peremptorio edicto Romanus pontifex Adrianus damnarunt; sed multi etiam oppugnarunt celebres viri, quos inter reponendus est Flaccus Albinus, seu Alcuinus, Carolo Magno charissimus, et litterarum in Galliis instaurator, qui doctrina et sanctitate morum magnum erat tunc temporis Ecclesiae praesidium et decus. Rem egit ille tum privatis litteris ad haereticos episcopos datis, tum publicis scriptis: Felicem enim (0085D)septem libris, Elipandum vero bipartito opere, cujus utraque pars duobus constat libris, redarguit et confutavit.
Haec jamdudum non semel typis edita fuere; sed pro deperdito usque dum habitum est, quod ante omnia illa adversus Felicem scripserat, opusculum nobis ex ipsius Alcuini epistola ad abbates et monachos Gothiae directa, et a Baluzio ex Colbertinae bibliothecae codicibus vulgata jam notum. In ea epistola (Epist. 132), postquam catholicam adversus id (0086C)quod Felix docebat exposuerit sententiam, haec subjicit: « Quod multis testimoniis evangelicis, vel apostolicis, vel etiam sanctorum Patrum traditionibus comprobari potest, sicut in libello ex parte factum est quem direximus per B. Benedictum vobis ad solatium et confirmationem fidei catholicae. Sed in manibus majus modo habemus opus propter alias causas, quas in libello venerandi Felicis legimus, et illud volente Deo vobis dirigemus, postquam lectum et comprobatum fuerit ab episcopis nostris et domno rege. »
Cum itaque in bibliotheca Vaticano-Palatina cod. 290 octingentorum annorum aetatem praeseferente opusculum istud invenerim, rem fore gratam litteratis hominibus ratus sum, si in publicam lucem emitterem; etenim singulare Alcuini meritum, ne ullum ab eo scriptum opus relinquatur ineditum, suo quodam jure postulare videtur. Neque vero difficile erit intelligere hoc opusculum esse Alcuini tractatum (0086D)primum adversus haeresin Felicis exaratum, cum ex ipsius exordio statim hoc pateat, et praeterea totus ex evangelicis sanctorumque Patrum testimoniis constet: quod quidem optime respondet ejus descriptioni quam habet laudata Epistola.
Sed nuperi litterariae Galliarum Historiae scriptores (Tom. IV, pag. 338, num. 7) minus recte sibi consuaserunt in eo, quem retuli in epistola ad monachos Gothiae, loco, ejusdem operis mentionem esse cujus meminit Alcuinus in primo libro ex iis quos (0087A)adversus Elipandum edidit. Hisce in locis de epistola cohortatoria, et quidem ut videtur, privata, ad Felicem missa sermo est, in litteris autem ad monachos Gothiae de tractatu polemico, atque ad publicum bonum, ut pro scuto eum haberet catholica fides adversus haeresim Felicis edito agitur, qualis quidem est tractatus iste quem edimus: nihil enim in eo est quod cohortatoriam epistolam sapiat, aut quod ad Felicem fuisse missum indicet. En Alcuini verba in primo ex septem adversus Felicem scriptis libris: « Scripsi epistolam pridem Felici episcopo charitatis calamo non contentionis stimulo; fraternae salutis desiderio, non mordacis reprehensionis stylo, cupiens eum corrigere in Christi dilectione, etc.; sed ut agnosco, non eo charitatis officio, vel humilitatis obsequio meae litterulas diligentiae recepit, quo me scribere, qui meam pietatis intuitu legerit epistolam, agnoscere poterit. »
760 Cum his concinunt quae in primo libro contra (0087B)Elipandum circa medium leguntur: « Cui (id est Felici) in has adveniens partes charitatis calamo epistolam exhortatoriam, ut se catholicae jungeret unitati, dirigere curavi. Cui ille non epistolari brevitate, sed libelli prolixitate respondere nisus est. Cui libello ejus septem nostrae devotionis libellis respondimus, omnes vestrae pravitatis evacuans doctrinas. »
Porro laudati litterariae Galliarum Historiae scriptores libelli ab Alcuino adversus Felicem, antequam septem illos exararet libros, editi testimonium haberi autumant etiam in epistola quam ad Carolum regem Alcuinus dedit, eum rogans ut septem illos libros examinaret, priusquam in lucem venirent. Verum in hoc quoque loco ad summum de eadem illa cohortatoria epistola testimonium aliquod apparet, et quidem tantummodo conjiciendo assequimur, ex relatis nimirum locis constare, quod libello Felicis, cui septem oppositi sunt libri, anteriori alio scripto, cohortatoria videlicet epistola, Alcuinus occasionem (0087C)dederat. Epistolae ad Carolum regem verba haec sunt: « Vestra nulli contemnenda auctoritas nostrae devotioni mandavit contra novas haereticae pravitatis inventiones aliquid scribere, atque libello respondere quem contra nos Felix quidam episcopus vestrae direxit auctoritati. » Hucusque cl. Fogginius.
INCIPIT LIBER ALBINI, QUEM EDIDIT CONTRA HAERESIN FELICIS.
I. Legimus in saecularis litteraturae historiis, quosdam viros medicinalis artis peritos, dum aliquas civitates pestilentiae lue infectas audierunt, amore civium suorum, aliquod medicamenti genus provida sollicitudine excogitasse, quo cives suos a grassantis morbi infestatione praemunirent, ne ingruens periculum (0087D)ex insperato partem cognatae subverteret multitudinis. Hoc idem nostrae videtur agendum esse devotioni contra haereticae pravitatis pestilentiam, quorum doctrina ut cancer serpit, ut virus infunditur, ut venenum serpentino dente ingestum, quos laceret, occidit. Nec posterior nobis in catholicae fidei veritate animarum sollicitudo integritatis esse (0088A)debebit, quam antiquis in scientia sua corporalis cura salutis fuisse probatur.
II. Ecce pars quaedam mundi haereticae pravitatis veneno infecta est, asserens Christum Jesum Deo Patri verum non esse Filium; nec proprium, sed adoptivum; et Nestoriana haeresis ab Oriente, ubi damnata est a ducentis synodali auctoritate Patribus, longum postliminium reviviscens, latitando fugit in Occidentem, ut ubi sol visibilis ab oculis se abscondit humanis, ibi sol justitiae a cordibus recederet infidelium [ Forte, fidelium]. Nestorius impia assertione negat beatissimam virginem Mariam Dei esse genitricem, sed tantummodo hominis - similiter et isti, eadem pravitate decepti, negant eam vere Filii Dei esse genitricem, sed cujusdam adoptivi (0088B)filii; volentes Christum Deum nobiscum esse adoptivum, per quem nos Deo Patri facti sumus adoptivi filii. Hanc ego pestilentiae luem abhorrens antiquorum Patrum pigmentarias perscrutari curavi cellas; vel posterioris temporis venerabilium doctorum florentia percurrere prata festinavi, ut aliquod medicamenti genus civibus meis, filiis scilicet sanctae Ecclesiae conficerem, quo se ab hac pestilentiae contagione praemunire, divina auxiliante gratia, potuissent: ex paternis videlicet thesauris species colligens pigmentorum, vel florum; et singulorum adnectens nomina auctorum, ut salubrior esset et firmior confectio, quo ex clarissimorum virorum sapientiae et sanctitatis erueretur gazis. Et primo omnium ponentes, quid evangelica lux omni sole (0088C)clarior ad illuminationem verae fidei pandat; contra hujus claritatem luminis nemo sanos habens oculos repugnare audet: sed sicut caecus errat in sole; et licet ille soli sit praesens, sol tamen absens illi esse probatur; 761 sic qui evangelicae non consentit veritati, errat de via, donec in ultimam perditionis foveam devolvatur. Vos vero, filii sanctae Dei Ecclesiae, hanc meam pro vobis devotionem sanctarum orationum remunerate suffragiis; et siquid nostra vobis praesentialiter proficiat industria, perpetualiter vestra nobis prosit intercessio.
III. Credamus Domini Dei Patris testimonio, ubi super baptizatum Filium magnifica voce testatur dicens: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17). Et ne quis de altero dici dubitaret, etiam sanctus (0088D)Spiritus in specie columbae praesentia comprobatur, hunc esse Filium Dei, qui a Joanne in Jordane baptizatur. Etsi luce clarius patescat ex auctoritate paternae vocis Filii proprietas; tamen audiendi sanctorum Patrum et catholicorum doctorum venerabiles sensus, quid in hac veridica paterni testimonii professione senserint.(0089A)
IV. Dicit enim Hilarius ecclesiasticae fidei doctor mirabilis in libro sexto quem de sancta Trinitate scripsit post alia catholicae fidei convenientia sic: « Vere Dei Filium unigenitum Deum Dominum nostrum Jesum Christum esse ac doceri multis modis cognitum est; dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones confitentur, dum Judaei negant, dum gentes in passione cognoscunt. Neque enim ex communione nuncupationis est, quod de proprietatis fide dicitur: et cum omnia quae Christus Dominus aut egit aut docuit, ultra omnia eorum sint qui Filii nuncupantur, et in his omnibus quae praecipua sint Christi, hoc vel potissimum doceatur esse, quod Dei Filius est; non est in eo filii ex generali (0089B)familiaritate cognomen. Non contamino veritatis fidem, ut hoc verbis meis astruam. Loquatur, ut saepe solitus est, de unigenito suo Pater, ne sub consummandi baptismi sacramento Jesus Christus ignorabilis esse possit per corpus. Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17). Rogo, in quo veritas deperit, et in quo infirma fides professionis est? Non annuntiatus per angelum de sancto Spiritu partus ex virgine; non index Magis stella; sed nec adorati in cunis honor; nec baptizandi sub Baptistae professione virtus satis esse ad demonstrationem majestatis existimantur. Pater de coelo loquitur, et ita loquitur: Hic est Filius meus. Quid sibi vult non cognominum, sed pronominum fides? Cognomina nominibus adduntur; pronomina (0089C)vero obtinent in se nominum virtutem. Proprietatis autem significatio est, ubi et hic est dictum esse auditur, et meus est. Et intellige quae sit veritas et ratio dictorum. Legeras: Filios genui et exaltavi (Isai. I, 2). Sed non legeras, filios meos; genuerat enim eos sibi per divisionem gentium et plebem haereditatis in filios. Ne igitur per communionem adoptivae haereditatis cognomentum Filii unigenito Deo adderetur, naturae veritas per significationem proprietatis ostensa est. Assignetur sane hoc communionis in Christo nomen, ut Filius sit, si de quoquam dictum reperietur: Hic est Filius meus. Sin vero proprium ac singulare ei est: Hic est Filius meus, quid calumniam Deo Patri professae de Filio (0089D)proprietatis afferimus? Anne tibi in eo quod dicicitur, hic est, non significari videtur, alios quidem cognominatos ab eo in filios, sed hic Filius meus est, donavi adoptionis plurimis nomen, sed iste mihi Filius est: ne quaeras alium, ne non hunc esse credas; hunc ego tanquam digito indice ac verbi significatione contingo, qua dico, et meus est, et hic est, et Filius est. Quid post haec intelligentiae poterit esse, ut non esse credatur? Et haec quidem paternae vocis significatio ea fuit, ne qui ad implendam omnem justitiam baptizandus esset, quid esset ignoraretur: sed ut, qui ad sacramentum salutis nostrae homo (0090A)cernebatur, Dei voce Dei Filius nosceretur. Et quia in fidei hujus confessione credentium vita esset (non enim alia aeternitatis vita est, nisi Jesum Christum unigenitum Deum sciamus esse Dei Filium), vox e coelo rursum ab apostolis iteratae hujus significationis auditur, ut id firmius crederetur ad vitam, quod non credidisse mors esset. Namque cum Dominus in monte majestatis suae habitu constitisset, Moyse 762 atque Elia assistentibus, et ad visionis atque vocis fidem tribus columnis Ecclesiarum testibus assumptis, haec vox paterna de coelo est: Hic est Filius meus dilectus, in quo complacui, ipsum audite » (Matth. XVII, 5).
V. Idem post plurima et veridica de naturali proprietate Filii Dei ita intulit: « Quid infertur hodie (0090B)calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Testatus est Pater de Filio; operibus suis Filius testimonium Patris exaequat. Cur non videatur esse in eo idem [ Al., id est] Filii veritas, quae et docetur [ Al., dicitur] et probatur. Non est per Deum Patrem Filii nomen in Christo et [ Al., ex] adoptione bonitatis: neque sanctitate meruit hoc nomen, sicut plures post confessionem fidei Dei Filii sunt. Proprietatis enim in his significatio nulla est: nominis namque tantum, ut Deo dignum est, indulta dignatio est. Aliud est, hic est, et meus est, et hunc audite: in hoc veritas est, natura est, fides est. »
VI. Item in sequentibus in eodem libro sexto: (0090C)« Omnibus, quibus per fidem Deus Pater est, per eam fidem Pater est, qua Jesum Christum Dei Filium confitemur. Confiteri autem Filium secundum generale sanctorum nomen, quid habet fidei, ut dicamus, unus ex filiis est? Sed nunquid et caeteri in hac creaturae suae infirmitate non filii sunt? In quo ergo Filium Dei Jesum Christum fides confessa praecellit, cum ei secundum filios, filii non natura, sed nomen sit? Christum perfidia ista non diligit. »
VII. Item in sequentibus ejusdem libri: « Et quidem secundum propositae a nobis responsionis ordinem opportunissimus hic nobis locus est, ut tertio nunc doceamus Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab apostolis creditum, non ex nuncupatione, sed ex natura; neque ex adoptione, sed ex nativitate. »(0090D)
VIII. Item in sequentibus: « Non est evangelica et apostolica fides, Filium Dei nomine potius quam natura credere [ Al., credidisse]. Si enim adoptionis haec nuncupatio est; et non idcirco Filius est, quia exierit a Deo, quaero unde beatus Simeon Barjona est confessus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). Anne cum omnibus potestas sit per sacramentum regenerationis in filios Dei nasci? Si secundum hanc nuncupationem Filius Dei Christus est, interrogo quid illud sit, quod Petro non caro, (0091A)neque sanguis revelavit, sed Pater, qui in coelis est? »
IX. Item ex eodem libro: « Scribens utique evangelista [ Al., Evangelia] scribendi debuit afferre rationem; et [ Al., ut] videamus, quam ostenderet dicens: Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Christus Filius Dei (Joan. XX, 31). Scribendi igitur Evangelia [ Al., Evangelii] non aliam praetulit causam, quam ut omnes crederent Jesum esse Christum Dei Filium. Si sufficit ad salutem Christum credere, cur adjecit: Filium Dei? Si vero Christum credere ea demum fides est, non Christum tantummodo, sed Christum Filium Dei credidisse, non est nomen Filii in Christo unigenito Deo ex adoptionis consuetudine. »(0091B)
X. Videamus quoque quale testimonium beatus Joannes Baptista, post descensum Spiritus sancti in specie columbae super eum, protulit de illo: Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Joan. I, 34). De quo testimonio beatus Augustinus in homilia septima super Joannem evangelistam ita ait: « Perhibuit Joannes testimonium, quia vidit. Quale testimonium perhibuit? Quia ipse est Filius Dei. Oportebat ergo ut ille baptizaret, qui est Filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati Filii ministri sunt unici: Unicus habet potestatem, adoptati ministerium. »
XI. Item in eadem homilia (Num. 13): « Messias Hebraice, Graece Christus, Latine Unctus. Ab unctione enim dicitur [Christus], a chrisma unctio est. (0091C)Graece ergo Christus Unctus. Ille singulariter unctus, praecipue unctus, unde 763 omnes Christiani ungentur, ille praecipue. Quomodo in Psalmo dicit, audi: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Participes enim ejus omnes sancti, sed ille singulariter Sanctus Sanctorum, singulariter unctus, singulariter Christus. »
XII.
Quid opus est professionem Nathanaelis protestantis verbis exaggerare: Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel (Joan. I, 49); de quo Veritas ipsa tam laudabile protulit testimonium dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Ibid. 47)? « Nam iste Nathanael, sicut Augustinus dicit (num. 20), talem protulit vocem: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel, qualem (0091D)tanto post Petrus, quando ei Dominus ait: Beatus es Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus, qui est in coelo (Matth. XVI, 17); et ibi nominavit petram, et laudavit firmamentum Ecclesiae. In ista fide hic jam dicit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. » Item in octava homilia ejusdem operis idem praefatus Pater de unitate Filii Dei ita dicit (num. 4): « Dominus autem securus moriens dedit sanguinem suum pro ea, quam resurgens haberet, quam sibi jam conjunxerat in utero Virginis. (0092A)[ Verbum enim sponsus et sponsa caro humana, et utrumque unus Filius Dei et idem Filius hominis, ubi factus est caput Ecclesiae. Ille uterus virginis] Mariae thalamus ejus, inde processit tanquam sponsus de thalamo suo. »
XIII. Si igitur Dominus Christus secundum carnem, sicut quidam improba fide garriunt, adoptivus est Filius, nequaquam unus est Filius, quia nullatenus proprius Filius et adoptivus Filius, unus esse potest Filius, quia unus verus, et alter non verus esse dignoscitur. Quid Dei omnipotentiam sub nostram necessitatem prava temeritate constringere nitimur? Non est nostrae mortalitatis lege ligatus; omnia enim, quaecunque vult, Dominus facit in coelo et in terra (Psal. CXIII, 3). Si autem voluit ex virginali (0092B)utero proprium sibi creare Filium, quis ausus est dicere, eum non posse? Potestati ejus quis resistit (Rom. IX, 19)? Cur secreta voluntatis illius vel potestatis indagare aliquis audet? Vel quare credere non debemus ejus testimonio de Filio suo, quem toties in Evangelio suum nominavit, et non alienum? Ipse quoque Filius Patrem eum saepius nominavit. Videamus quid ipse caeco respondit interroganti, quis esset Filius Dei, ut crederet in eum. Respondit itaque: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ipse est (Joan. IX, 37). Nondum enim caecus ille spiritaliter intellexit Filium Dei; tamen audivit ab eo: Et vidisti eum. Quem, nisi Filium Dei? Et qui loquitur tecum, ipse est. Quis, nisi Filius Dei? Ille unitatem personae humanitatis et divinitatis monstravit, ut (0092C)crederetur ille homo, qui visus est, vere esse Filius Dei. His testimoniis veritatis roboratus, o homo, noli judicare judicem tuum, sed adora Deum tuum regnantem in coelis, quem Magus adoravit vagientem [ Ms., vagitantem] in cunabulis: honora sedentem in throno majestatis, quem mater natum posuit in praesepio hospitalitatis, et noli facere injuriam creatori tuo, sicut sanctus Augustinus dicit in homilia in Natali Domini: « Quare modo putatur injuria, quando Deus, quod ipse fecit, mire in se clementer excepit, et in homine se vere videri voluit, in quo ante imaginarie voluit se videri, deditque ut proprietas esset ipse, qui ante, ut similitudo esset, acciperet. » Ingrediamur quoque aliorum sanctorum Patrum (0092D)aromaticas cellas, et eruamus inde aliquid ad salutem legentium et supplementum operis nostri.
XIV. Videamus quid beatus Cyrillus Alexandrinus episcopus, cujus documenta contra Nestorium in sexta synodo maxime claruerunt, de hac inquisitione senserit. Dicit enim in Epistola, quam in commune ecclesiasticis scripsit ordinibus, inter alia sic: « Quando enim, inquit, introducit primogenitum in orbem terrarum dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I, 6). Sed nos quidem, etsi sancto (0093A)uncti sumus Spiritu, adoptionis quidem ditamur gratia, vocamurque etiam Dei [ id est, Dii], nostrae vero naturae mensuram non ignoremus; sumus 764 enim in terra et habitamus inter servos; at ille est non in quibus nos, sed natura et vere Filius et omnium Dominus. »
XV. Idem in eadem post pauca: « Quocirca quidem ex duabus rebus indubitanter, divinitate et humanitate Emmanuel est. Verumtamen unus Dominus Jesus Christus, unusque et vere Filius, Deus simul et homo; et non homo Deus factus sub aequalitate horum, qui per gratiam; sed Deus potius verus in humana forma apparens propter nos. Dat nobis autem fidem ad hoc et Deiloquus Paulus dicens: Cum autem venisset plenitudo temporis, misit Deus (0093B)Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum Dei reciperemus » (Gal. IV, 4, 5).
XVI. Et non multo post in eadem epistola: « Quomodo ergo proprius Dei Filius nominatus est Christus, qui etiam traditus est a Deo et Patre causa omnium salutis et vitae? Traditus est enim propter peccata nostra, et ipse iniquitates multorum portavit in corpore suo in ligno, secundum Prophetae vocem. Palam ergo est, quia unitatis res assumpta necessarie proprium Filium declaravit Dei, qui ex sancta Virgine est. Corpus enim est non alterius cujuspiam secundum nos, sed magis proprium ex Patre existentis Verbi, natum ex ea. »
XVII. Considerandum quoque est, quod sanctus (0093C)Athanasius in epistola ad Epictetum de fidei catholicae firmitate dixerit: « Quomodo autem, inquit, et ambigere audent, qui dicuntur Christiani, si [ Pro, an], qui ex Maria processit Deus, Filius quidem substantia et natura Dei est; secundum carnem autem ex semine David est, ex carne autem sanctae Mariae. Quid autem putas? Temerarii facti sunt, ut dicerent Christum, qui carne passus est et crucifixus, non esse Dominum Salvatorem, et Deum, et Filium Patris. Aut quomodo Christiani volunt nominari, qui dicunt in hominem sanctum, sicuti unum prophetarum venisse Verbum, et non hominem factum sumentem ex Maria corpus; sed alterum esse Christum, et alterum Dei Verbum, quod ante Mariam (0093D)et ante saecula Filius existebat Patris? Aut quomodo esse Christiani possunt, qui dicunt alium esse Filium, alium Dei Verbum? Non per adoptionem haec facta sunt, absit! sicut quidam existimarunt, sed, sicut est veritas, homine facto Salvatore, totius humani generis salus facta est. Si enim adoptione erat in corpore Verbum, secundum illos (quod autem adoptione dicitur, phantasia est) reperietur et putative salus et resurrectio hominum dici, secundum impiissimum Manicheum. Sed non equidem phantasia est salus nostra; neque corporis (0094A)solum, sed totius hominis, animae et corporis, veraciter salus facta est. Humanum naturaliter, quod ex Maria secundum divinas Scripturas, et verum erat Salvatoris [corpus]. »
XVIII. Item Julius sanctissimus Romae episcopus in epistola ad Prosdocimum ita ait: « Praedicatur autem ad plenitudinem fidei et incarnatus de virgine Maria Dei Filius, et inhabitasse in hominibus; non in homine operatur. Hoc enim in prophetis est et in apostolis: [perfectus Deus in carne, et homo] perfectus in Spiritu; non duo filii, unus quidem proprie Filius assumens hominem, alter autem mortalis assumptus a Deo: sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra Deus. » XIX. Item Felicissimi episcopi Romae et martyris (0094B)ad Maximum episcopum et clerum Alexandriae sacrae fidei confirmatio: « De Incarnatione autem Verbi et fide credimus in Dominum nostrum Jesum Christum de virgine Maria natum, quia ipse est sempiternus Dei Filius et Verbum, et non homo a Deo assumptus, ut alter esset praeter illum. Neque enim hominem assumpsit Dei Filius, ut sit alter praeter ipsum; sed Deus existens perfectus, factus est simul et homo perfectus, incarnatus de Virgine. » 765
XX. Item beatus Gregorius Nazianzenus: « Non decipiant homines nec decipiantur sine sensu suscipientes Dominicum hominem, sicut ipsi dicunt; magis autem Dominum nostrum et Deum: Nec enim hominem dividimus a deitate, sed unum et eumdem dogmatizamus; prius quidem non hominem, sed Deum (0094C)et Filium solum et ante saecula non mistum corpori, et quaecunque sunt corporis; in fine autem et hominem assumptum pro nostra salute passibilem carne, impassibilem deitate; circumscriptum corpore, incircumscriptum divinitate; eumdem terrenum et coelestem, visibilem et intelligibilem, capabilem et incapabilem, ut in toto homine eodemque et Deo totus homo reformaretur, qui sub peccato ceciderat. Si quis non Dei genitricem Mariam aestimat, sine deitate est. Si quis quasi per fistulam Virginis transisse, et non in ipsa formari, deifice simul et humane; deifice quidem, quia sine viro; humane autem, quia lege partus, anathema sit. Si quis formatum dicit hominem, et ita subingressum Deum, damnatus (0094D)est; non enim nativitas Dei istud est, sed fuga nativitatis. Si quis introducit duos filios, unum quidem ex Deo et Patre, secundum autem ex Maria novum, et seipsum ex adoptione excidet, quae promissa est recte credentibus. Naturae enim duae, Deus et homo, quod est anima et corpus; Filii autem non duo, nec Dii. Neque enim hic duo homines, licet etiam Paulus interiorem hominem et exteriorem appellaverit, et, si oportet compendiosius dicere, aliud quidem et aliud, ex quibus Salvator est (siquidem non idem est invisibile visibile; et sine tempore, sub (0095A)tempore); non alius autem et alius, absit! utraque enim summae unitionis in contemperatione, Deo quidem inhumanato, homine autem deificato. »
XXI. Item Atticus episcopus Constantinopoleos: « Nisi enim ille nasceretur carnaliter, non tu renascereris spiritaliter. Nisi ille sustinuisset servi formam, non tu dignitatem adoptionis lucratus esses. Propter hoc enim in terra coelestis, ut tu in coelis servareris terrenus. Propter hoc Christus semetipsum exinanivit, ut nos omnes de plenitudine ejus accipiamus. Illius mors tua facta est immortalitas. »
XXII. Item Theodotus episcopus Cyprorum in sermone de nativitate Domini post alia etiam ista protulit: « Quid igitur? Advenit Deus existens ad homines, non locum ex loco mutans, sed invisibilem (0095B)naturam ostendens visibilem, et visus ut homo et tanquam cognatus hominibus apparens, sicut etiam evangelista praedicans dicit, quia Verbum caro factum est. Quomodo possibile est Deum Verbum fieri hominem requiris, et modum Dei miraculosum a nobis exigis? Si comprehensibile nobis esset, quod incomprehensibile est sermone, miraculum non esset, sed causa naturae; si vero miraculum et signum est, quod factum est, cede rationem Domino miracula facienti; quia enim factum est scire te volo; et ex eo quod factum est, fructum fide lucrare. Operanti cede. » Et post pauca: « Hoc egit miraculorum creator, ad suam voluntatem naturam trahens, et paruit natura jussioni. Noli ergo in infirmitatem humanae naturae cadere. Noli dicere, quomodo hominis natura (0095C)coepit Deum? Quomodo Deus factus est homo? Quomodo Deus Verbum facta est caro visibilis? Sed quia factum est, crede; modum vero et rationem cede creatori. »
XXIII. Audiamus quoque, quid beatus Gregorius pontifex apostolicae sedis et doctor mirabilis in libro primo operis pulcherrimi Moralium dicat: « Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales (Job. I, 3). Quod Redemptor noster Oriens dicitur, Propheta testante perhibetur, qui ait: Ecce vir Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Omnes ergo, qui in hoc oriente fide consistunt, recte Orientales vocantur; sed quia omnes 766 homines tantummodo homines; ipse autem Oriens Deus et homo, recte dicitur: Erat magnus inter omnes Orientales. Ac si aperte diceretur: (0095D)Omnes, qui in fide Deo nascuntur, superat, quia non, ut caeteros adoptio, sed natura illum divinitatis exaltat; qui etsi humanitate caeteris apparuit similis, divinitate tamen mansit super omnia singularis. »
XXIV. Item in libro octavo decimo ejusdem Operis beatus Gregorius de excellentia nativitatis Christi, et quantum a nobis differat, admirans ait: « Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia (Job. XXVIII, 19). Quid Aethiopiam, nisi praesentem mundum accipiamus, (0096A)quae coloris nigredine designat peccatorem populum, foeditatem meritorum. Aliquando vero Aethiopiae nomine specialiter gentilitas designari solet, infidelitatis prius nigra peccatis, quam veniente Domino Habacuc propheta vidit timore perterritam et ait: Tabernacula Aethiopum expavescent tabernacula terrae Madian (Habac. III, 7). David quoque propheta videns, quod ad Judaeam redimendam veniret Dominus; sed ante gentilitas crederet, quam Judaea sequeretur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25), dicit: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII, 32), id est, priusquam Judaea credat, salvandam se offert omnipotenti Domino, peccatis nigra gentilitas. Topazium (0096B)vero pretiosus lapis est; et quia Graeca lingua πᾶν omne dicitur, pro eo quod omni colore resplendet topazium, quasi topandium vocatur. Dum vero in Deum conversa gentilitas credidit, ex ea multi ita sunt dono Spiritus locupletati, ut quasi multis coloribus, sic multis virtutibus luceant. Sed ne acceptis quisque virtutibus extollatur, a sancto viro nunc dicitur non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Ac si aperte diceretur: Nullus sanctorum quibuslibet virtutibus plenus, ex ista tamen nigredine mundi collectus aequari potest, de quo dictum est: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 39). Nos quippe sancti efficimur, non tamen nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut cum propheta dicamus: Ecce (0096C)enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Ille autem solus veraciter sanctus natus est, qui, ut ipsam conditionem naturae vinceret, ex commistione carnalis copulae conceptus non est. Huic se sapientiae quasi quoddam topazium de Aethiopia aequari voluit, cum quidam haeresiarcha dixit: Non invideo Christo Deo facto; si volo, et ipse possum fieri: qui Jesum: Dominum nostrum non per mysterium conceptionis, sed per profectum gratiae Deum putavit, perversa allegatione astruens, eum parvum hominem natum, sed ut Deus esset per meritum profecisse; atque ob hoc aestimans, et se et quoslibet alios ei posse coaequari, qui filii Dei per gratiam fiunt; non intelligens, non attendens quia non adaequabitur ei topazium de (0096D)Aethiopia. Aliud est enim natum hominis gratiam adoptionis percipere; aliud unum singulariter per divinitatis potentiam Deum ex ipso conceptu prodiisse: nec aequari potest gloria unigeniti habita per naturam, aliis accepta per gratiam. Mediator quippe Dei atque hominum, homo Christus Jesus, non sicut iste haereticus desipit, alter in humanitate, alter in Deitate est; non purus homo conceptus atque editus, post per meritum, ut Deus esset, accepit, sed nuntiante (0097A)angelo et adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro; et manente incommutabili essentia, quae ei est cum Patre et cum sancto Spiritu coaeterna, assumpsit intra virginea viscera, ubi et impassibilis pati et immortalis mori, et aeternus ante saecula temporalis posset esse in fine saeculorum: et per ineffabile sacramentum conceptu sancto et partu inviolabili secundum veritatem utriusque naturae natus est unus Dei Filius, ut eadem virgo et ancilla Domini esset et mater. Sic quippe ei ab Elisabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43)? Et ipsa virgo concipiens dicit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38). Et quamvis ipse aliud ex Patre, aliud ex virgine, non tamen alius ex Patre, (0097B)alius ex virgine, sed ipse est aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre, ipse qui fecit, ipse qui factus est; 767 ipse speciosus forma prae filiis hominum per divinitatem (Psal. XLIV, 3), et ipse, de quo dictum est: Vidimus eum, et non erat aspectus, et non est species ei neque decor per humanitatem (Isai. LIII, 2); ipse ante saecula de Patre sine Matre, ipse in fine saeculorum de Matre sine Patre. »
XXV. Item beatus Alexander Constantinopoleos episcopus Alexandro Alexandrino episcopo scribens in epistola quam pro fide catholica scripsit post praefationem congruam ita subinfert: « Porro creaturae ejus, homines et angeli benedictiones acceperunt, virtutibus proficere contendentes, mandatisque legitimis, quatenus non peccarent. Dominus vero noster (0097C)naturaliter Filius Patris existens ab omnibus adoratur. Illi deponentes spiritum servitutis ex bonis operibus et profectu Spiritum filiationis accipientes per naturalem Filium justi fiunt et ipsi adoptione filii; istius autem propriam et naturalem praecipuamque filiationem Paulus etiam manifestavit de Deo dicens: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis, id est, qui natura non sumus filii, tradidit eum (Rom. VIII, 32); ad distinctionem namque non propriorum illum proprium Filium esse dixit. In Evangelio autem, Hic est Filius, inquit, meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17). »
XXVI. Chromatius quoque sanctae Romanae antistes Ecclesiae, in libello quem de octo Beatitudinibus scripsit, ita dicit: « In mysterio enim baptismi et (0097D)Filius [ Alii addunt: manens] videtur in corpore; et Spiritus sanctus in specie columbae descendit; et vox Patris de coelo auditur, ut Trinitatis unitas declaretur, quia nec Pater sine Filio intelligi potest, nec Filius sine Spiritu sancto cognosci. Vide [ Al., Unde] igitur, quale Patris de Filio testimonium sit dicentis: (0098A)Hic est Filius meus. Suus utique non per adoptionem gratiae, neque per religionem creaturae, ut haeretici volunt; sed sui proprietate generis et veritate naturae. Multi enim sanctorum filii Dei dicuntur et sunt, sed hic sine comparatione [ Al., compassione] unus Deo Patri Filius unigenitus et verus et proprius, non aliunde quam de Patre natus; quia tam verus pater Pater est, quam verus et Deus est; sicuti etiam [ Al., tam] verus filius [Filius] est, quam verus et Dominus. Perfecta ergo fides est Trinitatis ostensa, cum et Pater Christum Dominum ac Deum nostrum Filium suum esse testatur; et Spiritus sanctus, id est, Paracletus, in tanto fidei sacramento Patri Filioque conjungitur, ut verum Patrem, verum Filium, verum etiam Spiritum sanctum credere tres personas, (0098B)sed unam divinitatem Trinitatis, unamque substantiam non dubitemus. » XXVII. Sed hujus fidei veritatem beatus Augustinus multis confirmat testimoniis, quae sparsim in opusculis suis legentibus et studiosis occurrunt. Non enim dormientes [ Leg., dormientibus] in infidelitate, sed sapientiae studentibus veritatis thesauri patescunt; unde et in Evangelio ipsa Sapientia dixit: Justificata est sapientia a filiis suis (Matth. XI, 19). Unde idem Pater in praefato opere Homiliarum titulo quartodecimo tale protulit testimonium: « Audi enim adhuc quod sequitur, quia de Filio dixerat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus (Joan. III, 34, 35). Adjicit: Omnia dedit in manu ejus, ut nosses et hic, (0098C)quam distincte dictum est: Pater diligit Filium. Quare enim? Pater non diligit Joannem? Et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater non diligit Paulum? Et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater diligit Filium: sed quomodo 768 Pater Filium, non quomodo Dominus servum; quomodo unicum, non quomodo adoptatum. »
XXVIII. Item in Sermone XXII: « Et revera, fratres, puto quia justum est, humiliavit se propter nos, glorificemus illum nos. Non enim Filius hominis propter se est, sed propter nos: ergo erat Filius hominis illo modo, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ideo hunc enim Deus Pater signavit. Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere. Hoc est signare, ponere aliquid, quo non confundatur (0098D)cum caeteris. Signare est, signum ei ponere. Cuicunque rei ponis signum, ideo ponis signum, ne confusa cum aliis ante non possit agnosci. Pater ergo eum signavit. Quid est signavit? Proprium quiddam illi dedit, ne caeteris comparetur hominibus. Ideo dictum est: Unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis prae (0099A)participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Ergo signare quid est? Exceptum habere hoc est, prae participibus suis. » XXIX. Item in Sermone ejusdem operis XXIV: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Non dixerat, Filius, inquit, hominis, qui erat in coelo [ Edit.: Non dixit, erat, sed Filius, inquit, hominis qui est in coelo]. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Et non ita dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis [Edit., Filius Dei], qui est in coelo. Quo pertinet, nisi ut intelligamus quod etiam pristino sermone commendavi charitati vestrae, unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas, ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? Christus ergo (0099B)unus est; Verbum anima caro, unus Christus; Filius Dei et Filius hominis, unus Christus; Filius Dei semper, Filius hominis ex tempore, tamen unus Christus secundum unitatem personae. In coelo erat, quando in terra loquebatur: sic erat Filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei erat in terra. Filius Dei in terra suscepta carne; Filius hominis in coelo in unitate personae. »
XXX. Ecce quomodo iste Pater venerabilis adoptionis nomini nuper inducto occurrit! Quomodo non erunt quatuor personae, si [ Forte, scilicet] Pater, et Spiritus sanctus, et Filius proprius, et filius adoptivus? Nam sicut saepe diximus, omnis qui sanum sapit, duo esse intelligit proprium et adoptivum, sicut duo sunt verum et non verum. Et quam impium est dici duos filios, unum proprium, alterum adoptivum! Contra quam impietatem (0099C)sanctae fidei professio in symbolo, quod beatus Isidorus in Etymologiis composuit, manifeste pugnat, dicens: « Ergo Dei Filius hominis factus est Filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius; et secundum veritatem naturae ex homine hominis Filius, ut veritas unigeniti [ Edit., geniti] non adoptione, neque appellatione [ Edit., apparitione], sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet, ut esset verus Deus et verus homo unus Filius. » Non ergo duos Christos, neque duos Filios, sed Deum et hominem unum Filium, quem propterea unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit.
XXXI. Item praenominatus Pater Augustinus in Homil. XXVI dicit in eo loco, ubi Dominicam exposuit (0099D)sententiam: Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Joan. VII, 18). « Quid tu homo facere debes, qui, quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi, creatura es, agnosce creatorem. Servus es, ne contemnas Deum. Adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere gloriam ejus, a quo habes hanc gratiam homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus. Qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, hic verax (0100A)est, et injustitia in illo non est (Joan. XVII, 18).
XXXII. Dicit etiam idem praefatus Pater in Homil. XXXIII, in expositione ejus sententiae, quam ipsa Veritas Judaeis calumniantibus respondit: Si ego judico, judicium meum verum est (Joan. VIII, 16). Unde ergo verum est judicium ejus, nisi 769 quia verus est Filius? » Ecce verum eum nominavit Filium, non adoptivum; et vere nominavit, quia tantum est inter verum Filium et adoptivum filium, quantum inter verum et non verum. Quomodo aliquid in Christo invenitur, nisi veritas, qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6)? Et Apostolus: Christus est veritas (I Joan. V, 6).
XXXIII. Item in Homilia XXXVIII, ubi de ipsius veritatis excellentia disseruit, ait: « Ipsa est veritas Verbum (0100B)Dei, Deus apud Deum, unigenitus Filius. Haec veritas carnem induta est propter nos, ut de Maria virgine nasceretur, et impleretur prophetia: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Haec ergo veritas cum Judaeis loqueretur, latebat in carne; latebat autem, non ut negaretur, sed ut differretur; [differretur], ut in carne pateretur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur. Stans itaque conspicuus secundum infirmitatem carnis Dominus noster Jesus Christus, et secundum majestatem divinitatis occultus, dixit ad eos qui ei, dum haec loqueretur, crediderunt: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis (Joan. VIII, 31); qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22); et cognoscetis veritatem, quae modo vos latet, (0100C)et loquitur vobis, et veritas liberabit vos (Ibid. 32). Nihil est enim aliud proprie liberat, nisi liberum facit; quomodo nihil est aliud salvat, nisi salvum facit. Nihil aliud est ditat, nisi divitem facit; sic liberat nihil est aliud, nisi liberum facit. » Quis alius liberat nos, nisi Christus, qui est veritas et verus Filius, et verus liberator, de quo ipse Joannes evangelista ait: Sciens autem Jesus quia dedit ei Pater omnia in manus (Joan. XIII, 3). Si non dedit ei ut verus esset Filius, non omnia dedit ei in manus, id est, in potestatem; et falsum est quod tantus dicit evangelista, quod impiissimum est cogitare. Dicit enim ipse Dominus Christus: Judicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego, et qui me misit Pater (Joan, VIII, 16); tanquam diceret: (0100D)Ideo judicium meum verum est, quia verus Filius Dei sum, quia verum loquor, quia ipsa veritas ego sum.
XXXIV. Ad confirmationem hujus sensus idem Pater in Homilia tricesima sexta ita loquitur de eo, quod Christus ait: Multa habeo de vobis loqui et judicare, sed qui me misit verax est (Joan. VIII, 26); « tanquam diceret: Ideo verum dico, quia Filius veracis veritas sum, Pater verax est, Filius veritas. » Et post pauca: « Ait enim apertissime ipse Dominus: Ego sum via et veritas et vita. Ergo, si Filius veritas, Pater (0101A)quid, nisi quod ait Veritas: Qui me misit verax est. Filius veritas, Pater verax. Quid plus sit, quaero, sed aequalitatem invenio. » Hanc autem veritatem in Christo ipse Joannes evangelista in Epistola sua protestatur dicens: Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo, qui est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Item in Evangelio ejusdem idem Deus Christus, elevatis in coelum oculis, dixit ad Patrem: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). XXXV. « Ordo autem verborum est, secundum quod beatus Augustinus ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te, et quem misisti Jesum Christum solum verum Deum. » Missio haec incarnatio est Christi, quem in hoc loco verum Deum nominavit, et in alio, (0101B)ut diximus, verum Filium: et in hujus cognitione fidei in utroque loco vitam aeternam esse praedixit. Et si haec est vita aeterna, ut Jesum Christum verum Deum et verum Filium, sive in majestatis gloria, sive in humilitatis assumptione cognoscamus et credamus, consequens est ut nunquam habeat vitam aeternam, qui hujus veritatis in Christo fidem non habuerit, dicente eodem Joanne: Omnis Spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus, de quo audistis, quomodo [quoniam] venit, et nunc jam in mundo est (I Joan. IV, 3). Quid est solvere Jesum, nisi non credere eum vel verum Deum, vel verum Filium Dei in utraque esse natura, qui unus est Deus et unus Filius et unus Christus in substantia divinitatis atque humanitatis? Non sicut quidam (0101C)improba caecitate illum in divinitate proprium Dei Patris esse Filium, adoptivum vero ejusdem Dei Patris in humanitate affirmant. Et si ita esset, omnino duo 770 Filii essent; quia nequaquam, ut praefati sumus, una esse potest persona in proprio Filio et in adoptivo; quia unus ex illis verus est Filius: alter itaque non verus. Igitur diversum, verum et non verum, esse quis non agnoscat, nisi lethargico et phrenetico laboret in morbo? Nam sanctus Ambrosius in libro primo catholicae fidei ait: « Non est unum adoptivus et verus: nec Filius diceret, unum sumus, si se cum vero, qui verus non erat, ipse conferret. »
XXXVI. Interrogo te, profani assertor erroris: anima rationalis, quae in te est, et totum corpus tuum (0101D)vivificat, vegetat, et movet, et ut sancti Patres volunt, corporis origine [ Deest, non] seminatur, sed ex nihilo creata aliunde corpori immittitur; an non sit Patri tuo adoptiva filia, et caro tantummodo propria filia? An tu totus, anima et corpore, unus et proprius patri tuo sis filius? Quid si homo ex ea substantia, quae non ex se generatur, corpori conjuncta proprium et verum poterit habere filium, cur Deum impotentem putas, quod proprium non possit et verum de Spiritu sancto ex Maria virgine natum habere Filium? Nunquid tu leges impones ei, qui omnia quaecunque vult facit, in coelo et in terra? In coelo voluit ex sua substantia aeternaliter habere (0102A)Filium aequalem per omnia sibi: in terra ex virginali utero proprium quoque, licet in forma servi minorem, in forma divinitatis aequalem non potuit? Ecce qualis legifer! qui tuis legibus Deum constringere te posse putas, Apostolo increpante: O homo! tu quis es, qui respondeas Deo. Et alibi: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34)? Serus consiliator venisti Deo, qui absque te non potuit quod voluit. Ingratus mihi videris beneficiorum ejus, qui te, dum non esses, ad imaginem creavit suam, perditumque per proprium Filium suum majore dignitate ad eamdem reparavit imaginem. Et in adoptione tibi aequalem (0102B)esse asseris, qui te adoptivum fecit? Liberatorem et liberatum una et aequali filietatis dictione volens esse constrictum, dum ipsa Veritas dicit: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Tu vero in corde tuo infidelitatis calamo, licet in evangelicis non legisses litteris, scriptum habes: Si adoptivus vos liberaverit, vere liberi eritis, et te legentibus occulte Arianae perfidiam pravitatis subintelligendam relinquis; quia si una persona est et unus Filius Deus et homo, et homo est adoptivus filius, necesse est ut Deus quoque sit adoptivus. Nonne multo elegantius esset, ex dominante natura in Filii proprietatem, subjectam esse glorificatam?
XXXVII Rade, obsecro, de corde tuo hujus adoptionis nomen in Christo Deo, ut sis in vero Filio (0102C)Dei, et vitam in illo habeas aeternam. Heu caeca pravitas! quae dum sapiens esse videri contendit, stulta ostenditur; et dum alta divinitatis mysteria praesumptuosa audacia scrutari praesumit, dicente Scriptura: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22), in profundam erroris foveam praecipitata cadit. Idem enim homo Filius virginis, Spiritu sancto conceptus, ab initio conceptionis suae Deus verus conceptus est, et tempore opportuno Deus verus natus. Ecce Deus Pater Deum verum nasci voluit, ita ut una esset Dei et hominis persona, et unus esset Filius Dei, Deus et homo. Quomodo noluit eum verum Filium esse, quem verum voluit esse Deum? Aut illud potuit, et hoc non potuit? Ubi est nunc omnipotentia Dei, cujus voluntati nullus resistit? Si potuit et (0102D)noluit, cur invidit ei veritatem Filii, cui non invidit veritatem Deitatis? Et quid est, quod dicit paterna vox: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui? Iterumque in monte: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Diabolus dubitat si Dei Filius esset quem vidit, et ideo in sua tentatione hoc egit semper, ut sciret si Dei esset Filius. Hi vero adoptionis assertores, majore praesumptione quam diabolus, publice negant verum Filium Dei esse; sed nostrae adoptionis participem affirmare non timent. Nam et ipse Dominus adjuratus a pontifice per nomen Dei vivi, si Filius Dei esset, 771 respondit: Ego sum (Marc. XIV, 62). (0103A)Isti vero dicunt: Non est; nec testimonium paternae vocis, nec ipsius Dei Christi testimonium recipientes, qui alio loco ait: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est, quia scio, unde venio, et quo vado (Joan. VIII, 14). Et iterum: Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater (Ibid. 18). Haec ut libet, qui legat, intelligat. Nos ad sanctorum Patrum exempla colligenda revertamur.
XXXVIII. Nam sanctus Augustinus in Homilia quadragesima sexta saepe dicti Operis sic ait: « Fremuit spiritu, et turbavit seipsum, et dixit, ubi posuistis eum (Joan. XI, 33)? Nescio quid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum possit nisi seipsum turbare? Itaque, fratres mei, (0103B)primo hic attendite potestatem, et sic inquirite significationem. Turbaris tu nolens; turbatur Christus, quia voluit. Esurivit Jesus, verum est, quia voluit. Dormivit Jesus, verum est, quia voluit. Contristatus est Jesus, verum est, sed quia voluit. Mortuus est Jesus, verum est, quia voluit. In illius potestate erat sic vel sic affici, vel non affici. Veram, inquit, animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitatem naturam. Nam et anima apostoli verbo illustrata est; anima Pauli et anima Petri verbo illustrata est; aliorum apostolorum, sanctorum prophetarum verbo illustratae sunt animae, sed de nulla dictum est: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30). Anima Christi et caro Christi cum Verbo Dei una persona est, unus Christus est; (0103C)ac per hoc, ubi summa potestas, secundum voluntatis nutum turbatur infirmitas, hoc est, turbavit [ Ms., turbabit] semetipsum. »
XXXIX. Consideremus quoque quid Leo papa Romanus, vir in fide catholica veracissimus, et in eloquentia clarissimus de divinae in Christo et humanae consortio naturae enarret. Ait enim ita in homilia, quam de nativitate Domini nostri Jesu Christi scripsit: « Verum est, quod beatus Joannes Spiritu sancto plenus intonuit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et similiter verum est, quod idem praedicator adjecit: Verbum caro factum (0103D)est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ipsius, gloriam quasi unigeniti a Patre. In utraque ergo natura idem est Dei Filius nostra suscipiens, et propria non amittens, in homine hominem renovans, in se incommutabilis perseverans. Deitas enim, quae illic [ Forte, illi] cum Patre communis est, nullum detrimentum omnipotentiae subiit, nec Dei formam servi forma violavit: quia summa et sempiterna essentia, quae se ad humani generis inclinavit salutem, nos quidem in suam gloriam transtulit, sed quod erat, esse non desistit. Unde cum unigenitus Dei minorem se Patre confitetur, cui se dicit aequalem, (0104A)veritatem in se formae utriusque demonstrat: ut et humanam probet imparilitas, et divinam declaret aequalitas. Majestati igitur Filii Dei corporea nativitas nihil abstulit, nihil contulit; quia substantia incommutabilis nec minui potuit nec augeri. Quod enim Verbum caro factum est, non hoc significat, quod in carnem sit Dei natura mutata, sed quod a Verbo in unitatem personae sit caro suscepta; in cujus utique nomine homo totus accipitur, cum quo intra virginis viscera sancto Spiritu fecundata, et nunquam virginitate caritura, tam inseparabiliter Dei Filius est unitus, ut qui erat intemporaliter de essentia Patris genitus, ipse sit temporaliter de utero virginis natus. »
XL. Item in alia homilia: « Agnoscendum sane, (0104B)dilectissimi, et toto corde est confitendum, quod haec generatio, qua Verbum et caro, id est, Deus et homo, unus Dei Filius, unusque Christus efficitur, super omnem originem humanae creationis excellit. » Item post pauca in eadem homilia: « Nativitas autem Domini nostri Jesu Christi omnem intelligentiam superat, et cuncta exempla transcendit: nec potest esse ullis comparabilis, quae est inter omnia singularis. » 772 XLI. Videamus quod tantus Pater et tam praeclarus doctor omnem intelligentiam Christi nativitatem excedere pronuntiat. Quid isti novi scrutatores arcanorum Dei se existimant intelligere, quod antiqui Patres et catholici doctores se nescire professi sunt; sicut Isaias quoque propheta arcanum (0104C)nativitatis illius esse testatur ineffabile; et hoc in eo loco, ubi de humanitatis injuriis, quas pro nostra passurus erat salute, locutus est: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente obmutescet; et non aperuit os suum, et de angustia et de judicio sublatus est, generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 7, 8) ?
XLII. Sicut et iste idem Leo in alia confirmat homilia: « Excedit quidem, inquit, dilectissimi, multumque supereminet humani eloquii facultatem divini operis magnitudo, et inde oritur difficultas fandi, unde adest ratio non tacendi: quia in Jesu Christo Filio Dei non solum ad divinam essentiam, sed etiam ad humanam exspectat [ Ms., spectant; Edit., spectat] (0104D)naturam, quod dictum est per Prophetam: Generationem ejus quis enarrabit? Utramque enim substantiam in unam convenisse personam nisi fides credat, sermo non explicat: et ideo nunquam deficit materia laudis, quia nunquam sufficit copia laudatoris. Gaudeamus igitur, quod ad eloquendum tantae misericordiae sacramentum impares sumus; et cum salutis nostrae altitudinem [promere] non valemus, sentiamus nobis bonum esse, quod vincimur. » Et post pauca idem Pater in eadem homilia: « Recedant procul, atque in tenebras suas recedant [ Edit., eant] haereticarum monstra opinionum et insanarum (0105A)sacrilegia falsitatum: Nos exsultans in laude Dei coelestium multitudo, et instructi ab angelis docuere pastores, ut cognitis naturae utriusque documentis et Verbum in Christo homine, et Christum hominem adoremus in Verbo. Nam si, ut Apostolus ait: Qui adhaeret Domino, unus Spiritus est (I Cor. VI, 17), quanto magis Verbum caro factum unus est Christus? ubi nihil est alterius naturae, [in dispensatione salutis nostrae] quod non sit utriusque. Non enim [ Edit., ergo] infirmemur in consilio misericordiae Dei, quae nos et innocentiae reformat et vitae; nec quia in Salvatore nostro manifesta agnoscimus gemina [ Leg., geminae] signa naturae, aut in gloria Dei de veritate carnis, aut in humilitate hominis de deitatis majestate dubitemus. Idem homo [ Edit. omitt., homo] est in (0105B)forma Dei, qui formam recepit servi. Idem est incorporeus manens, et corpus assumens. Idem in sua virtute inviolabilis, et in nostra infirmitate passibilis. Idem a paterno indivisus throno, et ab impiis crucifixus in ligno. Idem est super coelorum altitudines victor mortis ascendens, et usque ad consummationem saeculi universam Ecclesiam non relinquens. Idem postremo est, qui in eadem qua ascendit, carne venturus, sicut judicium sustinuit impiorum, ita judicaturus est de omnium actione mortalium. Unde [ne] plurimis testimoniis immoremur, unum sufficit ex Evangelio sancti Joannis adhiberi, quo ipse Dominus noster dicit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent. Sicut enim (0105C)Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est (Joan. V, 25). Ergo sub una sententia ostenditur, quia idem Filius Dei atque Filius hominis est. Unde apparet quemadmodum Christum Dominum in unitate personae credere debemus, quia cum sit Filius Dei, per quem facti sumus, etiam Filius hominis per assumptionem carnis est factus, ut moreretur, sicut ait Apostolus, Propter delicta nostra; et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Haec confessio, dilectissimi, nullas metuit contradictiones, nullis cedit erroribus. Agnoscimus enim misericordiam Dei ab initio promissam, et ante saecula praeparatam, per quam solam resolvi captivitatis humanae vincula potuerunt, quibus (0105D)primum hominem omnemque ejus posteritatem male suasus auctor obstrinxerat, et propaginem dedititiam originali sibi praejudicio vindicabat. Quia igitur justificandis hominibus hoc principaliter opitulatur, quod unigenitus Dei etiam hominis filius esse dignatus est, ut ὁμοούσιος Patri Deus, id est, unius substantiae, idem homo verus et secundum carnem matri consubstantialis existeret; utroque gaudemus, quia non nisi 773 utroque salvamur: in nullo dividentes visibilem ab invisibili, corporeum ab incorporeo, passibilem ab impassibili, formam (0106A)servi a forma Dei: quia etsi unum manet ab aeternitate, aliud cepit a tempore: quae tamen in unitatem convenerunt, nec separationem possunt habere, nec finem; dum exaltans et exaltatus, glorificans et glorificatus ita sibimet inhaerent [ Edit., inhaeserunt], ut sive in omnipotentia, sive in contumelia; nec divina in Christo careant humanis, nec humana divinis. Hoc credentes, dilectissimi, Christiani sumus, veri Israelitae, et in consortium filiorum Dei veraciter adoptati: quia et omnes sancti, qui Salvatoris nostri tempora praecesserunt, per hanc fidem justificati, et per hoc sacramentum Christi corpus effecti sunt. »
XLIII. Item Leo papa in alia homilia: « Scientes quod sempiterna Filii deitas nullo apud Patrem crevit augmento, prudenter advertite, quod cui naturae (0106B)in Adam dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19); eidem in Christo dicitur: Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1). Secundum illam naturam, qua Christus aequalis est Patri, nunquam inferior fuit unigenitus sublimitate genitoris; nec temporalis ei est cum Patre gloria, qui in ipsa Patris est dextera [ Edit., quae est ipsa Patris dextera], de qua in Exodo canitur [ Edit., dicitur]: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute (Exod. XV, 6). Et in Isaia: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est » (Isaiae LIII, 1). Et paulo post: « Assumptus igitur homo in Filium Dei sic in unitatem personae Christi ab ipsis corporalibus est receptus [exordiis], ut nec sine deitate conceptus sit, [nec sine deitate editus], nec sine deitate nutritus. »(0106C) XLIV. Item in alia homilia: « Repudiatis igitur longeque rejectis omnibus opinionibus impiorum, quibus aut stultitia est crux Christi, aut scandalum, exsultet rectarum mentium fides, et verum unumque Dei Filium non solum secundum deitatem, qua a Patre genitus, sed etiam secundum humanitatem, qua de matre virgine est natus, intelligat. Ipse est in humilitate nostra, qui est in majestate divina, verus Deus et verus homo. » XLV. Item idem venerabilis Pater in homilia de Theophania: « Si autem sollicito intellectu velimus aspicere, quomodo etiam triplex illa species munerum ab omnibus, qui ad Christum gressu fidei veniunt, afferatur [ Edit., offeratur], nonne in cordibus recte credentium eadem celebretur [ Edit., celebratur] oblatio? (0106D)Aurum enim de thesauro animi sui promit, qui Christum regem universitatis agnoscit; myrrham offert, qui unigenitum Dei credit veram sibi hominis uniisse naturam; et quodam eum thure veneratur, qui in nullo ipsum a Patre majestatis [ Edit., paternae majestati] imparem confitetur.
XLVI. Sed et beatus Augustinus in homilia ad populum, de die Purificationis sanctae Mariae quam locutus est, de unitate personae Dei et hominis, et de unitate Ecclesiarum Christi, his verbis protestatus est: « Haec igitur prae charitate in Christo scribo, (0107A)quaerens tanquam fratres, et contestans coram Christo et electis angelis, ut Ecclesiarum pax salva servetur, et concordiae charitatisque vinculum indissolubile maneat sacerdotibus Dei, quoniam magnum est pietatis sacramentum, quod manifestum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16), [cum manente illa incommutabilis Verbi essentia, quae ei cum Patre et cum Spiritu sancto intemporalis atque coaeterna est, ita intra virginea viscera Verbum caro sit factum, ut per ineffabile sacramentum uno conceptu, unoque partu secundum veritatem utriusque naturae eadem virgo et ancilla Domini esset et mater]. » Item post pauca in eadem homilia: [ « Licet (0107B)ergo in uno Domino nostro Christo vero Dei atque hominis Filio Verbi et carnis una 774 persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis. » ]
XLVII. Item praefatus Leo in homilia de Passione: « Amplectentes igitur dilectissimi, Christianae [ Ms., Christiani] spei pignus non divellamur a compage corporis Christi, in quo habitat, sicut Apostolus ait, plenitudo divinitatis corporaliter et estis in illo repleti (Coloss. II, 10). Nam cum incorporea sit substantia Dei, quomodo corporaliter in Christo habitat, nisi quia caro nostri generis facta est caro deitatis? »(0107C) XLVIII. Quid dicam? An magis miranda est vel miseranda caecitas perfidiae, quae ex una parte omnipotentiae credit Dei, ex altera derogat. Potuit enim facere ut homo Deum generaret, et non potuit facere ut sibi Filium proprium virgo generaret. Quid enim difficilius est, aut ut homo Deum generaret, aut ut homo proprium Deo Filium generaret? Utraque sunt apud homines impossibilia, sed utraque Deo sunt possibilia. Qui potuit virginem facere matrem Filii Dei, potuit facere filium virginis verum esse Filium Dei (nihil enim est, sicut sanctus Ambrosius ait in libro, quem scripsit de Incarnatione Christi, in Christo imperfectum), quia adoptivus filius ad nobilitatem proprii filii non potest pervenire. An dicendum est (0107D)nobis Christum esse in aliquo imperfectum? Et si Christus adoptivus filius est, ergo imperfectus est, quem tota catholica credit Ecclesia Deum perfectum esse et hominem perfectum. Quomodo enim sola filietate imperfectus est, dum in una persona Deus et homo unus Filius est et unus Christus, et unus omnium in se credentium Salvator? Iterum revertamur ad sanctorum exempla doctorum, et magno testimoniorum pondere infidele caput haereticae pravitatis opprimamus, ut vel sic de somno infidelitatis (0108A)suscitetur, et catholicae fidei interiore mentis oculo lumen aliquantulum attingat.
XLIX. Audiamus testimonium Joannis Chrysostomi de magnificentia Christi Filii Dei. Dicit enim in homilia secunda, ubi Epistolam beati Pauli apostoli ad Hebraeos exposuit: « Tanto, inquit, melior factus est angelis, quanto differentius nomen haereditavit (Hebr. I, 4). In hoc quod dixit factus, pro susceptus intellige, tanquam si diceret, melius est susceptus ab angelis. Et unde hoc asseverat? Ex ipso nomine. Animadvertis, quia solet filii nomen proprietatem cognationis [ Edit., cognitionis] ostendere; et sane, nisi esset proprius filius; proprius autem filius nihil est aliud, quam de ipso genitus. Quomodo potest et hoc amplitudinem honoris asserere? Si (0108B)enim gratia esset filius, non solum differret apud se [ Edit., loco apud se habent: a Patre], sed etiam minor esset ab angelis. Quomodo hoc inquis? Quia et homines justi appellati sunt filii. Proinde nomen filii nisi proprietatem ostendat, non valet ostendere, quia differentia est inter creaturas et conditorem. Adverte itaque quid dixit: Cui angelorum aliquando dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. I, 5)? [Hic quaedam omissa, quae in editis exstant.] Nihil aliud manifestat, nisi quia ex ipsa essentia Patris est genitus. Sicut enim esse dicitur ex praesenti tempore: sic quippe magis de Deo dici conveniat [ Edit., convenit]. Filius, inquit, meus es tu, ego hodie genui te. Quod dictum est, hodie, praesentis est temporis; potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum; (0108C)cum enim nominaverit carnem, jam sine ullo timore pravae suspicionis eloquitur. Etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas hominibus [ Edit., humilibus] communicare dignata est. »
L. Beatus Hieronymus sacrae interpres historiae, et maximus catholicae fidei doctor et defensor in Tractatu, quem in Epistolam beati Pauli ad Ephesios fecit, ita de naturali filiatione Dei Christi et de adoptione nostra disseruit: « Nec non etiam, inquit, hoc inferendum, quod cum praedestinet nos sive 775 praefiniat Deus in adoptionem filiorum per Jesum Christum, tamen non ante filii esse possumus, nisi filii ejus Jesu Christi fidem et intelligentiam recipiamus. Et ille quidem natura Filius est, nos (0108D)vero adoptione. Ille nunquam Filius non fuit, nos antequam essemus, praedestinati sumus, et tunc spiritum adoptionis accepimus, quando credidimus in Filium Dei. »
LI. Sanctus idem quoque scribens de concordia evangelistarum ad Euprepiam inter caetera ad locum: « Haec dicimus, non quo alium Deum, alium hominem esse credamus, et duas personas faciamus in uno Filio Dei, sicut nova haeresis calumniatur; sed unus atque idem Filius Dei et filius hominis esset. (0109A)Quidquid loquitur aliud referimus ad divinam ejus gloriam, aliud ad nostram salutem, pro quibus non copinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit; factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6); et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis » (Joan. I, 14). item de Tractatu sancti ejusdem de Natali Domini: « Hodie verus sol ortus est mundo, hodie in tenebris saeculis lumen egressum est. Deus factus est homo, ut homo fieret Deus. Formam servi Dominus accepit, ut servus verteretur in Domino; coelorum habitator et conditor habitavit in terris, ut homo colonus terrae migraret ad coelos. »
LII. Leporius Gallicanus presbyter in libello, quem de Confessione verae fidei edidit, de unitate personae (0109B)Filii Dei ita disseruit: « Nascitur ergo nobis proprie de Spiritu sancto et Maria semper virgine Deus homo Jesus Christus Filius Dei, ac sic in alterutrum unum fit Verbum et caro, ut manente in sua perfectione naturaliter utraque substantia, sine sui praejudicio et humanitati divina communicent, et divinitati humana participent. Nec alter Deus, alter homo, sed idem ipse Deus, qui et homo; et vicissim homo, qui et Deus Jesus Christus, unus Dei Filius et nuncupetur et vere sit. Et ideo agendum nobis semper est et credendum, ut Deum Jesum Christum Filium Dei Deum verum, quem cum Patre semper, et aequalem Patri ante saecula confitemur, eumdem a tempore susceptae carnis factum Deum hominem non negemus. » Et post pauca: « Sed quia Verbum Deus (0109C)dignanter in hominem suscipiendum [ Al., suscipiendo] descendit, et per susceptionem Dei homo ascendit in Deum Verbum, totus Deus Verbum factus est totus homo. Non enim Deus Pater homo factus est, nec Spiritus sanctus, sed unigenitus Patris. Ideoque una persona accipienda est carnis et Verbi, ut fideliter sine aliqua dubitatione credamus unum eumdemque Dei Filium inseparabilem semper geminae substantiae: etiam gigantem nominatum in diebus carnis suae, et vere semper omnia gessisse quae sunt hominis, et vere semper possedisse quae Dei sunt; quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. » Iterum post aliquanta loco opportuno addidit: « Nos praedicamus Christum et hunc crucifixum; utique Dei virtutem et Dei sapientiam; (0109D)quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Quid enim tam stultum et tam infirmum videtur hominibus incredulis, quam cum audiunt Deum Dei Filium crucifixum? Sed placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes, quia in hoc maxime fides nostra consistit, ut credamus unicum Filium Dei, non adoptivum, sed proprium; non phantasticum, sed verum; non temporarium, (0110A)sed aeternum, pro nobis omnia secundum carnem fuisse perpessum, et non sibi agonizasse, sed nobis; nec propter se, sed propter nos, qui jacebamus, illum ab excelsis misericorditer ad ima venisse. »
776 LIII. Victor quoque Capuae episcopus in explanatione apostolicae sententiae: Qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3): « Verumtamen totus hic locus contra manichaeos facit, ubi dicit, quod et ante Evangelium sic proximum et per prophetas Dei et in sanctis Scripturis; et quod Christus secundum carnem ex David stirpe, id est, Maria virgine sit creatus, secundum quod praedixerat Isaias. Multi filii gratia, hic natura; cujus etiam in carnem nativitas dissimilis caeteris invenitur. Addendo (0110B)secundum carnem et contra Photinum exstinxit et Arium. Si enim secundum carnem factus est, secundum Verbi utique substantiam non est factus; ut sit in omnibus ipse primatum tenens secundum spiritum sanctificationis praedestinatus, ut prior omnibus incorruptibilitatis virtute resurgeret, et viam resurrectionis Dei Filius aperiret, de quibus ipse dicit, quia filii Dei sunt, cum sint filii resurrectionis, non omnium resurgentium, sed ad Christum pertinentium. »
LIV. Sed et Origenes in Tractatu Epistolae ad Romanos libro septimo de proprietate Filii Dei patefecit sensum suum, dicens: « Dat praeterea indicium maximum ingentis erga nos amoris Dei, qui in tantum nos, inquit, dilexit, ut nec proprio Filio pepercerit, (0110C)sed pro nobis omnibus ad passionem tradiderit eum (Rom. VIII, 32). Et ut majore nos admiratione constringeret, addidit sermonem ingentis arcani conscium dicens, quia proprio Filio non pepercit. Dixerat enim superius, quia etiam nos, qui spiritum adoptionis accepimus, Filii Dei sumus (Ibid., 15). Ne ergo communi ista appellatione filiorum, unum aliquem ex his tradidisse putaretur, qui in filios videbantur asciti, addidit, proprio Filio; ut eum, qui solus ex ipso Deo ineffabili nativitate generatur, ostenderet. Pro nobis ergo omnibus tradidit eum. »
LV. Hieronymus quoque in Tractatu ad Ephesios libro secundo dixit: « Potest ergo et hoc dici, ex eo quod Deus Pater Domini nostri Jesu Christi juxta substantiam Pater est, et unigenitus non est adoptione (0110D)Filius, sed natura. Caeterae quoque creaturae paternitatis nomen adoptione meruerunt. Quidquid autem de Patre et Filio dicimus, hoc sciamus dictum esse de Spiritu sancto. Nam et Salvator noster Patrem esse se novit dicens: Fili, dimittuntur tibi peccata (Marc. II, 5). Et: Filia, fides tua te salvam fecit (Matth. IX, 22). Et: Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum (Joan. XIII, 13). Et per Spiritum sanctum justi quique adoptantur in filios. »(0111A)
LVI. Nec non et Ambrosius Mediolanensis urbis archiepiscopus in libro ad Gratianum imperatorem directo sic ait: « Quaeso [ Edit., quaero] autem [cur] non putent subaudiendum et ex superioribus colligendum; ut, quia praemisit solum verum Deum Patrem, subaudiamus etiam Jesum Christum solum verum Deum? Exprimendum enim aliter non fuit, ne duos dicere videretur. Nam neque duos dicimus Deos; et ejusdem cum Patre [divinitatis] Filium confitemur. Itaque quaeramus, qua ratione divinitatis hic putent factam esse distantiam, utrum Deum negent Christum? Sed negare non possunt. Aut [ Edit., An] verum Deum negent? Sed dicant, si verum negant, utrum falsum, an nuncupativum Deum judicent? Nam secundum Scripturas aut verus Deus est, (0111B)aut tantummodo nuncupativus, aut falsus. Verus, ut Pater; nuncupativus, ut sancti; falsus, ut daemones atque simulacra. Dicant igitur qua Filium Dei confessione designent; utrum falso praereptum [ Al., praesumptum] Dei nomen, an vero: Aut quasi nuncupativo inspirationem tantum divinitatis inesse arbitrentur? Falso praereptum nomen non puto quod dicant, ut apertiore se crimine impietatis involvant, ne ut daemoniis et simulacris, ita etiam Christo falsum Dei inditum nomen insinuando se prodant. Si autem ideo Deum putant dictum, quia inspirationem divinitatis habuit, sicut et multi sancti viri (eos enim Scriptura Deos dixit, ad quos 777 sermo fiebat Dei). Ergo non ultra homines eum praeferunt, sed comparandum hominibus arbitrantur, ut hoc eum putent (0111C)esse, quod hominibus ipse donavit. » Item ipse post pauca: « Qui cum legerit [ Edit., legeret] in psalmo secundo dicentem Filio Patrem: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7); adnotavit hodie, non heri, ad aeternitatem divinae generationis referens, quod de carnis assumptione memoratum est. Sancto igitur Spiritu repletus Apostolus, ut illam elideret saevitatem, ait: Heri et hodie ipse est in saecula (Hebr. XIII, 8). Heri, propter aeternitatem; hodie, propter corporis susceptionem. Est ergo Christus, et est semper; qui enim est, semper est. »
LVII. Item quoque in Sermone de Natali Domini: « Audiant qui requirunt quis est qui natus est de Maria? Pariet Filium, inquit angelus, et vocabunt nomen ejus Jesum (Luc. I, 31). Quare Jesum? Apostolus (0111D)dicat: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10). Et tu quid sit Jesus, dolosus cognitor requiris. Omnis jam lingua confitetur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Ibid., 11). Et tu adhuc modo quid sit, nequiter perscrutaris. Audi adhuc quid sit Jesus: Paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Non (0112A)alterius [ Adde, populum] salvum faciet. Unde? A peccatis eorum. Esse Deum, qui peccata donat, si Christianis non credis, crede infidelissime vel Judaeis dicentibus: Cum sis homo, facis teipsum Deum: nemo potest peccata dimittere nisi solus Deus (Joan. X, 33; Marc. II, 7). Illi eum negant Deum, qui cum peccata dimitteret, non credebant. Tu ab eo dimitti credis, et Deum dubitas confiteri. Verbum caro factum est, ut homo caro promoveretur in gloriam Dei, non ut Deus verteretur in carnem, sicut dicit Apostolus: Qui se jungit Domino unus spiritus est. » Quemadmodum idem quoque in altera homilia: « Homo est anima et caro: sic esset Christus Deus et homo: idem Deus, qui homo, et qui Deus idem homo, non confusione naturae, sed unitate personae. (0112B)Denique qui Filius Dei generatione coaeternus semper ex Patre, idem Filius hominis esse coepit ex virgine, ac sic etiam Filii divinitati est addita humanitas, et tamen non est personarum facta quaternitas, sed permanet Trinitas. Non ergo nobis subrepat quorumdam sententia minus attentorum in regulam fidei et in Scripturarum oracula divinarum. Dicunt enim: Qui filius est hominis, factus est Filius Dei; qui vero Filius est Dei, non est factus filius hominis. Hoc quod dicerent, quod verum est non attenderunt, et verum loqui non voluerunt. Quid enim attenderunt, nisi quamdam humanam naturam potuit in melius commutare, in deterius autem divinam non potuit? Hoc verum est. Sed etiam sic idem nequaquam in deterius divinitate mutata, Verbum tamen (0112C)caro factum est. Neque enim ait Evangelium; caro Verbum facta est; sed, Verbum caro factum. Si ergo Verbum Deus, et homo caro, quid est aliud, Verbum factum est caro, nisi qui Deus erat, factus est homo, et pro hoc, quod erat Dei Filius, factus est hominis filius.
LVIII. Athanasius quoque in Expositione fidei suae: « Si quis vero adversus divinas Scripturas docet, alium dicens Filium Dei, et alium qui ex Maria virgine hominem secundum gratiam adoptatum, sicut et nos, quasi essent duo filii, unus secundum naturam, qui ex Deo; et secundum gratiam, qui ex Maria: aut mutatam deitatem in carnem et confusam; aut alienatam, aut passibilem Domini deitatem; aut inadorandam in filii sui carnem, hunc anathematizat (0112D)sancta catholica et apostolica Ecclesia. » LIX. Augustinus quoque in libro De sancta divinitate [ Ita cod. Leg., Trinitate] quarto sic dicit: « Cum autem plenitudo temporis venit, missa est, non ut impleret angelos, nec ut esset angelus, nisi in quantum consilium Patris annuntiabat, quod et ipsius erat; nec ut esset cum hominibus, aut in hominibus; hoc enim antea 778 in patribus et prophetis. Sed (0113A)ut ipsum Verbum caro fieret, id est, homo fieret. » Idem etiam in expositione Evangelii Joannis in homilia septima sic dicit: « Perhibuit Joannes testimonium, quia vidit. Quale testimonium perhibuit? quia ipse est Filius Dei (Joan. I, 34). Oportebat ergo ut ille baptizaret, qui est Filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filii ministri sunt unici. Unicus habet potestatem, adoptati ministerium. »
LX. Beatus Augustinus in homilia de octava S. Paschae: « Si quis mihi ministraverit, honorificabit cum Pater meus (Joan. XII, 26). Quo honore, nisi ut sit cum Filio ejus? Quod enim superius ait: Ubi ego sum, illic et minister meus erit; hoc intelligitur exposuisse, cum dicit: Honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem honorem accipere poterit adoptatus, (0113B)quam ut sit, ubi est unicus? » LXI. Item beatus Athanasius in epistola ad Potamium episcopum inter caetera: « Quaero itaque abs te, quisquis hujus es scrutator arcani, quomodo Deus ex nihilo cuncta condiderit; quomodo una hominis costa integrum hominem fecerit; qualiter et Aegyptiorum aquas in sanguinem verterit; quomodo de durissima petra liquida fluenta produxerit; qua ratione ille ipse, quem creaturam putas, caro sit factus ex virgine? Quomodo potuit de quinque panibus quinque millia hominum saturare, vel ad discipulos cum corpore clausis foribus introire? Aut si fateris et intelligentiae tuae vires excedere, et credenda esse potius quam explicanda concedis; quid inveniri iniquius potest, quam simpliciter me credere nolle quod (0113C)lego, et praesumptive credere velle quod non lego? »
LXII. Item in epistola sancti Gregorii Nazianzeni ad Clidonium directa: « Si quis ex operum perfectione, aut post baptismum, aut post resurrectionem a mortuis redemptum adoptione dicit Dei Filium meruisse, sicut gentiles ex inscriptione introducunt, anathema sit.
LXIII. Sanctus ac venerabilis Pater Capreolus Carthaginensis urbis episcopus in epistola ad Vitalem et Constantium rescripta: « Quod enim ait, ascendo ad Patrem meum, pertinere quidem videtur ad Unigenitum Filium: quod autem ait, ad Deum meum, pertinere videtur ad hominem factum. Sed in Christo Jesu nec homo creatus potest dici, nec Filius, nec unigenitus Deus negari homo poterit natus. Atque (0113D)ideo nec Dei tantum nec hominis tantum vox ista esse convincitur, quam Deus et homo unus atque unicus ipse Filius ad suos discipulos perferendam inseparabili omnino atque indivisibili mandavit affectu. »
LXIV. Beatus Augustinus: « Nullus sanctorum, (0114A)qualibet praestantia gratiae, unigeniti nomen accepit, ut quod est ipsum Dei Verbum ante saecula, hoc simul cum assumpto homine diceretur. Singularis ergo est illa susceptio, nec hominibus sanctis aliquibus, quantalibet sapientia ac sanctitate praestantibus, ullo modo potest esse communis. » Certum est itaque sanctorum Patrum sententiam Scripturis coelestibus convenire, quae manifestissime contestatur [ Forte, contestantur], et divinitus inspirante proclamant nobis, idem omnibus adoptivis partem cognoscendae atque sapiendae divinitatis, prout voluntas donaverit largitoris, infundi per gratiam; Christo vero, id est, animae ejus plenam totius divinitatis inesse notitiam.
779 LXV. Item Ambrosius: « Filium enim (0114B)suum proprium et de sua natura Pater genuit, et de natura virginis fecit. Quidquid autem fecit, cooperante Spiritu sancto fecit. Filium ergo suum solus quidem Pater genuit, sed non solus fecit. In Filio enim genito solius est aeterna generatio Patris; et in eodem Filio facto una totius est operatio Trinitatis. » Idem in eodem libro,: Paritura ergo Deum [ Edit., Dominum] virgo Maria, sancto in se Spiritu descendente, et virtute Altissimi cooperante concepit. Ac per hoc intelligis quod Domini Salvatorisque nostri inde est origo, unde conceptus; et cum descendente in virginem totius virginitatis [ Edit., divinitatis] plenitudine natus sit, filius esse hominis non poterat, nisi prius Dei Filius fuisset; et ideo [missus] ad annuntiandam sacri ortus nativitatem (0114C)angelus Dei cum sacramento [ Edit., sacramentum] conceptionis ante dixisset, partui nomen imposuit dicens: « Ideo et quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35): hoc est, illius Filius nuncupabitur, quod generante et generatur [ Edit., quo generante est generatus]. Dei ergo Filius Jesus Christus; quia et a divinitate [genitus et a divinitate] conceptus, si autem Dei Filius, ergo indubitanter Deus. » Idem ipse in libro tertio: « Ex quibus enim Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Eum scilicet ex illis Christum natum ait secundum carnem, qui sit super omnia Deus. Christum utique secundum carnem natum ex illis non (0114D)negas; sed idem, qui ex illis natus est, Deus est. Quid circuis, quid tergiversaris? Christum ex Israel natum secundum carnem Deum esse Apostolus dicit; tu doce, quando non fuerit. Ex quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia Deus. » Idem in eodem libro: « De Deo autem ac Domino (0115A)nostro Jesu Christo cum dicitur: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula; et res statim probatur in verbo, et verbi res demonstratur in nomine, quia Dei nomen in Dei Filio non significatio est adoptionis indultae, sed veritas proprietasque naturae. » In homilia beati Joannis evangelistae: « Ad mensuram quippe dat multis filiis, sed non ad mensuram accipit unicus Filius, quia sic est verus homo, ut et verus sit Deus. »
LXVI. Beatus Cassianus in libro de Incarnatione Domini: « Et ideo descendit Verbum Filius, adest majestas Spiritus sancti, virtus obumbrat Patris: utique ut in sacramento sacrae conceptionis [omnis] esset cooperatio Trinitatis. Ideo, inquit, et quod nascetur in te [Edit., ex te] sanctum vocabitur Filius (0115B)Dei (Luc. I). Bene addidit, ideo, ut ostenderet scilicet, ideo haec secutura, quia fuerant illa praemissa: et quia Deus supervenisset in conceptione, ideo Deus futurus [ Ms., facturus] esset in partu. Rationem ergo tantae rei puellae reddidit nescienti, dicens utique quia Spiritus sanctus superveniat [ Edit., superveniet], et quia virtus Altissimi obumbrabit, ideo et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Hoc est dicere: Ne ignores, inquit, hunc tantae rei apparatum [hoc tanti mysterii sacramentum], ideo in te tota veniet majestas, quia ex te nascetur verus Filius Dei. Quid hic ultra ambigi potest, quid amplius dici? Deum dixit superventurum, Filium Dei nasciturum. » Idem in eodem: « Quid ergo ait Petrus? Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). (0115C)Dic mihi quaeso, haeretice, quis ille fuerit, cui Petrus ita respondit? Negare non potes Christum fuisse. Interrogo ergo, Christum quem vocas? Hominem an Deum? Hominem utique absque dubio; hinc enim omnis tua haeresis, quia negas hunc Christum verum Filium Dei . . . . . Quid ergo ad haec respondit Petrus? Tu es, inquit, Filius Dei vivi. Christum hunc, quem tu hominis tantum Filium asseris, ille testatur Filium Dei. Cui vis credamus, tibi an Petro? Opinor, non es tam impudens, ut praeponere te audeas primo apostolorum. Sed quid est, quod non audeas 780 qui Dei Filium negare potuisti? Tu es ergo, inquit, Christus Filius Dei vivi. Nunquid hoc ambigui aut obscuri aliquid in se habet? Simplex est et aperta confessio, Christum Dei Filium praedicare [ Edit., (0115D)praedicat]. » Quod si tu consueto more diverticula latendi quaerens dicis, hoc usurpative vel adoptive dici, quid dicturus es de altero multorum simul attestantium atque etiam clamantium testimonio dicentium: Vere Filius Dei es tu (Matth. XIV, 33)? Hominem videlicet, quem praesentem viderunt, demonstrantes. Quid etiam centurioni respondes, qui videlicet hominem Christum mori videns in cruce clamavit dicens: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII, 54). Et utique iste nihil de divinitatis ejus (0116A)arcano sciebat, sed tantum quod mori posse videbat, Filium Dei testatur.
LXVII. De sermone sancti Augustini: « Quid sibi velit et quomodo accipiendum sit, quod Dominus ait, Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet (Joan. XIV, 12), non est facile comprehendere. Et cum hoc ad intelligendum difficillimum sit, adjecit aliud difficillius: et majora horum faciet. [Quid est hoc?] Qui faceret opera, quae Christus fecit, non inveniebamus; qui etiam majora faciet, inventuri sumus? Sed dixeramus sermone pristino, quia majus fuit umbrae suae transitu, quod [discipuli fecerunt, quam fimbriae suae tactu, quod] ipse Dominus fecit sanare languentes: et quia plures apostolis, quam ipso per os proprium praedicante Domino, (0116B)crediderunt, ut haec viderentur opera [intelligenda] esse majora; non quo major esset magistro discipulus, vel Domino servus, vel adoptatus Unigenito, vel homo Deo; sed quod per illos ipse dignaretur eadem majora facere, qui dicit eis alio loco: Sine me nihil potestis facere » (Joan. XV, 5).
LXVIII. Ejusdem in Sermone XXI « Post promissionem Spiritus sancti ne quisquam putaret quod ita eum Dominus daturus fuerat, velut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adjecit atque ait: Non relinquam vos orphanos, venio ad vos (Joan. XIV, 18). Orphani pupilli sunt; illud enim Graecum ejusdem rei nomen est, hoc Latinum. Nam et in psalmo, ubi legimus: Pupillo tu eris adjutor (Psal. X, 14), Graecus habet orphano. Quamvis ergo (0116C)nos Filius Dei suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos voluerit habere per gratiam, qui ejus Pater est per naturam [ Ms., paternarum]: tamen etiam ipse erga nos paternum quodammodo demonstrat affectum, cum dicit: Non derelinquam vos orphanos, veniam ad vos. Hinc est quod etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet hora, ut auferatur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt filii sponsi » (Matth. IX, 15).
LXIX. Videtur enim hujus haeresis esse causam in animo errantium, quod putant hi qui asserunt Christum adoptivum esse, unum esse assumpsisse aliquid et adoptasse: de quo errore in suo loco satis respondimus; et unum aestimant gratiam et adoptionem, (0116D)cum legitur Apostolum dicere: Gratia Dei pro omnibus gustavit mortem (Hebr. II, 9). Tamen non dixit Apostolus, adoptione pro omnibus gustavit mortem, quia longe aliud est gratia [ Ms., gloria] multis in locis, et adoptio. Praevenit enim aliquibus in locis adoptionem, sicut nos cum essemus filii irae secundum naturam, fecit nos gratia Dei filios Dei per adoptionem. Praecessit nos gratia, ut essemus adoptivi; Christus vero non fuit ante homo factus, et post per gratiam adoptivus Filius Dei; sed mox in utero virginis Deus verus et Deus homo (0117A)conceptus est; et de utero virginis Deus verus et homo verus natus, sicut sanctus Augustinus in libro, quem Enchiridion illi placuit nominare, apertissime testatur, dicens: « Hic omnino granditer et evidenter Dei gratia commendatur. Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae bona voluntas, cujus boni propositi studium, quae bona opera praecesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo? Nunquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est, cum singulariter promereretur 781 Deum? Nempe ex quo homo esse coepit, non aliud coepit esse, quam Dei Filius, et hoc unicus; et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro (0117B)factum est, utique Deus: ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Unde naturae humanae tanta gloria, nullis praecedentibus meritis, sine dubitatione gratuita, nisi quia magna hic et sola Dei gratia, fideliter et sobrie considerantibus evidenter ostenditur, ut intelligant homines per eamdem gratiam se justificari a peccatis, per quam factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum. »
LXX. Non eum ante dixit vel conceptum vel natum, et tunc per gratiam adoptionem accepisse, ut Filius Dei esset; sed mox in ipso conceptu et in ipso partu Deum esse verum et hominem verum natum, et Filium Deum [ Forte, Dei] verum, et hoc unicum. (0117C)Quare unicum, si adoptivus est, sicut et nos? Utique quia majore proprietate Filius est Dei, quam nos, qui sumus praeveniente gratia adoptivi Filii Dei. Mox idem Pater in eodem capitulo subsecutus ait: « Sic et ejus matrem angelus salutavit, quando ei futurum nuntiavit hunc partum: Ave, inquit, gratia plena. Et paulo post: Invenisti, ait, gratiam apud Deum (Luc. I, 28, 30). Et quidem gratia plena, et invenisse gratiam apud Deum dicitur, ut Domini sui, imo Domini omnium mater esset. De ipso autem Christo Joannes evangelista cum dixisset: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Quod (0117D)ait: Verbum caro factum est, hoc est plenum gratiae. Quod ait: Gloriam unigeniti a Patre, hoc plenum est veritatis. Veritas quippe ipsa unigenitus Dei Filius non gratia, sed natura. Gratia suscipit hominem tanta unitate personae, ut idem ipse esset etiam hominis Filius. Idem namque Jesus Christus Filius Dei unigenitus, idem unicus Dominus noster natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria. Et utique Spiritus sanctus Dei donum est, quod quidem et ipsum est aequale donanti; et ideo Deus est etiam Spiritus sanctus, Patre Filioque non minor. Ex hoc ergo, quod de Spiritu sancto est secundum hominem nativitas Christi, quid aliud quam ipsa gratia demonstratur. Cum enim virgo quaesivisset ab angelo, (0118A)quomodo fieret quod ei nuntiabat, quandoquidem illa virum non cognosceret, respondit angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei » (Luc. I, 35). Et post pauca in eodem capitulo - « Proinde, sicut confitemur, Dominus noster Jesus Christus, qui de Deo Deus, homo autem natus est de Spiritu sancto et virgine Maria, utraque substantia, divina scilicet atque humana; Filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus. » Mox subsequenter de eadem gratia secutus ait: « Ac sic in naturae humanae susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, quae nullum peccatum possit admittere: quae gratia propterea per Spiritum sanctum (0118B)fuerat significanda, quia ipse proprie sic est Deus, ut dicatur etiam Dei donum. »
LXXI. Igitur si sancti [ Forte, sanctus] Spiritus, ut iste sanctissimus Pater protestatur, Dei donum est, et de hoc dono ex Maria virgine natus est Dominus noster Jesus Christus, quem Apostolus gratiam Dei non dubitavit nominare, unde hic adoptio potest accedere, dum ille conceptus de Deo in Deum proficiebat? Cum Deus est Spiritus sanctus, una haec [ Forte supplendum in] sancta Trinitate persona aequalis et consubstantialis Patri et Filio per omnia. Nec aliquid ante fuit homo ille, antequam Deus, ut adoptari possit in Dei Filium: veluti nos ante fuimus filii irae, gratia divina praeveniente facti sumus per adoptionem filii Dei; sed iste statim Dei Filius conceptus (0118C)est in utraque natura, sicut evidentissime iste praefatus doctor testatus est; ut certissime intelligatur non omnia adoptari in Filium quae per gratiam adveniant, nec idem esse gratiam et adoptionem per omnia. Nam quilibet homo duos habens filios unum potest per gratiam sibi facere haeredem; non tamen adoptivum potest eum facere in filium, qui 782 naturalis est ei filius. Sanctus itaque David multos habuit naturales filios, sed tantummodo Salomonem singulari gratia fecit sibi haeredem regni, non per adoptionem filium, quia proprius ei exstitit filius. Item potest quilibet homo unum habere proprium filium, et hunc unigenitum; plures vero per adoptionem filios habere potest: illum unum, qui est unigenitus et unicus, haeredem (0118D)sibi faciens quadam naturali directione et gratia, nulla vero adoptione, sicut caeteros. Ita omnipotens Pater Dominum nostrum Jesum Christum unicum habet Filium et unigenitum, haeredem proprium, ad quem dictum est - Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Nos vero cohaeredes unigenito suo fecit, sicut ait Apostolus: Haeredes Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Dicit itaque Apostolus et in alio loco: Gratia enim Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus nobis (II Cor. XIII, 13). Evidentissime itaque in hoc loco personae sanctae (0119A)Trinitatis assignavit [ Leg. forte designantur]; gratiam vero Filii personae adjunxit, et charitatem personae Patris assignavit, et communicationem Spiritui sancto delegavit. Si propter gratiam isti putant Deum hominem secundum humanitatem esse adoptivum; et Apostolus gratiam Filii personae assignavit, tum Filii personae ille homo, qui de virgine natus est, adoptivus est. Et quis hoc audet dicere vel credere? Igitur nec propter assumptionem [assumptionis] gratiam potest Filius virginis adoptivus esse. Quid igitur tenendum est, nisi ut omnino proprius sit Filius Deo Patri in utraque natura? Sicut Deus verus est, qui natus ex virgine; ita et verus Filius sit Deo Patri in utraque natura, humana similiter et divina.(0120A)
LXXII. Item beatus Augustinus in homilia quadam Christum autem non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem totum altissimum Deum verae fidei confitetur. Mater enim Sion dicet homo et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Et revera, quis eum Altissimum audeat denegare. Item ipse in Expositione super Joannem: « Nullus sanctorum qualibet praestantia gratiae unigeniti nomen accepit, ut quod est ipsum Dei Verbum ante saecula, hoc simul cum assumpto homine diceretur et vere esset. Singularis ergo illa susceptio nec cum hominibus sanctis, quantalibet sapientia ac sanctitate praestantibus, ullo modo potest esse communis. »