LIBER PRIMUS.
recensere206
I.
Timotheus minimus servorum Dei, Ecclesiae catholicae toto orbe diffusae gratia tibi et pax a Deo Patre nostro et Christo Jesu Domino nostro cum Spiritu sancto. Amen. Inter caeteros graves atque mortiferos exitialis pestilentiae morbos quos tibi antiquissimus ille ac fetidissimus serpens gravissima lethiferae aemulationis invidia et teterrimo illo virosi oris spiritu inhalat, nescio an ulla te acerbior animarum infidelium pestis et tetrior filiorum tuorum labes conficiat quam quod plerique ex tuis parum existimant si in hac vita rebus sibi ad opus sanctum a Deo traditis sine fructu misericordiae atque humanitatis incumbant, nisi avaritiam, id est, idolatriae servitutem (Coloss. III, 5). etiam in futura post mortem tempora extendant.
207 Circumspicis fortasse et circumspectas qui isti ex tuis sint quos appellem. Non longa tibi inquisitione opus est ad inveniendum. Omnes, inquam, omnes pene hoc sunt quod loquor. Abiit quippe illa egregia ac supereminens dudum primitivae plebis tuae beatitudo, qua omnes Christum agnoscentes, caducas rerum mundialium facultates in sempiternas coelestium possessionum opes conferebant, mutantes sensum praesentium in praeclaram spem futurorum, immortales divitias praesenti paupertatis ambitu ementes. At nunc pro his omnibus avaritia, cupiditas, rapina, quaeque his sociae et quasi germana unitate conjunctae sunt, invidiae, inimicitiae, crudelitates, luxuriae, impudicitiae, proditiones, quia superiora illa istorum usibus militant, successerunt: ac sic nescio quomodo pugnante contra temetipsam tua felicitate, quantum tibi auctum est populorum, tantum pene vitiorum; quantum tibi copiae accessit, tantum disciplinae recessit; et prosperitas venit quaestuum cum magno fenore detrimentorum. Multiplicatis enim fidei populis, fides imminuta est; et crescentibus filiis suis, mater aegrotat; factaque es, Ecclesia, profectu tuae fecunditatis infirmior atque accessu relabens et quasi viribus minus valida. Diffudisti siquidem per omnem mundum religiosi nominis membra religionis vim non habentia: ac sic esse coepisti turbis opulens, fide pauper; quanto ditior multitudine, tanto egentior devotione; largior corpore, angustior mente; eademque, ut ita dixerim, et in te major et in te minor, novo pene et inaudito genere processus et recessus crescens simul et decrescens. Ubi enim est illa nunc eximia forma tua et totius corporis pulchritudo? Ubi illud de vivis virtutibus tuis divinorum apicum testimonium dicens: Multitudinis autem
208 credentium erat cor unum et anima una, et nemo quisquam ex eo quod possidebat suum esse dicebat (Act. IV, 32)? cujus tu nunc, o dolor ac lamentatio, lectionem tantum habes, virtutem non habes, cuique scientia tantum interes, conscientia abes. Maxima quippe nunc filiorum tuorum portio mortiferarum rerum negotiatrix est, propolisque et cauponibus similis terrenis, immo tartareis, perituris simul atque perdentibus studet nundinis. Lucro enim pecuniae damnum vitae ementes, ut acquirant quae non sunt sua, prodigunt quae sunt sua, mandantes terrae thesauros luctuosos, haeredibus breve gaudium, auctoribus longum moerorem allaturos, fraudantes usu rerum praesentium tam alios quam se ipsos, condentes profundis specubus infernas opes, simul pecuniam suam ac spem suam infodientes, secundum illud scilicet Domini nostri dictum quo ait: Ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 2). Invident itaque saluti suae, animasque proprias quae vocantur ad coelum, terrenis ponderibus in terram premunt. Mens enim thesaurizantis thesaurum suum sequitur, et quasi in naturam terrestris substantiae demutatur: nec solum nunc, sed etiam in futuro atque perpetuo. Nam cum, ut scriptum est, ante hominem vita pariter ac mors sint, et ad quod vult manum porrigat (Eccli. XV, 18); necesse est ea unusquisque hominum in aeternitate possideat quae hic quasi manu sua ipse pervaserit, voluntatique ac sententiae suae deditus, his in futuro adhaereat conditione quibus hic adhaesit affectu.
II.
Sed videlicet immunes se ab hoc piaculo quidam putant, qui fortasse aurum ac facultates suas in terra non habent, et tamen ubicunque abstrusas habent. Nemo se ridiculis opinionibus fallat. Quicunque augendis opibus terrena cupiditate famulantur, aurum terrae semper infodiunt.
209 Hoc est enim illud quod Salvator in Evangelio docet dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra (Matth. VI, 19). Et iterum: Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo (Ibid., 20). Intelligi juxta carnalem auditum ista non possunt. Nunquid enim aut omnes mali in terra corporales thesauros suos, aut omnes boni in coelo locant? Non utique. Et ideo effectus spiritalium rerum atque virtutes vis sacrae locutionis expressit. Scilicet ut quia cupiditati et avaritiae terrena atque tartarea, misericordiae autem ac largitati coelestia ac sempiterna debentur; idcirco diversitas terreni et coelestis thesauri posita est: ut qui cupiditati et avaritiae thesaurizarent, in inferno se opes locare cognoscerent; qui vero misericordiae et humanitati, coelestes se thesauros praeparare gauderent. Loca itaque thesaurorum de meritis thesaurizantium nominavit. Ibi enim dicuntur esse jam thesauri, ubi sunt thesaurizantes futuri.
III.
Sed austera forsitan videatur esse sententia cunctos aequaliter ad perfectionem vocans et una omnes lege compellans, cum utique non sit universorum una conditio. Rectissime quidem dici ad ista poterat, quod cum omnes perpetuo velint vivere, omnes id agere deberent ut vitam participare possint: quia inconsultissimum ac stultissimum est id, quosdam agere ut quod affectu ac voto volunt, id ipsum re atque actu nolle videantur. Sed tamen videamus eam maxime Christianorum, id est, filiorum tuorum partem quae certis rerum impedimentis et inexpugnabilibus, ut putat, necessitudinum vinculis a perfectione revocatur. Ac primum in hac parte, illi, opinor, sunt qui ad quaerendas pecunias et ampliandas latissime opes compelli se pignorum cura et quasi violento filiorum amore causantur.
210 Quasi vero quicunque patres sunt, nequaquam aut possint aut debeant omnino esse nisi divites, et amare filios suos sine opum multiplicatione non valeant; aut vero virtus ac medullae affectuum avaritia et cupiditates sint: quia scilicet, ut illi putant, sicut corpus sine medulla, sic amor sine cupiditate esse non possit. Quod si ita est, omnis absque dubio pietas, mali causa est; neque in ea sensus sunt bonorum affectuum, sed incentiva vitiorum. Et ubi illud erit sacrum divinae auctoritatis oraculum: Pietas ad omnia utilis est (I Tim. IV, 8)? Hoc enim modo non solum non ad omnia utilis, sed pene in omnibus insalubris. Si enim generatrix cupiditatum est, plus in se multo malorum continet quam bonorum, secundum illud Scripturae sacrae: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Itaque si radix malorum omnium est cupiditas, atque haec pietatis matrice gignitur et quasi viroso ejusdem lacte nutritur, non tam cupiditas reprehendenda quae ex pietate parente nascitur, quam ipsa pietas ex qua talis filia procreatur. Quo fit ut si tam pestilens est pietas ac tam nocens, nec amare expediat nec amari: quia nec parentes amorem debent appetere sibi noxium, nec desiderare filii parentibus obfuturum. Quamvis ille non parentibus tantum, sed etiam filiis morbum ferat: quia et illis gravis est qui perniciosas pariunt haereditates, et illis qui inter improbissimum quaestum improbi educantur haeredes. Et hinc est quod pene omnes parentibus suis filii non magis in patrimonia quam in vitia succedunt, nec magis facultates paternas sumunt quam pravitates: ac sic transeuntes semper in mores patrum, ante eorum incipiunt nequitiam quam substantiam possidere. Bona enim parentum nonnisi mortuis eis possident; viventibus autem adhuc et valentibus, mores:
211 ac sic priusquam in dominio suo habere incipiant res paternas, habent in animis ipsos patres; et antequam habeant illa quae falso dicuntur bona, habent illa quae vere probantur mala. IV. Quid ergo? cum haec ita sint, interdicere forsan parentibus filiorum videor affectum? Minime. Quid enim tam ferum, tam inhumanum, tam legi aemulum, quam si non amandos dicamus filios, qui amandos fatemur inimicos? aut si affectum quem natura praestat prohibeamus, qui etiam eum quem natura prohihet impendimus? aut si charitatem mentis extorqueamus quam habet, qui etiam illam ei conamur inserere quam non habet? Non ita est. Non solum enim amandos dicimus filios, sed praecipue ac super omnia amandos, nec quidquam his omnino anteponendum, nisi Deum solum. Nam et hoc est praecipue amare, illum filiis anteponere quem non expediat omnino postponere. Quid est ergo, aut quomodo amandos dicimus filios? Quo absque dubio, nisi quo Deus ipse constituit? Neque enim est ullus melior filiorum amor quam quem ille docuit qui ipsos filios dedit. Neque possunt pignora melius amari quam si in eo ipso a quo data sunt amentur. Quomodo igitur Deus amari filios jusserit, non dico ego. Dicat sermo ipse divinus, qui ad patres omnes generaliter ita loquitur: Ut tradat mandata Dei filiis suis, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei sui, et mandata ejus exquirant (Psalm. LXXVII, 7). Alibi quoque: Et vos, inquit, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini (Ephes. VI, 4). Videtis quas parari opes a parentibus filiis Deus jubeat, non pecuniarios thesauros nec graves metallo aureo saccos, habentes quidem multum ponderis, sed plus tamen iniquitatis;
212 non superbas ac praeeminentes excelsis urbibus domos; non supra humanos visus elata culmina, nec inserta nubibus aerio habitatore fastigia; non denique fundos interminabiles et notitiam sui possessoris excedentes, qui consortes pati indignum aestiment, et vicinitatem injuriam putent. Non ergo haec Deus praecipit, nec in servilia terrenae procurationis officia curam patriae pietatis extendit. Pauca sunt quae mandat, sed salutaria; expedita, sed sancta; praecepto parva, sed fructu grandia; scripto brevia, sed beatitudine sempiterna. Parentes enim, inquit, nolite ad indignationem provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini (Ibid.): ut ponant scilicet, sicut propheta dixit, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei sui, et mandata ejus exquirant (Psalm. LXXVII, 7). En quales divitias Deus diligit, en quas parari imperat facultates, fidem scilicet ac timorem Dei, modestiam, sanctimoniam, disciplinam, non caduca. Praeclara utique. Cum enim Deus vivorum sit, non mortuorum (Matth. XXII, 32), recte illa parari filiis jussit per quae in aeternum viverent, non per quae in aeternitate morerentur. Nemo enim dubitat omnibus ferme malis et infidelibus divitias mundiales causam mortis magis esse quam vitae, secundum illud quod Deus dicit: Quam difficile hi qui pecunias habent introibunt in regna coelorum (Luc. XVIII, 24)! Et iterum: Facilius est, inquit, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum (Ibid., 25). Unde et illud est quod specialiter jubet dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; thesaurizate autem vobis thesauros in coelo (Matth. VI, 19, 20). Superioribus ac sequentibus dictis duo thesaurorum genera monstrantur; unum scilicet
213 quo filiis thesaurizent patres, aliud quo sibi. Filiis quomodo? Ut erudiant illos officio ac timore divino. Sibi quomodo? Ut thesaurizent sibi thesauros in coelo, Mirifice scilicet: ut quia pecunia caduca est, disciplina immortalis, et omnes fere parentes plus amant filios quam seipsos, sibi conferant bona caduca, filiis sempiterna; ac sic et pietati suae consulant et saluti, cum duplici atque immortali bono et per ea quae aeterna sunt aeternos esse filios suos faciant, et ad conquirendam sibi beatitudinem ea quae naturaliter caduca sunt bonis operibus in aeterna convertant. Quid ergo aestuas, paterna pietas? Quid ad conquirenda terrena et peritura distenderis? Nihil majus praestare filiis potes quam si hoc bonum per te habeant quod nunquam penitus amittant. Non necesse est ergo ut filio tuo terrenos thesauros recondas. Nulla re eum facies ditiorem quam si ipsum filium tuum thesaurum Dei feceris. V. Quanquam haec licet se ita habeant et sint vera ac saluberrima, tamen non ita dicam quasi filios bonis et facultatibus paternis penitus excludam. Sed de hoc postea disputabimus. Interim quia reos se quidam futuros non putant, si substantias suas non ad Evangelii honorem, non ad salutem suam, non ad ullum officium Dei conferant, sed pro libidine et infidelitate quibuscunque haeredibus passim vel irreligiosis vel locupletibus impia et paganica sollicitudine transcribant; videamus breviter vel a quo sint datae facultates ipsae, vel ob quid datae; ut cum et auctorem et causam datae rei ostenderimus, facilius et ad quem referenda et in quem usum conferenda sit approbare possimus. Omnem substantiam mundialem divino cunctis munere dari nullus homo, ut reor, ambigit, qui modo in hominum numerum referri potest. Nisi forte quis tantae sit insipientiae,
214 ut cum humano generi mundus ipse a Deo datus sit, ea quae in mundo sunt non a Deo hominibus data arbitretur. Igitur si omnia omnibus Deus tribuit, nemini dubium est quod ea quae Dei dono accepimus, ad Dei cultum referre debeamus et in ejus opere consumere quae ejusdem sumpsimus largitate. Hoc est enim agnoscere munus Dei et divinis beneficiis bene uti, ut datis suis illum honores a quo data ipsa acceperis; quod quidem etiam humanarum rerum exempla docent. Si enim usus rerum aliquarum cuipiam homini alterius hominis beneficio ac largitate tribuatur, isque immemor illius a quo fructum rerum indeptus est, avertere ab eo ipso proprietatem praestitae rei atque alienare conetur; nonne ingratissimus omnium atque infidelissimus judicetur, qui oblitus scilicet hominis benefici ac liberalissimi, spoliare illum jure dominii sui velit qui eum ipsum usus possessione ditaverit? Et nos itaque usum tantum earum rerum accepimus quas tenemus: commodatis enim a Deo facultatibus utimur, et quasi precarii possessores sumus. Denique egredientes e mundo isto velimus nolimus hic cuncta relinquimus. Cur ergo cum possessores tantum usufructuarii simus, quod nobiscum auferre non possumus, avertere a proprietate Domini atque alienare tentamus? Cur non bona fide datis a Deo resculis utimur? Tenuimus quoad licuit, tenuimus quoad permisit ille qui praestitit. Quid rectius, quid honestius, quam ut ubi res abeo discedit qui usum habuit, revertatur ad eum possessio qui utendam concessit? Denique etiam ipsae hoc Dei voces per linguas litterarum sacrarum jubent, dicentes quotidie ad unumquemque nostrum: Honora Dominum de tua substantia (Prov. III, 9). Et alibi: Redde, inquit, debitum tuum (Eccli. IV, 8). Quam pius est et indulgens
215 Dominus Deus noster, invitans nos ad erogandam terrenae substantiae facultatem! Honora, inquit, Dominum de tua substantia. Cum totum suum sit quod ab eo accepimus, nostrum esse dicit ut demus; ideo scilicet nostram appellans proprietatem possessionis, ut major sit merces operantis: quia plus fructuum necesse est largitor habeat, ubi de suo videtur esse largitio. VI. Sed tamen ne hoc ipso humana mens insolesceret quod substantiam hanc Dominus nostram esse dixisset, adjecit: Redde debitum tuum: hoc est, ut quem devotio non inliceret ad largiendum, necessitas cogeret ad exsolvendum; et quem ad opus sanctum fides sua ipsa non retraheret, saltem necessitas coarctaret. Prius ergo ait: Honora Dominum de tua substantia. Deinde: Redde, inquit, debitum tuum. Hoc est dicere: Si devotus es, da quasi tuum; si indevotus, redde quasi non tuum. Bene itaque posuit et dandi voluntatem et solvendi necessitatem. Hoc est utique dicere omni homini: Ad opus sanctum et hortatione invitaris et exactione constringeris. Da, si vis; redde si non vis. Apostolus quoque id ipsum monens, divitibus praecipit: Ne superbe sapiant, neque sperent in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis, inquit, omnia ad fruendum in voluntate operum bonorum (I Tim. VI, 17). Uno dicto utrumque docuit, hoc est, et qui daret divitias, et cur daret. Dicens enim sperandum a Deo qui praestat omnia, ostendit a Deo divites fieri. Addens autem in voluntate operum bonorum, docet id ipsum quod dixit a Deo tribui, propter bona tantum opera praestari. Praestat enim, inquit, omnia in voluntate operum bonorum; hoc est, ad hoc facit homines substantia esse locupletes ut bona operatione sint divites; id est, ut commutent divitias quas acceperunt,
216 et facultates ipsas in bonis operibus collocantes, Dei opes quas habent in hoc saeculo temporarias, bene utendo faciant sempiternas, ac sic agnoscentes munera Dei, duplici bono gaudeant; cum qui sunt divites in hoc saeculo, esse quoque divites mereantur in coelo. VII. Sic ergo habendae sunt divitiae, sic petendae, sic tenendae, sic propagandae. Alioqui inaestimabile malum est bonis a Deo datis non bene uti. Avaro enim, inquit Scriptura sacra, nihil est scelestius (Eccli. X, 9): et pessimum ac feralissimum morbi genus, divitiae conservatae in malum domini sui (Eccle. V, 12). Verum est. Quid enim pejus, aut quid miserius, quam si quis praesentia bona in mala futura convertat, et quae ad hoc a Deo data sunt ut pararetur ex eis vitae beatitudo perpetua, per haec ipsa quaeratur mors ac damnatio sempiterna? In quo et illud considerandum est, quod si servatae divitiae ad malum hominis conservantur, quanto utique ad majus malum coacervantur? Quotus enim quisque nunc divitum tantae est continentiae qui opes custodire contentus, accumulare jam nolit? O miseria temporis et ecclesiasticae plebis, ad quid redacta est! ubi cum scriptum sit quod servare opes genus sit magni criminis, non augere jam genus putatur esse virtutis. Ergo, ut supra diximus, quomodo se quidam reos omnino non putant, si nec in morte sibimet per dispensationem substantiae consuluerint, cum etiam ex hoc rei sint quod usque ad mortem cuncta servaverint? Aut quomodo rei non erunt qui facultates suas ad quoscunque homines infidelissima vanitate transmiserint, cum etiam illi rei futuri sint qui non seipsos in vita ista aliqua ob honorem Dei rerum suarum parte privaverint? ostendente id ipsum etiam per Apostolum suum Domino nostro atque dicente: Agite nunc, divites, plorate in miseriis
217 quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizatis in novissimis diebus (Jac. V, 1-3). Praeter illam quae in mysterio latens major est multo ac terribilior divinorum verborum severitatem, sufficere ad metum ac tremorem omnibus puto illa quae prompta sunt. Ad divites enim peculiariter loquitur. Plangere eos praecipit, mala futura nuntiat, ignem perpetuum comminatur. Et hoc, quo minae ipsae magis timendae sint, non propter homicidia, non propter fornicationes, non ob sacrilegas impietates, aut alia postremo vitia lethali gladio animas et perenni occasione jugulantia, sed propter solas tantummodo opes, propter insanam cupiditatem, propter auri atque argenti famem; ut ostenderet scilicet sufficere haec homini ad aeternam damnationem, etiam si reatus alii non fuissent. Quid dici simplicius, quid evidentius potest? Non dicit diviti: Torquendus es, quia homicida es; torquendus es, quia fornicator; sed torquendus tantummodo quia dives, hoc est, quia divitiis male uteris, quia datas tibi ad opus sanctum divitias non intelligis. Non enim ipsae divitiae per se noxiae, sed mentes male utentium criminosae; nec ipsae opes homini poenae causa sunt, sed de opibus sibi poenas divites faciunt: quia dum uti divitiis bene nolunt, ipsas sibi divitias in tormenta convertunt. Thesaurizatis, inquit, in novissimis diebus. Bene, cum dixisset thesaurizatis, addidit in novissimis diebus; hoc est, ut major thesaurizantium reatus esset, cum thesaurorum invidiam etiam saeculi extrema cumularent. Thesaurizatis, inquit, in novissimis diebus. Per thesauros cupiditas, per novissimos
218 dies infidelitas accusatur. Ac per hoc duplex et cupiditatis noxa est et infidelitatis: quia thesauros quos (juxta id quod Deus dicit: Non concupisces (Exod. XX, 17; Deut. V, 21; Rom. VII, 7) crimen utique fuit et alio tempore concupiscere, majus absque dubio per infidelitatem ipsam crimen est etiam in mundi fine cumulare. VIII. Durum fortasse aliquis sermonem meum hactenus judicavit. Et vere durus est, si aliquid non ex testimoniorum sacrorum auctoritate commonuit. Durus existimetur, si aliquid tale habuit quale hic Apostolus praedicavit. Ut non addamus illud Domini nostri dictum, quo omnes penitus indignos se esse dixit qui non renuntiassent omnibus quae possederint (Luc. XIV, 33). Quae cum ita sint, nonne, quaeso, indulgentissimum, modestissimum ac mollissimum existimari convenit quod locuti sumus; scilicet qui hominibus quibus perfectam incolumitatem tribuere non possumus, opem saltem desperatae salutis inquirimus, et quorum vitam sanare non possumus, mortem levare tentamus. Quid est enim perfecta sanitas? Quid, nisi in vita hac bene agere? Quid postrema curatio? Quid, nisi vel in extremis bonum viaticum comparare? Quid est enim perfecta sanitas? Quid, nisi rebus a Deo traditis bene uti? Quod ultimum remedium? Quod, nisi saltem postea facere quod poeniteat te non ante fecisse? Dura fortasse aliquis putat esse quae dico. Dura, plane dura existimentur, nisi talia sint ut in comparatione apostolicae severitatis mollia ac remissa videantur. Apostolus enim ad planctum divites vocat, nos ad remedium. Apostolus divitias ignem nominat, nos facere ex divitiis aquas cupimus ignem exstinguentes, secundum illud: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Apostolus in divitiis male conservatis damnationem esse testatur;
219 ego ex his quae dicit ille mortem aeternam omnibus facere, vitam opto perpetuam comparare. Non quidem quod ulli vitiis carnalibus implicato, sufficere ad vitam aeternam putem si, cum usque ad mortem in flagitiis consenuerit, in obitu bene cuncta dispenset, nisi antea et peccatis renuntiaverit, et sordidam illam criminum tunicam lutulentamque projecerit, et novam conversionis ac sanctimoniae vestem de manu Apostoli praedicantis acceperit. Alioqui peccare non desinit quem in extremis situm recedere a criminibus sola tantum facit impossibilitas, non voluntas. Qui enim a malis actibus tantum morte discedit, non relinquit scelera, sed relinquitur a sceleribus, ac per hoc necessitate exclusus a vitiis; et tunc, puto, peccat quando cessaverit: quia quantum ad animum, necdum desiit qui adhuc velit peccare si possit. Non bonis itaque spebus innititur qui ad hoc tantum peccat in vita ut peccatorum molem redimat in morte; et ideo se evasurum putat, non quia bonus, sed quia dives sit. Quasi vero Deus non vitam quaerat hominum, sed pecuniam, atque a cunctis malorum redimendorum spe male agentibus accipere solos pro criminibus nummos velit, et corruptorum judicum more argentum exigat ut peccata vendat. Non ita est. Prodesse enim largitionem plurimum certum est, sed non illis qui ultima futurae largitionis spe male vivunt, qui fiducia redimendae immunitatis scelera committunt; sed illis qui decepti aut lubrico aetatis, aut nubilo erroris, aut vitio ignorantiae, aut postremo lapsu fragilitatis humanae, resipiscere tandem quasi post mortem gravissimae infirmitatis, aut quasi post luctum turbatae mentis incipiunt, et sicut ad sensum suum insani homines post furorem, sic isti redeunt post errorem; in uno tantummodo
220 a se dispares, quod illi gaudent postquam evaserint aegritudinem, isti plangunt postquam acceperint sanitatem. Nec immerito. Illi enim tanto plus gratulantur, quanto plus incolumitatis indeptos esse se sentiunt; isti tanto plus confunduntur, quanto evidentius morbum sui erroris agnoscunt. Quo fiat necesse est ut illi exsultent et isti lugeant: quia illi quod aegrotarunt, imputant valetudini; isti, quod erraverunt, sibi: ac illi laeti sunt de remedio, et isti anxii de reatu. IX.
Unde admoneo cum omnes, tum praecipue eos quos gravium delictorum terror exagitat, et in quibus infelicior conscientia peccatorum poenalium recordatione suspirat, primum ut licet lapsi sint, non commorentur in lapsu, nec in volutabris suis sordentium suum more versentur; qui cum aestuantes alvos coeno immerserint, nequaquam sordidis voluptatibus satisfaciunt nisi tota penitus luto membra convolvant. Non ergo horum naturalem sequantur inluviem, nec male blandis lapsibus acquiescant, aut in barathro libidinum commorantes, in ipsis se sepeliant ruinis suis; sed illico ubi concidere consurgant, et elevationem protinus meditentur in lapsu; ac, si fieri ullo modo pernicitate poenitudinis potest, tam velox sit remedium resurgentis, ut vix possit vestigium apparere conlapsi. Ergo in hujusmodi causis hoc primum medelae opus est, ut morbos suos languentes horreant, curare plagas festinent saucii, et illico e corporibus sagittas rapiant vulnerati. Optime enim malagma vel fibula calidis adhuc vulneribus... imponitur, et citius sibi plagarum caro sociatur quae non diu hiare permittitur. Ulcus quippe in corpore si computruerit, dilatatur; et si plagas cancroma sequitur, cancrum necesse est consequatur occasus. Fugienda itaque primum haec peccatoribus mala sunt; nec dandus
221 diabolo locus, ut qui stantes impulit in ruinam, lapsos praecipitet in mortem. Quod si aut tanta vis morbi aut tanta aegrotorum fuerit incuria, ut valetudinis labem usque ad dies ultimos trahat; quid dicam nescio, quid promittam penitus ignoro. Revocare ab inquisitione ultimi remedii periclitantes, durum et impium; spondere autem aliquid in tam sera curatione, temerarium. Sed melius tamen est absque dubio quamvis diuturna paralysi aridas manus aliquo tandem nisu ad coelum erigi, quam lethali penitus desperatione dissolvi. Melius est nihil inexpertum relinquere quam morientem nulla curare; maxime quia nescio an in extremis aliquid tentare medicina sit; certe nihil tentare, perditio. Et unum scio, quod quicunque in hanc miseriam longi languoris extrema perduxerit, ineffabile dictu est quantum lamentationis erroribus suis debeat, quia nunquam errata cognovit.
X.
Et quid inter haec fiet? Quando lugebit qui dies lugendi perdidit? quando satisfaciet qui tempus satisfactionis amisit? Ad jejunia videlicet longa confugiet? Est quidem hoc aliquid, si eleemosynis misceatur, secundum illud: Bonum est jejunium cum eleemosyna (Tob. XII, 8). Sed quomodo ei exomologesis diuturna opitulabitur in extremis sito? Sed cilicio carnes conteret ac favilla et cinere sordidabit? ut mollitiem videlicet praeteritae voluptatis praesentium asperitatum dura compensent, et reatum longarum deliciarum officio patrocinantis solvat incuriae. Sed quando haec tam grandia faciet, vicino jam exitu etiam a mediocrium actione disclusus? Crucibus denique diversarum aerumnarum reum in suo corpore hominem judex fidei severitas subjugabit, ut indulgentiam scilicet absolutionis aeternae praesentis poenae ambitione mereatur. Sed fatiscente jam corpore, ubi
222 exercebit districtionis officium censor animus? Uti enim severitatis arbitrio judex non potest, quando reus jam non sustinet judicari. Unum ergo est quod amissis omnibus adjumentis atque subsidiis nutanti ac destituto opitulari queat, ut confugiat scilicet ad illud beatissimi Danielis sacrum ac salubre consilium: qui Babylonio regi mederi volens, ulceribus de offensione contractis malagma de miseratione composuit dicens: Propter quod, rex, consilium meum placeat libi, et peccata tua in misericordiis redime, et injustitias tuas in miserationes pauperum. Fortasse erit patiens Deus delictis tuis (Dan. IV, 24). Ita ergo et iste faciat ut ille dixit. Utatur medicamento alii oblato ad sua vulnera; vereatur contumaciae inobedientis exemplum; cogitet quid ipse sit passurus in morte, cum videat quid rex Assyrius pertulerit in vita. Evidens est de superbia ac rebellione documentum. Consideret an ipse, si non audierit, mortuus evasurus sit; cum videat quod rex ille qui non audivit, seipsum vivus amisit. Offerat ergo vel moriens ad liberandam de perennibus poenis animam suam, quia aliud jam non potest, saltem substantiam suam; sed offerat tamen cum compunctione, cum lacrymis; offerat cum dolore, cum luctu. Aliter quippe oblata non prosunt: quia non pretio, sed affectu, placent. Nec enim animus dantis datis, sed animo commendantur data; nec pecunia fidem insinuat, sed pecuniam fides. Ac per hoc qui prodesse sibi vult quae Deo offert, hoc modo offerat. Neque enim homo Deo praestat beneficium in his quae dederit, sed Deus in his homini quae acceperit: quia etiam quod homo habet, Dei ac Domini sui munus est. Ac per hoc in his quae offeruntur ab homine, homo non suum reddit, Dominus suum recipit. Itaque cum offert Deo quispiam facultates suas,
223 non offerat quasi praesumptione donantis, sed quasi humilitate solventis; nec absolvere se peccata sua credat, sed allevare; nec offerat cum redemptionis fiducia, sed cum placationis officio; nec quasi totum debitum reddens, sed quasi vel parvum de magno reddere cupiens: quia etiam si tradat quod habet pro modo rerum, non reddit quod debet pro magnitudine peccatorum. Et ideo, licet offerat, oret Deum ut sua placeat oblatio, plangens id ipsum quod tarde offert, plangens ac poenitens quod non prius; sicque erit ut juxta prophetam propitietur forsitan Deus delictis suis.
XI.
Sed dicit aliquis: Totum ergo Deo oblaturus est quod habet? Non offerat totum quod habet, si non putat se debere totum quod habet. Non quaero cujus sit quod offertur, vel a quo sit acceptum ante quod redditur. Hoc dico solum, non offerat totum pro debito, si debere se totum non putat pro reatu. Totum ergo, inquit aliquis, peccator oblaturus est? Immo nihil, si non cum fide; immo nihil, si non cum ambitu; immo nihil, si non cum prece; immo nihil, si non hoc animo ut hoc ipsum inter praecipua Dei beneficia reputet quod animum offerendi dedit, et plus sibi in his quae Deo relinquit praestari aestimet, quam in illis quae prius habuit. Quia hoc quod habetur ab homine, temporarium est; quod autem Deo relinquitur, sempiternum. Totum, inquit aliquis, oblaturus est? At ego dico esse hoc totum parum. Quid enim jam scit aliquis an peccatorum mensuram oblata compensent? jam scit aliquis an tantum sit in officio placationis quantum est in offensione discriminis? Si novit quisquam hominum peccatorum quanto redimere delicta possit, utatur scientia ad redemptionem. Si vero nescit, cur non tantum offerat quantum
224 potest? ut si compensare peccata non valet pretii magnitudine, saltem mentis devotione compenset. Perfectum enim conscientiae fructum exhibet, qui intra conscientiam nil relinquit. Dura nonnulli haec absque dubio et immensurata causantur; maxime quia propheta is de quo diximus, Babylonium regem hoc tantum admonuisse videatur ut multa donaret, non ut universa distraheret. Non profero interim testimonia Evangelii, nec confugio ad vocem loquentis Dei in sacris voluminibus. Non dico aliud vetere, aliud nova lege praeceptum. Unde etiam Apostolus: Ecce, inquit, vetera transierunt: facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17, 18). Quibus utique dictis docet non vetera secundum litteram, sed nova secundum Deum esse facienda. Hoc solo interim contentus sum quod propheta dixit. Sermo enim ei cum rege erat, et quidem cum rege non unius urbis, sed ut tunc videbatur totius orbis; qui utique non poterat populos quos regebat per testamentum egenis tradere, et nationes barbaras indigentibus quasi nummos dare, aut in pauperum stipes diffusa longe ac late regna convertere: et ideo propheta, Peccata, inquit, tua in misericordiis redime (Dan. IV, 24): hoc est: aurum da indigentibus, quia non potes regnum dare: facultatem distribue, quia potestatem non vales prorogare: ac per hoc videtur jussisse ut totum daret, quem hoc solum non jussit distribuere quod non poterat erogare.
XII.
Exaggeramus forte rem verbis, et alte nimis attollimus. Videamus ergo id ipsum quale sit. Peccata, inquit, tua in misericordiis redime. Quid est aliqua redimere? Opinor, pretium rerum quae redimuntur dare. Non quaero quae illius regis peccata fuerint. Ipse sciat quanti debuerit redimere quae fecit. Te alloquor cujus
225 causa est; te appello cujus discrimen agitur. Hoc facito quod propheta dixit: Peccata tua in misericordiis redime. Noli tantum Deo relinquere quantum habes, si pro peccatis tuis necessarium non putas quantum habes. Aestima diligentissime culpas quas admisisti, aestima peccatorum diversitates. Vide quid pro mendaciis debeas, quid pro maledictis atque perjuriis, quid pro negligentiis cogitationum, quid pro impuritate sermonum, quid pro omni denique malae voluntatis affectu. Adde postremo etiam si aliqua de his intra conscientiam tuam sunt de quibus Apostolus dicit, adulteria, fornicationes, impudicitiae, ebrietates, immunditia Deo exosa (Gal. V, 19, 20), avaritia idolatriae famula, et post haec aliqua forte crimina etiam de humani sanguinis effusione contracta. Cumque omnium supputaveris numerum, expende pretia singulorum. Et post haec non quaero ut pro peccatis tuis totum Deo tradas quod habes; hoc solum redde quod debes, si potes aestimare quod debeas. Addo autem post ista omnia, quod cum tractaveris delicta tua atque taxaveris, tanto plus pro malis tuis debebis quanto peccata tua vilius aestimaris. Quomodo? Quoniam qui se, inquit Apostolus, existimat esse aliquid cum nihil sit, seipsum seducit (Gal. VI, 3). Ut non dicam tibi quod regi illi victuro adhuc, et forte juveni, ut festinaret tamen peccata sua redimere praeceptum est. Tu autem tanto plus pro te debes, quod haec vel moriens facis vel jam jamque moriturus. Grandis enim munificentia ac devotio futura est, quae possit id compensare, quod haec tum demum Domino tuo reddis quando habere ipse jam non potes; praesertim cum addatur ad ista omnia quod propheta ipse qui regem illum ad redemptionem criminum vocat, per haec ipsa quae dicit debere fieri, non tam ei veniae
226 securitatem quam viam inquirendae salutis ostendit. Dicens enim: Peccata tua in misericordiis redime, et forsitan propitiabitur Deus delictis tuis; hoc ipsum quod dicit forsitan, spem indicat, non fiduciam pollicetur. Ex quo intelligi potest quam difficile jam in supremis positi peccatores qualibet munificentia ad perfectam indulgentiam pervenire possint, quando propheta ipse cui suadet propitiationem Dei inquirendam, promittere tamen non ausus est promerendam. Dat consilium de actu, et tamen dubitat de effectu. Hortatorem se agendi, non impetrandi auctorem facit. Quare ita? Quia omnes scilicet peccatores debent pro se vel in supremis cuncta tentare, etsi non possunt ulla praesumere. Si enim regi propheta ille per solam bonorum operum largitatem absolutam indulgentiam non promittit, intelligere peccator non acta errorum poenitentia potest, quanta ei et quam larga in supremis munificentia opus est qui vult obtinere a Domino per seram devotionem quod non potest usurpare per legem.