Adversus Iudaeos (Auctor incertus PL004)

This is the stable version, checked on 1 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Adversus Iudaeos (Auctor incertus PL004)
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

AucInc.AdvJud2 4 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin I. ATTENDITE sensum et intelligentiam vestram in Spiritu sancto, ut non tantum auribus audiatis, sed etiam oculis cernatis divinum Christi sacramentum. Cernitis autem per fidem vestram: audire enim necessitatis est, credere sollicitudinis. Aurium officium est, indifferenter pariter vana atque utilia perspicere; fidei autem, nonnisi quae probaverit, credere. Neque enim quidquam prodest libenter audire, nisi credulitas auditum confirmet. Fidei oculi sunt spiritus, per quem videntur spiritalia. Si ergo vos estis spiritales, intelligite coelestia. Similes enim sui similia recognoscunt: etiam muta animalia de vocis sono invicem se intelligunt, leones fremitum, tauri mugitum et miles tubae voces! Quanto ergo verius spiritales spiritalia intelligunt, coelestes et haeredes patris sui praecepta et ea quae testamento patris sui cauta sunt? Vos ergo, cum sitis Christi haeredes, intelligite testamentum ejus. Quod si quis per aetatem minus docibilis est ad intelligendum, habet Spiritum sanctum interpretem, illum sequatur; illo duce et magistro facillime poterit novi testamenti jura virtutemque cognoscere, quod haereditas gentibus contributa est, hoc modo. II. Deus et Pater in principio fecit hominem sua manu, eumque posuit in paradiso, data certa conditione praeceptorum vitae, legis et testamenti. Ille autem, contemptis patris praeceptis, expulsus est paradiso in suam terrigenam nativitatem, in qua etiam defunctus est: sed Deus suscitavit genus justum de semine Adae, quod semen conservavit in populum, super filium Noe et haeredes ejus. Ex illo genere invenit hominem justum, cui imperavit ut faceret fabricam in modum machinae, capacitatis certae mensurarum compagibus; ut illa conditus cum fratribus suis Noe, servaretur per illud genus: sed jusserat Deus, propter injustitiam hominum, orbem terrae aquis inundantibus deperire. Igitur postea salvus factus est cum suis Noe, cui constituit et Deus praecepti sui testificationem dicens: Omnis res cibus vobis, quasi pabulum olerum, excepta carne in sanguine vitae (Gen. IX, 3); et posuit hujus testificationis signum in arcu. Post haec rursus Dominus Deus testificatus est Abrahae in Isaac, hoc modo dicens: Tibi dabo hanc terram et semini tuo, et faciam te patrem multarum gentium (Gen. XVII, 8). Et exinde increvit semen in multitudinem populi, et divisum est in duodecim Patriarchas. Set etiam illis quoque Dominus testificationem posuit in monte Choreb per Moysen, de quo loco expulsis gentibus, constituit illic populum quem accepit et possedit pro missa sibi haereditate: quibus etiam pleraque signa et miracula ostendit Deus, quasi charissimo filio. Sed idem populus, perceptis tot tantisque beneficiis, adversatus est patri, et dereliquit Deum vivum. Dereliquit enim Israel Dominum, ostendens ei terga et non faciem: nam faciem suam convertit ad idola; et interficiendo missos ad se Prophetas, qui de Christo praedicabant, exinde consuevit Israel persequi Christum, non tantum in corpore advenientem, sed etiam cum a Prophetis annuntiaretur. Universos etenim vates persecuti sunt, ex quibus quosdam lapidibus insectati, alios indigne excruciando peremerunt, non tantum ipsos, sed et per eos Dominum Christum. Quae enim hujus probatio? scilicet eo quod insimulatos, et infidos, et perfidos, mendaces, et contrarios Christi susceperint; veros autem et fidei plenos impugnaverint. Moysen maledicebant, quoniam Christum praedicabat: Dathan amabant, quoniam Christum non praedicabat: Aaron repudiabant in sacerdotio, quoniam Christi similitudinem praeferebat: Abiron constituebant, quoniam Christo contradicebat: David oderant, quoniam Christum canebat: Saul extollebant, quoniam Christum non loquebatur: Samuelem respuebant, quoniam Christum loquebatur: Agag servabant, nihil enim de Christo loquebatur: Hieremiam lapidabant Christum vaticinantem: Ananiam diligebant Christo adversantem: Esaiam secabant Christum vociferantem: Manasse magnificabant Christum persequentem: Joannem interimebant Christum demonstrantem: Zachariam trucidabant Christum diligentem: Judam diligebant Christum tradentem. III. Videtis quemadmodum Christum qui diligunt, odiuntur; qui odiunt, amore flagrant apud indignam plebem. O pertinaciam persecutionis indignam usque ad mortis exterminationem! non enim tantummodo testes Domini impugnaverunt, sed et ipsi Domino perfidi coloni contumeliam fecerunt Patri in Filio. Quid igitur digni fuerunt pati ob hoc admissum? scilicet fugari de regno, abdicari haereditate: et ita factum est, et ita evenit, digna dignis obtigerunt. Pater enim contumeliam passus in Filio, Filius perpessus in Prophetis tempore quo moriebantur; in suo tempore coactus est indignatione scribere novum testamentum, adhibitis testibus coelo et terra et Angelo de templo, assistentibus Moyse et Helia. Hos enim testes adhibuit, cum pateretur in Israel; haec ita facta praedixit per Prophetas, his verbis: Audi, coelum, et praebe aurem, terra, quoniam Dominus locutus est; Filios genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt (Isa. I, 2). IV. Has voces effudit Dominus in Israel, vociferans et dicens: Vos me noluistis, alii me recipient, qui nondum nec mentionem mei audierunt. Vos nuptias meas sprevistis, alii ibunt qui non sunt vocati. Vos meum rus et vineam meam colere recusastis, unde fructus justitiae proveniunt; alii colent et fructus capient in Deo. Quae ista tam dira mens et execranda cogitatio? Interficere ergo potuistis regem et sponsum? propter hoc testes sunt coelum et terra, et quae in illis sunt elementa: insuper omnis creatura testis est in mortem Christi. O novam crudelitatem! commota est omnis nativitas in Domini passione; populus mansit immobilis sine trepidatione: Angelus in poenitentiam conciso velamine refugit; plebs autem sine pavore, integra veste permansit: conversa sunt elementa et confusa; Israel securus duravit. O duritia nova! o audacia singularis! o perfidia cruenta! Pilatus exterae gentis judex saecularis, potestate temporalis, purificavit manus et abluit scelus necessitatis, dicens: Innocens et immunis sum ab ejus sanguine (Matth. XXVII, 24); plebs autem nec alienum nec externum imitata est, et insuper acclamabat: Affige in cruce, tolle: sanguis hujus super nos et super filios nostros (Ibid.). Violenta crudelitas, et plebs inhumana, et corda obtusa, et oculi reclusi, interfecerunt bene merentem suum, nec lacrymas profuderunt. Lugebant Apostoli, et populus gloriabatur: tremebat terra, et plebs laetabatur; judicabatur Dominus, et Israel exsultabat: patiebatur Christus, et impii exclamabant: cruciabatur Dominus, et plebs laetabatur; suspendebatur Dominus, et plebs epulabatur: hac ignominiosa sua solemnitate iniqua consilia consignaverunt delicto crudelitateque sua. V. Dic mihi et loquere, impie Israel, talem hostiam obtulisti, patri immolando suum filium? Talia profudisti libamina, sanguinem pignoris acceptissimi Deo? Ducebas choreas, Hierusalem, cum interficeretur Christus; faustis vocibus cantus dabas, cum diceres: Affige, suspende. Propter hoc in fame et in aegritudine: Popule Israel (queritur de te Dominus), Neomenias, ait, sabbatum et diem magnum non patior; ferias et jejunium execratur anima mea (Isa. I, 13). Nec immerito Deus odivit caeremonias vestras, in quibus unicum et primarium Filium ejus peremistis. O diem durum, et horam flebilem, et solemnitatem lugubrem, et terram infaustam et civitatem profanam, et populum Domini nece cruentum! Interfecerunt enim Dominum, et latronem liberaverunt. Ob hanc ergo causam coactus est Dominus novum facere testamentum, consignatum septem signaculis, teste Moyse et Helia in monte; ubi praecepit ne patefieret Scripturae sacramentum, nisi Filius hominis resurrexisset a mortuis: sed, mox ut surrexit Dominus die tertia, aperuit testamentum novum, testamentum vitale, atque ita dixit: « Venite, exterae gentes, haeredes mei; Israel enim non obaudivit: quapropter ite, discipuli, in ultimam usque terram, et praedicate per orbem his verbis: « Venite undique, patriae gentium, introite in aeternam haereditatem; Israel enim noluit. Ne dubitetis; nulla hic exceptio est, nec ingenuitatis, nec dignitatis, nec conditionis, nec positionis, nec formae, nec aetatis; licet dignitate magnifici, licet nobiles, licet senes, licet juvenes, licet pauperes, divites, boni malique, domini atque servi, aequaliter introite in haereditatem: et si pedibus captus esset, corpore deformis; etsi maculis turpis, et capite defectus videatur; etsi oculis defectus, universis libere licet discumbere in convivio, et epulari in nuptias sponsi. » VI. Ne hominem pudeat nec aetatis, nec humilitatis, nec valetudinis, nec conditionis; consuevit enim Dominus hujusmodi hominem sustinere. Nam et caecis oculos restituit, et claudos ambulare fecit, et mutis sermonem reddidit et maculosos emundavit, et mortuos suscitavit. Ne timeatis, qui peccastis, priores ad vitam venite: nec qui homicidium fecerit, paveat, quia fecerat; nec furatus aliena desperet, quia involaverat; nec publicanus timeat, quia concusserat. Omnibus enim remissio peccatorum statuta est, et tales Dominus desiderat humilitate abjectos, et specie indecoros, et valetudine fractos, et servitute depressos. Beati enim et gloriosi et magnifici, et potentes et divites et fortes, noluerunt acquiescere Domino, neque introire in nuptias sponsi; insuper indignissime peremerunt. Propterea factus est altissimus quisque eorum, humillimus; et fortissimus, invalidus; et prudens, stultus; et nobilis et dives, pauperrimus; et haeres, abdicatus: quoniam quidem ipsi abdicaverunt Regem modestissimum et benignissimum, dicentes (Joan. XIX, 15): Ignoramus quis sit hic; non enim est Rex noster; habemus alium regem Caesarem, propterea habent quem petiverunt. Tunc completa est prophetiae vox, quae praedixit illis: Vos noluistis aquam Siloam quae vadit silentio, sed magis voluistis aquam Rassin. Quapropter induco vobis regem Assyriorum, qui montes vestros in planum dabit, et introibit terras vestras (Isa. VIII, 6). Atque ita factum est. Repudiatus enim Christus a populo, misit tyrannum quem voluerunt, qui civitates eorum diruit, et plebem captivitate damnavit, et spolia accepit, et ad solitudinem Sodomae patriam eorum redegit. Nam Dominus ex indignatione abstulit ab Hierusalem virtutem panis et aquae; fortem, gigantem hominem et bellatorem, judicem, prophetam, destinatorem et senem laudabilem, conciliatorem et peritum architectum, et prudentem adjutorem (Isa. III, 1). Haec omnia autem auxilia munitiones et propugnacula transtulit ad Gentes, et omne regnum suum infixo signo; inhabitavit in illis, et castra metatus est liminis, et ibi constituit virtutis exercitum, ibique regnavit. VII. Non est jam regnum Jerusalem, sed in nobis: Hic castra, hic exercitus, hic dux, hic virtus, hic sponsus, hic nuptiae, hic Rex, hic Christus, hic vita, hic suscitatio, hic aeternitas. Hic est qui ab initio figuratus est, et a Prophetis honoratus, et in visceribus corporatus, et in Jordane tinctus, et a populo contemptus, et in ligno suspensus, et in terra sepultus. Hic est qui rupit vetus suum testamentum, et scripsit novum, quo Gentes ad possessionem bonorum suorum vocavit: ideoque nos Gentes humeris nostris crucem Domini nostri gestamus, crucem quam confessus est Israel Dominus; qui eos placide alloquebatur his verbis: Venite ad me, omnes qui sub onere laboratis, et ego vos reficiam. Est enim jugum meum placidum, et onus levissimum (Matth. XI, 28-30); et responderunt: Non audiemus; sed gentes nostrae exaudierunt, et crediderunt verbo salutari, quo patefactae sunt aures eorum, et oculi illuminati caecorum, et elocutae linguae impeditorum, claudi prosilierunt velut fera lasciviens. Christus enim cum suo regno sedem posuit illis; plebs autem derelicta, nuda, deserta, viduata regno coelesti atque terrestri: nam a coelesti abjecti sunt, consecuti omnia instrumenta quae possederunt, lychnum septem luminum, et machinam Testamenti, et vasa aerea, et tubas, et panem de coelo, et terram sanctam lacte et melle profluentem; hac haereditate privatus est Israel, et nunc derelictus in omni sua terra sine alimento, sine luminis auxilio. Auxilium enim et praesidium interemisti, et lumen persecutus es, et protectorem repulisti, et sponsum affixisti, et regem suspendisti: propterea exul es de patria tua, oberrans circa Gentium flumina, voce supplicum prece flevisti, dicens: « Expulsus sum miser de propriis sedibus meis, hospes et advena factus sum alienae possessionis, sine domo, sine tecto; miserere deserti et impii et indigne victi. » VIII. Haec poena in Israel est, haec conditio in Hierusalem; et nisi converterint mentes, et dixerint: « Vivit Dominus in saecula; » non poterunt intrare in Domini requiem. Vivit etenim, et vivunt haereditates ejus, et vivit quem interfecistis impie in Hierusalem: et tamen non tibi totam spem denegavit Dominus; dedit enim veniam poenitentiae, si quo modo possis poenitere. Quis tam bonus, quis tam pius, tam misericors? « Accipe, inquit, salutem, licet me occideris: haeres esto cum libera, licet non merearis. Ignosco, si te poenitet. » Ergo, si fas est, sic capite mentem bonam, vel sero vel tarde intelligite testamentum novum. Eia vos, Gentes, absolvite illis Scripturas suas, et dicite: Adorate Dominum pro meritis suis: Quum manus extenderis, licet exaggeres, orationem tuam non exaudit; manus enim tuae plenae sunt sanguine. Lavamini, mundi estote, et venite, colloquamur, dicit Dominus Deus; eluite sanguinem ex vobis, et emundabit corda vestra super nivem, animas vestras super lac (Isa. I, 15). IX. Accedite huc, Scripturis credite, hic est salus: De Sion exiet verbum et lex de Hierusalem (Isa. II, 3); judicabit in medio Gentium, et corripiet plebem multam: concidant gladios suos in aratra, et frameas suas in falcibus commutent: non sumet gens contra gentem gladium, desinent enim belligerare. Et tu, domus Jacob, venite, eamus in lumine Domini; remisit enim plebem suam: completa est regio tua praesagiis alienis, et filii alienati sunt. Tua enim ipsa terra est, et exterum factum est genus Domini. Venite ergo, intrate et esto quasi una gens: miserere errantium: aequum est honorificari sententiam Dei, qualiter magnifici prostrati sunt, et humiles allevati, fortes debilitati, infirmi confirmati; divites ad paupertatem redacti, pauperes haereditati, dominis servi dominati, regnantes subjecti, videntes orbati, orbati illuminati; prudentes ad stultitiam, stulti ad prudentiam conversi. X. Etenim, qui quondam vecordes et indocti spiritu, nunc Scripturas docent, et sciunt et intelligunt: qui autem ab initio docti et periti et legis disciplinam scientes, nesciunt legem, nesciunt legere, nec intelligunt spiritalia: et qui ex illis prudentibus cupiens videre, venit, intelligit, rogat puerum aut parvulum, aut anum, aut viduam, aut rusticum, dicens: « Vivere cupio, dux esto mihi in Sion: enarra mihi novum Testamentum, reconcilia me Domino: ecce trado me tibi discipulum, interpretare mihi legem, quae acta sunt in Choreb, dissere praecepta quae in Sion, et in lege. Sine litteris disserit Scripturas eis, et puer docet senem, et anus persuadet diserto. Correptus ergo Israel sequitur, injecta manu ad lavacrum, et ibi testificatur quod credidit et accepto signo purificatus per Spiritum, rogat accipere vitam per cibum gratiae panis qui est in benedictione et fit mirum spectaculum: et qui levitae offerebant, et sacerdotes immolantes, et summi antistites libantes assistunt puero offerenti; discunt qui olim docebant, et jubetur eis qui praecipiebant, et intinguntur qui baptizant, et circumciduntur qui circumcidebant: sic Dominus florere voluit Gentes. Videtis quemadmodum vos Christus dilexit.