Migne Patrologia Latina Tomus 23
HieStr.AdvJov 23 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
IN SEQ. LIBROS ADVERSUS JOVINIANUM ADMONITIO.
Fuit Jovinianus professione monachus, homo, si vitae consuetudinem inspicias, luxui deditus ac dissolutus, divitiis abutens male partis, et qui per infamiam nominis Epicurus Christianorum meruerit audire: si cultum animi ac doctrinam requiras, vulgaris plane, nec eloquens, nec eruditus; sed, quod hujusmodi nebulonum ingenium est, procacitate ac superbia nemini postponendus. Ex qua urbe fuerit, seu potius ex quo prodierit monasterio, dubia res est; jamque exinde a Baronio plerique eum Mediolanensem autumant exstitisse: nonnulli cum Purricello Romanum faciunt. Atque horum quidem malim ego sententiae accedere, nam et Romae primitus jacta nefariae doctrinae semina, ibique virgines aliquot sacras provectae jam aetatis deceptas ab eo, ut nuberent viris, S. Augustinus libro de Haeresibus tradit. Ex Syricii quoque epistola evincitur, damnatos in Romana synodo ejus asseclas postmodum Mediolanum contendisse, aucupaturos sibi animum imperatoris: novos vero atque hospites illuc advenisse, declarat Ambrosii synodica epistola ad eumdem Syricium sub finem: Cum, inquit, apud magistrum atque doctorem (Romae scilicet, atque apud Pontificem) jam dignum praemium retulerint illi (Jovinianistae) perfidiae suae, ideo usque huc venerunt, ne superesset locus, in quo non damnarentur. Et paulo post, Omnes qui illos viderunt, quasi quaedam contagia refugerunt.
2. Cum erumpere in apertam haeresim voluit, quo posset liberius pervertere mentes hominum, nuntium monasticae vitae remisisse; et sunt qui putent, et Hieronymus videtur indicare, cum illi exprobrat lib. I num. 40, quod post sordidam tunicam, et nudos pedes, et cibarium panem, et aquae potum, ad candidas vestes, et nitidam cutem, ad mulsum et elaboratas carnes, ad jura Apitii et Paxami, ad balneas quoque et fricticulas, et popinas sese contulerit. Tum libro secundo circa medium: Ante, inquit, nudo eras pede; modo non solum calceato, sed et ornato: tunc pexa tunica et nigra subucula vestiebaris; nunc lineis et sericis vestibus, et Atrebatum et Laodiceae indumentis ornatus incedis. Quin etiam S. Ambrosius in Rescripto ad Syricium: Se dolent, inquit, isti (Joviniani asseclae) aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur injuriam quotidianisque conviviis usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant. Ego in utramque partem accipi isthaec et disseri posse aio. Si qui monasticam vitam moribus inficiatur, illi vale dixisse putandus est, Jovinianus monachus esse destitit: contra si professionem vitia non destruunt, monachus continuo fuit. Et monachum se quidem impudenter jactabat ipse, quod Hieronymus priori loco exagitat, quasi ementitum operibus nomen. Mutatam vero ab eo vestem, sunt qui ita dictum intelligant, ut ante perversam praedicationem affectatae sordes cum assumpta mollitie acrius exprobrentur. Fortassis autem sub quo quisque voluit indumento monachum poterat profiteri. 3. Jam haeresis ejus capita haec erant: Primum, virgines, viduas, et maritas, quae semel in Christo lotae sunt, ejusdem esse meriti, si in reliquis vitae operibus non discreparent. Alterum, eos qui vere baptizati sunt, a diabolo subverti haud posse. Tertium, nihil distare inter vescentem cibis, et jejunantem, si cum gratiarum actione comedat. Postremum, in regno coelorum par omnium fore praemium, qui suum baptisma servaverint. Sanctus Augustinus duas praeterea, easque ferme exitiosiores blasphemias illi ascribit, quarum altera est: Omnia peccata esse paria: altera, Deiparam Virginem Jesu matrem non in concipiendo quidem, sed in pariendo fuisse violatam. Haec duo Hieronymus fere dissimulat, aut certe peculiari in hisce libris responsione non impugnat: quae Erasmi aliorumque post illum ratio est, ut inde conficiant, Augustinum Joviniano quaedam immerito attribuisse, quae rumore tantum populari jactari de illo temere didicisset. Equidem quae scripsit hac de haeresi episcopus Hipponensis, ab aliis se profitetur accepisse; nihilo secius falsi aliquid imponi sibi passum, et supra quod verum esset, Joviniani errores cumulasse, non puto. Enimvero ridiculum de peccatorum aequalitate commentum ex iisdem manat Stoicorum fontibus, unde haereticus hauserat, atque ex ea quam impudentissime asserebat, meritorum aequalitate quasi necessario fluit: hanc porro Hieronymus totis libris redarguit. Alteram de corrupta B. Mariae virginitate in partu, dignissimam omnium exsecratione atque odio blasphemiam, ex ipso S. Ambrosii Rescripto ad Syricium evincitur ab illo suisque asseclis impie jactatam: Sed, inquit, devia perversitatis produntur dicere, Virgo concepit, sed non Virgo generavit: quod item confutare persequitur toto illo et sequenti capite. Ad haec Hieronymus ipse istud passim contra haereticum urget ac replicat, illibatam permansisse et in conceptu et in partu Deiparae integritatem, Christique corpus clausis sacri uteri repagulis eodem modo foras prodiisse, quo ad discipulos obseratis foribus penetravit. Idem contra Helvidium, et Tertulliani levissimum testimonium libro de Carne Christi cap. 32: Cum Apostolus non ex virgine, sed ex muliere editum Filium Dei pronuntiavit, agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem, multis Scripturarum oraculis comprobaverat: idque fortasse in causa est, quod satis habuit lectorem ad eum librum amandare, ne eamdem hic telam retexeret. 4. Haec igitur Romanis auribus novus Ecclesiarum magister venena propinabat, quae ut latius serperent, ausus est etiam editis Commentariolis posteris commendare. Ex fragmentis autem illis sane exiguis, quae Hieronymus servat sub initium prioris libri, facile colligere est, quam abnorme esset opus illud, ineruditum, insulsum, in quo et insani hominis sententiae obscurissimis verbis involvebantur, et ipsa stomachum movebat turpissima styli barbaries. Nihilominus, ut usuvenire solet cum vitiis frena laxantur, ut Augustini verbis utar, tantum valuit in urbe Roma, ut nonnullas etiam sanctimoniales, de quorum pudicitia suspicio nulla praecesserat, dejecisse in nuptias diceretur. Et virorum etiam sanctorum sanctum coelibatum commemoratione Patrum et comparatione frangeret. Demirare autem hominis malitiam malam. Ipse, qui virginum meritum aequando pudicitiae conjugali, omnibus uxoris ducendae auctor fuerat, uxorem adduci non potuit ut sibi adjungeret. Causam praetexebat longe iniquissimam, ne scilicet molestiis nuptiarum impediretur: minime vero ut meritum sibi inde aliquod compararet, hoc est, non ut melior esset, sed ut liberior. Porro asseclas habuit aliquantos Romanos, ut in Syricii Epistola scribitur: de nomine Auxentium, Genialem, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Martianum, Januarium, et Ingeniosum. His S. Ambrosius epist. ad Vercellenses addit Barbationem quemdam et Sarmationem, utique ex his, quos cum Mediolanum venisset, suo junxerat satellitio. Verum impendio plures illi censuit adhaesisse Hieronymus, cum sub libri secundi finem: Ne glorieris, inquit, quod multos discipulos habeas. Filius Dei docuit in Judaea, et duodecim tantum illum Apostoli sequebantur: ut autem multi exstiterint, testatur Augustinus neminem e sacerdotibus, aut alicujus nominis clericis ab illo in errorem trahi potuisse. 5. Insanae haeresi illico Pammachius, notissimus ille Hieronymi amicus, Christianorum nobilissimus, et nobilium christianissimus ex adverso insurrexit, cumque aliis, ut Syricius loquitur, fidelissimis christianis viris, genere optimis, religione praeclaris, sedulo egit apud Pontificem, ut subito scriptura horrifica (Joviniani Commentarii) sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria, spiritali sententia deleretur. Factum id intelligas ex serie ipsa rerum ad annum Christi 390, ad quem et laudata Syricii referri solet epistola, cum vix toto biennio serpens malum quas clanculum potuerat, mentes hominum occupasset. Percussi anathemate haeretici, expulsique Roma, statim Mediolanum, quod et supra notatum est, ad imperatorem Theodosium contenderunt; siquidem testantur historica eorum temporum monimenta, kalendis Septembris superioris anni, illuc imperatorem rediisse cum Romae dudum triumphum egisset de Maximo. E vestigio advenerunt cum Syricii litteris ad Ambrosium missi ex Urbe presbyteri, Crescens, Leopardus et Alexander, sancto ferventes spiritu, quorum opera collecta synodus haereticorum damnationi subscripsit, eosque omnium exsecratione damnatos Mediolanensi ex urbe quasi profugos repulit. Exinde terras alias pervagatos fuisse extra Italiam, sunt qui ex ipso Hieronymo arguant initio libri tertii contra Pelagianos, ubi Joviniani sententiam olim Romae, et dudum in Africa condemnatam docet. Verum multo credibilius est, Coelestii impeccantiam innui, quam et Jovinianus defenderat, non ipsum de nomine Jovinianum, quem, teste Augustino, Africa penitus ignoravit. Denique et Imperiali rescripto in haereticum animadversum vulgo creditur, exstatque subnexa lex 53, in Codice Theodosiano, tit. 5 de Haereticis, quam et cl. Gothofredus recensuit, et Martianaeus in Carnotensi ms. ad calcem Hieronymiani operis reperit. HONORIUS ET THEODOSIUS AUGG. FELICI PR. P. Jovinianum [Al. Jovianum] sacrilegos agere conventus extra muros Urbis sacratissimae, episcoporum querela deplorat: quare supra memoratum corripi jubemus, et contusum plumbo cum caeteris suis participibus et ministris, exsilio coerceri: ipsumque machinatorem in insulam Boam festina celeritate deduci; caeteris prout libuerit, dummodo superstitiosa conjuratio exsilii ipsius discretione solvatur, solitariis, et longo spatio inter se positis insulis, in perpetuum deportatis. Si quis autem pertinaci improbitate vetita et damnata repetierit, sciat se severiorem sententiam subiturum.
Dat. Prid. Non. Mar. Med. Honorio VIIII et Theod. V AA. coss.
Sed, ut dicam quod sentio libere, aut lex isthaec germana omnino non est, aut in ejus contra quem fertur, nomine depravata, ad Jovinianum non spectat. Hieronymus, quem falli potuisse in facti hujus historia, nemo sibi persuadeat, contra Vigilantium scribens anno 406, qui Sexti Consulatus Arcadii Augusti et Anicii Probi fastis nomen imposuit, dudum e vivis excessisse Jovinianum certo certius testatur. Quomodo, inquit sub initium ejus libri, Euphorbus in Pythagora renatus esse perhibetur, sic in isto (Vigilantio) Joviniani mens prava surrexit . . . Ille Romanae Ecclesiae auctoritate damnatus inter phasides aves et carnes suillas non tam emisit spiritum, quam eructavit. Jam igitur septem ut minimum annorum anachronismo lex peccat, quae Honorio IX et Theodosio V coss. sive anno 412 data est: eumque adeo exsilio mulctarit, qui mortem jamdiu antea oppetierat. Quod si velis mendum in temporis esse nota, sive consulatus inscriptione, quae librariorum potuit esse oscitantia, ad quemcumque eam annum retrahas, minime efficies ut ejus dictati sententia cum Hieronymi testimonio constet. Puta, quod et Gothofredo probatur, haereticum jam ab anno 390, tum Roma tum Mediolano profugum, ad Romanam dioecesim se contulisse, ibidemque adeo extra muros solitum conventus agere: num qui hac de causa correptus, contusus plumbo, et in Dalmatiae insulam exsiliis claram deportatus est, inter phasides aves et suillas carnes diceretur ob nimiam crapulam spiritum evomuisse? Hoc certe propius ad fidem est e S. Doctoris testimonio, infamem monachum luxui deditum, utcumque semel atque iterum damnatum, nihil potius habuisse, quam genio indulgere, et ventri, et cibo vinoque ingurgitatum maturius exspirasse.
7. Jam itaque his de nefaria haeresi praelibatis, quae aut parum nota erant, aut erroribus passim obvoluta, ad Hieronymianae confutationis lectionem cum fructu accedas, quae Catholici dogmatis memoriam commendat. Anno 393, aut superiore ad exitum vergente, duos hosce libros Joviniani Commentariolis S. Doctor opposuit, eodem hortante Pammachio, qui pridem haereticum accusaverat. Ejus epochae illud palmare argumentum est, quod minime istos recenseat in suarum lucubrationum Catalogo, quem ad annum usque 392, Theodosii principis decimumquartum, produxit; memoret vero in aliis libris quos proxime ab illo adornavit. In Praefatione Commentariorum in Jonam, Triennium, inquit, circiter fluxit, postquam quinque prophetas interpretatus sum, Micheam, Naum, Habacuc, Sophoniam, Hagaeum, et alio opere detentus non potui implere quod coeperam. Scripsi enim librum de Illustribus Viris, et adversum Jovinianum duo volumina. Apologeticum quoque, et de Optimo genere interpretandi ad Pammachium, etc. Baronio, doctisque aliis viris, qui aliam rationem ineunt, atque annum assignant hisce libris 390, fraudi fuit pannus, quem ex hac ipsa Praefatione novissimo Catalogi loco nonnemo studiosus assuit; certum namque est ex ipso contra Jovinianum libro I, num. 26, quem memorat de Viris Illustribus, tempore praecessisse. Nunc ejus summam disputationis praedocere longum sit. Priore libro primam, altero tres alias Joviniani propositiones impugnat. Innumera Scripturae divinae loca, historiarum testimonia, philosophorum scita miro studio explicat: siquidem versipellis haereticus ita blandis illecebris multorum animos fascinaverat, ut vulgo jactaretur, non posse illi Hieronymum respondere cum laude, sed cum vituperatione conjugii. Supererant et Manichaei, qui nuptias damnabant, cautoque adeo gradu incedendum illi erat, ne dum totus in Virginitatis commendatione versatur, contra hominem qui illam aequabat conjugio, in alteram partem favoris suspicionem injiceret. Neque tamen hoc studio evasit adversariorum calumnias, nam et rumigerulis monachis, et piis aliquot catholicae fidei assertoribus nuptias despexisse visus est. Editos libros ipse Pammachius revocare studuit; sed cum nihil proficeret diligentia, auctor Hieronymo fuit, ut novo scripto multorum offensioni occurreret. Ille Apologeticam epistolam, in nostra recensione 48, ad Pammachium rescripsit, quam operae pretium est, lectis hisce libris, recolere. Interea istos, quod nostrarum partium fuit, ad mss. codices diligentissime exegimus, maxime vero Veronensem unum majusculis descriptum litteris et supra quam dici possit antiquum atque emendatum: tum qui ejus vetustati proxime accedit, Cisterciensem alium, sive S. Crucis in Jerusalem de Urbe, denique Casanatensem sequioris quidem aetatis, sed probae notae. LIBER PRIMUS. 237 I. Epicurus Christianorum. Vitia sermonis Joviniani. --Pauci admodum dies sunt, quod sancti ex urbe Roma fratres cujusdam mihi Joviniani Commentariolos transmiserunt, rogantes, ut eorum ineptiis responderem, et Epicurum Christianorum, Evangelico atque Apostolico vigore conterrerem. Quos cum legissem, et omnino non intelligerem, coepi revolvere crebrius, et non verba modo, atque sententias, sed singulas pene syllabas discutere, volens prius scire quid diceret, et sic vel probare, vel redarguere, quod dixisset. Verum scriptorum tanta barbaries est, et tantis vitiis spurcissimus sermo confusus, ut nec quid loquatur, nec quibus argumentis velit probare quod loquitur, potuerim intelligere. Totus enim tumet, totus jacet: attollit se per singula, et quasi debilitatus coluber, in ipso conatu frangitur. Non est contentus nostro, id est, humano more loqui, altius quiddam aggreditur. 238 Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. (Horat. de Arte Poet.) Quod ipse, Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes. (Pers., sat. 4.) Praeterea sic involvit omnia et quibusdam inextricabilibus nodis universa perturbat, ut illud Plautinarum litterarum ei possit aptari: Has quidem praeter Sibyllam leget nemo. (In Pseudolo.) Nam divinandum est. Furiosas Apollinis vates legimus; et illud Virgilianum: Dat sine mente sonum (Aeneid. lib. X). Heraclitum quoque cognomento σκοτεινὸν, sudantes philosophi vix intelligunt. Sed quid ad nostrum αἰνιγματισταὶ, cujus libros multo difficilius est nosse, quam vincere? Quamquam et in victoria non parva sit difficultas. Quis enim superare queat, cujus assertionem penitus ignoret? Et ne lectorem longius traham, cujusmodi eloquentiae sit, et quibus verborum floribus ornatus incedat, secundi libri ejus [ Al. sui] monstrabit exordium, quod hesternam crapulam ructans, ita evomit: 239 2. « Satisfacio invitatis, non ut claro curram nomine, sed a rumore purgatus vivam vano. Obsecro agrum, novella plantationum, arbusta teneritudinis, erepta de vitiorum gurgitibus, audientiam communitam agminibus. Scimus Ecclesiam, spe, fide, charitate, inaccessibilem, inexpugnabilem. Non est in ea immaturus, omnis docibilis: impetu irrumpere, vel arte eludere potest nullus. »
3. Encratitarum princeps Tatianus, Virginitas fructus nuptiarum. Numerus 30, 60, et 100, quid significat in Evangelio. Haereses Joviniani. --Rogo, quae sunt haec portenta verborum? quod descriptionis dedecus? Nonne vel per febrem somniare eum putes, vel arreptum morbo phrenetico, Hippocratis vinculis alligandum? Quotiescumque eum legero, ubi me defecerit spiritus, ibi est distinctio. Totum incipit, totum pendet ex altero: nescias quid cui cohaereat; et exceptis testimoniis Scripturarum, quae illo venustissimo eloquentiae suae flore mutare non ausus est, reliquus sermo omni materiae convenit, quia nulli convenit. Quae res mihi aliquam suspicionem intelligentiae dedit, velle eum ita nuptias praedicare, ut virginitati detrahat. Quando enim minora majoribus coaequantur, inferioris comparatio, superioris injuria est. Neque vero nos Marcionis et Manichaei dogma sectantes, nuptiis detrahimus; nec Tatiani principis Encratitarum errore decepti, omnem coitum spurcum putamus; qui non solum nuptias, sed cibos quoque quos Deus creavit ad utendum, damnat, et reprobat. Scimus in domo magna, non solum vasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et super fundamentum Christi, quod Paulus architectus posuit, alios aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: alios e contrario fenum, ligna, stipulam. Non ignoramus, Honorabiles nuptias, et torum immaculatum (Hebr. XIII, 4). Legimus primam Dei sententiam, 240 Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28): sed ita nuptias recipimus, ut virginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. Numquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? Aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis, poma praeferantur et fructus? Ut poma ex arbore, frumentum e stipula, ita virginitas e nuptiis. Centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus quamquam de una terra, et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias. Nam et ipsa digitorum conjunctio, quasi molli se complexans osculo, et foederans, maritum pingit et conjugem. Sexaginta vero ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sunt positae. Unde et superiori digito deprimuntur; quantoque major est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto majus est praemium. Porro centesimus numerus (diligenter, quaeso, lector, attende) de sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eum manu, quibus in laeva nuptae significantur et viduae, circulum faciens, exprimit virginitatis coronam. Haec de impatientia magis quam juxta ordinem disputationis dixerim. Cum enim adhuc vix de portu egrediar, et rudentibus vela sustollam, in medium me quaestionum pelagus, subitus loquendi aestus abripuit. Unde cohibebo cursum, et paulisper sinus contraham; nec indulgebo mucroni, jam nunc pro virginitate ferire cupienti. Ballista quanto plus retrahitur, tanto fortius mittit. Non est damnum dilatio, ubi certior fit ex dilatione victoria. Proponam breviter adversarii sententias, et de tenebrosis libris ejus quasi de foveis serpentes protraham, neque sinam venenosum caput, spiris maculosi corporis. 241 Pateat quod noxium est, ut possit conteri, cum patuerit. « Dicit, virgines, viduas, et maritatas, quae semel in Christo lotae sunt, si non discrepent caeteris operibus, ejusdem esse meriti.
Nititur approbare eos, qui plena fide in baptismate renati sunt, a diabolo non posse subverti.
Tertium proponit, inter abstinentiam ciborum, et cum gratiarum actione perceptionem eorum, nullam esse distantiam.
Quartum quod et extremum, esse omnium qui suum baptisma servaverint, unam in regno coelorum remunerationem. »
4 Artes diaboli. Virtus apud Ethnicos praefertur voluptati. --Haec sunt sibila serpentis antiqui, his consiliis draco de paradiso hominem expulit. Nam et saturitatem jejuniis praeferendo, repromisit eos immortales futuros, quasi numquam possent corruere; et dum divinitatem aequalem Deo pollicetur, expulit eos de paradiso, ut qui nudi et expediti, et absque ulla macula virgines, Domini consortio fruebantur, dejecti in vallem lacrymarum, tunicis consutis et pelliceis vestirentur. Sed ne lectorem diutius morer, sequar vestigia partitionis expositae, et adversus singulas propositiones ejus, Scripturarum vel maxime nitar testimoniis: ne querulus garriat, se eloquentia magis quam veritate superatum. Quod si explevero, et illum utriusque instrumenti nube oppressero, assumam exempla saecularis quoque litteraturae, ad quam et ipse provocat. Doceboque etiam inter philosophos et egregios in republica viros, virtutes voluptatibus, id est, Pythagoram, Platonem et Aristidem, Aristippo, Epicuro et Alcibiadi ab omnibus solere praeferri. Vos, quaeso, utriusque sexus virgines et continentes, mariti quoque et digami, ut conatus meos orationibus adjuvetis. Cunctorum in commune Jovinianus hostis est. Nam qui aequalia omnium asserit merita, tam virginitati facit injuriam, dum eam nuptiis comparat, quam et nuptiis, sic 242 eas licitas asserens, ut secunda et tertia matrimonia. Sed et digamis et trigamis adversarius est, ibi ponens scortatores quondam et libidinosissimos post poenitentiam, ubi duplicata et triplicata matrimonia: nisi quod in eo digami et trigami dolere non debent, quia idem scortator et poenitens in regno coelorum etiam virginibus adaequatur. Proponam igitur manifestioribus verbis et habentibus aliquam consequentiam, argumenta ejus et exempla de nuptiis, eodemque ordine omnia, quo ab eo dicta sunt, digeram. Nec molestum lectori sit, si nauseam ejus et vomitum legere compellatur. Libentius antidotum Christi bibet, cum diaboli venena praecesserint. Audite patienter, virgines; audite, quaeso, voluptuosissimum concionatorem, immo quasi sirenarum cantus et fabulas clausa aure transite. Vestras ferte paulisper injurias; putate vos cum Christo crucifixas, Pharisaeorum audire blasphemias.
5. Jovinianus. Liber Deuteronomii sub Josia repertus in Templo. --Prima, inquit, Dei sententia est. Propter quod dimittet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. (Gen. II, 24, et Matt. XIX, 5). Ac ne forte diceremus hoc scriptum in veteri Testamento, asserit a Domino quoque idipsum in Evangelio confirmari, Quod Deus conjunxit, homo non separet: statimque subnectit, Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28); et per ordinem replicat, Seth, Enos, Cainam, Malaleel, Jared, Enoch, Mathusalem, Lamech, Noe, omnes habuisse uxores, et ex Dei sententia filios procreasse (quasi generationis ordo et historia conditionis humanae, sine conjugibus et liberis potuerit enarrari): « Iste, inquit, est Enoch, qui ambulavit cum Deo, et raptus in coelum est. Iste Noe, qui, cum essent utique multi virgines propter aetatem, solus cum filiis et uxoribus naufrago orbe servatus est. Rursus post diluvium, quasi altero principio generis humani, virorum et uxorum paria junguntur, et ex integro generationis instauratur benedictio: Crescite et multiplicamini et 243 replete terram (Gen. VIII, 17, et IX, 1). » Insuper etiam comedendarum carnium licentia relaxatur: Et omne quod movetur, erit vobis in escam: sicut olera herbarum dedi vobis universa (Ibid., 9). Currit ad Abraham, Isaac, et Jacob, e quibus prior trigamus, secundus monogamus, tertius quatuor uxorum est: Liae, Rachel, Balae, et Zelphae; et asserit Abraham ob fidei meritum, benedictionem in generatione filii accepisse. Saram in typum Ecclesiae, cui defecerant muliebria, maledictionem sterilitatis, partus benedictione mutasse. Quod Rebecca ierit quasi Prophetes interrogare Dominum, et audierit ab eo, Duae gentes et duo populi in utero tuo sunt (Gen. XXV, 23). Quod Jacob pro uxore servierit: et existimante Rachel, viri esse dare liberos, ac dicente: Da mihi filios: sin autem, moriar (Gen. XXX, 1); responderit: Numquid pro Deo ego sum, qui te conclusit (Ibid., 2)? In tantum, inquit, sciebat fructus nuptiarum Domini esse, non mariti. Quod Joseph vir sanctus atque castissimus, et omnes patriarchae uxores habuerint, quibus aequaliter per Moysen benedicat Deus. Judam quoque proponit, et Thamar: et occisum Onam perstringit a Domino, quia fratri invidens semen, nuptiarum opera perdebat. Moysen proponit, et Mariae lepram, quae fratri pro uxore detrahens, illico Dei ultione percussa est. Laudat Samson, et uxorium Nazaraeum miris effert praeconiis. Debboram quoque replicat et Barach; quod absque virginitatis bonis, Sisaram et Jabin et currus ferreos debellarint. Jahel uxorem Haber Cynei adducit in medium, et palo armatam praedicat manum. Inter Jephte patrem et filiam virginem, quae immolata sit Domino, dicit nullam fuisse distantiam; quin potius fidem patris praefert ei, quae caesa sit lugens. Venit ad Samuel alterum Nazaraeum Domini, qui ab infantia nutritus in tabernaculo est, et vestitus EPHOD BAD, quod interpretatur, vestibus lineis; dicitque eum filios procreasse, nec sacerdotalem pudicitiam, uxoris imminutam esse complexu. Booz cum sua Ruth in area collocat, et Jesse, ac David 244 inde producit. Ipsum quoque David ducentis praeputiis, etiam cum vitae periculo, regis filiae quaesisse concubitus. Quid dicam de Salomone, quem ponens in catalogo maritorum, imaginem asserit Salvatoris? et de illo vult esse scriptum: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Et, Dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro eo semper. Ac repente transcendit ad Eliam et Elisaeum, et narrat quasi grande mysterium, quod requieverit spiritus Eliae in Elisaeo; et cur hoc dixerit, tacet: nisi forte Eliam quoque et Elisaeum habuisse arbitretur uxores. Transit ad Ezechiam: et cum in ejus laudibus immoretur, miror cur oblitus sit dicere: Amodo filios faciam (Is. XXXVIII, sec. LXX). Josiam virum justissimum, sub quo in Templo Deuteronomii liber repertus est, ab Holda uxore Sellum instructum refert. Daniel quoque, et tres pueros inter maritos ponit [ Al. numerat]. Et ad Evangelium repente transcendens, Zachariam, et Elisabeth, Petrum ponit, et socrum ejus, caeterosque Apostolos. Et consequenter infert dicens: « Si autem voluerint assumere vanam defensionem, et obtendere, quod rudis mundus eguerit incremento, audiant Paulum loquentem: Adolescentiores viduas volo nubere, filios procreare (I Tim. V, 14). Et, Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum (Hebr. XIII, 4). Et, Mulier alligata est viro, quamdiu vivit vir ejus. Si autem mortuus fuerit, nubat cui vult, tantum in Domino (I Cor. VII, 39). Et, Adam non est seductus: mulier autem seducta, facta est in praevaricationem. Salva autem fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate (I Tim. II, 14). Certe cessat hic illud Apostolicum, Et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant: nisi forte dicetis, propterea vult eas nubere, quia jam quaedam conversae sunt retro post Satanam: quasi ex virginibus nulla cadat, et non sit earum major ruina. Ex quo manifestum est vos Manichaeorum dogma sectari, prohibentium nubere, et vesci cibis, quos Deus creavit ad utendum, cauteriatam habentium conscientiam. » Et post 245 multa, quae nunc otiosum est revolvere, excutit se quasi in locum rhetoricum, et facit apostropham ad virginem, dicens: « Non tibi facio, virgo, injuriam: elegisti pudicitiam propter praesentem necessitatem: placuit tibi, ut sis sancta corpore et spiritu: ne superbias: ejusdem Ecclesiae membrum es, cujus et nuptae sunt. » 6. Hieronymus. --Nimius fortasse fuerim in expositione propositionum ejus, et legenti fastidium fecerim; sed utile ratus sum cuncta molimina ejus, quasi instructam aciem contra me ponere, et totum hostilem exercitum cum suis turmis ac ducibus congregare, ne post primam victoriam, alia mihi deinceps praelia nascerentur. Igitur non dimicabo contra singulos, nec paucorum ero passim congressione contentus: toto certandum est agmine, et incompositi hostium cunei, ac latrocinii more pugnantes, instructa et ordinata acie repellendi. Opponam in prima fronte apostolum Paulum, et quasi fortissimum ducem, suis telis, id est, suis armabo sententiis. Sciscitantibus enim super hac quaestione Corinthiis, plenissime respondit doctor gentium, et magister Ecclesiae. Quidquid autem statuerit, hoc Christi in eo loquentis legem putemus. Simulque ne lectoris tacita cogitatio, cum coeperimus singula, quae proposita sunt, diluere, semper ad Apostolum se reservet, et studio validissimarum quaestionum, priora negligens, ad extrema festinet. 7. Nihil bono contrarium, nisi malum. Exterior homo corruptus. --Inter caetera Corinthii per litteras quaesierant, utrum post fidem Christi caelibes esse deberent, et continentiae causa quas habebant uxores dimittere, an si virgines credidissent, inirent [ Al. inire] matrimonia? Et cum e duobus Ethnicis, unus credidisset in Christum, utrumnam credens relinqueret non credentem? Et si essent ducendae uxores, Christianas tantum accipi juberet, an et Ethnicas? Videamus igitur quid ad haec Paulus rescripserit: De his autem quae scripsistis mihi bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum 246 reddat, similiter et uxor viro. Uxor proprii corporis non habet potestatem, sed vir. Similiter et vir proprii corporis sui non habet potestatem, sed uxor. Nolite fraudare invicem, nisi forte ad tempus ex consensu, ut vacetis orationi. Et iterum ad idipsum revertimini, ne tentet vos Satanas, propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico juxta indulgentiam, non juxta imperium. Volo autem omnes homines esse ut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius autem sic. Dico autem innuptis et viduis, bonum est eis, si sic permanserint ut ego. Si autem se non continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri (I Cor. VII, 1 seqq.). Revertamur ad caput testimonii: Bonum est, inquit, homini mulierem non tangere. Si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere: nihil enim bono contrarium est, nisi malum. Si autem malum est, et ignoscitur, ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat. Quale autem illud bonum est, quod conditione deterioris conceditur? Numquam enim subjecisset, unusquisque uxorem suam habeat, nisi praemisisset, propter fornicationem autem. Tolle fornicationem, et non dicet, unusquisque uxorem suam habeat. Velut si quis definiat: Bonum est triticeo pane vesci, et edere purissimam similam. Tamen ne quis compulsus fame comedat stercus bubulum, concedo ei, ut vescatur et hordeo. Num idcirco frumentum non habebit puritatem suam, si fimo hordeum praeferatur? Bonum est illud naturaliter, quod comparationem non habet mali, quod praelatione alterius non obumbratur. Simulque animadvertenda est Apostoli prudentia. Non dixit, bonum est uxorem non habere: sed, bonum est mulierem non tangere: quasi et in tactu periculum sit: quasi qui illam tetigerit, non evadat, quae virorum pretiosas animas rapit, quae facit adolescentium evolare corda: Alligabit quis in sinu ignem, et non comburetur? aut ambulabit super carbones ignis, et non ardebit (Prov. VI, 27, 28)? Quomodo igitur qui ignem tetigerit, statim aduritur: ita viri tactus et feminae sentit naturam suam, et diversitatem sexus intelligit. Narrant et gentilium fabulae 247 Mithram et Erichthonium, vel in lapide, vel in terra, de solo aestu libidinis esse generatos. Unde et noster Joseph, quia tangere eum volebat Aegyptia, fugit ex manibus ejus, et quasi ad morsum rabidissimae canis, ne paulatim virus serperet, pallium quod tetigerat, abjecit. Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Non dixit, propter fornicationem unusquisque ducat uxorem; alioquin hac excusatione libidini frena laxasset, ut quotiescumque uxor moritur, toties ducenda sit alia, ne fornicemur; sed unusquisque uxorem suam habeat. Suam, inquit, habeat, sua utatur, quam habebat antequam crederet, quam bonum erat non tangere, et post fidem Christi sororem tantum nosse, non conjugem, nisi fornicatio tactum ejus excusabilem faceret. Uxor proprii corporis non habet potestatem, sed vir. Similiter et vir sui corporis non habet potestatem, sed uxor. Omnis haec quaestio de his est qui in matrimonio sunt, an eis liceat uxores dimittere, quod et Dominus in Evangelio prohibuit. Unde et Apostolus, Bonum est homini, ait, uxorem non tangere. Sed quia qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu, se non valet abstinere, nec dare repudium non peccanti, reddat conjugi debitum: sponte quippe se alligavit, ut reddere cogeretur. Nolite fraudare invicem; nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Oro te quale illud bonum est, quod orare prohibet? quod corpus Christi accipere non permittit? Quamdiu impleo mariti officium, non impleo continentis Jubet idem Apostolus in alio loco (I Thess. V.), ut semper oremus. Si semper orandum est, numquam ergo conjugio serviendum, quoniam quotiescumque uxori debitum reddo, orare non possum. Petrus Apostolus experimentum habens conjugalium vinculorum, vide quomodo informet Ecclesiam, quid doceat Christianos: Similiter viri cohabitantes juxta scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri tribuentes 248 honorem, et sicut cohaeredes multiplicis gratiae, ut non impediantur orationes vestrae (I Pet. III, 7). Ecce eodem sensu, quia eodem et spiritu, impediri dicit orationes officio conjugali. Quod autem ait, similiter, idcirco ad imitationem provocat viros, quia jam supra uxoribus praeceperat, dicens: Ut videant viri in timore castam vestram conversationem, quarum sit non exterius compositio crinium, et distinctio auri, et in cultu vestis ornatus; sed absconditus cordis homo, in incorruptione mitis et silentis spiritus. Hoc est coram Deo placens (Ibid. 2, 3). Cernis, quale conjugium inter viros uxoresque praecipiat? Cohabitantes juxta scientiam, ut noverint quid velit, quid desideret Deus, ut tribuant honorem vasculo muliebri. Si abstinemus nos a coitu, honorem tribuimus uxoribus: si non abstinemus, perspicuum est honori contrariam esse contumeliam. Ad uxores quoque, Ut videant, inquit, viri castam conversationem vestram, et ornatum in abscondito cordis hominem, in incorruptione mitis et silentis spiritus. O vere digna vox Apostolo, et Petra Christi. Maritis uxoribusque dat legem, et damnato carnis ornatu, castitatem praedicat, et ornatum interioris hominis, in incorruptione mitis et silentis spiritus, quodammodo hoc dicens: Quoniam exterior vester homo corruptus est, et beatitudinem incorruptionis, quae proprie virginum est, habere desiistis, imitamini incorruptionem spiritus saltem per seram abstinentiam, et quod corpore non potestis, mente praestate. Has enim Christus divitias, et hos vestrae conjunctionis quaerit ornatus. 8. Verum ne quis putet ex eo quod sequitur, Ut vacetis orationi, et iterum revertimini [Al. ad id ipsum] ad ipsum, Apostolum hoc velle, et non propter majorem ruinam concedere, statim infert: Ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Pulchra nimirum indulgentia, et iterum ad ipsum. Quod erubescit suo vocare nomine, quod tentationi praefert Satanae, quod causam habet incontinentiam, 249 laboramus quasi obscurum disserere, cum exposuerit ipse quod scripsit: Hoc autem, inquit, dico juxta indulgentiam, non juxta imperium. Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam, sed praeceptum, quasi non eodem modo et secunda et tertia matrimonia concedantur, quasi non et fornicatoribus per poenitentiam fores aperiantur Ecclesiae, quodque his est majus, et incestis? Nam illum violatorem novercae, quem in prima ad Corinthios Epistola tradiderat Satanae (I Cor. V), in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret, in secunda retrahit (II Cor. II), et ne abundantiori tristitia absorbeatur frater, laborat. Aliud est, velle quid Apostolum, aliud est ignoscere. In voluntate promeremur, in venia abutimur. Vis scire quid velit Apostolus? junge quod sequitur: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum (I Cor. VII, 7). Beatus qui Pauli similis erit. Felix qui audit Apostolum praecipientem, non ignoscentem. Hoc, inquit, volo, hoc desidero, ut imitatores mei sitis, sicut et ego Christi. Ille virgo de Virgine, de incorrupta incorruptus. Nos quia homines sumus, et nativitatem Salvatoris non possumus imitari, imitemur saltem conversationem. Illud divinitatis est et beatitudinis, hoc humanae conditionis est et laboris. Volo omnes homines similes mei esse, ut dum mei similes sunt, similes fiant et Christi, cujus ego similis sum. Qui enim in Christum credit, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. I, 6). Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Quid, inquit, velim, perspicuum est. Sed quoniam in Ecclesia diversa sunt dona, concedo et nuptias, ne videar damnare naturam. Simulque considera, quod aliud donum virginitatis sit, aliud nuptiarum. Si enim eadem esset merces nuptarum et virginum, numquam dixisset post praeceptum continentiae: Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius autem sic. Ubi proprietas singulorum est, ibi altrinsecus diversitas. Concedo et nuptias esse Dei 250 donum, sed inter donum et donum magna diversitas est. Denique et Apostolus de eodem post incestum poenitente, E contrario, inquit, donate ei et consolamini, et si cui quid donastis, et ego (II Cor. II, 7). Ac ne putaremus donum hominis esse contemnendum, addidit: Nam et ego quod donavi, si quid donavi propter vos, coram Christo (Ibid., 10). Diversa sunt dona Christi. Unde et Joseph in typo ejus variam habebat tunicam. Et in Psalmo quadragesimo quarto legimus: Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV, 10). Et Petrus Apostolus, Sicut cohaeredes, ait, multiplicis gratiae Dei (I Pet. III, 7). Quod significantius Graece dicitur ποικίλης, id est, variae. 9. Sequitur: Dico autem innuptis et viduis: Bonum est eis, si sic permanserint, ut ego. Si autem non se continent, nubant. Melius enim est nubere, quam uri (I Cor. VII, 8). Postquam nuptis concesserat usum conjugii, et ostenderat ipse quid vellet, quidve concederet, transit ad innuptas, et viduas, et sui proponit exemplum, et felices vocat, si sic permanserint. Si autem non se continent, nubant; idipsum quod supra, Propter fornicationes autem, Et, Ne tentet vos Satanas, propter incontinentiam vestram. Redditque causam, cur dixerit, Si se non continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. Ideo melius est nubere, quia pejus est uri. Tolle ardorem libidinis, et non dicet, melius est nubere. Melius enim semper ad comparationem deterioris respicit, non ad simplicitatem incomparabilis per se boni. Velut si diceret: Melius est unum oculum habere, quam nullum: melius est uno inniti pede, et alteram partem corporis baculo sustentare, quam fractis cruribus repere. Quid ais, Apostole? Non tibi credo dicenti, Etsi imperitus sermone, non tamen scientia. Quomodo illud de humilitate descendit, Quia non sum dignus vocari Apostolus. Et, Mihi minimo omnium Apostolorum. Et, Tamquam abortivo, sic et hoc humilitatis dictum puto. Nosti sermonum proprietates, quamobrem, et de Epimenide, et de Menandro, et 251 de Arato quaedam sumis testimonia. Ubi de continentia loqueris et virginitate: Bonum est, ais, homini mulierem non tangere. Et, Bonum est eis, si sic permanserint ut ego. Et, Puto hoc bonum eis esse propter instantem necessitatem. Et, Quia bonum est homini sic esse. Ubi ad nuptias venis, non dicis, bonum est nubere, quia non potes jungere, quam uri; sed dicis: Melius est nubere quam uri. Si per se nuptiae sunt bonae, noli illas incendio comparare: sed dic simpliciter, bonum est nubere. Suspecta est mihi bonitas ejus rei, quam magnitudo alterius mali, malum esse cogit inferius. Ego autem non levius malum, sed simplex per se bonum volo. 10. Mulieres fideles junctae infidelibus. Matronae saeviturae in Hieronymum. Abraham adjurat servum in Christo. --Hucusque primum capitulum edissertum est, veniamus ad sequentia. His autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: Et vir uxorem non dimittat. Nam caeteris ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittet illam; et caetera usque ad eum locum, ubi ait: Unusquisque sicut vocavit eum Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus Ecclesiis doceo (I Cor. VII, 10 seqq.). Hic locus ad praesentem controversiam non pertinet. Docet enim juxta sententiam Domini, uxorem, excepta causa fornicationis, non repudiandam, et repudiatam, vivo marito, alteri non nubere, aut certe viro suo reconciliari debere. His autem quos in matrimonio deprehendisset fides, hoc est, si unus credidisset e duobus, praecipit ne credens repudiet non credentem. Causisque expositis, quod candidatus fidei sit infidelis, si nolit a credente discedere: e contrario jubet, si infidelis repudiet fidelem propter fidem Christi, discedere debere credentem, ne [ Al. nec] conjugem praeferat [ Al. praeferre] Christo, cui etiam anima postponenda est. At nunc pleraeque contemnentes Apostoli jussionem, junguntur gentilibus, et templa Christi idolis prostituunt; nec intelligunt se corporis ejus partem esse, cujus et costae sunt. Ignoscit Apostolus infidelium conjunctioni, quae habentes 252 maritos, in Christum postea crediderunt; non his, quae cum Christianae essent, nupserunt gentilibus, ad quas alibi loquitur: Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi (II Cor. VI, 14 et seqq.). Licet enim in me saevituras sciam plurimas matronarum: licet eadem impudentia qua Dominum contempserunt, in me pulicem et Christianorum minimum debacchaturas: tamen dicam quod sentio: loquar quod me Apostolus docuit, non illas justitiae esse, sed iniquitatis; non lucis, sed tenebrarum; non Christi, sed Belial; non templa Dei viventis, sed fana et idola mortuorum. Vis apertius discere, quod Christianae omnino non liceat Ethnico nubere? Audi eumdem Apostolum, Mulier, inquit, alligata est quanto empore vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 39), id est, Christiano. Qui secundas tertiasque nuptias concedit in Domino, primas cum Ethnico prohibet. Unde, et Abraham adjurat servum in femore suo, hoc est, in Christo, qui de ejus erat semine nasciturus, ut filio suo Isaac alienigenam non adducat uxorem. Et Ezras offensam Dei hujuscemodi uxorum repudiatione compescit (II Esdr. X). Et Malachias propheta, Praevaricatus est, inquit, Judas, et abominationem fecit in Israel et in Jerusalem. Polluit enim sanctum Domini, et dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Disperdat Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum, et discipulum, de Tabernaculis Jacob; et offerentem munera Domino virtutum (Malach. II, 11, 12). Haec idcirco dixi, ut qui nuptias virginitati comparant, sciant saltem tales nuptias digamiae et trigamiae subjiciendas. 11. Intelligentiam suam reprehendendam putat. Fides proprie Christianorum est. --Ad superiorem disputationem, in qua docuerat fidelem ab infideli non debere discedere, sed permanere in matrimonio sicut eos invenisset fides, et unumquemque vel coelibem, vel maritum ita durare, ut esset Christi baptismate deprehensus, infert subito parabolas 253 circumcisi et Ethnici, servi et liberi: et sub metaphora earum de nuptis disputat et innuptis. Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. In praeputio vocatus est, non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es, non sit tibi curae. Sed et si potes liber fieri, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Similiter et qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. Unusquisque ergo in quo vocatus est frater, in eo permaneat apud Deum (I Cor. VII, 18 et seqq.). Ac primum, quia nonnullos hanc intelligentiam reprehensuros arbitror, interrogare libet quae sit consequentia, ut de maritis et uxoribus disputans, repente transiret ad comparationem Judaei et Ethnici, servi et liberi: et rursum, hac disputatione finita, rediret ad virgines dicens: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo (I Cor. VII, 5). Quid sibi vult inter conjugia et virginitatem, Judaei et Ethnici, servi liberique collatio? Secundo quomodo possit intelligi, Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium (Ibid., 18)? Numquid qui semel amputatum habet praeputium, potest si velit rursus illud adducere? Deinde quo sensu exponendum sit, Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini? Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi (Ibid., 22)? Quarto, quomodo ille qui praecepit servis obedire dominis carnalibus, nunc dicat: Nolite fieri servi hominum (Ibid., 23)? Ad extremum, quid pertineat ad servitutem, vel circumcisionem, Unusquisque in quo vocatus est frater, in eo permaneat apud Deum? Nam et contrarium est superiori sententiae. Si enim illud audivimus: Nolite fieri servi hominum, qua ratione possumus in ea permanere vocatione qua vocati sumus, cum multi crediderint habentes carnales dominos, quibus nunc servire prohibentur? Porro ad circumcisionem quid facit permanere in ea vocatione, in quo vocati sumus, cum in alio loco idem Apostolus clamitet: Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V, 2)? Restat igitur, ut circumcisio 254 et praeputium, servus et liber, superiori sensui coaptentur, et de antecedentibus pendeant. Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. Eo, inquit, tempore quo vocatus es, et credidisti in Christum, si circumcisus vocatus es ab uxore, et coelebs eras: noli ducere uxorem, hoc est, noli adducere praeputium, ne circumcisionis et pudicitiae libertatem oneres sarcina nuptiarum. Rursum si in praeputio quis vocatus est, non circumcidatur. Habebas, inquit, uxorem, cum credidisti: noli fidem Christi putare causam dissidii, quia in pace vocavit nos Deus. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei (Ibid., 19). Nihil enim prodest absque operibus coelibatus, et nuptiae, cum etiam fides, quae proprie Christianorum est, si opera non habuerit, mortua esse dicatur; et hac lege virgines quoque Vestae, et Junonis univirae in Sanctarum queant ordine numerari. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (Ibid., 24). Quando credidit, sive habebat, sive non habebat uxorem, in eo permaneat, in quo vocatus est. Ac per hoc non tam virgines cogit, ut nubant, quam repudia prohibet. Et sicut habentibus uxores tollit licentiam dimittendi eas, sic virginibus nubendi amputat facultatem. Servus vocatus es, non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere. Etiam si habes, inquit, uxorem, et illi alligatus es, et solvis debitum, et non habes tui corporis potestatem; atque (ut manifestius loquar) servus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam, nec de amissa virginitate suspires. Sed etiam si potes causas aliquas invenire dissidii, ut libertate pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere. Habeto paulisper uxorem, nec praecurras morantem: exspecta dum sequitur. Si egeris patienter, conjux mutabitur in sororem. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vovatus est, servus est Christi. Reddit causas cur nolit uxores deseri. Idcirco ait: Praecipio, ut in Christum de gentilitate credentes inita ante fidem matrimonia non relinquant: quia qui 255 uxorem habens credidit, non tanto Dei servitio detinetur, quanto virgines et innuptae; sed quodammodo est liberior, et servitutis illi frena laxantur: et dum uxoris est servus, ut ita dicam, libertus est Domini. Porro qui uxorem non habens, credidit, et liber a servitute conjugii vocatus est a Domino, ille vere servus est Christi. Quanta felicitas, non uxoris servum esse, sed Christi; non carni servire, sed spiritui! Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Ac ne forsitan in eo, quod supra dixerat, Servus vocatus es, non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere, suggillasse continentiam videretur, et in famulatum nos tradidisse conjugum, infert sententiam, quae omnem amputet cavillationem: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Redempti sumus pretiosissimo sanguine Christi: immolatus est pro nobis agnus, et aspersi calidissimo rore hyssopi, omnem pituitam noxiae voluptatis excoximus. Quibus in baptismate mortuus est, Pharao, et universus ejus suffocatus est exercitus, cur rursum Aegyptum quaerimus, et post manna, Angelorum cibum, allia et cepe et pepones, et carnes Pharias suspiramus? 12. Quare Deus virginitatem non praecepit. Ferias nuptiarum quae? Quare plus amat virgines Christus. Significantia verborum consideranda. --Maritorum et continentium disputatione praemissa, tandem ad virgines venit, et ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse (I Cor. VII, 25, 26). Hic adversarius tota exsultatione bacchatur: hoc velut fortissimo ariete, virginitatis murum quatiens: « Ecce, inquit, Apostolus profitetur de virginibus, Domini se non habere praeceptum: et qui cum auctoritate de maritis et uxoribus jusserat, non audet imperare quod Dominus non praecepit. Et recte. Quod enim praecipitur, imperatur: quod imperatur, necesse est fieri: quod necesse est fieri, nisi fiat, poenam habet. Frustra enim jubetur, quod in arbitrio ejus ponitur, cui jussum est. » 256 Si virginitatem Dominus imperasset, videbatur nuptias condemnare, et hominum auferre seminarium, unde et ipsa virginitas nascitur. Si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? Nisi ante fundamenta jecisset, qua ratione aedificium exstrueret, et operturum cuncta desuper culmen imponeret? Multo labore fossorum subvertuntur montes: terrarum pene inferna penetrantur, ut inveniatur aurum. Cumque de granis minutissimis prius conflatione fornacis, deinde callida artificis manu fuerit monile compactum; non ille beatus vocatur, qui de luto excrevit aurum, sed qui auri utitur pulchritudine. Noli igitur admirari, si inter titillationes carnis, et incentiva vitiorum, Angelorum vitam non exigimur, sed docemur. Quia ubi consilium datur, offerentis arbitrium est: ubi praeceptum, necessitas est servientis. Praeceptum, inquit, Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25). Si non habes praeceptum Domini, quare audes dare consilium, de quo non habes jussionem? Respondebit mihi Apostolus: Et vis ut ego jubeam, quod Dominus obtulit potius, quam praecepit? Ille creator et figulus sciens fragilitatem vasculi, quod operatus est, virginitatem in audientis potestate dimisit, et ego Doctor Gentium, qui omnibus omnia factus sum (I Cor. IX, 22), ut omnes lucrifacerem, onus perpetuae castitatis statim in principio, credentium imponam cervicibus infirmorum? Discant prius ferias nuptiarum, vacent ad tempus orationi, ut accepto gustu pudicitiae, id semper habere desiderent, quo ad modicum delectati sunt. Dominus tentatus a Pharisaeis, utrum secundum legem Moysi uxores liceret dimittere, omnino fieri prohibuit. Quod discipuli considerantes, dixerunt ei: Si talis est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Quibus ille respondit: Non omnes capiunt verbum, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de utero matris ita nali sunt; et sunt eunuchi, qui ab hominibus eunuchizati sunt; et sunt eunuchi, qui se castraverunt propter 257 regnum coelorum. Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 10 seqq.). In propatulo est cur Apostolus dixerit, De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; profecto quia praemiserat Dominus: Non omnes capiunt verbum, sed quibus datum est. Et, qui potest capere, capiat. Proponit ἀγωνοθέτης praemium, invitat ad cursum, tenet in manu virginitatis bravium: ostendit purissimam fontem, et clamitat: Qui sitit, veniat, et bibat. Qui potest capere, capiat (Joan. VII, 37). Non dicit, velitis, nolitis bibendum vobis est, atque currendum: sed qui voluerit, qui potuerit currere, atque potare, ille vincet, ille satiabitur. Et ideo plus amat virgines Christus, quia sponte tribuunt, quod sibi non fuerat imperatum. Majorisque gratiae est, offerre quod non debeas, quam reddere quod exigaris. Apostoli uxoris onera contemplati: Si talis est, inquiunt, causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Quorum Dominus sententiam probans: Recte quidem sentitis, ait, quod non expediat homini ad coelorum regna tendenti, accipere uxorem; sed difficilis res est, et non omnes capiunt verbum istud, verum quibus datum est. Alios eunuchos natura facit, alios vis hominum. Mihi illi eunuchi placent, quod castravit non necessitas, sed voluntas. Libenter illos in meos sinus recipio, qui se castraverunt propter regna coelorum, et ob mei cultum noluerunt esse quod nati sunt. Simulque tractanda sententia: Qui se, inquit, castraverunt propter regna coelorum. Si castrati mercedem habent regni coelorum, ergo qui se non castraverunt, locum non possunt accipere castratorum. Qui potest, inquit, capere, capiat. Grandis fidei est, grandisque virtutis, Dei templum esse purissimum, totum se holocaustum offerre Domino; et juxta eumdem Apostolum, esse sanctum et corpore et spiritu. Hi sunt eunuchi, qui se lignum aridum ob sterilitatem putantes, audiunt per Isaiam (Cap. LVI), quod pro filiis et filiabus locum in coelis habeant paratum. Horum typus est Abdemelech [ Mss. Abdamelech] eunuchus in Jeremia (Cap. XXVIII); et spado ille reginae Candacis in Actis Apostolorum (Cap. VIII), qui ob robur fidei, viri nomen obtinuit. Ad hos et Clemens 258 successor Apostoli Petri, cujus Paulus apostolus meminit, scribit Epistolas, omnemque pene sermonem suum de virginitatis puritate contexit: et deinceps multi Apostolici, et Martyres et illustres tam sanctitate quam eloquentia viri, quos ex propriis scriptis nosse perfacile est. Existimo enim, inquit, hoc opus bonum esse propter instantem necessitatem (I Cor. VII, 26). Quae est illa necessitas quae, spreto vinculo conjugali, virginitatis appetit libertatem? Vae praegnantibus et nutrientibus in illo die (Matth. XXIV, 15; Marc. XIII, 14; Luc. XXI, 23). Non hic scorta, non hic lupanaria condemnantur, de quorum damnatione nulla dubitatio est: sed uteri tumescentes, et infantum vagitus, et fructus atque opera nuptiarum. Quoniam bonum est homini sic esse (I Cor. VII, 26). Si bonum est homini sic esse, malum est ergo homini sic non esse. Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem (Ibid., 27). Habet unusquisque nostrum terminos suos: redde mihi meum, et tuum tene. Si alligatus es uxori, ne illi des repudium. Si solutus sum ab uxore, non quaeram uxorem. Ut ego non solvo conjugia, si semel ligata sunt; ita tu non liges quod solutum est. Simulque significantia consideranda verborum est. Qui uxorem habet, ut debitor dicitur, et esse in praeputio, et servus uxoris, et quod malorum servorum est, alligatus. Qui autem sine uxore est, primum nullius debitor est, deinde circumcisus, tertio liber, ad extremum solutus. 13. Virgines incestae si nupserint post consecrationem. Tempus vitae omne breve est. Praeceptor Hieronymi Gregorius Nazianzenus. Virginitas quae sit hostia Christi. Quid intersit inter nuptias et virginitatem. --Curramus per reliqua, neque enim nos patitur magnitudo voluminis diutius in singulis immorari. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Aliud est non peccare, aliud benefacere. Et si nupserit virgo, non peccavit [Al. peccabit]. Non illa virgo, quae se semel Dei cultui dedicavit: harum enim si qua nupserit, habebit damnationem, quia primam fidem irritam fecit. Si autem hoc de viduis dictum objecerit, quanto magis de virginibus praevalebit, cum etiam his non liceat, quibus aliquando licuit! Virgines enim, quae post consecrationem nupserint, non tam adulterae sunt, quam incestae. Ac ne videretur in eo quod dixerat: Et si nupserit virgo, non peccavit, 259 rursum coelibes ad nuptias provocare, statim se refrenat [ Al. refrenavit], et aliud inferendo, infirmavit quod concesserat, dicens: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Qui sunt isti qui tribulationem carnis habebunt? Quibus supra indulserat: Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit [Al. peccabit]: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Nos ignari rerum, putabamus nuptias saltem carnis habere laetitiam. Si autem nubentibus etiam in carne tribulatio est, in qua sola videbantur habere delicias, quid erit reliquum propter quod nubant, cum et in spiritu, et in anima, et in ipsa carne tribulatio sit? Ego autem vobis parco. Sic, ait, obtendo carnis tribulationem, quasi non majora sint propter quae nubere non debeatis. Igitur hoc dico, fratres: Tempus breve est. Reliquum est, ut qui habent uxores, sic sint tamquam non habentes. Nequaquam jam de virginibus disputo, quos nulla ambiguitas est esse felices. Ad maritos venio. Tempus breve est, Dominus prope est. Etiamsi nongentis viveremus annis, ut antiqui homines, tamen breve putandam esset, quod haberet aliquando finem, et esse cessaret. Nunc vero cum brevis sit non tam laetitia, quam tribulatio nuptiarum, quid accipimus uxores, quas cogemur cito amittere? Et qui flent, inquit, et gaudent, et emunt, et utuntur hoc mundo, sic sint, quasi non fleant, gaudeant, emant, utantur hoc mundo. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 30). Si mundus transit, quo universa clauduntur: immo figura et conversatio hujus mundi, quasi nubes, praeterit, inter caetera mundi opera et nuptiae praeteribunt. Neque enim erunt post resurrectionem conjugia. Si autem mors finis est nuptiarum: cur necessitatem non in voluntatem vertimus? Et quod invitis extorquendum est, cur non spe praemiorum offerimus Deo? Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Intueamur curarum virginis, maritique 260 distantias. Virgo Domino, maritus uxori placere desiderat, et ut uxori placeat, sollicitus est de his quae sunt mundi, quae cum mundo utique transitura sunt: et divisus est, in multas scilicet sollicitudinum partes, miseriarumque distractus. Non est hujus loci nuptiarum angustias describere, et quasi in communibus locis rhetorico exsultare sermone. Plenius super hac re contra Helvidium, et in eo libro quem ad Eustochium scripsi, arbitror absolutum. Certe et Tertullianus cum adhuc esset adolescens lusit in hac materia. Et praeceptor meus Gregorius Nazianzenus virginitatem et nuptias disserens, Graecis versibus explicavit. Nunc illud breviter admoneo, in Latinis codicibus hunc locum ita legi: Divisa est virgo et mulier. Quod quamquam habeat suum sensum, et a me quoque pro qualitate loci sic edissertum sit, tamen non est Apostolicae veritatis. Siquidem Apostolus ita scripsit, ut supra transtulimus: Sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est; et hac sententia definita, transgreditur ad virgines et continentes, et ait: Mulier innupta, et virgo cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Non omnis innupta, et virgo est. Quae autem virgo, utique et innupta est. Quamquam ob elegantiam dictionis potuerit id ipsum altero verbo repetere, mulier innupta et virgo: vel certe definire voluisse quid esset innupta, id est, virgo: ne meretrices putemus innuptas, nulli certo matrimonio copulatas. Quid ergo cogitat innupta et virgo? Quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ut nihil aliud esset, ut nulla merces virginem amplior sequeretur, sufficeret ei haec sola praelatio, cogitare quae Domini sunt. Statimque docet quae sit ipsa cogitatio, ut sit sancta corpore et spiritu. Nonnullae quippe sunt virgines carne, non spiritu, quarum corpus integrum est, anima corrupta. Sed illa virginitas hostia Christi est, cujus nec mentem cogitatio, nec carnem libido maculavit. E contrario, quae nupta est, cogitat quae mundi sunt, quomodo 261 placeat viro. Sicut qui uxorem habet, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori: sic nupta res mundi cogitat, quomodo placeat viro. Nos autem non sumus de hoc mundo, qui in maligno positus est, cujus figura praeterit, de quo dicitur ad Apostolos: Si essetis de hoc mundo, amaret [Al. amasset] utique mundus, quod suum erat (Joan. XV, 19). Ac ne forsitan putaretur, onus gravissimum castitatis nolentibus imponere, statim jungit causas suadendi, et ait: Hoc autem ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ut ad id quod honestum est, et intente facit servire Domino, absque ulla distractione. Proprietatem Graecam Latinus sermo non explicat: quibus enim verbis quis possit edicere, Πρὸς τὸ εὔσχημον καὶ εὐπρόσεδρον τῷ Κυρίῳ ἀπερισπάστως? Unde et in Latinis codicibus, ob translationis difficultatem, hoc penitus non invenitur. Utamur igitur eo quod vertimus. Non imponit nobis Apostolus laqueum, nec cogit esse quod nolumus; sed suadet quod honestum est et decorum, et intente facit servire Domino et semper esse sollicitum, et exspectare paratam Domini voluntatem, ut eum quid imperaverit, quasi strenuus, et armatus miles statim impleat quod praeceptum, est, et hoc faciat sine ulla distentione [ Al. distentatione]: quae data est secundum Ecclesiasten (Cap. III) hominibus hujus mundi, ut distendantur in ea. Si quis autem considerat virginem suam, id est, carnem lascivire, et ebullire in libidinem, nec refrenare se potest: duplexque ei incumbit necessitas, aut accipiendae conjugis, aut ruendi; quod vult faciat, non peccat, si nubat: faciat, inquit, quod vult, non quod debet. Non peccat, si ducit uxorem: non tamen bene facit, si duxerit. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc judicat in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit (I Cor. VII, 37, 38). Signanter et proprie supra dixerat, Qui ducit uxorem, non peccat: hic Qui servat virginem suam, bene facit. Aliud est autem 262 non peccare, aliud est bene facere. Declina, inquit, a malo, et fac bonum (Ps. XXXVI, 27). Illud declinamus, hoc sequimur. In altero initium, in altero perfectio est. Verum ne in eo quod dixit, et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit, existimet aliquis observationem nostram non stare; protinus hoc ipsum bonum extenuat, et obumbrat comparatione melioris, et dicit: Et qui non jungit, melius facit. Nisi illaturus esset [ Al. fuisset], melius facit, numquam praemisisset, bene facit. Ubi autem bonum et melius est, ibi boni et melioris non unum est praemium: et ubi non unum praemium, ibi utique dona diversa. Tantum est igitur inter nuptias et virginitatem, quantum inter non peccare, et bene facere; immo ut levius dicam, quantum inter bonum et melius. 14. Viduae quae pascuntur eleemosynis Ecclesiae. --Finita disputatione conjugiorum et virginitatis, inter utrumque cauto moderamine praeceptorum, ut nec ad sinistram, nec ad dexteram diverteret, sed via regia graderetur, et illud impleret: Ne sis justus multum (Eccles. VI, 17), rursum monogamiam digamiae comparat, et quomodo nuptias subdiderat virginitati, ita digamiam primis nuptiis subjicit, et ait: Mulier alligata est, quanto tempore vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum consilium meum. Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam (I Cor. 39, 40). Concedit secundas nuptias, sed volentibus, sed his, quae se continere non possunt; ne luxuriatae in Christo, nubere velint, habentes damnationem, quod primam fidem irritam fecerint, et hoc concedit, quia multae abierunt retro post Satanam (I Tim. V, 15). Caeterum beatiores, inquit, erunt, si sic permanserint: continuoque subjungit Apostolicam auctoritatem, secundum meum consilium. Porro ne auctoritas Apostoli, quasi hominis, levior videretur, addidit: Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam. Ubi ad continentiam provocat, ibi non hominis, sed Spiritus Dei consilium est; ubi autem nubendi concedit veniam, 263 Spiritum Dei non nominat, sed prudentiae librat consilium, ita singulis relaxans, ut unusquisque ferre potest. Juxta hunc sensum omnia illa sunt accipienda: Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 2, 3). Et illud ad Timotheum: Volo ergo juniores viduas nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro post Satanam (I Tim. V, 14), et reliqua his similia. Quomodo enim virginibus ob fornicationis periculum concedit nuptias, et excusabile facit, quod per se non appetitur, ita ob eamdem fornicationem vitandam, concedit viduis secunda matrimonia. Melius est enim licet alterum et tertium, unum virum nosse, quam plurimos: id est, tolerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis. Siquidem et illa in Evangelio Joannis Samaritana, sextum se maritum habere dicens, arguitur a Domino, quod non sit vir ejus (Joan. IV, 17). Ubi enim numerus maritorum est, ibi vir, qui proprie unus est, esse desiit. Una costa a principio in unam uxorem versa est. Et erunt, inquit, duo in carne una (Genes. II, 24): non tres, neque quatuor, alioquin jam non duo, si plures. Primus Lamech sanguinarius et homicida, unam carnem in duas divisit uxores: fratricidium et digamiam, eadem cataclysmi poena delevit. De altero septies, de altero septuagies septies vindicatum est. Quantum distant in numero, tantum et in crimine. Quam sancta sit digamia, hinc ostenditur, quod digamus in clerum eligi non potest, et ideo Apostolus ad Timotheum: Vidua, inquit, eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor (I Tim. V, 9). Hic omne praeceptum de his est viduis, quae Ecclesiae pascuntur eleemosynis. Et idcirco aetas 264 praescribitur, ut illae tantum accipiant pauperum cibos, quae jam laborare non possunt. Simulque considera, quod quae duos habuit viros, etiamsi anus sit, et decrepita, et egens, Ecclesiae stipes non meretur accipere. Si autem panis illi tollitur eleemosynae, quanto magis ille panis qui de coelo descendit, quem qui indigne comederit, reus erit violati corporis et sanguinis Christi! 15. Multa compulsus est velle Paulus. --Quamquam haec testimonia quae supra posui, in quibus viduis conceditur, ut si velint, denuo nubant, quidam interpretantur super his viduis, quas, amissis maritis, sic invenerit fides Christi. Nec enim consequens esset, ut Apostolus post baptisma viro mortuo, jubeat alteri nubere, cum habentibus quoque uxores praeceperit, ut sic sint, quasi non habentes, et ob hanc causam non esse uxorum numerum definitum: quia post baptisma Christi, etiam si tertia et quarta uxor fuerit, quasi prima reputetur. Alioqui si post baptisma, primo mortuo, accipitur secundus, quare non secundo, et tertio, et quarto, et quinto mortuo, accipiatur sextus, et reliqui? Potest enim accidere, ut infelicitate quadam, vel judicio Dei succidentis nuptias repetitas, adolescentula plures accipiat viros, et anus primo marito in extrema aetate viduetur. Primus Adam monogamus: secundus agamus. Qui digamiam probant, exhibeant tertium Adam digamum, quem sequantur. Verum fac ut concesserit Paulus secunda matrimonia; eadem lege et tertia concedit, et quarta, et quotiescumque vir moritur. Multa compellitur Apostolus velle, quae non vult. Circumcidit Timotheum, rasit ipse calvitium, nudipedalia exercuit, comam nutrivit, et totondit in Cenchris. Et certe castigaverat Galatas, Petrumque reprehenderat, quod se propter observationes Judaicas a gentibus separaret. Quomodo igitur in caeteris Ecclesiae disciplinis Judaeis Judaeus, Ethnicis Ethnicus, et omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret: sic et digamiam 265 concessit incontinentibus, nec nuptiarum numerum praefinivit, ut dum vident sibi mulieres ita post mortem mariti secundum concedi, ut tertius quartusque conceditur, erubescant alterum accipere, ne trigamis et quadrigamis comparentur. Ubi enim unus exceditur, nihil refert secundus, an tertius sit, quia desinit esse monogamus. Omnia licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12, et X, 23). Non damno digamos, immo nec trigamos, et, si dici potest, octogamos: plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio poenitentem. Quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est. 16. Castitas semper praelata nuptiis. Non est bonus duplex numerus. --Sed quoniam ad vetus nos trahit Testamentum, et incipiens ab Adam, ad Zachariam et Elisabeth pervenit: ac deinde opponit Petrum et caeteros apostolos, nos quoque debemus per eadem currere vestigia quaestionum, et docere castitatem semper operi nuptiarum fuisse praelatam. Ac de Adam quidem et Eva illud dicendum, quod ante offensam in paradiso virgines fuerint: post peccatum autem, et extra paradisum protinus nuptiae. Deinde, quod hoc ipsum interpretetur Apostolus: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Ephes. V, 31, ad Gen. II, 24). Statimque subjungit: Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ibid., 32). Christus in carne virgo, in spiritu monogamus. Unam enim habet Ecclesiam, de qua idem Apostolus: Viri, inquit, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. V, 25; Coloss. III, 19). Si Christus sancte, si caste, si absque ulla macula Ecclesiam diligit: viri quoque in castitate uxores suas diligant, et sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae nesciunt Deum: Neque enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem (I Thess. IV, 7): exuentes nos veterem hominem cum operibus suis, et induentes novum, qui renovatur 266 in cognitionem secundum imaginem Creatoris sui: ubi non est masculus et femina, Graecus et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 10, 11). Imago Creatoris non habet copulam nuptiarum. Ubi diversitas sexus aufertur, et veteri homine exuimur, et induimur novo, ibi in Christum renascimur virginem, qui et natus ex virgine, et renatus per virginem est. Quod autem ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28), necesse fuit prius plantare silvam et crescere, ut esset quod postea posset excidi. Simulque consideranda vis verbi, replete terram. Nuptiae terram replent, virginitas paradisum. Sed et hoc intuendum dumtaxat juxta hebraicam veritatem, quod cum Scriptura in primo, et tertio, et quarto, et quinto, et sexto die, expletis operibus singulorum dixerit: Et vidit Deus quia bonum est, in secundo die hoc omnino subtraxit: nobis intelligentiam derelinquens, non esse bonum duplicem numerum, quia ab unione dividat, et praefiguret foedera nuptiarum. Unde in arca Noe omnia animalia, quaecumque bina ingrediuntur, immunda sunt (Gen. VII et VIII). Impar numerus est mundus. Quamquam in duplici numero ostendatur et aliud sacramentum, quod ne in bestiis quidem et in immundis avibus digamia comprobata sit. Bina enim ingrediuntur immunda: et septena quae munda sunt, ut haberet Noe post diluvium, quod de impari numero statim Deo posset offerre. 17. Si autem transfertur Enoch, et servatur in diluvio Noe, non reor idcirco translatum Enoch, quod uxorem habuerit; sed quod primus invocaverit Deum, et crediderit in Creatorem [ Al. Salvatorem], de quo Paulus apostolus in Epistola ad Hebraeos plenissime docet (Heb. X, 5). Porro Noe, qui quasi secunda radix humano generi servabatur, utique cum 267 uxore et filiis debuit reservari. Quamquam in hoc mysterium Scripturarum sit. Arca illa, juxta apostolum Petrum (I Pet. III), typus Ecclesiae fuit, in qua octo animae salvae factae sunt. Quando ingreditur in eam Noe, tam ipse, quam filii ejus, ab uxoribus separantur: quando vero egreditur in terram, junguntur paria: et quod in arca, id est, in Ecclesia fuerat separatum, in mundi conversatione sociatur. Simulque si arca plures habuit mansiones et nidulos, et bicamerata, et tricamerata, et diversas bestias; et pro qualitate animalium habitationes quoque vel majores vel minores, aestimo quod diversitas illa mansionum praefiguraverit Ecclesiae varietatem. 18. Comedendarum carnium licentia. --Quod autem nobis objicit, in secunda Dei benedictione comedendarum carnium licentiam datam, quae in prima concessa non fuerat, sciat quomodo repudium juxta eloquium Salvatoris ab initio non dabatur; sed propter duritiam cordis nostri, per Moysen humano generi concessum est; sic et esum carnium usque ad diluvium ignotum fuisse. Post diluvium vero, quasi in eremo murmuranti populo coturnices: ita dentibus nostris nervos et virulentias carnis ingestas. Docet Apostolus scribens ad Ephesios (Cap. I), Deum proposuisse in adimpletione temporum recapitulare omnia: et ad principium trahere in Christum Jesum, quae sunt super coelos et super terram. Unde et ipse Salvator in Apocalypsi Joannis: Ego sum, inquit, α et ω, initium et finis (Apoc. I, 18 et XXII, 13). Ab exordio conditionis humanae, nec carnibus vescebamur, nec dabamus repudium, nec praeputia nobis eripiebantur in signum. Hoc cursu usque ad diluvium pervenimus. Post diluvium autem cum datione Legis, quam implere nullus potuit, carnes ingestae sunt ad vescendum, et repudia concessa duritiae, et cultellus circumcisionis appositus; quasi Dei manus plus in nobis creaverit, quam necesse est. Postquam autem Christus venit in fine temporum, 268 et ω revolvit ad α, et extremitatem retraxit ad principium: nec repudium nobis dare permittitur, nec circumcidimur, nec comedimus carnes, dicente Apostolo: Bonum est vinum non bibere, et carnes non comedere (Rom. XIV, 21). Et vinum enim cum carnibus post diluvium dedicatum est. 19. Isaac Christi figura. --Quid loquar de Abraham, ut ipse asserit, trigamo, qui signum fidei in circumcisione suscepit? Si imitamur uxorum illius numerum, imitemur et circumcisionem. Neque enim in parte sectandus, et in parte repudiandus est. Porro Isaac unius Rebeccae vir, Christi praefigurat Ecclesiam, et digamiae suggillat lasciviam. Si autem duas bigas uxorum et concubinarum habuit Jacob, et non vult adversarius acquiescere, lippientem Liam deformem atque fetuosam synagogae typum praetulisse; Rachel vero pulchram et diu sterilem, Ecclesiae significasse mysterium, sciat, eo tempore hoc fecisse Jacob, quando erat inter Assyrios, et in Mesopotamia Laban durissimo domino serviebat. Quando autem Terram sanctam ingredi voluit; et in monte Galaad exstruxit acervum testimonii, in quo nihil inter sarcinas ejus Mesopotamiae possessor invenerat, jurans se numquam ad locum in quo servierat reversurum; et ad torrentem Jaboch cum Angelo luctatus, claudicare coepit, et πλατὺ νεῦρον [ Scil. nervus femoris] ejus emarcuit, statimque Israel sortitus est nomen: et illa quondam dilecta conjux, pro qua servierat juxta Bethleem, in qua erat virginitatis praeco Dominus nasciturus, a filio [ Scil. Benoni] doloris occiditur (Gen. XXXV, 18); et consortia Mesopotamiae Evangelica in civitate moriuntur. 20. Corpus Christi mundi debent sumere. --Miror autem cur Judam et Thamar nobis proposuerit in exemplum, nisi forte et meretricibus delectatur; aut occisum Onam [ Mss. Aunam], quod fratri semen inviderit: quasi nos qualemcumque seminis fluxum absque liberorum opere comprobemus. Perspicuum est de Moyse, quod periclitatus esset in diversorio, nisi Sephora, quae interpretatur avis, 269 filium circumcidisset, et praeputium nuptiarum cultro Evangelico desecasset. Iste nempe Moyses est, qui cum vidisset visionem magnam, et Angelum, sive Dominum loquentem in rubo, nequaquam valuit ad eum accedere, nisi solvisset corrigiam calceamenti sui, et abjecisset vincula nuptiarum. Nec mirum hoc de amico et propheta et legifero Dei, cum omnis populus accessurus ad montem Sina, et Dei auditurus eloquium, tribus diebus sanctificari jussus sit, et se ab uxoribus abstinere. Quod quidem scimus (licet praepostere faciam historiae ordinem confundere) etiam ad David fugientem, ab Achimelech sacerdote dictum: Si mundi sunt pueri ab uxoribus? Et ille respondit: Ab heri et nudiustertius (I Reg. XXI, 4). Panes enim propositionis, quasi corpus Christi, de uxorum cubilibus consurgentes edere non poterant. Et nobis in transitu est contemplandum quod dixit: Si mundi sunt pueri ab uxoribus? videlicet quod ad munditias corporis Christi, omnis coitus immundus sit. In lege quoque praecipitur, ut pontifex nisi virginem non ducat uxorem (Levit. XXI), nec [ Mss. ne] viduam accipiat. Si eadem virginis viduaeque conditio est, quare altera recipitur, altera reprobatur? Et sacerdotalis vidua in domo jubetur sedere patris sui, nec secundum nosse matrimonium. Si soror virgo moritur sacerdotis, quomodo ipse ad patris ac matris exsequias, ita ad eam jubetur incedere. Si vero nupta sit, quasi aliena contemnitur. Qui uxorem duxerit, et qui plantaverit vineam velut propagines filiorum, prohibetur ad bella procedere (Deut. XX). Non enim potest Domini servire militiae servus uxoris. Et de speculis mulierum jejunantium, quasi de purissimis corporibus virginum, luter in tabernaculo funditur: et intrinsecus in sanctuario tam Cherubim, quam Propitiatorium, et arca testamenti, et 270 mensa propositionis, et candelabrum, et thuribulum ex auro mundissimo sunt. Neque enim in Sancta sanctorum inferri poterat argentum. 21. Josue nomina. Secunda circumcisio cum petrino cultello. Regnum quinque sensuum. --Quid moror in Moyse, cum mihi propositum sit cursim celeriterque dictanti, singula breviter [ Al. leviter] perstringere, et intelligentiae quasdam lineas ducere? Transcendam ad Jesum filium Nave, qui ante dictus est Ause, sive, ut rectius habetur in Hebraeo, Osee, id est, salvator. Ipse enim, secundum Epistolam Judae, salvavit, et eduxit populum Israel ex Aegypto, et in terram repromissionis induxit. Hic Jesus statim ut venit ad Jordanem, aquae nuptiarum, quae semper in Lege fluxerant, arefactae sunt, et steterunt: et siccis pedibus ac nudis populus omnis transiit, et venit in Galgala, ibique secundo est circumcisus. Quod si juxta litteram accipimus, penitus stare non potest. Si enim duplex haberemus praeputium, vel excisa pellicula iterum nasceretur, recte secunda circumcisio haberet locum. Nunc autem hoc significatur, quod Jesus cultello Evangelii populum, qui per desertum venerat, circumcidit, et circumcidit cultello petrino, ut quod in Moysi filio praefigurabatur ante in paucis, id sub Jesu impleretur in cunctis. Sed et ipsa praeputia in unum cumulum [ Mss. tumulum] coacervata et sepulta, et terra obruta, et ablatum opprobrium Aegypti, et nomen loci Galgala, quod interpretatur revelatio, ostendunt, dum in praeputio ambularet populus per desertum, oculos ejus fuisse caecatos. Videamus et consequentia. Post Evangelii circumcisionem, et consecrationem duodecim lapidum in loco revelationis, statim Pascha celebratur: immolatur eis agnus, et sanctae Terrae vescuntur alimentis. Egreditur Jesus, occurrit ei Princeps militiae gladium tenens, id est, vel pro circumciso populo pugnare 271 se monstrans, vel dissecans glutinum nuptiarum. Similiterque ut Moysi praeceptum fuerat, et huic praecipitur: Solve calceamentum tuum. Locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Quia sic erat Domini armatus exercitus in tubis sacerdotalibus, quasi ad Evangelicam praedicationem sub typo Jericho, mundus subvertitur. Et ut infinita praeteream (neque enim nunc mihi propositum est omnia veteris Testamenti aperire mysteria), quinque reges, qui in terra repromissionis ante regnabant, resistebantque Evangelico exercitui [ Al. exercitu], Jesu pugnante, superantur (Jos. X). Hoc puto intellectu esse perspicuum, quod antequam Dominus populum suum educeret de Aegypto, et circumcideret eum, visus, odoratus, gustus, auditus, tactusque regnaverint, et his quasi principibus fuerint universa subjecta. Quos Jesus ad speluncam corporis confugientes, et ad tenebrosum locum, ipsum ingrediens corpus interfecit: ut per id occiderentur, per quod ante regnabant.
22. Moyses Legem significat. Vicenarius numerus infaustus. Belphegor apud Hebraeos est Priapus. Jesus non plangitur moriens. --Verum jam tempus est, ut castitatis Jesu vexillum levemus. Moyses scribitur habuisse uxorem. Moysen autem et Dominus noster, et Apostolus interpretantur Legem: Habent Moysen et Prophetas (Luc. XVI, 29). Et: Ab Adam usque ad Moysen regnavit peccatum, etiam super eos qui non peccaverunt, in similitudine praevaricationis Adae (Rom. V, 14): nullique dubium est, in utroque testimonio Moysen Legem significare. Sicut ergo legimus quod Moyses, id est, Lex habuerit uxorem, ostende mihi, Jesum Nave vel uxorem habuisse, vel filios: et si potueris monstrare, victum me esse fatebor. Et certe pulcherrimum terrae Judaeae in partitione accepit locum, moriturque, non in vicenario numero qui semper in Scripturis infaustus est: in quo servivit Jacob, et venditus est Joseph, et quem diligit Esau, accipiens in eo quaedam munera; sed in decimo, de cujus laude crebro diximus: sepeliturque in Thamnath sare, id est, in perfectissimo principatu, sive in 272 numero operimenti novi: ut virginum significaret greges, Salvatoris auxilio coopertos in monte Ephraim, hoc est in monte frugifero, ab aquilone montis Gaas [Mss. Gaes], qui interpretatur commotio: Mons enim Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Ps. XLVII, 3), quae opposita semper invidiae est, et per singulas tentationes dicit: Mei vero pene moti sunt pedes (Ps. LXXII, 2). Cumque in sepultura Jesu, liber qui ex nomine ejus appellatur, expletus sit; rursum in Judicum volumine, quasi vivens resurgensque describitur: et sub ἀνακεφαλαιώσει opera ipsius praedicantur: et legitur, Misit Jesus populum, et obierunt filii Israel, unusquisque in haereditatem suam, ut possiderent terram. Et, Servivit populus Domino cunctis diebus Jesu, et caetera. Statimque subjungitur: Et mortuus est Jesus Nave servus Domini centum decem annorum. Porro Moyses vidit tantum terram repromissionis, et intrare non potuit, et mortuus est in terra Moab, et sepelivit eum Dominus in valle terrae Moab contra domum Phogor, et non cognovit vir sepulcrum ejus usque in diem hunc (Deut. XXXIV, 5, 6). Comparemus utriusque sepulturam: Moyses in terra Moab moritur, Jesus in terra Judaeae. Ille sepelitur in valle contra domum Phogor, quod interpretatur ignominia (proprie quippe Phogor lingua hebraea Priapus appellatur); hic in monte Ephraim ab aquilone montis Gaas. Et est in verbis simplicibus semper divinarum Scripturarum sensus augustior. Quia apud Judaeos gloria erat in partubus et parturitionibus; et maledicta sterilis, quae non habebat semen in Israel; et beatus cujus erat semen in Sion, et domestici in Jerusalem: et in benedictione maxima ponebatur, Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Ps. CXXVII, 3); idcirco sepulcrum ejus positum in valle describitur contra domum idoli, quod proprie libidini consecratur. Nos autem qui militamus sub Jesu duce, usque ad praesentem diem ignoramus ubi Moyses sit sepultus. 273 Contemnimus enim Phogor [ Al. Phegor], et omnem ignominiam ejus, scientes quod qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Et Dominus ante diluvium quoque dixerit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Genes. VI, 3). Quamobrem et Moyses moriens plangitur a populo Israel: Jesus autem quasi victurus non plangitur. Nuptiae enim finiuntur in morte, virginitas post mortem incipit coronari. 23. Jephte temerarii voti arguitur. Sacerdotes plurimi uxorati. Levitarum habitus. Error Encratitarum. --Samson quoque producit in medium, nec decalvatum quondam Domini Nazaraeum a muliere considerat; qui licet typum teneat Salvatoris, quod meretricem ex gentibus adamarit Ecclesiam; et multo plures hostium moriens, quam vivus occiderit: tamen conjugalis pudicitiae exempla non praebet. Et certe iste est secundum prophetiam Jacob (Genes. XLIX), qui cum concitus equi pernicitate ferretur, a serpente percussus, retrorsum cecidit. Debboram autem et Barach, et uxorem Aber [ Mss. Chaber] Cynei cur enumeraverit, prorsus non intelligo: cum aliud sit bellorum principes et historiae ordinem texere: aliud figuras aliquas significare conjugii, quae in istis omnino non comparent. Porro quod praefert Jephte patris fidem, lacrymis virginis filiae, pro nobis facit. Et nos enim non tam virgines saeculi, quam eas quae propter Christum sunt virgines, praedicamus: et a plerisque Hebraeorum reprehenditur pater voti temerarii, qui dixerit: Si tradens tradideris filios Ammon in manibus meis, quicumque exierit de domo mea in occursum mihi, cum reverti coepero in pace a filiis Ammon, erit Domino, et offeram illum holocaustum (Judic. XI, 30, 31). Si canis (inquiunt), si asinus occurrisset, quid faceret? Ex quo volunt Dei dispensatione esse factum ut qui improspecte voverat, errorem votorum in filiae morte sentiret. Si autem Samuel nutritus in tabernaculo duxit uxorem, quid hoc ad praejudicium virginitatis? Quasi non hodie quoque plurimi sacerdotes habeant matrimonia: et Apostolus episcopum describat unius uxoris virum, habentem filios cum omni castitate (I Tim. III). 274 Simulque noscendum, quod Samuel Levita, non sacerdos, non Pontifex fuerit. Unde et faciebat illi mater sua Ephod bad, superhumerale videlicet lineum, qui habitus proprie Levitarum et minoris est ordinis (I Reg. II). Unde et in Psalmis non nominatur inter sacerdotes, sed inter eos qui invocant nomen Domini: Moyses, et Aaron in Sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII, 6). Levi enim genuit Caath, Caath genuit Aminadab, Aminadab genuit Chore, Chore genuit Assir, Assir genuit Helchana, Helchana genuit Sub, Sub genuit Tou, Tou genuit Eliu, Eliu genuit Jeroam, Jeroam genuit Helchana, Helchana genuit Samuelem. Nullique dubium est sacerdotes de Aaron et Eleazar et Phinees stirpe generatos. Qui cum et ipsi uxores habuerint, recte nobis opponerentur, si errore Encratitarum ducti, contenderemus, matrimonia reprobanda: et non esset noster Pontifex secundum ordinem Melchisedec sine patre, sine matre, ἀγενεαλόγητος, hoc est, sine nuptiis. Et revera magnos fructus ex liberis Samuel capit: ut quia ipse placuit Deo, tales genuerit, qui Domino displicerent. Quod si Booz et Ruth nobis objicit ad comprobandam digamiam, sciat in Evangelio ob typum Ecclesiae, etiam Raab meretricem in ordine majorum Domini enumeratam. 24. Quare David sanguinarius vir. Quando exstruxit Salomon templum. --Porro quod David ducentis praeputiis emisse jactat uxorem, noverit, illum et alias habuisse quamplurimas: et Michol filiam Saul, quam pater alteri tradiderat, postea recepisse; et jam senem Sunamitidis puellae calefactum esse complexibus. Nec hoc dico, quod sanctis viris quidquam detrahere audeam; sed quod aliud sit in Lege versari, aliud in Evangelio. Ille occidit Uriam Hethaeum [Gethaeum juxta LXX], moechus exstitit in Bethsabee. Et quia erat vir sanguinarius, non (ut plerique existimant) propter bella, sed propter homicidium, Templum Domini aedificare prohibetur. Nos autem si unum de minimis scandalizaverimus, et si fratri dixerimus Raca, et non recta [ Al. recte] 275 viderimus, expedit ut mola asinaria ligetur circa collum nostrum, et rei erimus gehennae, et adulterium in solo nobis aspectu reputabitur. Transit ad Salomonem, per quem se cecinit ipsa sapientia: et cum uxorium eum dicat, atque in illius laudibus immoretur, miror cur non jungat et illud de Cantico canticorum: Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae: et adolescentulae, quarum non est numerus (Cant. VI, 7). Et illud de Regnorum tertio, quod septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas, et alias innumerabiles (III Reg. XI, 3). Hae nempe sunt, quae averterunt cor ejus a Domino: et tamen antequam plures haberet uxores, et carnis vitiis laberetur, in principio regni et adolescentiae exstruit Domino templum. Unusquisque enim non de futuris, sed de praesentibus judicatur. Quod si Salomonis exempla ei placent, jam non digamus erit et trigamus; sed nisi septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas, typum ejus et meritum implere non poterit. Obsecro te, lector, et id ipsum saepe commoneo, ut scias me, quae loquor, necessitate dicere: nec detrahere his qui in Lege praecesserint, sed servisse eos temporibus et conditionibus suis, et illam Domini implesse sententiam: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Genes. I, 23); et quod his majus est, futurorum typos praebuisse. Nobis autem, quibus dicitur: Tempus in collecto est, superest, ut qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant, aliud praecipi, et virginitatem a Salvatore virgine dedicari. 25. Norma Scripturarum. Probat Susannae historiam. --Eliam et Elisaeum quam stulte in catalogo posuerit maritorum, me facente, manifestum est. Si enim Joannes Baptista venit in spiritu et virtute Eliae, et Joannes virgo est: utique non solum in spiritu ejus venit, sed etiam in corporis castitate. Porro illud quod de Ezechia commemorari potest, quamquam hoc ille solita stoliditate non viderit, quod post vitam recuperatam, et quindecim annorum spatia protelata, dixerit: Amodo filios faciam; sciat in Hebraeis voluminibus non haberi, sed legi pro hoc: Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Nec mirum si Olda uxor Sellum prophetissa consulatur [ Al. consolatur] ab Josia rege Judae, jam captivitate vicina, et ira Domini stillante super Jerusalem: cum haec norma sit Scripturarum, ut 276 deficientibus viris sanctis, mulieres in virorum laudentur opprobria. Superfluum autem est de Daniele dicere, cum Hebraei usque hodie autument, et illum, et tres pueros fuisse eunuchos, ex illa Dei sententia, quam Isaias loquitur ad Ezechiam: Et de filiis tuis qui nascentur ex te, tollent et facient eunuchos in domo regis (IV Reg. XX, 18). Rursusque in Daniele legimus: Et dixit rex Asphanez principi eunuchorum, ut introduceret de filiis captivitatis Israel, et de semine regio, et de phorthommim [ Al. phortemmim] pueros, in quibus non esset macula, pulchros facie, et intelligentes sapientiam (Dan. I, 2, 3). Et argumentantur, si de semine regio electi sunt Daniel et tres pueri; de semine autem regio eunuchos fore Scriptura praedixit, hos esse qui eunuchi facti sunt. Si vero et illud opposuerit, quod in Ezechiele dicitur (Cap. XIV), Noe et Daniel et Job in terra peccatrice filios et filias liberare non posse, respondendum est, quod juxta hypothesin dictum sit. Nec enim eo tempore Noe et Job erant quos multis ante saeculis fuisse cognovimus. Et est sensus: Si tales et tales viri fuerint in terra peccatrice, filios suos et filias liberare non poterunt; quia justitia patris non liberabit filium; nec peccatum alterius alteri imputabitur. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Sed et hoc dicendum, Danielem juxta historiam libri ejus, cum Joachim rege captum eo tempore, quo Ezechiel quoque ductus est in captivitatem. Quomodo ergo potuit habere filios, qui adhuc puer erat? et expleto triennio, introductus est ad regis obsequium. Ac ne quis putet Ezechiel jam viri meminisse Danielis, et non pueri; Factum est, inquit, in anno sexto, regis scilicet Joachim, in mense sexto, in quinta mensis (Ezech. VIII, 1); Et, Ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me (Ezech. XIV, 14). Atque in eadem die ad eum dicitur. Si fuerint Noe et Daniel, et Job. Erat igitur Daniel adhuc puer, et notus populo, vel propter interpretationem somniorum regis, vel propter Susannae liberationem, et occisionem presbyterorum. Et perspicue comprobatur, eo tempore quo haec dicebantur de Noe et Daniele et Job, adhuc puerum fuisse Danielem, nec potuisse habere filios et filias, quos sua justitia liberaret. Huc usque de Lege. 277 26. Evangelium non est ante Christi crucem. Mulieres Judaeorum ministrabant: magistris alimenta. Joannes Evangelista virgo; ordinem aetatis commendat; quo tempore mortuus; privilegia ejus. --Venit ad Evangelium, et proponit nobis Zachariam et Elisabeth, Petrum et socrum ejus, et consueta vecordia non intelligit istos quoque inter eos, qui legi servierint, debuisse numerari. Neque enim Evangelium ante crucem Christi est, quod passione et sanguine ipsius dedicatur. Juxta quam regulam Petrus et caeteri Apostoli, ut ei ex superfluo interim concedam, habuerunt quidem [ Al. quidam] uxores, sed quas eo tempore acceperant, quo Evangelium nesciebant. Qui assumpti postea in Apostolatum, relinquunt officium conjugale. Nam cum Petrus ex persona Apostolorum dicit ad Dominum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: respondit ei Dominus, Amen dico vobis, quoniam nemo est qui dimiserit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, qui non recipiat multo plura in saeculo isto, et in saeculo futuro vitam aeternam (Matt. XIX, 27). Si autem nobis illud opposuerit ad probandum, quod omnes Apostoli uxores habuerint, Numquid non habemus potestatem mulieres vel uxores circumducendi (quia γυνὴ apud Graecos utrumque significat) sicut caeteri Apostoli, et Cephas, et fratres Domini, jungat et illud quod in Graecis codicibus est: Numquid non habemus potestatem sorores mulieres, vel uxores circumducendi? Ex quo apparet eum de aliis sanctis dixisse mulieribus, quae juxta morem Judaicum magistris de sua substantia ministrabant, sicut legimus ipsi quoque Domino factitatum. Nam, et ordo verborum hoc significat: Numquid non habemus potestatem manducandi, et bibendi, aut sorores mulieres circumducendi (I Cor. IX, 4, 5)? Ubi de comedendo et bibendo, ac de administratione sumptuum praemittitur, et de mulieribus sororibus infertur, perspicuum est, non uxores debere intelligi, sed eas, ut diximus, quae de sua substantia ministrabant. Quod et in veteri Lege de Sunamitide illa scribitur, quae solita sit Elisaeum recipere, et ponere ei mensam, et panem, et candelabrum, et caetera. Aut certe si γυναῖκας, uxores, accipimus, non mulieres, id quod additur, sorores, tollit uxores, et 278 ostendit eas germanas in spiritu fuisse, non conjuges. Quamquam, excepto Apostolo Petro, non sit manifeste relatum de aliis Apostolis, quod uxores habuerint; et cum de uno scriptum sit, ac de caeteris tacitum, intelligere debemus sine uxoribus eos fuisse, de quibus nihil tale Scriptura significet. Et tamen ille qui nobis objecit Zachariam et Elisabeth, Petrum et socrum ejus, sciat, de Zacharia et Elisabeth Joannem fuisse generatum, id est, de nuptiis virginem, de Lege Evangelium, de matrimonio castitatem, ut a Propheta virgine, virgo Dominus et annuntiaretur, et baptizaretur. Possumus autem de Petro dicere, quod habuerit socrum eo tempore quo credidit, et uxorem jam non habuerit, quamquam legatur in περιόδοις et uxor ejus, et filia. Sed nunc nobis de Canone omne certamen est. Et quia ad Apostolos provocavit, quod principes disciplinae nostrae, et Christiani dogmatis duces, virgines non fuerint, ut eos interim virgines concedamus non fuisse (neque enim hoc praeter Petrum probari potest) noverit hos esse Apostolos, de quibus Isaias vaticinatur: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrae fuissemus (Isa. I. 9). Qui ergo erant ex Judaeis, virginitatem quam in Judaismo amiserant, in Evangelio habere non poterant. Et tamen Joannes unus ex discipulis, qui minimus traditur fuisse inter Apostolos, et quem fides Christi virginem repererat, virgo permansit, et ideo plus amatur a Domino, et recumbit super pectus Jesu. Et quod Petrus, qui uxorem habuerat, interrogare non audet, illum rogat ut interroget. Et post resurrectionem, nuntiante Maria Magdalene quod Dominus resurrexisset, uterque cucurrit ad sepulcrum; sed ille praevenit. Cumque essent in navi et piscarentur in lacu Genezareth, Jesus stabat in littore, nec sciebant Apostoli quem viderent: solus virgo virginem agnoscit, et dicit Petro: Dominus est. Rursum post auditam sententiam, quod ab alio cingendus esset Petrus, et ducendus quo 279 nollet, et crucis fuisset illi passio prophetata, et ille diceret: Domine, quid iste? nolens deserere Joannem, cum quo semper fuerat copulatus, dicit ei Dominus: Quid ad te si eum volo sic esse (Joan. XXI, 22)? Unde et sermo exivit inter fratres, illum discipulum non moriturum. Ex quo ostenditur, virginitatem non mori, nec sordes nuptiarum abluere cruore martyrii, sed manere cum Christo, et dormitionem ejus, transitum esse, non mortem. Si autem obnixe contenderit, Joannem virginem non fuisse, et nos amoris praecipui causam virginitatem diximus, exponat ille, si virgo non fuit, cur caeteris Apostolis plus amatus sit? At dicis, super Petrum fundatur Ecclesia: licet id ipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, et cuncti claves regni coelorum accipiant, et ex aequo super eos Ecclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatis tollatur occasio. Sed cur non Joannes electus est virgo? Aetati delatum est, quia Petrus senior erat, ne adhuc adolescens ac pene puer, progressae aetatis hominibus praeferretur, et magister bonus, qui occasionem jurgii debuerat auferre discipulis, et qui dixerat eis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27); et, qui voluerit inter vos major esse, minimum omnium sit (Matt. XX, 26), in adolescentem quem dilexerat, causam praebere videretur invidiae. Ut autem sciamus Joannem tunc fuisse puerum, manifestissime docent Ecclesiasticae historiae, quod usque ad Trajani vixerit imperium, id est, post passionem Domini sexagesimo octavo anno dormierit: quod et nos in libro de Illustribus Viris breviter perstrinximus. Petrus Apostolus est; et Joannes Apostolus, maritus, et virgo, sed Petrus Apostolus tantum: Joannes et Apostolus et Evangelista, et Propheta. Apostolus, quia scripsit ad Ecclesias ut magister: Evangelista, quia 280 librum Evangelii condidit, quod excepto Matthaeo, alii ex duodecim Apostoli non fecerunt. Propheta: vidit enim in Pathmos insula, in qua fuerat a Domitiano principe ob Domini martyrium relegatus, Apocalypsim infinita futurorum mysteria continentem. Refert autem Tertullianus, quod Romae missus in ferventis olei dolium, purior et vegetior exiverit, quam intraverit. Sed et ipsum ejus Evangelium multum distat a caeteris. Matthaeus quasi de homine incipit scribere: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham: Lucas a sacerdotio Zachariae: Marcus a prophetia Malachiae prophetae, et Isaiae. Primus habet faciem hominis, propter genealogiam; secundus faciem vituli, propter Sacerdotium; tertius faciem leonis, propter vocem clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3; Luc. III, 4). Joannes vero noster, quasi aquila ad superna volat, et ad ipsum Patrem pervenit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, et caetera. Exposuit virginitas, quod nuptiae scire non poterant, et ut brevi sermone multa comprehendam, doceamque cujus privilegii sit Joannes, immo in Joanne virginitas, a Domino virgine, mater virgo, virgini discipulo commendatur. 27. Maternae virginitatis amissio, compensata virginitate filiorum. --Verum casso labore sudamus. Objicit quippe nobis adversarius Apostolicam sententiam, et ait: Adam primus formatus est, deinde Eva, et Adam non est seductus; mulier autem seducta in praevaricationem facta est. Salva autem fiet per filiorum generationem, si permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate (I Tim. II, 13-15). Consideremus cur Apostolus ad hanc sententiam, et unde pervenerit: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et cogitationibus (Ibid. 8). Consequenter itaque mulieribus 281 dat praecepta vitae, et ait: Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et castitate, ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, vel margaritis, sive veste pretiosa: sed secundum quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum; sed esse in silentio (Ibid., 9 seqq.) Et ne videretur mulieris dura conditio, quae eam in mariti redigeret servitutem, legis recordatur antiquae et ad originale exemplum redit: quod Adam primus factus sit, deinde mulier ex costa ejus: et quod Adam diabolus seducere non potuerit, sed Evam: et quod post offensam Dei statim viro subjecta sit, et ad maritum illius facta conversio: quodque errorem veterem illa quae semel connubio copulata est, et redacta in conditionem Evae, filiorum procreatione deleret: Ita tamen, si ipsos filios erudiret in fide et dilectione Christi, et in sanctificatione et pudicitia: non enim (ut male habetur in Latinis codicibus) sobrietas est legenda, sed castitas, id est, σωφροσύνη. Vide igitur quomodo ex hoc quoque ipso testimonio supereris: et quod putabas esse pro nuptiis, pro virginitate sentire cogaris. Nam si salvatur mulier in filiorum generatione, et liberorum numerus salus matrum est, cur addidit, si permanserint filii in charitate et sanctificatione cum castitate? Tunc ergo salvabitur mulier, si illos genuerit filios, qui virgines permansuri sunt: si quod ipsa perdidit, acquirat in liberis, et damnum radicis et cariem, flore compenset et pomis.
28. Vitia mulierum. Diabolus et filiae ejus insatiabiles. Amor mulieris quid secum trahit? --Supra in transitu, ubi nobis adversarius proposuerat Salomonem multinubum, qui Templum Dei exstruxit, strictim responderam, ut per quaestiones reliquas currerem. Nunc ne clamitet, et hunc et alios in Lege patriarchas et prophetas et sanctos viros a nobis esse temeratos, proponamus hujus ipsius, qui multas uxores et concubinas habuit, de nuptiis voluntatem. Nemo enim melius scire potest quid sit uxor, 282 vel mulier, illo qui passus est. Loquitur ergo in Proverbiis: Mulier insipiens et audax, inops panis efficitur (Prov. IX, 13). Cujus panis? Nempe illius qui de coelo descendit: statimque subjungit: Terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni incurrunt. Qui sunt terrigenae qui apud eam pereunt? Utique illi, qui sequuntur primum Adam, qui de terra est, et non secundum, qui de coelo est. Et rursum in alio loco: Sicut in ligno vermis, ita perdit virum suum uxor malefica (Prov. XXV, 20). Si autem asseveraveris, hoc de malis conjugibus dictum esse, et ego tibi breviter respondebo: Quae enim mihi incumbit necessitas venire in dubium, utrum bona an mala futura sit quam duxero? Melius est, inquit, habitare in terra deserta, quam cum uxore litigiosa et iracunda (Prov. XXI, 9). Quam rarum sit uxorem sine his vitiis inveniri, novit ille qui duxit uxorem. Unde pulchre Varius Geminus sublimis Orator, Qui non litigat, inquit, coelebs est. Melius est habitare in angulo tecti, quam cum uxore maledica in domo communi (Prov. XXV, 24). Si domus communis mariti et uxoris erigit uxorem in superbiam, et contumeliam viro facit: quanto magis si ditior uxor fuerit, et in domo ejus vir manserit! Incipit enim non uxor esse, sed domina; et viro si offenderit, migrandum est. Stillicidia ejiciunt hominem in die hiemali de domo sua, similiter et mulier maledica de propria domo (Pr. XXVII, 15). Assiduis quippe jurgiis et quotidiana garrulitate facit perfluere domum ejus, et ejicit eum de aedibus suis, id est, de Ecclesia. Unde et supra ab eodem Salomone praecipitur: Fili, ne supereffluas. Et Apostolus ad Hebraeos: Propterea, inquit, debemus intendere amplius his quae dicuntur, ne forte supereffluamus (Hebr. II, 1). Illud vero quis taceat, quod sub aenigmate scribitur? Sanguisugae tres filiae erant dilectione dilectae, sed istae non saturaverunt eam, et quartae non sufficit dicere satis est: Infernus, et amor mulieris, et terra quae non satiatur aqua, et ignis non dicit satis est (Pr. XXX, 16). Sanguisuga diabolus est, diaboli filiae sunt dilectione dilectae, quae satiari interfectorum 283 cruore non possunt: Infernus, et amor mulieris, et terra arens, et ignis exaestuans (Pr. XXX, 16). Non hic de meretrice, non de adultera dicitur, sed amor mulieris generaliter accusatur, qui semper insatiabilis est, qui exstinctus accenditur, et post copiam rursum inops est, animumque virilem effeminat, et excepta passione quam sustinet, aliud non sinit cogitare. Simile quid et in sequenti parabola legimus: Per tria movetur terra, quartum autem non potest ferre [Mss. ferri]: si servus regnet, et stultus si saturetur panibus, et odiosa uxor si habeat bonum virum: et ancilla si ejiciat dominam suam (Prov. XXX, 21 seqq.). Ecce, et hic inter malorum magnitudinem uxor ponitur. Quod si responderis, sed uxor odiosa, dicam tibi quod et supra. Atqui hoc periculum in memet fieri grave est. Qui enim ducit uxorem, in ambiguo est, utrum odiosam, an amabilem ducat. Si odiosam duxerit, ferri non potest. Si amabilem, amor illius inferno, et arenti terrae, et incendio comparatur. 29. Sapientia carnis et spiritus. Boni creati sumus a Deo; vitio nostro lapsi. --Veniamus ad Ecclesiasten, de ipso quoque pauca testimonia ponentes. Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo. Tempus pariendi, et tempus moriendi, tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est (Eccle. III, 1 seqq.). Peperimus in Lege cum Moyse, moriamur in Evangelio cum Christo. Plantavimus in nuptiis, evellamus per pudicitiam quod plantatum est. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu. Tempus amandi, et tempus odiendi. Tempus belli, et tempus pacis. Simulque nos commonet, ne Legem Evangelio praeferamus; nec puritatem virginitatis, nuptiis putemus aequandam. Meliora sunt, dicens, novissima sermonis, quam initium ejus (Eccle. VII, 9). Statimque subjungit: Ne dixeris, quid factum est, quia dies priores meliores erant, quam hi. Quia non sapienter interrogasti de hoc (Ibid., 11): et reddit causam quare dies posteriores meliores sint quam priores: quia bona, inquit, est sapientia cum haereditate. In Lege enim sapientiam carnis, mors sequebatur occidens: in Evangelio sapientiam spiritus, haereditas exspectat aeterna. Ecce hoc inveni, dicit Ecclesiastes, hominem unum de mille inveni, et mulierem in his omnibus non inveni. Verumtamen reperi, quod fecit Deus 284 hominem rectum; et ipsi quaesierunt cogitationes malas. Rectum hominem invenisse se dicit. Considera vim verbi. In hominem, et vir et femina continetur: et mulierem, inquit, in his omnibus non inveni. Legamus principium Geneseos, et inveniemus Adam, hoc est, hominem, tam virum quam feminam nuncupari. Cum ergo boni creati simus et recti a Deo, ipsi vitio nostro sumus ad pejora delapsi: et quod in paradiso rectum in nobis fuerat, egredientibus de paradiso depravatum est. Quod si objeceris, antequam peccarent, sexum viri et feminae fuisse divisum, et absque peccato eos potuisse conjungi. Quid futurum fuerit incertum est. Neque enim Dei possumus scire judicia, et ex nostro arbitrio, illius sententiae praejudicare. Hoc quod factum est, in propatulo est, quod qui in paradiso virgines permanserunt, ejecti de paradiso copulati sunt. Aut quid nocebat, si paradisus nuptias recipit, et nulla est inter maritatam virginemque diversitas, etiam in paradiso eos ante sociari? Ejiciuntur de paradiso: et quod ibi non fecerunt, in terra faciunt, ut statim a principio conditionis humanae, virginitatem paradisus, et terra nuptias dedicaverit. In omni tempore sint vestimenta tua candida (Eccl. IX, 8). Candor vestium sempiternus, virginitatis est puritas. In matutino seminavimus semen nostrum, et ad vesperam non cessemus. Qui servivimus in Lege nuptiis, virginitati in Evangelio serviamus. 30. Canticum canticorum non significat amorem carnis. --Transeo ad Canticum canticorum, et quod adversarius totum putat esse pro nuptiis, virginitatis continere sacramenta monstrabo. Audiamus quid loquatur sponsa, antequam sponsus ejus ad terras veniat, patiatur, inferos penetret, ac resurgat. Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in accubitu suo est (Cant. I, 10, 11). Antequam resurgeret Dominus, et Evangelium coruscaret, non habebat aurum sponsa, sed similitudines auri. Argentum autem quod in nuptiis habere se pollicetur, habebat varium atque distinctum in viduis, continentibus, ac maritatis. Deinde sponsus respondet ad sponsam, et eam docet, quod veteris Legis umbra transierit, et veritas Evangelii venerit. 285 Surge, veni, proxima mea, sponsa mea, quoniam ecce hiems transiit, pluvia abiit sibi (Cant. II, 10). Hoc de veteri Testamento. Rursum de Evangelio et virginitate. Flores visi sunt in terra, tempus sectionis advenit (Ibid., 12). Nonne tibi videtur idipsum dicere, quod et Apostolus: Superest ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29)? Et manifestius de praeconio castitatis: Vox, inquit, turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12). Turtur avis pudicissima, semper habitans in sublimibus, typus est Salvatoris. Legamus physiologos (Vide Plin. lib. X, c. 34), et reperiemus, turturis hanc esse naturam, ut si parem perdiderit, alteri non jungatur; et intelligemus digamiam etiam a mutis avibus reprobari. Statimque turtur dicit ad turturem: Ficus protulit grossos suos (Cant. II, 13), id est, veteris Legis praecepta ceciderunt, et de Evangelio vites fiorentes dederunt odorem. Unde et Apostolus: Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 15). Surge, veni, proxima mea, sponsa mea, et veni. Tu columba mea in velamento petrae juxta promurale, et ostende mihi faciem tuam, et auditam fac mihi vocem tuam, quoniam vox tua suavis, et facies tua speciosa (Cant. II, 13, 14). Dum vultum tuum tegeres cum Moyse, et velamentum esset in Lege, nec faciem tuam videbam, nec vocem tuam dignabar audire, dicens: Et si multiplicaveritis preces vestras [Forte precem vestram], nec sic exaudiam vos (Jerem. XI, 11). Nunc autem revelata facie contemplare gloriam meam, et petrae firmissimae tegere promurali. Quod audiens sponsa aperit sacramenta pudicitiae: Fratruelis meus mihi, et ego illi qui pascit inter lilia (Cant. II, 16), hoc est, inter virginum candidissimos choros. Vis scire, quale verus Salomon pacificus noster solium, quales habeat armigeros? Ecce, ait, lectus Salomonis, sexaginta potentes in circuitu ejus de potentibus Israel, omnes tenentes frameam, et docti bello, uniuscujusque viri gladius in femore ipsius (Cant. III, 7, 8). Qui in circuitu Salomonis sunt, gladium habent in femore, sicut Aoth ille judex ἀμφοτεροδέξιος [ scil. ambidexter] (Judic. III), qui interfecit hostem pinguissimum et totum carni deditum, omnes amputans voluptates. Ibo, inquit, ad montem myrrhae (Cant. IV, 6): ad eos scilicet qui mortificaverunt 286 corpora sua; et ad collem Libani: ad purissimos virginum greges, et loquar sponsae meae: Tota speciosa es, amica mea, et non est macula in te (Ibid., 7). Unde et Apostolus: Ut exhibeat, inquit, sibi sanctam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam (Ephes. V, 27). Veni a Libano, sponsa, veni a Libano: Venies, et pertransibis ab initio fidei, a capite Sanir et Hermon, a cubilibus leonum, a montibus leopardorum (Cant. IV, 8). Libanus λευκασμὸς, id est, candor interpretatur. Veni ergo, sponsa candidissima, de qua alibi dicitur: Quae est ista, quae ascendit dealbata? et transit per viam hujus saeculi: ab exordio fidei, et ex Sanir, quod interpretatur dens lucernae, juxta illud quod in Psalmo legimus: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lux semitis meis (Psal. CXVIII, 105): et Hermon, id est, consecratione: et fuge leonum cubilia, et leopardorum montes, qui non possunt mutare varietatem suam. Fuge, inquit, cubilia leonum, fuge superbiam daemonum, ut postquam mihi fueris consecrata, possim tibi dicere: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum, in uno oculorum tuorum, in uno ornamento colli tui (Cant. IV, 9). Quod dicit, hujuscemodi est. Non repudio nuptias, habes et sinistrum oculum, quem tibi dedi propter imbecillitatem eorum, qui recta videre non possunt. Sed magis mihi dexter virginitatis oculus placet, qui si caecatus fuerit, omne corpus in tenebris est. Ac ne putaremus eum amorem carnis, et nuptias significare corporeas, illico excludit hunc sensum, et ait: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa. Ubi sororis nomen est, suspicio omnis foedi amoris excluditur. Quam speciosa sunt ubera tua a vino (Cant. IV, 10), de quibus et supra dixerat: Fratruelis meus mihi, et ego illi; in medio uberum meorum commorabitur (Cant. I, 16): in principali [ ἡγεμονικὸν] cordis, ubi habet sermo Dei hospitium. Quam speciosa sunt ubera tua vino. Quod istud vinum est, quod sponsae mammas pulcherrimas facit, et pudicitiae lacte fecundat? Nempe illud, de quo sponsus in consequentibus loquitur: Bibi vinum meum cum lacte meo. Manducate, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres (Cant. V, 1). Unde et Apostoli 287 dicebantur musto pleni; Musto, inquit (Act. II), non vino veteri; quia vinum novum in utres novos mittitur (Matth. IX): et non ambulabant in vetustate litterae; sed in novitate spiritus (Rom. VII). Hoc est vinum quod cum inebriaverit adolescentes et puellas, statim virginitatem sitiunt; et in crapulam castitatis eructant, et expletur illud vaticinium Zachariae, dumtaxat juxta Hebraicam Veritatem de Ecclesiae virginibus prophetantis: Complebuntur infantibus et puellis ludentibus plateae ejus. Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus: nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines (Zach. VIII, 5)? Istae sunt virgines, de quibus in quadragesimo quarto Psalmo scriptum est: Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi in laetitia, et exsultatione. Adducentur in templum regis. 31. Sequitur: Hortus conclusus, soror mea, sponsa: hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12). Quod clausum est, atque signatum, similitudinem habet Matris Domini, matris et virginis. Unde et in sepulcro Salvatoris novo, quod in petra durissima [ Al. purissima] fuerat excisum, nec ante, nec postea quisquam positus est. Et tamen haec virgo perpetua multarum est mater virginum. Sequitur enim: Emissiones tuae paradisus malogranatorum cum fructu pomorum (Cant. IV, 13). In malogranatis et pomis, omnium virtutum significatur in virginitate concentus. Fratruelis meus candidus et rubicundus; candidus in virginitate, rubicundus in martyrio. Et quia rubicundus et candidus est, idcirco statim additur, guttur [Al. gustus] ejus dulcedines, et totus concupiscentia (Cant. V, 10). Sponsus virgo laudatus a sponsa virgine, laudat vicissim virginem sponsam, et dicit ei: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab, quod interpretatur, populi se sponte offerentis (Cant. VII, 1). Virginitas enim voluntaria est, et ideo gressus Ecclesiae in castitatis pulchritudine collaudantur. Non est hujus temporis in morem Commentarii omnia de Cantico canticorum virginitatis pandere sacramenta, quia et haec ipsa fastidioso lectori nares contractura non ambigo. 32. Loquatur Isaias spei nostrae fideique mysterium: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14). Scio Judaeos opponere solere, in Hebraeo verbum ALMA [ ], non 288 virginem sonare, sed adolescentulam. Et revera virgo proprie BETHULA [ ] appellatur, adolescentula autem vel puella, non ALMA dicitur, sed NAARA [ ]. Quid est igitur quod significat ALMA? Absconditam virginem, id est, non solum virginem, sed cum ἐπιτάσει virginem; quia non omnis virgo abscondita est, nec ab hominum fortuito separata conspectu. Denique et Rebecca in Genesi ob nimiam castitatem et Ecclesiae typum, quem in sua virginitate signabat, ALMA scribitur, non BETHULA, sicut manifestum esse poterit ex sermonibus pueri Abraham, quos loquitur in Mesopotamia, Et dixit, Domine Deus domini mei Abraham, si tu dirigis viam meam per quam ego ingredior, ecce dum stetero super fontem aquae, virgo quae egredietur, ut hauriat aquam, et dixero ad eam: Da mihi paululum aquae, ut bibam de hydria tua; et responderit, et tu bibe, et camelis tuis hauriam: haec erit uxor, quam praeparavit Dominus filio domini mei (Genes. XXIV, 42 seqq.). In eo enim loco, in quo ait: Virgo quae egredietur, ut hauriat aquam. In Hebraico scriptum est ALMA, id est, virgo secreta, et nimia parentum diligentia custodita. Aut certe ostendant mihi ubi hoc verbo appellentur et nuptae, et imperitiam confitebor. Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium. Si non praefertur nuptiis virginitas, Spiritus sanctus, cur maritatam, cur viduam non elegit? Nam illo tempore erat Anna filia Phanuelis de tribu Aser, insignis pudicitiae, et semper vacans orationibus et jejuniis in templo Dei. Si conversatio tantum et bona opera et jejunia absque virginitate, Spiritus sancti ad se merentur adventum, potuit et ista mater esse Domini. Curramus ad reliqua: Sprevit te, inquit, et despexit, virgo filia Sion (Isai. XXVII, 22). Quam filiam dixerat, appellavit et virginem: ne si tantum filiam nominasset, arbitrareris et nuptam. Haec est virgo filia ad quam alibi dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe, et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis, quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1). Ista est de qua per Jeremiam loquitur Deus, dicens: Numquid obliviscetur sponsa ornamenti sui, aut virgo fasciae pectoralis suae (Jerem. II, 32)? De hac in eadem prophetia grande miraculum est, quia femina circumdederit virum, 289 et universitatis parentem virginis venter incluserit. 33. Jeremias virgo, ejus privilegia. Verum Templum Dei, quod? -- « Esto, inquit, nuptiarum et virginitatis sit diversa conditio, quid ad hoc potes dicere? Si virgo et vidua fuerint baptizatae, et ita permanserint, quae erit inter utramque diversitas? » Quod de Petro et Joanne, Anna et Maria dudum diximus, hoc praesenti loco proficiat. Si enim inter virginem et viduam baptizatas nihil interest, quia baptisma novum hominem facit, eadem conditione et scorta atque prostibula si fuerint baptizatae, virginibus aequabuntur. Si enim praeteritae nuptiae nihil nocent viduae baptizatae, et praeteritae in meretricibus voluptates, expositaque publicae libidini corpora, post lavacrum virginitatis praemia consequentur. Aliud est purissimam mentem et nulla recordatione pollutam Deo jungere, aliud meminisse amplexuum viri foedae necessitatis: et quod corpore non agas, recordatione simulare. Jeremias qui in utero sanctificatus est, et cognitus in vulva matris, ideo hoc privilegio fruitur, quia virginitatis erat beatitudini destinatus. Et cum omnes capti sint, vasa quoque Templi Babylonio rege vastante direpta, iste solus liber ab hostibus est, et captivitatis nescit injurias, et a victoribus accepit stipendia, et Nabuzardan, cui de Sanctis sanctorum Nabuchodonosor non praeceperat, praecepit de Jeremia. Hoc enim verum Templum Dei est, et haec Sancta sanctorum, quae virginitatis puritate Domino consecrantur. At e contrario Ezechiel qui captivus tenebatur in Babylone, qui tempestatem ab Aquilone venientem viderat, et turbinem cuncta rapientem, ait: Mortua est uxor mea ad vesperam, et feci mane sicut praeceptum mihi erat. (Ezech. XXIV). Praedixerat enim ei Dominus, quod in die illa aperiretur os ejus, et loqueretur, et non taceret amplius. Diligenter attende, donec uxor viveret non habebat libertatem populum commonendi. Moritur uxor, et conjugale vinculum solvitur, et absque ulla trepidatione semper in officio Prophetali est. Qui enim liber vocatus est, vere est servus Christi. Non nego beatas esse viduas, quae ita post baptismum manserint: nec illarum detraho merito, 290 quae cum viris in castitate perdurant; sed sicuti hae majoris apud Deum praemii sunt, quam nuptae conjugali officio servientes, ita et ipsae aequo animo patiantur virginitatem sibi praeferri. Si enim illas sera pudicitia post despumatas corporis voluptates erigit contra maritatas [ Al. maritas], cur non infra perpetuam castitatem esse se noverint? 34. Leviora praecepta data rudi adhuc Ecclesiae. Electionum causae variae. Offensio malorum est, non bonorum. Vitium antiquum in Ecclesia. Officiorum nomina, non meritorum. -- « Frustra, inquit, haec loqueris, quia et episcopi et presbyteri et diaconi, unius uxoris viri, et habentes filios, ab Apostolo constituuntur. » Quomodo de virginibus Apostolus dicit se non habere praeceptum, et tamen dat consilium, quasi misericordiam consecutus a Domino, et hoc agit in omni illa disputatione, ut virginitatem praeferat matrimonio, et suadet quod imperare non audet, ne injicere videatur laqueum, et plus imponere ponderis, quam potest hominum sustinere natura: ita et in Ecclesiastico ordine constituendo, quia rudis ex gentibus constituebatur Ecclesia, leviora nuper credentibus dat praecepta, ne territi ferre non possent. Denique et Apostoli et seniores de Hierosolymis litteras mittunt, ut non amplius imponatur oneris his, qui de gentibus crediderunt, nisi ut abstineant se ab idololatria, et fornicatione, et a sanguine, et a suffocatis; et quasi parvulis atque infantibus lac potum dant, non solidum cibum: nec praecipiunt de continentia, nec de virginitate significant, nec ad jejunia provocant, neque dicunt illud quod in Evangelio ad Apostolos dirigitur, ne habeant duas tunicas, ne peram, ne aes in zonis, ne virgam in manu, ne calceamenta in pedibus, aut certe illud: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia tua, et da pauperibus: et veni sequere me (Matth. XIX, 21). Si enim adolescens ille qui se jactaverat cuncta fecisse quae legis sunt, audiens hoc, tristis abiit, quia habebat possessiones multas, et Pharisaei hujuscemodi Domini sententiam subsannabant: quanto magis tanta gentium multitudo, cui summa virtus erat aliena non rapere, non habebat necesse praeceptum de castitate et continentia perpetua, quibus scribebatur, ut abstinerent se ab idolis, et a fornicatione, et in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio, quae ne inter gentes quidem est! Sed et 291 ipsa episcopalis electio mecum facit. Non enim dicit: Eligatur episcopus, qui unam ducat uxorem, et filios faciat: sed qui unam habuerit uxorem, et filios in omni subditos disciplina (I Tim. III, et ad Tit. I). Certe confiteris non posse esse episcopum, qui in episcopatu filios faciat. Alioqui, si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. Aut permitte sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem sint virgines quod mariti: aut si sacerdotibus non licet uxores tangere, in eo sancti sunt, quia imitantur pudicitiam virginalem. Sed et hoc inferendum. Si laicus et quicumque fidelis orare non potest, nisi careat officio conjugali, sacerdoti, cui semper pro populo offerenda sunt sacrificia, semper orandum est. Si semper orandum est, ergo semper carendum matrimonio. Nam et in veteri lege qui pro populo hostias offerebant, non solum in domibus suis non erant, sed purificabantur ad tempus ab uxoribus separati, et vinum et siceram non bibebant, quae solent libidinem provocare. Eliguntur mariti in sacerdotium, non nego: quia non sunt tanti virgines, quanti necessarii sunt sacerdotes. Numquid quia in exercitu fortissimus quisque eligendus est, idcirco non assumentur et infirmiores, cum omnes fortes esse non possint? Si exercitus viribus tantum constaret, et non etiam numero militum, abjicerentur imbecilliores. Nunc et secundarum et tertiarum virium gradus assumitur, ut turba et numero exercitus compleatur. Et quomodo, inquies, frequenter in ordinatione sacerdotali virgo negligitur, et maritus assumitur? Quia forte caetera opera non habet virginitati congruentia, aut virgo putatur, et non est: aut est virginitatis infamis: aut certe ipsa virginitas ei parit superbiam, et dum sibi applaudit de sola corporis castitate, virtutes caeteras negligit. Non fovet pauperes: pecuniae cupidior est. Evenit interdum ut tristior vultus, adductum supercilium, incessus pomparum ferculis similis, offendat populum, et quia nihil habet quod reprehendat in vita, habitum solum oderit et incessum. Multi eliguntur non amore sui, sed alterius odio. In plerisque suffragium meretur sola simplicitas, et 292 alterius prudentiae et calliditati quasi malitiae opponuntur. Nonnumquam errat plebis vulgique judicium, et in sacerdotibus comprobandis, unusquisque suis moribus favet, ut non tam bonum, quam sui similem quaerat praepositum. Evenit aliquoties, ut mariti, quae pars major in populo est, maritis quasi sibi applaudant, et in eo se arbitrentur minores non esse virginibus, si maritum virgini praeferant. Dicam aliquid quod forsitan cum multorum offensa dicturus sum; sed boni mihi non irascentur, quia eos peccati conscientia non remordebit. Interdum hoc et pontificum vitio accidit, qui non meliores, sed argutiores in clerum allegunt [ Al. eligunt], et simpliciores quosque atque innocentes inhabiles putant, vel affinibus et cognatis quasi terrenae militiae officia largiuntur, sive divitum obediunt jussioni. Quodque his pejus est, illis clericatus donant gradum, quorum sunt obsequiis deliniti. Alioqui si juxta sententiam Apostoli non erunt episcopi nisi mariti, ipse Apostolus episcopus esse non debuit, qui dixit: Volo autem omnes sic esse, sicut ego sum (I Cor. VII, 7). Et Joannes indignus hoc gradu existimabitur, et omnes virgines, et continentes, quibus quasi pulcherrimis gemmis Ecclesiae monile decoratur. Episcopus et presbyter et diaconus non sunt meritorum nomina, sed officiorum. Nec dicitur: Si quis Episcopatum desiderat, bonum desiderat gradum; sed bonum opus desiderat: quod in majori ordine constitutus, possit, si velit, occasionem exercendarum habere virtutum. 35. Regula sobrietatis. Virtus gradus ecclesiasticos beatos efficit.--Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse (I Cor. II), ut nulli vitio mancipatus sit: unius uxoris virum, qui unam uxorem habuerit, non habeat: Sobrium, sive, ut melius in Graeco dicitur, vigilantem: id est, νηφάλεον [ Al. νηφάλιον]: pudicum, hoc enim significat σώφρον [ Al. σώφρονα], ornatum, et castitate et moribus: hospitalem, ut imitetur Abraham et cum peregrinis, immo in peregrinis, Christum suscipiat. Doctorem: nihil enim prodest conscientia virtutum frui, nisi et creditum sibi populum possit instruere, ut valeat exhortari in doctrina, et eos qui contradicunt redarguere. Non vinolentum, quia qui semper in Sanctis sanctorum est, et offert hostias, vinum et siceram non bibet, quia 293 in vino luxuria est. Sic bibat episcopus, ut an biberit ignoretur. Non percussorem, id est, qui conscientias non percutiat singulorum. Neque enim pugilem describit sermo apostolicus, sed pontificem instituit, quid facere non debeat. Docet nunc e regione quid faciat. Sed modestum, non litigiosum, non cupidum; domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate. Vide quanta pudicitia exigatur in episcopo, ut si filii ejus impudici fuerint, ipse episcopus esse non possit, et eodem vitio offendat Deum, quo offendit Heli pontifex, qui corripuerat quidem filios; sed quia non abjecerat delinquentes, retrorsum cecidit, et mortuus est, antequam lucerna Dei exstingueretur (I Reg. 2, et 4). Mulieres similiter pudicas, et reliqua. In omni gradu et sexu, tenet pudicitia principatum. Cernis igitur, quod episcopus, presbyter, et diaconus non ideo sint beati, quia episcopi, vel presbyteri sint, aut diaconi, sed si virtutes habuerint nominum suorum et officiorum. Alioqui si diaconus sanctior episcopo suo fuerit, non ex eo quod inferior gradu est, apud Christum deterior erit. Aut Stephanus diaconus, qui primus martyrio coronatus est, minor futurus est in regno coelorum multis episcopis, et Timotheo ac Tito, quos ut subjicere non audeo, ita nec anteponere (Act. VI, et VII). Quomodo in legionibus et exercitu sunt duces, sunt tribuni, sunt centuriones, sunt ferentarii, ac levis armaturae, et miles gregarius, et manipuli: commissaque pugna, vacant nomina dignitatum, et sola fortitudo quaeritur: ita in hoc campo et praelio, quo contra daemones dimicamus, non quaeruntur nomina, sed opera; et gloriosior ille sub vero imperatore Christo, non qui nobilior, sed qui fortior est. 36. Mutuum patimur nostri ardorem. In resurrectione eadem substantia erit. At dices: Si omnes virgines fuerint, quomodo stabit humanum genus? Par pari referam. Si omnes viduae fuerint, vel in matrimonio continentes, quomodo stirps mortalium propagabitur? Hac ratione nihil omnino erit, ne aliud esse desistat. Verbi gratia: si cuncti philosophi sint, agricolae non erunt. Quid loquar de agricolis? non oratores, 294 non jurisconsulti, non reliquarum artium praeceptores. Si universi principes, quis erit miles? Si omnes caput, cujus vocabuntur caput, cum caetera membra defuerint? Vereris, ne si virginitatem plures appetierint, cessent lupae, cessent adulterae: ne infantes in urbibus villisque non vagiant. Quotidie moechorum sanguis effunditur, adulteria damnantur, et inter ipsas leges et secures ac tribunalia flagrans libido dominatur. Noli metuere ne omnes virgines fiant; difficilis res est virginitas, et ideo rara, quia difficilis: Multi vocati, pauci electi (Matt. XX, 16, et XXII, 14). Incipere plurimorum est, perseverare paucorum. Unde et grande praemium eorum, qui perseveraverint. Si omnes virgines esse possent, numquam et Dominus diceret: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); et Apostolus in suadendo non trepidaret: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo (I Cor. VII, 25). Et cur, inquies, creata sunt genitalia, et sic a conditore sapientissimo fabricati sumus, ut mutuum nostri patiamur ardorem, et gestiamus in naturalem copulam? Periclitamur responsionis verecundia, et quasi inter duos scopulos, et quasdam necessitatis et pudicitiae συμπληγάδας, hinc atque inde, vel pudoris, vel causae naufragium sustinemus. Si ad proposita respondeamus, pudore suffundimur. Si pudor impetrarit silentium, quasi de loco videbimur cedere, et adversario feriendi occasionem dare. Melius est tamen clausis, quod dicitur, oculis Andabatarum more pugnare, quam directa spicula, clypeo non repellere veritatis. Poteram quidem dicere: Quomodo posterior pars corporis et meatus per quem alvi stercora egeruntur relegatus est ab oculis, et quasi post tergum positus, ita et hic qui sub ventre est, ad digerendos humores et potus, quibus venae corporis irrigantur, a Deo conditus est. Sed quoniam ipsa organa et genitalium fabrica, et nostra feminarumque discretio, et receptacula vulvae ad suscipiendos et coalendos fetus condita, sexus differentiam praedicant, hoc breviter respondebo: Numquam ergo cessemus a libidine, ne frustra hujuscemodi membra portemus. Cur enim maritus se abstineat ab uxore? 295 Cur casta vidua perseveret, si ad hoc tantum nati sumus, ut pecudum more vivamus? Aut quid mihi nocebit, si cum uxore mea alius concubuerit? Quomodo enim dentium officium est mandere, et in alvum ea quae sunt mansa transmittere, et non habet crimen qui conjugi meae panem dederit: ita si genitalium hoc est officium, ut semper fruantur natura sua, meam lassitudinem alterius vires superent: et uxoris, ut ita dixerim, ardentissimam gulam fortuita libido restinguat. Quid sibi autem vult apostolus, ut ad continentiam cohortetur, si contra naturam est? Quid ipse Dominus qui eunuchorum praecipit varietates? Certe apostolus, qui ad suam nos provocat pudicitiam, debet constanter audire, cur portas veretrum, o Paule? Cur a sexu feminarum, barba, pilis, aliaque membrorum qualitate distingueris? Cur tuae non intumescunt papillae, non dilatantur renes, non pectus arctatur? Vox obsoletior est, sermo ferocior, et hirsutius supercilium. Frustra haec omnia virorum habes, si complexu non uteris feminarum. Compellor aliquid loqui et insipiens fieri; sed vos me, ut loqui audeam, coegistis. Dominus noster atque Salvator, qui cum in forma Dei esset, formam servi dignatus est assumere, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, quid necesse erat, ut in his membris nasceretur, quibus usurus non erat? Qui certe ut sexum ostenderet, etiam circumcisus est. Cur Joannem apostolum et Baptistam sua dilectione castravit, quos viros nasci fecerat? Qui ergo in Christum credimus, Christi sectemur exempla. Et si noveramus illum juxta carnem, sed jam non novimus eum secundum carnem. Certe in resurrectione eadem erit corporum substantia, qua nunc utimur, licet auctior gloria. Nam et Salvator in tantum ipsum corpus habuit post inferos, in quo et crucifixus est, ut manus perforatas clavis et lateris vulnus ostenderet. Porro si clausis ingressus est ostiis, quod humanorum corporum natura non patitur, ergo et Petrum et Dominum negamus vera habuisse corpora, quia ambulaverunt super aquas, quod contra naturam est. In resurrectione mortuorum, non nubent neque 296 nubentur, sed similes erunt Angelis (Matt. XXII, 30). Quod alii postea in coelis futuri sunt, hoc virgines in terra esse coeperunt. Si angelorum nobis similitudo promittitur (inter angelos autem non est sexus diversitas), aut sine sexu erimus, quod angeli sunt; aut certe quod liquido comprobatur, resurgentes in proprio sexu, sexus non fungemur officio. 37. Verum quid agimus argumentis, et propositiones adversarii callida cupimus responsione superare? Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Curram per apostolorum sententias, et quomodo in Salomonis exemplis breves expositiunculas subdidi, ob intelligendi facilitatem, ita et nunc castitatis et continentiae christianae exempla replicabo, et de multis testimoniis quasi unum corpus efficiam, quo et nihil quod ad pudicitiam pertineat, praetermittam, et nimiae prolixitatis declinem fastidium. Scribit inter caetera Paulus apostolus ad Romanos: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem Dei facti, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 21, 22). Puto quod et nuptiarum finis mors sit. Fructus autem sanctificationis, qui vel ad virginitatem, vel ad continentiam pertinet, vita pensatur aeterna. Ac deinde: Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis Legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit: ut fructificemus (Al. fructificetis) Deo. Cum enim essemus in carne, passiones quae per Legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. Nunc autem soluti sumus a Lege mortis, in qua detinebamur; ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae (Ib. VII, 5 et seq.). Cum, inquit, essemus in carne, et non in novitate spiritus, sed in vetustate litterae, faciebamus ea quae carnis erant, et fructificabamus morti. Nunc autem quia mortui sumus legi, per corpus Christi, fructificemus Deo, ut simus ejus, qui ex mortuis resurrexit. Necnon et in alio loco cum praedixisset, Scio quia Lex spiritualis est (Ib. VII, 14); et cum de violentia carnis quod crebro nos impellat facere quod nolimus, latius disputasset, ad extremum intulit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis 297 hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. 24). Et iterum, Ipse igitur mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Ibid. 25). Et, Nihil damnationis est his, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 1, 2). Ac manifestius in consequentibus docet, Christianos non ambulare secundum carnem, sed secundum spiritum, dicens: Qui enim secundum carnem sunt, quae sunt carnis sapiunt. Qui vero secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: quoniam prudentia carnis, inimicitia est in Deum. Legi enim Dei non subjicitur, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Ibid. 5 et seq.), et reliqua usque ad illum locum, in quo ait: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Si prudentia carnis, inimicitia est in Deum, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt; arbitror eos qui serviunt officio conjugali, quod prudentiam carnis diligant, et in carne sint. A qua nos retrahens Apostolus, et jungens spiritui, deinceps loquitur: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad pudicitiam (non ad sobrietatem, ut male in Latinis codicibus legitur), sed sapere, inquit, ad pudicitiam (Rom. XII, 1, et Phil. IV, 18). Siquidem Graece scriptum est, εἰς τὸ σωφρονεῖν. Consideremus sententiam Apostoli: Reformamini, inquit, in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Quod dicit hujusce modi est. Concedit quidem Deus nuptias, concedit digamiam, et si necesse fuerit, fornicationi 298 et adulterio praefert etiam trigamiam. Sed nos qui corpora nostra exhibere debemus, hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium nostrum, non quid concedat Deus, sed quid velit, consideremus: ut probemus, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Ergo quod concedit, nec bonum, nec beneplacens est, nec perfectum. Redditque causas cur hoc suadeat: Scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc autem propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Et in extremo: Induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. Aliud est voluntas Dei, aliud indulgentia. Unde et ad Corinthios scribens, ait: Ego, fratres, non potui loqui vobis sicut spiritualibus: sed sicut carnalibus [Al. quasi]; sicut parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: Nondum enim poteratis; sed neque nunc potestis. Adhuc enim carnales estis (I Cor. III, 2, 1). Qui animalis est, et non recipit [ Al. percipit] ea quae spiritus Dei sunt (stultitia enim illi est, nec potest intelligere, quia spiritualiter dijudicatur), iste non perfectae castitatis cibo, sed rudi nuptiarum lacte nutritur. Sicut per hominem mors, sic et per hominem resurrectio mortuorum. Quomodo in Adam omnes morimur, sic in Christo omnes vivificabimur. Servivimus in lege veteri Adam: serviamus in Evangelio novo Adam. Factus est enim primus homo Adam, in animam viventem, et novissimus Adam in spiritum vivificantem. Primus homo de terra terrenus. Secundus homo de coelo coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit (I Cor. XV, 77 et seq.). Hoc tam clarum est, ut nulla expositione queat manifestius fieri: Caro, inquit, et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem. Si corruptio ad omnem coitum pertinet, incorruptio autem proprie castitatis est, praemia pudicitiae nuptiae possidere non possunt. Scimus enim quoniam si terrena domus hujus habitationis 299 destructa fuerit, aedificationem habeamus ex Deo, domum non manufactam, sempiternam in coelis. In quo ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui cupientes. Cupimus enim egredi de corpore, et habitare cum Christo; propter quod et studiosissime nitimur, sive in corpore, sive extra corpus placere Deo (II Cor. V, 1 et seq.). Et ut plenius exponeret, quales non esse vellet, in alio loco docet, dicens: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Quod si ad totam Ecclesiam credentium volueris referre, et in hac desponsione Christi, et maritatas et digamas, et viduas, et virgines contineri, hoc quoque pro nobis facit. Nam dum omnes ad pudicitiam et praemium virginitatis invitat, ostendit cunctis gradibus virginitatem esse potiorem. Rursumque ad Galatas: Ex operibus, inquit, Legis, non justificabitur omnis caro (Gal. II, 16). Opera legis et nuptiae sunt, unde et maledicuntur in ea, qui [ Al. quae] non habent filios. Quae si conceduntur etiam in Evangelio, aliud est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud virtutibus praemia polliceri. 38. Dicam et ego nuptiatoribus meis, qui post castitatem et diuturnam continentiam subant ad coitum, et pecudum more lasciviunt: Sic insipientes estis, ut cum coeperitis spiritu, nunc carne consummemini (Gal. III, 3)? Tanta passi estis sine causa? Apostolus quod continentiae quibusdam nodos relaxat, et dimittit frena currentibus, propter infirmitatem carnis hoc facit. Contra quam scribens denuo loquitur: Spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. V, 16, 17). Non necesse est nunc de operibus carnis dicere, quia longum est, et facile potest, de Apostoli Epistola sumere, qui [ Al. quia, etc.] voluerit. Dicam tantum de spiritu, cujus fructus sunt, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. Omnes virtutes spiritus, quasi solidissimum fundamentum, et sublime culmen, continentia sustentat et protegit. Adversum hujusce modi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si 300 vivimus spiritu, spiritu et ambulemus (Ib. 24, 25). Qui cum Christo carnem nostram, et passiones ejus desideriaque crucifiximus, quid rursum, ea quae carnis sunt agere cupimus? Quodcumque seminaverit homo, hoc et metet. Qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8). Existimo quod qui uxorem habet, quamdiu revertitur ad idipsum, ne tentet eum Satanas, in carne seminet, et non in spiritu. Qui autem in carne seminat (non ego, sed Apostolus loquitur) metit corruptionem. Elegit nos in Christo Deus Pater ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram eo. Ambulavimus in concupiscentiis carnis, facientes voluntatem ejus, et cogitationum, et fuimus filii irae, sicut et caeteri. Nunc autem conresuscitavit, et consedere nos fecit in coelestibus in Christo Jesu, ut deponamus secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris, et aptari nobis illa benedictio possit, quae mysticam ad Ephesios Epistolam, tali fine concludit: Gratia vobis cum omnibus qui diligunt Dominum in incorruptione (VI, 24). Conversatio nostra in coelis est. Unde et Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme fieri corpori gloriae suae (Phil. III, 20; IV, 8). Quaecumque ergo sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque ad castitatem pertinentia, his copulemur, haec sequamur. Reconciliavit nos Christus in corpore suo, Deo Patri per mortem, et exhibuit sanctos, et immaculatos, et absque ulla reprehensione coram se: in quo et circumcisi sumus circumcisione non manufacta, in exspoliationem corporis carnis, sed circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo, in quo et consurreximus. Si ergo consurreximus cum Christo, ea quae sursum sunt quaeramus, ubi Christus est in dextera Dei sedens; ea sapiamus quae sursum sunt, non quae super terram. Mortui enim sumus, et vita nostra abscondita est cum Christo, in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus 301 cum ipso in gloria (Col. II, 12; III, 1 et seq.). Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut possit ei placere, qui se elegit (II Tim. II, 4). Apparuerit enim gratia Dei Salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, caste et juste et pie vivamus in praesenti saeculo (Tit. II, 11, 12). 39. Filiae Philippi virgines in Caesarea. Jacobus frater Domini. Umbra et imago veritatis in lege veteri. --Dies me deficiet, si voluero omnia castitatis de Apostolo praecepta memorare. Ista sunt, de quibus ad Apostolos Dominus loquebatur: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis ea portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 12, 13). Post crucem Christi, statim in Actis Apostolorum una domus Philippi Evangelistae, quadrigam producit virginum filiarum: ut Caesarea, in qua ex gentibus Ecclesia per centurionem Cornelium fuerat dedicata, etiam virginum puellarum praeberet exempla. Cumque Dominus in Evangelio dixerit: Lex et Prophetae usque ad Joannem, istae quia virgines erant, etiam post Joannem prophetasse referuntur. Neque enim poterant veteris Testamenti lege retineri [ Al. detineri], quae virginitatis fulserant claritate. Transeamus ad Jacobum, qui frater Domini dicebatur, tantae sanctitatis, tantaeque justitiae, et perpetuae virginitatis, ut Josephus quoque historicus Judaeorum, propter hujus necem Jerosolymam subversam referat. Hic primus episcopus ex Judaeis Jerosolymae credentis Ecclesiae, ad quem Paulus cum Tito Barnabaque pergebat, loquitur in Epistola sua: Nolite errare, fratres mei dilecti. Omne datum bonum, et omnis perfecta donatio, de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est differentia, aut aversionis obumbraculum. Volens genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae creaturarum ejus (Jac. I, 16, 17). Virgo mystice virginitatem docet. Omne perfectum donum de sursum descendit, ubi non sunt nuptiae: et descendit, non a quolibet, sed a Patre luminum, qui dicit ad Apostolos: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Apud quem non est differentia Judaei, sive Gentilis, nec illa umbra quae versabatur in Lege, premit eos qui de nationibus crediderunt: sed verbo nos genuit, et 302 verbo veritatis: quia umbra et imago et species quaedam veritatis praecessit in Lege, ut simus primitiae creaturarum ejus. Et quomodo ipse primogenitus ex mortuis, omnes in se mortuos suscitavit: sic ipse virgo, primitias virginum suorum in se virgine dedicavit. Petrus quoque quid de vocatione Gentium sentiat, contemplemur: Benedictus, inquit, Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam, regeneravit nos in spem vitae, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptam et immaculatam et immarcessibilem, quae servatur in coelis, in vos qui virtute Dei custodimini per fidem, in salutem, quae praeparata est revelari in tempore novissimo (I Pet. I, 3 seqq.). Ubi incorrupta praedicatur haereditas, et immaculata, et immarcescibilis, et praeparata in coelis, et in tempus novissimum reservata, et spes vitae aeternae, quando non nubent, neque nubentur, ibi aliis verbis virginitatis privilegia describuntur. Nam et in sequentibus hoc ipsum docet: Propter hoc accincti lumbos mentis vestrae, vigilantes perfecte, sperate in eam gratiam, quae vobis deferenda est in revelatione Jesu Christi. Quasi filii obedientiae non conformemini prioribus ignorantiae vestrae desideriis; sed secundum eum, qui vos vocavit, Sanctum, et ipsi sancti estote, in omni conversatione. Scriptum est enim: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Neque enim corruptibili auro et argento redempti sumus; sed pretioso sanguine immaculati agni Jesu Christi, ut castificemus animas nostras in obedientia veritatis, renati non ex coitu corruptibili, sed ex incorruptione, per verbum viventis Dei et permanentis; et sicut lapides vivi aedificemur in domum spiritualem, sanctum sacerdotium, offerentes spirituales victimas, per Christum Dominum nostrum (Ibid., 15 seqq.). Nos enim sumus genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Christus pro nobis carne mortuus est. Armemur eadem conversatione qua Christus, quoniam qui passus est in carne, quievit a peccato, ut nequaquam in desideriis hominum, sed in voluntate Dei, reliquum in carne tempus exigamus. Sufficit enim nobis praeteritum tempus, 303 quando ambulavimus in luxuriis et desideriis caeterisque vitiis. Grandia nobis et pretiosa virginitatis promissa donavit, ut per hanc efficiamur divinae consortes naturae, fugientes eam quae in mundo est concupiscentiam corruptionis (I Pet. II, 9 seqq.). Novit Dominus pios de tentatione eripere, et iniquos cruciandos in diem reservare judicii, praecipue eos qui post carnem in desideriis pollutionis ambulant, et dominationes despiciunt, audaces et procaces. Isti enim quasi irrationabilia jumenta in ventrem et libidinem proni sunt, blasphemantes, qui et in corruptione sua corrumpentur, recipientque mercedem iniquitatis luxuriam: qui putant delicias esse, injustitiam, sordes, et maculas, et nihil aliud nisi de voluptatibus cogitantes. Qui habent oculos plenos adulterio et insatiabili libidine, et decipiunt animas necdum Christi charitate robustas. Loquuntur enim verba tumentia, et indoctos facile illecebris carnis irretiunt: repromittentes eis libertatem, cum ipsi servi vitiorum sint atque luxuriae et corruptionis. Unusquisque enim ei subjacet passioni, a qua vincitur. Quod si fugientes coinquinationes mundi per scientiam Salvatoris nostri Jesu Christi, iisdem rursum superantur, quae ante superaverant, facta sunt ei novissima pejora prioribus. Meliusque eis erat non nosse viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti, et relinquere sanctum mandatum, quod eis traditum fuerat. Completumque est in eis verissimum illud proverbium: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Pet. II, 9-22). Nolui omnem locum secundae Petri Epistolae ponere, ne longum facerem, sed tantummodo ostendi Spiritus sancti vaticinio, hujus temporis et doctores [ Al. doctorem] et haeresim praenuntiatam. Denique manifestius eosdem notat, dicens: Venient enim in novissimis diebus illusores seducentes, juxta propria desideria ambulantes, et caetera. 40. Monachus Jovinianus canis revertens ad vomitum. Tribus Levi pro tribu Dan posita. Omnia opera imperfecta sine puritate. Haeretici damnant conjugia. Ecclesia probat et dispensat. --Descripsit sermo Apostolicus Jovinianum loquentem buccis tumentibus et inflata verba trutinantem, repromittentem in coelis libertatem, cum ipse servus sit vitiorum [ Al. corruptionis] atque luxuriae, canis revertens ad vomitum suum. Nam 304 cum monachum esse se jactitet: et post sordidam tunicam et nudos pedes, et cibarium panem, et aquae potum, ad candidas vestes [ Al. candidam vestem], et nitidam cutem, ad mulsum, et elaboratas carnes, ad jura Apitii et Paxami [ Al. paxamis], ad balneas quoque ac fricticulas [ Al. fritillas], et popinas se conferat, manifestum est, quod terram coelo, vitia virtutibus, ventrem praeferat Christo, et purpuram coloris ejus, putet regna coelorum. Et tamen iste formosus monachus, crassus, nitidus, dealbatus, et quasi sponsus semper incedens, aut uxorem ducat, ut aequalem virginitatem nuptiis probet: aut si non duxerit, frustra contra nos verbis agit, cum opere nobiscum sit. Sed et Joannes in eadem verba concordat: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Quoniam omne quod in mundo est, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et superbia hujus vitae, quae non est de Patre, sed de mundo (I Joan. II, seqq.). Et, Mundus praeterit [Al. praeteriet], et desiderium ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Mandatum novum scripsi vobis, quod est verissimum, et in Christo, et in nobis: quia tenebrae praeterierunt, et lux jam lucet (Ibid., 8). Et rursum: Charissimi nunc filii Dei sumus, et necdum apparuit quid futuri sumus. Scimus autem, quia cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis qui habet hanc spem, castificat semetipsum, sicut et ille castus est. In hoc perfecta est nostra charitas, si fiduciam habeamus in diem judicii; ut quomodo ille est, sic et nos simus in hoc saeculo (I Joan. VIII, 2, 3). Epistola quoque Judae tale quid significat, Odientes et carnis pollutam tunicam (Ibid., 23). Legamus Apocalypsim Joannis, et ibi reperiemus Agnum super montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia signatorum, habentium nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis, qui cantant Canticum novum, et nemo potest dicere Canticum illud, nisi hi qui empti sunt de terra. Isti sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt. 305 Hi sequuntur Agnum quocumque vadit: empti sunt enim ex hominibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium, et sine macula sunt. De singulis tribubus, excepta tribu Dan, pro qua reponitur tribus Levi, duodecim millia virginum signatorum creditura dicuntur, qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Ac ne putaremus de his dici, qui scorta non norunt, statim intulit: Virgines enim permanserunt. Ex quo ostendit omnes qui virgines non permanserunt, ad comparationem purissimae et Angelicae castitatis, et ipsius Domini nostri Jesu Christi, esse pollutos. Hi sunt qui cantant Canticum novum, quod nemo potest canere, nisi qui virgo est. Hi sunt primitiae Dei et Agni, et sine macula. Si virgines primitiae Dei sunt: ergo viduae et in matrimonio continentes, erunt post primitias, id est, in secundo et tertio gradu: nec prius perditus populus salvari poterit, nisi tales hostias castitatis Deo obtulerit, et immaculatum Agnum, purissimis victimis reconciliaverit. Infinitum est de Evangelio decem virginum exponere sacramentum quinque stultarum et quinque sapientum. Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque caeteris operibus virginitas sola non salvat, sic omnia opera absque virginitate, puritate, continentia, castitate, imperfecta sunt. Ex quo nequaquam nos illud poterit impedire, quod adversarius objicit, fuisse Dominum in Cana Galilaeae, et nuptiarum festa celebrasse, quando aquas vertit in vinum. Hoc enim brevissime respondebo, quod qui octava die circumcisus est, et pro quo par turturum, et duo pulli columbarum die purgationis oblati sunt, cum caeteris, antequam pateretur, Judaicam consuetudinem comprobavit: ne illis occasionem juste se interficiendi tribuere videretur, quasi Legem destruens damnansque naturam. Quamquam et hoc pro nobis. Qui enim semel venit ad nuptias, semel docuit esse nubendum. 306 Et tunc virginitati posset officere, si nuptias post virginitatem, et viduitatis castimoniam non in gradu tertio poneremus. Nunc autem cum haereticorum sit damnare conjugia, et Dei spernere conditionem, quidquid de laude dixerit [ Al. dixerint] nuptiarum, libenter audimus. Ecclesia enim matrimonia non damnat, sed subjicit: nec abjicit, sed dispensat: sciens, ut supra diximus, in domo magna non solum esse vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia esse in honorem, alia in contumeliam: et quicumque se mundaverit, eum futurum esse vas honorabile, et necessarium in omne opus bonum praeparatum. 41. Exempla e saeculi historiis. Virginitas apud Ethnicos. Virgines honore semper habitae apud Romanos. Spartanorum virgines. Alia virginum exempla. --Satis abundeque Christianae pudicitiae et virginitatis Angelicae, de divinis Libris exempla praebuimus. Sed quoniam intellexi in commentariis adversarii, provocari nos etiam ad mundi sapientiam, quod numquam hoc genus in saeculo sit probatum, et novum dogma contra naturam religio nostra prodiderit, percurram breviter Graecas et Latinas Barbarasque historias, et docebo virginitatem semper tenuisse pudicitiae principatum. Referunt fabulae Atalantam Calydoniam virginem semper in venatibus, semper in silvis, non tumentes uteros feminarum fastidiaque conceptuum, sed expeditam et castam amasse virtutem. Harpalicen quoque virginem Thraciam, insignis Poeta (Virgil. I Aeneid.) describit; et reginam Volscorum Camillam, quam Turnus, cui auxilio venerat, laudare volens, non amplius habuit quod diceret, nisi virginem nominaret. O decus Italiae, virgo (Idem, lib. XI)! Chalchioecus quoque illa filia Leo, virgo perpetua, pestilentiam patriae scribitur spontanea morte solvisse; et Iphigeniae virginis sanguis adversos placasse ventos. Quid referam Sibyllas Erithraeam atque Cumanam, et octo reliquas: nam Varro decem fuisse autumat, quarum insigne virginitas est, et virginitatis praemium divinatio? Quod si Aeolici genere sermonis Sibylla Θεοβούλη appellatur, recte consilium Dei sola 307 scribitur nosse virginitas. Cassandram quoque et Chrysein vates Apollinis, ac Junonis virgines legimus. Et Sacerdotes Dianae Tauricae, et Vestae, innumerabiles exstiterunt. Quarum una Minutia propter suspicionem stupri viva defossa est: injusta, ut reor, poena, nisi grande crimen putaretur laesa virginitas. Certe Romanus populus quanto honore virgines semper habuerit, hinc apparet, quod consules et imperatores, et in curribus triumphantes, qui de superatis gentibus trophaea referebant, et omnis dignitatis gradus, eis de via cedere solitus sit. Claudia virgo Vestalis cum in suspicionem venisset stupri, et simulacrum matris Idaeae in vado Tyberis haereret, ad comprobandam pudicitiam suam fertur cingulo duxisse navem, quam multa millia hominum trahere nequiverant. Melius tamen, inquit Lucani poetae patruus [ Scil. Seneca praeceptor Neronis], cum illa esset actum, si hoc quod evenit, ornamentum potius exploratae fuisset pudicitiae, quam dubiae patrocinium. Nec mirum hoc de hominibus, cum Minervam quoque et Dianam virgines deas finxerit error Gentilium, et inter duodecim signa coeli, quibus mundum volvi putant, Virginem collocarint. Magna injuria nuptiarum, ut ne inter scorpios quidem et centauros, et cancros, et pisces, et aegocerotas [ Scil. capricornum], uxorem maritumque contruserint. Triginta Atheniensium tyranni cum Phidonem [ Al. Phedonem] in convivio necassent, filias ejus virgines ad se venire jusserunt, et scortorum more nudari; ac super pavimenta, patris sanguine cruentata, impudicis gestibus ludere: quae paulisper dissimulato dolore [ Al. doloris habita], cum temulentos convivas cernerent, quasi ad requisita naturae egredientes, invicem se complexae praecipitaverunt in puteum, ut virginitatem morte servarent. Demotionis Areopagitarum principis virgo filia, audito sponsi Leosthenis interitu, qui bellum Lamiacum concitarat, se interfecit: asserens quamquam intacta esset corpore, tamen si alterum accipere cogeretur, quasi secundum acciperet, cum priori mente nupsisset. 308 Spartiatae et Messenii diu inter se habuere amicitias, in tantum ut ob quaedam sacra etiam virgines ad se mutuo mitterent. Quodam igitur tempore cum quinquaginta virgines Lacedaemoniorum Messenii violare tentassent, de tanto numero ad stuprum nulla consensit, sed omnes libentissime pro pudicitia occubuerunt. Quamobrem grave bellum et longissimum concitatum est, et post multum temporis Mamertia subversa est. Aristoclides Orchomeni tyrannus adamavit virginem Stymphalidem, quae cum, patre occiso, ad templum Dianae confugisset, et si mulacrum ejus teneret, nec vi posset avelli, in eodem loco confossa est. Ob cujus necem, tanto omnis Arcadia dolore commota est, ut bellum publice sumeret, et necem virginis ulcisceretur. Aristomenes Messenius, vir justissimus, victis Lacedaemoniis, et quodam tempore nocturna sacra celebrantibus, quae vocabantur Hyacinthia, rapuit de choris ludentium virgines quindecim, et tota nocte gradu concito fugiens, excessit de finibus Spartanorum. Cumque eas comites ejus vellent violare, monuit quantum potuit, ne hoc facerent, et ad extremum quosdam non parentes [ Al. parcentes] interfecit, caeteris metu coercitis. Redemptae postea a cognatis puellae, cum Aristomenem viderent caedis reum fieri, tamdiu ad patriam non sunt reversae, quamdiu judicum advolutae genibus defensorem pudicitiae suae cernerent absolutum. Quo ore laudandae sunt Scedasi filiae in Leuctris Boeotiae, quas traditum est, absente patre, duos juvenes praetereuntes jure hospitii suscepisse. Qui multum indulgentes vino, vim per noctem intulere virginibus. Quae amissae pudicitiae nolentes supervivere, mutuis conciderunt vulneribus. Justum est et Locridas [ Al. Lucrinas] virgines non tacere, quae cum Ilium mitterentur ex more per annos circiter mille, nulla obscoeni rumoris et pollutae virginitatis ullam fabulam dedit. Quis valeat silentio praeterire septem Milesias virgines, quae Gallorum impetu cuncta vastante, ne quid indecens ab hostibus 309 sustinerent, turpitudinem morte fugerunt, exemplum sui cunctis virginibus relinquentes, honestis mentibus magis pudicitiam curae esse, quam vitam. Nicanor, victis Thebis atque subversis, unius virginis captivae amore superatus est. Cujus conjugium expetens, et voluntarios amplexus, quod scilicet captiva optare debuerat, sensit pudicis mentibus plus virginitatem esse quam regnum, et interfectam propria manu, flens et lugens amator tenuit. Narrant scriptores Graeci et aliam Thebanam virgiginem, quam hostis Macedo corruperat, dissimulasse paulisper dolorem, et violatorem virginitatis suae jugulasse postea dormientem: seque interfecisse gladio, ut nec vivere voluerit post perditam castitatem, nec ante mori, quam sui ultrix existeret. 42. A virginibus procreatorum fabulae. --Apud Gymnosophistas Indiae, quasi per manus hujus opinionis auctoritas traditur, quod Buddam [ Al. Buldam] principem dogmatis eorum, e latere suo virgo generarit. Nec hoc mirum de Barbaris, cum Minervam quoque de capite Jovis, et Liberum patrem de femore ejus procreatos, doctissima finxerit Graecia. Speusippus quoque sororis Platonis filius, et Clearchus in laude Platonis, et Anaxilides in secundo libro Philosophiae, Perictionem matrem Platonis, phantasmate Apollinis oppressam ferunt, et sapientiae principem non aliter arbitrantur, nisi de partu virginis editum. Sed et Timaeus scribit Pythagorae virginem filiam choro virginum praefuisse, et castitatis eas instituisse doctrinis. Diodorus Socraticus quinque filias Dialecticas insignis pudicitiae habuisse narratur, de quibus et Philo Carneadis magister plenissimam scribit historiam. Ac ne nobis Dominum Salvatorem de Virgine procreatum Romana exprobraret potentia, auctores 310 urbis et gentis suae, Ilia virgine et Marte genitos arbitrantur. 43. Viduae gentiles. --Haec de virginibus saeculi, currens per multiplices historias, et properans sermo perstrinxerit. Veniam ad maritatas [ Al. maritas], quae mortuis vel occisis viris supervivere noluerunt, ne cogerentur secundos nosse concubitus, et quae mire unicos amaverunt maritos; ut sciamus digamiam apud Ethnicos etiam reprobari. Dido, soror Pygmalionis, multo auri et argenti pondere congregato, in Africam navigavit, ibique urbem Carthaginem condidit, et cum ab Jarba [ Mss. Hiarba] rege Libyae in conjugium peteretur, paulisper distulit nuptias, donec conderet civitatem. Nec multo post exstructa in memoriam mariti quondam Sichaei pyra, maluit ardere quam nubere. Casta mulier Carthaginem condidit, et rursum eadem urbs in castitatis laude finita est. Nam Hasdrubalis uxor, capta et incensa urbe, cum se cerneret a Romanis capiendam esse, apprehensis ab utroque latere parvulis filiis, in subjectum domus suae devolavit incendium. 44. Quid loquar Nicerati conjugem, quae impatiens injuriae viri, mortem sibi ipsa conscivit, ne triginta tyrannorum, quos Lysander victis Athenis imposuerat, libidinem sustineret? Artemisia quoque uxor Mausoli insignis pudicitiae fuisse perhibetur. Quae cum esset regina Cariae, et nobilium poetarum atque historicorum laudibus praedicetur, in hoc vel maxime effertur, quod defunctum maritum sic semper amavit ut vivum, et mirae magnitudinis exstruxit sepulcrum, intantum ut usque hodie omnia sepulcra pretiosa ex nomine ejus Mausolaea nuncupentur. Teuta Illyricorum regina, ut longo tempore viris fortissimis imperaret, et Romanos saepe frangeret, miraculo utique meruit castitatis. Indi, ut omnes 311 pene barbari, uxores plurimas habent. Apud eos lex est, ut uxor charissima cum defuncto marito cremetur. Hae igitur contendunt inter se de amore viri; et ambitio summa certantium est, ac testimonium castitatis, dignam morte decerni. Itaque victrix in habitu ornatuque pristino juxta cadaver accubat, amplexans illud et deosculans, et suppositos ignes, pudicitiae laude contemnens. Puto quae sic moritur, secundas nuptias non requirit. Alcibiades ille Socraticus, victis Atheniensibus, fugit ad Pharnabazum. Qui, accepto pretio a Lysandro principe Lacedaemoniorum, jussit eum interfici. Cumque suffocato caput esset ablatum, et missum Lysandro in testimonium caedis expletae, reliqua pars corporis jacebat insepulta. Sola igitur concubina contra crudelissimi hostis imperium, inter extraneos, et imminente discrimine, funeri justa persolvit, mori parata pro mortuo, quem vivum dilexerat. Imitentur matronae, et matronae saltem Christianae, concubinarum fidem, et praestent liberae, quod captiva servavit. 45. Strato regulus Sinodis manu propria se volens confodere, ne imminentibus Persis ludibrio foret, quorum foedus Aegyptii regis societate neglexerat, retrahebatur formidine, et gladium quem arripuerat circumspectans, hostium pavidus exspectabat adventum. Quem jam jamque capiendum uxor intelligens, extorsit acinacem de manu, et latus ejus transverberavit. Compositoque ex more cadaveri se moriens superjecit, ne post virginalia foedera alterius coitum sustineret. Xenophon in Cyri majoris scribit infantia, occiso Abradote viro, quem Panthea uxor miro amore dilexerat, collocasse se juxta corpus lacerum, et confosso pectore, sanguinem suum mariti infudisse vulneribus. Justam causam regis occidendi putavit uxor, quam maritus nudam amico suo et ignorantem monstraverat. Judicavit enim se non amari, quae et alteri posset ostendi. Rhodogune filia Darii, post mortem viri, nutricem quae illi secundas nuptias persuadebat, occidit. Alcestin fabulae ferunt pro Admeto sponte defunctam; 312 et Penelopes pudicitia, Homeri carmen est. Laodamia quoque poetarum ore cantatur, occiso apud Trojam Protesilao, noluisse supervivere. 46. Mulieres Romanae insignes. --Ad Romanas feminas transeam; et primam ponam Lucretiam, quae violatae pudicitiae nolens supervivere, maculam corporis cruore delevit. Duillius [ Al. Duellius] qui primus Romae navali certamine triumphavit, Biliam virginem duxit uxorem, tantae pudicitiae, ut illo quoque saeculo pro exemplo fuerit, quo impudicitia monstrum erat, non vitium. Is jam senex et trementi corpore, in quodam jurgio audivit exprobrari sibi os fetidum, et tristis se domum contulit. Cumque uxori questus esset quare numquam se monuisset, ut huic vitio mederetur: Fecissem, inquit illa, nisi putassem omnibus viris sic os olere. Laudanda in utroque pudica et nobilis femina, et si ignoravit vitium viri, et si patienter tulit, et quod maritus infelicitatem corporis sui, non uxoris fastidio, sed maledicto sensit inimici. Certe quae secundum ducit maritum, hoc non potest dicere. Marcia Catonis filia minor, cum quaereretur ab ea, cur post amissum maritum denuo non nuberet, respondit, non se invenire virum, qui se magis vellet, quam sua. Quo dicto ostendit, divitias magis in uxoribus eligi solere, quam pudicitiam, et multos non oculis, sed digitis uxores ducere. Optima sane res, quam avaritia conciliat. Eadem cum lugeret virum, et matronae ab ea quaererent, quem diem haberet luctus ultimum, ait, quem et vitae. Arbitror, quae ita virum quaerebat absentem, de secundo matrimonio non cogitabat. Brutus Porciam virginem duxit uxorem: Marciam Cato non virginem; sed Marcia inter Hostensium Catonemque discurrit, et sine Catone vivere Marcia potuit: Porcia sine Bruto non potuit. Magis enim se unicis viris applicant feminae; et nihil aliud nosse, magnum arctioris indulgentiae vinculum est. Anniam cum propinquus moneret, ut alteri viro nuberet (esse enim ei et aetatem integram, et faciem bonam), Nequaquam, inquit, hoc faciam. Si enim virum bonum invenero, nolo timere 313 ne perdam; si malum, quid necesse est post bonum, pessimum sustinere? Porcia minor cum laudaretur apud eam quaedam bene morata, quae secundum habebat maritum, respondit: Felix et pudica matrona, numquam praeterquam semel nubit. Marcella major rogata a matre sua, gauderetne se nupsisse, respondit: Ita valde, ut amplius nolim. Valeria Messalarum soror, amisso Servio viro, nulli volebat nubere. Quae interrogata cur faceret, ait, sibi semper maritum Servium vivere. 47. Theophrasti de Nuptiis liber. Uxoris ductae incommoda. Propter quod dicuntur uxores. Stultitia hominum non rara. --Sentio in catalogo feminarum multo me plura dixisse, quam exemplorum patitur consuetudo, et a lectore erudito juste posse reprehendi. Sed quid faciam, cum mihi mulieres nostri temporis, Apostoli ingerant auctoritatem; et necdum elato funere prioris viri, memoriter digamiae praecepta decantent? Ut quae Christianae pudicitiae despiciunt fidem, discant saltem ab Ethnicis castitatem. Fertur Aureolus Theophrasti liber de Nuptiis, in quo quaerit, an vir sapiens ducat uxorem. Et cum definisset, si pulchra esset, si bene morata, si honestis parentibus, si ipse sanus ac dives, sic sapientem aliquando inire matrimonium, statim intulit: « Haec autem in nuptiis raro universa concordant. Non est ergo uxor ducenda sapienti. Primum enim impediri studia Philosophiae; nec posse quemquam libris et uxori pariter inservire. Multa esse quae matronarum usibus necessaria sint, pretiosae vestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex varia, lecticae et esseda deaurata. Deinde per noctes totas garrulae conquestiones: Illa ornatior procedit in publicum: haec honoratur ab omnibus, ego in conventu feminarum misella despicior. Cur aspiciebas vicinam? quid cum ancillula loquebaris? de foro veniens quid attulisti? Non amicum habere possumus [ Al. possum], non sodalem. Alterius amorem, suum odium suspicatur. Si doctissimus praeceptor in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere, nec cum sarcina ire possumus [ Al. potest]. Pauperem alere, difficile est; divitem ferre, tormentum. Adde, quod nulla est uxoris electio, sed qualiscumque 314 obvenerit, habenda. Si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si fetida, quodcumque vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus, bos, canis, et vilissima mancipia, vestes quoque, et lebetes, sedile ligneum, calix, et urceolus fictilis probantur prius, et sic emuntur: sola uxor non ostenditur, ne ante displiceat, quam ducatur. Attendenda semper ejus est facies, et pulchritudo laudanda: ne si alteram aspexeris, se existimet displicere. Vocanda domina, celebrandus natalis ejus, jurandum per salutem illius, ut sit superstes optandum; honoranda nutrix ejus, et gerula, servus patrinus, et alumnus, et formosus assecla, et procurator calamistratus, et in longam securamque libidinem exsectus spado: sub quibus nominibus adulteri [ Al. adulteria] delitescunt. Quoscumque illa dilexerit, ingratis amandi. Si totam domum regendam ei commiseris, serviendum est. Si aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi haberi non putabit; sed in odium vertetur ac jurgia, et nisi cito consulueris, parabit venena. Anus, et aruspices, et hariolos et institores gemmarum sericarumque vestium si intromiseris, periculum pudicitiae est; si prohibueris, suspicionis injuria. Verum quid prodest etiam diligens custodia, cum uxor servari impudica non possit, pudica non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas; et illa vere pudica dicenda est, cui licuit peccare si voluit. Pulchra cito adamatur, foeda facile concupiscit. Difficile custoditur, quod plures amant. Molestum est possidere, quod nemo habere dignetur. Minore tamen miseria deformis habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est, in quod totius populi vota suspirant. Alius forma, alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat. Aliquo modo, vel aliquando expugnatur, quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus et languoris solatia, et fugam solitudinis, ducuntur uxores: multo melius servus fidelis dispensat, obediens auctoritati domini, et dispositioni ejus obtemperans, 315 quam uxor, quae in eo se existimat dominam, si adversum viri faciat voluntatem, id est, quod placet, non quod jubetur. Assidere autem aegrotanti magis possunt amici, et vernulae beneficiis obligati, quam illa quae nobis imputat [ Al. imputet] lacrymas suas, et haereditatis spe vendit [ Al. vendas] illuviem, et sollicitudinem jactans, languentis animum desperatione conturbat. Quod si ipsa languerit, coaegrotandum est, et numquam ab ejus lectulo recedendum. Aut si bona fuerit et suavis uxor (quae tamen rara avis est), cum parturiente gemimus, cum periclitante torquemur. Sapiens autem numquam solus esse potest. Habet secum omnes qui sunt, qui umquam fuerunt boni, et animum liberum quocumque vult, transfert. Quod corpore non potest, cogitatione complectitur. Et si hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo. Numquam minus solus erit, quam cum solus erit. Porro liberorum causa uxorem ducere, ut vel nomen nostrum non intereat, vel habeamus senectutis praesidia, et certis utamur haeredibus, stolidissimum est. Quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo, si nomine nostro alius nominetur: cum et filius non statim patris vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui eodem appellentur nomine? Aut quae senectutis auxilia sunt, enutrire domi, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis sit moribus? Aut certe cum ad maturam aetatem venerit, tarde ei videaris mori? Haeredes autem meliores et certiores amici sunt et propinqui, quos judicio deligas, quam quos, velis, nolis, habere cogaris. Licet certior haereditas sit; dum advivis, bene abuti substantia tua, quam tuo labore quaesita in incertos usus relinquere. » 48. Omnia mala ex mulieribus. Epicturus voluptatis assertor. Jovis Gamelius et Genethlius. --Haec et hujuscemodi Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum, quorum conversatio est in coelis, qui quotidie dicunt: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23)? Haeredem nimirum desiderabit hominem, cohaeres Christi? et optabit liberos, nepotumque serie delectabitur, quos forsitan sit occupaturus Antichristus; cum legamus Moysen et Samuelem filiis suis alios 316 praetulisse; nec putasse liberos, quos videbant Domino displicere? Cicero rogatus ab Hirtio, ut post repudium Terentiae, sororem ejus duceret, omnino facere supersedit, dicens, non posse se uxori et philosophiae pariter operam dare. Illa interim conjux egregia, et quae de fontibus Tullianis hauserat sapientiam, nupsit Sallustio inimico ejus, et tertio Messalae Corvino, et quasi per quosdam gradus eloquentiae devoluta est. Socrates Xantippen et Myron neptem Aristidis, duas habebat uxores. Quae cum crebro inter se jurgarentur, et ille eas irridere esset solitus, quod propter se foedissimum hominem, simis naribus, recalva [ Mss. recurva] fronte, pilosis humeris, et repandis cruribus, disceptarent: novissime verterunt in eum impetum, et male mulctatum fugientemque diu persecutae sunt. Quodam autem tempore cum infinita convicia ex superiori loco ingerenti Xantippae restitisset, aqua perfusus immunda, nihil amplius respondit, quam capite deterso: Sciebam, inquit, futurum, ut ista tonitrua imber sequeretur. L. Syllae ( Vid. Plutarchum in Sylla ), Felicis (si non habuisset uxorem) Metella conjux palam erat impudica: et (quia novissimi mala nostra discimus) id Athenis cantabatur, et Sylla ignorabat; secretaque domus suae primum hostium convicio didicit. Cn. Pompeio ( Vid. eumdem in Pompeio ) Mutiam uxorem impudicam, quam Pontici spadones, et Mithridaticae ambiebant catervae, cum eum putarent caeteri scientem pati, indicavit in expeditione commilito, et victorem totius orbis tristi nuntio consternavit. M. Cato Censorius habuit uxorem Actoriam Paulam, humili loco natam, vinolentam, impotentem, et (quod nemo posset credere) Catoni superbam. Hoc ideo dico, ne quis putet, si pauperem duxerit, satis se concordiae providisse. Philippum regem Macedonum, contra quem Demosthenis Philippicae tonant, introeuntem ex more cubiculum uxor exclusit irata: qui exclusus tacuit, et injuriam suam versu tragico consolatus est. Gorgias Rhetor librum pulcherrimum de concordia Graecis tunc inter se dissidentibus recitavit Olympiae. Cui Melanthius inimicus ejus: Hic nobis, inquit, de concordia praecipit, qui se et uxorem et ancillam tres in una domo concordare non potuit. Aemulabatur 317 quippe uxor ejus ancillulae pulchritudini, et castissimum virum quotidianis jurgiis exagitabat. Totae Euripidis Tragoediae in mulieres maledicta sunt. Unde et Hermione loquitur: Malarum me mulierum decepere consilia. In Lepti urbe semibarbara, et posita in solitudine, moris est ut nurus altera die socrum ollam mutuam [ Al. mutuum] postulet. Cui illa statim negat: ut scias illud verum esse Terentii, quod consulto ambigue extulit: Quid est hoc? omnes socrus oderunt nurus. Legimus quemdam apud Romanos nobilem, cum eum amici arguerent, quare uxorem formosam et castam et divitem repudiasset, protendisse pedem, et dixisse eis: « Et hic soccus quem cernitis, videtur vobis novus et elegans: sed nemo scit praeter me ubi me premat. » Scribit Herodotus, quod mulier cum veste deponat et verecundiam. Et noster Comicus fortunatum putat, qui uxorem numquam duxerit. Quid referam Pasiphaen, Clytemnestram, et Eriphylam: quarum prima deliciis diffluens, quippe regis uxor, tauri dicitur expetisse concubitus: altera occidisse virum ob amorem adulteri: tertia prodidisse Amphiaraum, et saluti viri monile aureum praetulisse. Quidquid Tragoediae tument, et domos, urbes, regnaque subvertit, uxorum pellicumque contentio est. Armantur parentum in liberos manus: nefandae apponuntur epulae: et propter unius mulierculae raptum, Europa atque Asia decennali bello confligunt. Quasdam repudiatas, altero nuptiarum die, statim nupsisse legimus. Uterque reprehendendus maritus, et cui tam cito displicuit, et cui tam cito placuit. Epicurus voluptatis assertor (quamquam Metrodorus discipulus ejus Leontiam [ Al. Leontium] habuerit uxorem) raro dicit sapienti ineunda conjugia, quia multa incommoda admixta sunt nuptiis. Et quomodo divitiae et honores et corporum sanitates, et caetera quae indifferentia nominamus, nec bona nec mala sunt; sed velut in meditullio posita, 318 usu et eventu vel bona, vel mala fiunt: ita et uxores sitas in bonorum malorumque confinio. Grave autem esse viro sapienti venire in dubium, utrum bonam, an malam ducturus sit. Ridicule Chrysippus ducendam uxorem sapienti praecipit, ne Jovem Gamelium et Genethlium violet. Isto enim modo apud Latinos ducenda uxor non erit, quia Jovem non habent Nuptialem. Quod si deorum, ut putat [ Al. putant], nomina, vitae hominum praejudicant, offendet ergo Statorem Jovem, qui libenter sederit. 49. Unde hausit quae de nuptiis dixit. Muliebrium virtutum principatus pudicitia. --Scripserunt Aristoteles et Plutarchus et noster Seneca de matrimonio libros, ex quibus et superiora nonnulla sunt, et ista quae subjicimus: Amor formae, rationis oblivio est, et insaniae proximus: foedum minimeque conveniens animo sospiti vitium. Turbat consilia, altos et generosos spiritus frangit, a magnis cogitationibus ad humillimas detrahit: querulos, iracundos, temerarios, dure imperiosos, serviliter blandos, omnibus inutiles, ipsi novissime amori facit. Nam cum fruendi cupiditate insatiabilis flagrat, plura tempora suspicionibus, lacrymis, conquestionibus perdit: odium sui facit, et ipse novissime sibi odio est. Tota amoris insectatio apud Platonem ( In Phaedro ) exposita est; et omnia ejus incommoda Lysias explicat, quod non judicio, sed furore ducatur: et maxime uxorum pulchritudini gravissimus custos accubet. Refert praeterea Seneca, cognovisse se quemdam ornatum hominem, qui exiturus in publicum, fascia uxoris pectus colligabat, et ne puncto quidem horae praesentia ejus carere poterat: potionemque nullam, nisi alternis [ Al. alterius] tactam labris vir et uxor hauriebant: alia deinceps non minus inepta facientes, in quae improvida vis ardentis affectus erumpebat. Origo quidem amoris honesta erat, sed magnitudo deformis. Nihil autem interest, quam ex honesta causa quis insaniat. Unde et Xystus in sententiis: Adulter est, inquit, in 319 suam uxorem amator ardentior. In aliena quippe uxore omnis amor turpis est, in sua nimius. Sapiens vir judicio debet amare conjugem, non affectu. Regat [ Al. reget] impetus voluptatis, nec praeceps feretur [ Al. feratur] in coitum. Nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram. Certe qui dicunt se causa reipublicae, et generis humani, uxoribus jungi, et liberos tollere, imitentur saltem pecudes, et postquam uxorum venter intumuerit, non perdant filios; nec amatores uxoribus se exhibeant, sed maritos. Quorumdam matrimonia adulteriis cohaeserunt: et, o rem improbam, iidem illis pudicitiam praeceperunt, qui abstulerant. Itaque cito ejusmodi nuptias satietas solvit. Cum primum lenocinium libidinis abscessit; quod libebat, eviluit. Nam quid, ait Seneca, de viris pauperibus dicam, quorum in nomen mariti, ad eludendas leges quae contra coelibes latae sunt, pars magna conducitur? Quomodo potest regere mores et praecipere castitatem, et mariti auctoritatem tenere, qui nupsit? Doctissimi viri vox est, pudicitiam in primis esse retinendam, qua amissa, omnis virtus ruit. In hac muliebrium virtutum principatus est. Haec pauperem commendat, divitem extollit, deformem redimit, exornat pulchram: bene meretur de majoribus, quorum sanguinem furtiva sobole non vitiat: bene de liberis, quibus nec de 320 matre erubescendum, nec de patre dubitandum est: bene in primis de se, quam a contumelia externi [ Al. exteri] corporis vindicat. Captivitatis nulla major calamitas est, quam ad alienam libidinem trahi. Viros consulatus illustrat: eloquentia in nomen aeternum effert: militaris gloria triumphusque novae gentis consecrat. Multa sunt, quae praeclara ingenia nobilitent. Mulieris virtus proprie pudicitia est. Haec Lucretiam Bruto aequavit, nescias an et praetulerit: quoniam Brutus non posse servire a femina didicit. Haec aequavit Corneliam Graccho: haec Porciam alteri Bruto. Notior est marito suo Tanaquilla. Illum inter multa regum nomina jam abscondit antiquitas. Hanc rara inter feminas virtus, altius saeculorum omnium memoriae, quam ut excidere possit, infixit. Imitentur ergo nuptae Theano, Cleobulinam, Gorgunten, Timocliam, Claudias, atque Cornelias; et cum Apostolum malis mulieribus digamiam viderint ignoscentem, legant antequam religio nostra fulgeret in mundo, unicubas semper habuisse inter matronas decus; per illas Fortunae muliebri sacra fieri solitum: nullum sacerdotem digamum, nullum Flaminem bimaritum: Hierophantas quoque Atheniensium usque hodie cicutae sorbitione castrari, et postquam in pontificatum fuerint allecti, viros esse desinere. LIBER SECUNDUS. 1. 321 Secunda propositio Joviniani. --Secunda propositio est, eos qui fuerint baptizati, a diabolo non posse tentari. Et ne hoc stulte dicere videretur, adjecit: « Quicumque autem tentati fuerint, ostendi [ Al. ostendit ] eos aqua tantum, et non spiritu baptizatos, quod in Simone Mago legimus. Unde et Joannes dicit: Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet: et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Et in hoc manifesti fiunt [Mss. sunt] filii Dei, et filii diaboli (I Joan. III, 9). Et in fine Epistolae: Omnis qui natus est ex Deo non peccat; sed generatio Dei conservat eum; et malignus non tangit eum (I Joan. V, 18).
2. Hieronymus. Peccatum fugat Christum et inducit diabolum. --Revera fortis objectio, et quae indissolubilis permaneret, nisi ipsius Joannis testimonio solveretur. Statim enim intulit: Filioli, custodite vos a simulacris (I Joan. V, 21). Si omnis qui natus est ex Deo non peccat, et a diabolo tentari non potest, quomodo praecipit ut caveant ne tententur? Et in eadem rursus Epistola: Si dixerimus, quia [Al. quoniam] peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata, et mundet [Al. emundet] nos ab omni iniquitate. Si dixerimus, quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis (I Joan. I, 8 seqq.). Existimo [ Al. aestimo] quod Joannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod omne peccatum a diabolo sit. Ille peccatorem se confitetur, et sperat remissionem, post baptisma, peccatorum: et Jovinianus meus dicit: Ne tangas me, quoniam mundus sum (Isai. LXV, juxta LXX). Quid ergo? contraria sibi Apostolus loquitur? Minime. In eodem quippe loco cur hoc dixerit, statim edisserit: Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus, quod cognovimus eum, si mandata ejus observemus. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in eo veritas non est. Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est. In hoc scimus, 322 quoniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 1 seqq.). Propterea, inquit, scribo vobis, filioli mei: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, ut non peccetis, et tamdiu sciatis vos in generatione Domini permanere, quamdiu non peccaveritis. Immo qui in generatione Domini perseverant, peccare non possunt. Quae enim communicatio luci et tenebris? Christo et Belial (II Cor. VI, 14)? Quomodo dies et nox misceri nequeunt: sic nec justitia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et Antichristus. Si susceperimus Christum in hospitio nostri pectoris [ Al. corporis], illico fugamus [ Al. fugabimus] diabolum. Si peccaverimus, et per peccati januam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus recedet. Unde et David post peccatum: Redde mihi, ait, laetitiam salutaris tui (Ps. L, 14): scilicet quam peccando amiserat. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est (Joan. II, 4). Christus veritas appellatur: Ego sum, inquit, via et vita et veritas (Joan. XIV, 6). Frustra nobis in eo plaudimus [ Al. applaudimus], cujus mandata non facimus. Scienti bonum, et non facienti illud, peccatum est. Quomodo corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides sine operibus mortua est. Nec grande putemus unum Deum nosse, cum et daemones credant et contremiscant. Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. I, 6). Eligat adversarius e duobus quod vult: optionem ei [ Al. enim] damus. Manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non remaledixit (I Petr. II, 22), et tamquam agnus coram tondente sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 9): ad quem venit princeps mundi istius, et invenit in eo nihil: qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus (I Joan. III, 5). Nos autem juxta Epistolam Jacobi, multa peccamus omnes, et nemo mundus a peccatis, nec 323 si unius quidem diei fuerit vita ejus (Jacob. III, 2): Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum se esse a peccatis? Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adam (Prov. XX, 9). Unde et David: Ecce, ait, in inquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea (Psal. L, 7). Et beatus Job: Si fuero justus, os meum impia loquetur; et si sine crimine, pravus inveniar. Et si purificatus in nive et lotus mundis manibus, satis me sorde tinxisti, et exsecratum est me vestimentum meum (Job. XIV, juxta LXX, et IX). Verum ne penitus desperemus, arbitrantes nos post peccata baptismi non posse salvari, statim hoc ipsum temperat: Et si quis peccavit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. II, 1). Hoc ad credentes post baptisma loquitur, et advocatum pro delictis eorum Dominum pollicetur. Nec dicit: Si quid peccaveritis, advocatum habetis apud Patrem Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis vestris; ne eos diceres, non plena fide baptisma consecutos: sed Advocatum, inquit, habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; et non solum pro Joannis, illorumque peccatis; sed etiam pro totius mundi. In toto autem mundo et Apostoli sunt omnesque credentes. Ex quibus liquido comprobatur, post baptisma posse peccari. Frustra enim habemus advocatum Jesum Christum, si peccari non potest. 3. Error Montani et Novati damnatur. Liberi arbitrii sumus conditi. Nova imperitiae factio. --Petrus Apostolus, ad quem dictum fuerat: Qui lotus est, non necesse habet ut iterum lavet (Joan. XIII, 10); et, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18): ab ancilla perterritus negat. Et ipse Dominus: Simon, Simon, ecce, inquit, Satanas postulavit vos, ut cribraret sicut [Al. quasi] triticum. Ego autem rogavi pro te, ne [Al. ut non] deficeret fides tua (Matth. XVI, 26). Et in eodem loco: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Quod si ante crucem dictum responderis, certe post crucem in Oratione Dominica dicimus: 324 Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12). Si non peccamus post baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, quae in baptismate jam dimissa sunt? Quid oramus ne intremus in tentationem, et ut liberemur a malo, si diabolus tentare non potest jam baptizatos? Aliud autem est, si ad catechumenos haec oratio pertinet, et non convenit fidelibus et Christianis. Paulus electionis vas castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniatur (I Cor. IX): Et datus est mihi, inquit, stimulus carnis, angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Et ad Corinthios: Timeo, inquit, ne sicut serpens decepit Evam in astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3). Et alibi: Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana. Non enim ejus ignoramus astutias (II Cor. II, 10, 11). Et rursum: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non dimittet vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Et, Qui sibi videtur stare, videat ne cadat. Et ad Galatas (Galat. V, 7); Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Et alibi: Voluimus [Al. volumus] venire ad vos: ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas (I Thess. II, 18). Et ad maritos: Et iterum revertimini ad idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram (I Cor. VII, 5). Et rursum: Dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis illa faciatis (Gal. V, 16, 17). Ex utroque compacti, necesse est, ut utriusque contra se substantiae bella patiamur. Et ad Ephesios: Non est nobis pugna [Al. colluctatio] adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates, adversus rectores tenebrarum istarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et existimat aliquis securos, et dormientes 325 nos esse debere post baptismum? Necnon ad Hebraeos: Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi futuri, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. VI, 4 et seqq.). Certe eos qui illuminati sunt, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque bonum Dei verbum, negare non possumus baptizatos. Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo nunc Apostolus dicit, Et prolapsi sunt? Verum ne Montanus, et Novatus hic rideant, qui contendunt non posse renovari per poenitentiam eos qui crucifixerunt sibimet Filium Dei, et ostentui habuerunt; consequenter hunc errorem solvit, et ait: Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dictionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et nunc ministratis (Hebr. IX, 10). Et revera grandis injustitia Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet. Ita locutus sum, inquit Apostolus, ut vos a peccatis retraherem, et desperationis metu facerem cautiores. Caeterum confido de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti. Neque enim justitiae Dei est, ut obliviscatur bonorum operum, et ministerii quod propter nomen ejus exhibuistis, et exhibetis in sanctos, et tantum meminerit peccatorum. Sed et apostolus Jacobus sciens baptizatos posse tentari, et propria corruere voluntate: Beatus, ait, vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jacob. I, 12). Ac ne putaremus secundum illud Geneseos, ubi scribitur Abraham a Deo fuisse tentatum, nos quoque tentari a Deo (Genes. XXII): Nemo, inquit, cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentor. Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Dehinc concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum autem cum consummatum 326 fuerit, generat mortem (Jacob. I, 13 et seqq.). Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutes, nec ad vitia necessitate trahimur. Alioquin ubi necessitas, nec corona est. Sicut in bonis operibus perfector est Deus, non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis et adjuvantis Dei, ut pervenire valeamus ad calcem: sic in malis atque peccatis, semina nostra sunt incentiva, et perfectio diaboli. Cum viderit nos super fundamentum Christi aedificare [ Al. aedificasse] fenum, ligna, stipulam, tunc supponit incendium. Aedificemus ergo aurum, argentum, lapides pretiosos, et tentare non audebit: quamquam et in hoc non sit certa et secura possessio. Sedet quippe leo in insidiis et in occultis, ut interficiat innocentem. Et vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio tribulationis. Et in alio loco scribitur: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara te ad tentationem (Eccli. XXVII, 6; II, 1). Rursum idem Jacobus loquitur: Estote factores verbi, et non auditores tantum. Si quis auditor est verbi, et non factor, iste similis est viro, qui considerat vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit illud, et statim recedens oblitus est, qualis sit (Jacob. I, 22 et seqq.). Frustra monuit, ut jungerent opera fidei, si post baptisma peccare non poterant. Qui totam legem, inquit, servaverit, et peccaverit in uno, factus est omnium reus (Jacob. II, 10). Quis nostrum absque peccato? Conclusit Deus omnia sub delicto, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 12). Petrus quoque, (II Pet. II, 9), Novit, inquit, Dominus pios de tentatione eripere [Al. eruere ]. Et de falsis doctoribus: Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. Superba [Al. Superbia] enim vanitatis loquentes pelliciunt [Al. pellicit] in desideriis carnis luxuriae, eos qui paululum effugerant, et ad errorem reversi sunt (Ibid. XVII, 18). Nonne tibi videtur, pinxisse sermo Apostolicus novam imperitiae factionem? Aperiunt enim quasi fontes scientiae, quia quem non habent, doctrinarum promittunt imbrem, velut nubes propheticae, ad quas perveniat veritas Dei, et turbinibus exagitantur daemonum atque vitiorum. Loquuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est: Immundus est autem apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Proverb. XVI, juxta LXX). Ut qui paululum refugerant a peccatis, ad suum 327 revertantur errorem; et suadent in luxuria, ciborum carnisque delicias. Quis enim non libenter audiat [ Al. audient]: Manducemus et bibamus, et in aeternum regnabimus? Sapientes et prudentes, pravos vocant: eos vero qui dulces sunt in sermonibus, plus audiunt. Joannes Apostolus, immo in Joanne Salvator scribens Angelo Ephesi Ecclesiae: Scio, inquit, opera tua, et laborem et patientiam tuam, et quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti: sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto unde cecideris, et age poenitentiam; et prima opera fac. Sin autem, veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco, nisi poenitentiam egeris (Apoc. II, 2 et seqq.). Similiter et caeteras Ecclesias, Smyrnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam ad poenitentiam provocat, et nisi revertantur ad opera pristina, comminatur. Et in Sardis paucos habere se dicit, qui non coinquinaverunt [ Al. coinquinaverint] vestimenta sua; et ambulaturi sunt [ Al. sint] cum eo in albis, quia digni sunt. Cui autem dicit [ Al. scribit]: Memento unde cecideris. Et, Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini. Et, Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae. Et, In mente habe, qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age, et reliqua utique ei dicit qui credidit, et baptizatus est, et stans quondam, corruit per delictum. 4. Omnes retro sancti ejusdem meriti, cujus nunc Christiani. Salomon amore mulierum a Deo discessit. Jesus Josedech typus Salvatoris. Angeli possunt recipere peccatum. --Paulisper de veteri Testamento exempla distuleram; quia solent ubicumque contra eos facit, dicere, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Matth. II). Caeterum quis ignorat sub altera [ Al. alta] dispensatione Dei, omnes retro sanctos ejusdem fuisse meriti, cujus nunc Christiani sunt? Quomodo ante Abraham placuit in conjugio; sic nunc virgines placent in perpetua castitate. Servivit ille legi et tempori suo; serviamus et nos Evangelio et tempori nostro, in quos fines saeculorum decurrerunt (I Cor. X,). David electus secundum cor Domini (I Reg. XIII), qui omnes ejus fecerat voluntates, et qui in quodam Psalmo dixerat: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine, et tenta me, ure renes 328 meos, et cor meum (Ps. XXV, I, 2), postea tentatur a diabolo, et post peccatum poenitens loquitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 1). Magnum peccatum magna deleri vult misericordia. Salomon, amabilis Domini, et cui bis Deus fuerat revelatus; quia amator mulierum fuit, a Dei amore discessit. Manassen impiissimum regem post captivitatem Babylonicam, in pristinam dignitatem Liber Dierum ( Paralipomena ) restitutum refert. Et Josias vir sanctus, in campo Magedo ab Aegyptio rege confoditur. Jesus quoque filius Josedech, sacerdos magnus, quamquam in typo praecesserit Salvatoris, qui nostra peccata portavit, et alienigenam sibi ex gentibus Ecclesiam copulavit, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dextris ejus; et candida illi vestimenta deinceps redduntur. Superfluum est de Moyse et Aaron scribere, quod ad aquam contradictionis offenderint Deum, et terram repromissionis non intraverint: cum beatus Job Angelos quoque et omnem creaturam peccare posse commemoret, dicens: Quid enim, numquid homo coram Deo mundus est? Aut in operibus suis sine macula vir? Si contra servos suos non credit: et adversum Angelos suos pravum quid reperit; quanto magis habitantes in domibus luteis (Job. IV, 17 et seqq.), de quibus et nos ex eodem luto sumus! Tentatio est vita hominis super terram (Job. VII, 1). Et cecidit Lucifer, qui mittebat ad universas nationes. Et ille qui in paradiso deliciarum inter duodecim nutritus est lapides, vulneratus a monte Domini, ad inferna descendit. Unde et Salvator in Evangelio: Videbam, inquit, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit? Si in coelo ruinae, quanto magis in terra? Et tamen cum ceciderit Lucifer (immo post casum coluber antiquus), virtus ejus in lumbis ejus, et potestas ejus super umbilicum ventris. Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit juxta juncum et calamum et caricem. Ipse est rex omnium, quae in aquis sunt (Job. XL et seqq.): ubi scilicet voluptas et luxuria, et propago, et irrigatio nuptiarum. Quis enim denudabit faciem vestitus 329 ejus? Et portas vultus ejus quis aperiet? Saginantur in eo nationes, et partiuntur eum Phoenicum gentes (Job. XLI). Ac ne forsitan tacite legentis cogitatio putaret, eas tantum Phoenicum gentes et populus Aehiopum significari, quibus draco in escam datus sit, statim de his qui per mare hujus saeculi transeunt [ Al. transierunt], et ad portum salutis pervenire festinant, dicitur: Et in navibus piscatorum caput ejus stat sicut incus [Al. incudo] infatigabilis: reputat ferrum ut paleas, et sicut lignum putre (Al. putridum) aes. Et omne aurum maris sub eo, sicut lutum. Fervescere facit abyssum, sicut vas aeneum: aestimat mare sicut deletum, et tartarum abyssi ut captivum. Omne altum videt (Joan. XL, fine; et XLI, 5). Et arbitratur Jovinianus meus facile sibi eum posse succumbere. Quid loquar de sanctis viris et de Angelis, qui cum creaturae Dei sint, possunt utique recipere peccatum? Filium Dei tentare ausus est, et prima ejus et secunda sententia repercussus, nihilominus caput levat, et tertio vulneratus, usque ad tempus recedit, differens magis tentationem, quam auferens: et nos nobis blandimur de baptismate: quod sicut priora peccata dimittit, sic in futurum servare non potest, nisi baptizati omni custodia servaverint cor suum. 5. Tertia quaestio. --Tandem pervenimus ad cibos, et tertiae quaestionis nobis opponitur difficultas: « Ad hoc creata esse omnia, ut usui mortalium deservirent. Et quomodo homo, rationale animal, quasi quidam habitator et possessor mundi, Deo subjacet, et suum veneratur Auctorem, ita cuncta animantia, aut in cibos hominum, aut in vestitum, aut ad scindendam terram, aut ad subvectionem frugum, aut ipsius hominis esse creata: unde et jumenta ab eo quod juvent, appellentur. Quid est, ait David, homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti [Al. minorasti] eum paulo minus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves 330 et boves universas [Al. universa], insuper et pecora campi, Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII, 5 et seq.). Esto, inquit, bos ad arandum, ad sedendum equus, canis ad servandum, caprae ad lac, oves ad lanitia conditae sint. Quis usus porcorum, absque esu carnium? quid capreae, cervuli [ Al. cervi], damulae, apri, lepores, et hujusmodi venatio? quid anseres silvestres et domestici? quid anates, quid ficedulae? quid attagen? quid fulica? quid turdus? Cur in domibus gallina discurrit? Si non comeduntur, haec omnia frustra a Deo creata sunt. Verum quid opus est argumentis cum manifestissime Scriptura doceat (Gen. 9), omne quod movetur, sicut olera herbarum, data nobis in escam: et Apostolus clamitet: Omnia munda mundis, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur (Rom. XIV, 20): et venturos in novissimo, qui prohibeant nubere, et vesci cibis, quos Deus creavit ad utendum (I Tim. IV). Ipse Dominus vini potator et vorator a Pharisaeis appellatur, et publicanorum conviva et peccatorum: Zachaei prandium non recusans, vadens ad nuptiarum epulas. Porro aliud est, si stulta contentione dicitis, eum isse ad prandium jejunaturum, et impostorum more dixisse: Hoc comedo, illud non comedo: nolo vinum bibere, quod ex aquis creavi. In typo sanguinis sui non obtulit aquam, sed vinum. Post resurrectionem piscem et favum comedit, non sesama, nuces et sorbitiunculas. Petrus Apostolus non exspectat stellam more judaico, sed hora sexta in solarium pransurus ascendit. Paulus in navi panem frangit, non caricas. Timotheo dolenti stomachum, vinum suadet bibere, non piracium. De ciborum sibi placent abstinentia, quasi non et superstitio Gentilium Castum Matris Deum observet et Isidis. » 6. Hieronymus. Physici qui prosa et versibus scripserunt. Nostra religio erudit sapientiae sectationem. Epicuri sententia damnata. --Sequar ergo vestigia propositionis 331 expositae: et antequam ad Scripturas veniam, doceamque ex eis Deo grata jejunia, et acceptabilem continentiam, argumentis philosophorum argumenta componam; et probabo, non Empedoclis et Pythagorae nos dogma sectari, qui propter μετεμψύχωσιν, omne quod movetur et vivit, edendum non putant; et ejusdem criminis reos arbitrantur, qui abietem quercumque succiderint, cujus parricidae sunt et venefici: sed venerari conditorem nostrum, qui in usus hominum cuncta creavit [ Al. generavit]. Et quomodo bos ad arandum, equus ad sedendum, canes ad servandum, caprae ad lac, oves ad lanitia conditae sunt: ita sues et cervos, et capreas et lepores, et caetera: sed illa non statim ad comedendum creata esse, sed in alios usus hominum. Si enim omne quod movetur et vivit, ad vescendum factum est, et praeparatum gulae, respondeant mihi, cur elephanti, cur leones, ursi, leopardi, lupi: cur viperae, scorpii, cimices, culices, pulicesque: cur vultur, aquila, corvus, accipiter: cur ceti, delphines, phocae, minutaeque cochleolae conditae sint? Quis nostrum leonem, quis viperam, quis vulturem, quis ciconiam, quis milvum, quis reptantes in littoribus vermiculos umquam comedit [ Al. comederit]? Sicut igitur haec proprios usus habent, ita possumus dicere et caeteras bestias, pisces, aves non ad esum, sed ad medicinam creatas. Denique carnes viperae, unde theriaca conficitur, quantis rebus aptae sint, norunt medici. Segmenta eboris in medelas varias assumuntur. Fel hyaenae oculorum restituit claritatem, et stercus ejus et canum putrida curat vulnera. Et (quod forsitan legenti mirum sit) hominis fimus quantis curationibus proficiat, Galenus ἐν ἁπλοῖς docet. Aiunt 332 physici, quod pellis colubri, qua exuitur, decocta in oleo, mire dolorem aurium mitiget. Quid ita inutile videtur nescientibus ut cimices? Si sanguisuga faucibus haeserit, fumo ejus excepto, statim evomitur: et difficultas urinae hujus appositione laxatur. Porcorum autem, et anserum, et gallinarum, phasianorumque adipes quid commodi habeant, omnes medicorum declarant libri: quos [ Al. quod] si legeris, videbis, tot curationes esse in vulture, quot membra sunt. Pavi fimus podagrae fervorem mitigat. Grues [ Al. gruis], ciconiae, fel aquilae, sanguis accipitris, struthiocamelus, ranae, chamaeleontes, hirundinis stercus, et carnes, quibus morbis aptae sint, dicerem, si mihi propositum esset de medela corporum disputare. Legat qui vult Aristotelem et Theophrastum prosa, Marcellum Sidetem, et nostrum Flavium hexametris versibus disserentes: Plinium quoque Secundum, et Dioscoridem, et caeteros tam physicos quam medicos, qui nullam herbam, nullum lapidem, nullum animal tam reptile, quam volatile, et natatile, non ad suae artis utilitatem referunt. Igitur cum mihi dixeris, cur porcus creatus est? statim tibi respondebo, puerorum more certantium, cur viperae, cur scorpii? Nec Deum superfluorum judicabis artificem, quia plurimae et bestiae et volucres sunt, quas tuae fauces recusent. Sed ne contentiosum hoc, et pugnax magis videatur esse quam verum, audi idcirco sues, et apros, et cervos, et reliquas animantes creatas, ut milites, et athletae, nautae, rhetores, metallorumque fossores, et caeteri duro operi mancipati, haberent cibos, quibus fortitudo corporum necessaria est: qui portant arma et cibaria: qui pugnis et calcibus sua invicem membra debilitant, qui remos 333 trahunt, quorum latera ad clamandum dicendumque sunt valida: qui subvertunt montes, et sub sudo et imbribus dormiunt. Caeterum nostra Religio, non πύκτην, non athletam, non nautas, non milites, non fossores; sed sapientiae erudit sectatorem, qui se Dei cultui dedicavit: et scit cur creatus sit, cur versetur in mundo quo abire festinet. Unde et Apostolus loquitur: Quando infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10). Et, Si exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16; et Coloss., III). Et, Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Phil. I, 23). Et, Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Numquid omnibus praeceptum est, ne duas tunicas habeant: ne cibos in pera, aes in zona, virgam in manu, calceamentum in pedibus? ut vendant universa quae possident, dentque pauperibus, et sequantur Jesum (Matth. X, et Marc. VI)? Sed [ Al. sed de his] his utique, qui volunt esse perfecti. Alioquin a Joanne Baptista aliud praecipitur militibus, aliud publicanis. Dominus autem dicit in Evangelio ad eum, qui se jactaverat legis universa complesse: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Ne grave onus nolenti videretur imponere, in propria audientis voluntate dimisit dicens: Si vis perfectus esse. Quamobrem et ego tibi dicam: Si vis perfectus esse, bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare. Si vis perfectus esse, melius est saginare animam, quam corpus. Si autem parvulus es [ Al. si autem parvulus] et cocorum jura te delectant, nemo eripit faucibus tuis esculentas dapes. Manduca et bibe, et si tibi placet, cum Israele lude consurgens, et canito: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Manducet et bibat, qui post cibos exspectat interitum; qui cum Epicuro dicit: Post mortem nihil est, et mors ipsa nihil est. Nos Paulo credimus intonanti: Esca ventri, et venter escis. Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI, 13). 7. Gentium variarum victus. Locustae Joannis Baptistae. Valentis lex de vitulis non comedendis. Variarum gentium mores. Singulae Aegypti civitates singulas bestias colebant. --Haec autem de Scripturis pauca posuimus, ut congruere nostra cum philosophis doceremus. Caeterum quis ignoret, unamquamque gentem non communi lege naturae, sed his, quorum apud se copia est, vesci solitam? Verbi 334 gratia, Arabes et Saraceni, et omnis eremi barbaria, camelorum lacte et carnibus vivit: quia hujuscemodi animal pro temperie et sterilitate regionum facile apud eos et gignitur et nutritur. Hi nefas arbitrantur porcorum vesci carnibus. Sues enim, qui glande, castaneis, radicibus filicum, et hordeo ali solent, aut raro apud eos, aut penitus non inveniuntur: et si inventi fuerint, alimenta non habent, quae supra diximus. E regione septentrionales populos, si ad esum asinorum camelorumque compellas, simile putabunt eorum vesci carnibus, ac si lupum comedere cogantur, aut corvum. In Ponto et Phrygia, vermes albos et obesos, qui nigello capite sunt, et nascuntur in lignorum carie, pro magnis reditibus paterfamilias exigit. Et quomodo apud nos attagen et ficedula, mullus et scarus in deliciis computantur: ita apud illos ξυλοφάγον [ Al. ξυλοφαγιον] comedisse luxuria est. Rursum Orientales et Libyae populos, quia per desertum et calidam eremi vastitatem locustarum nubes reperiuntur, locustis vesci moris est. Hoc verum esse Joannes quoque Baptista probat. Compelle Phrygem et Ponticum, ut locustam comedat, nefas putabit. Coge Syrum, Afrum et Arabem ut vermes Ponticos glutiat, ita eos despiciet, ut muscas, millepedas, et lacertos. Quamquam Syri et crocodilis terrenis, Afri etiam lacertis viridibus vesci soleant. In Aegypto et Palaestina propter boum raritatem nemo vaccam comedit, taurorumque carnes et boum vitulorumque assumunt in cibis. At in nostra provincia scelus putant vitulos devorare. Unde et Imperator Valens nuper legem per Orientem dederat, ne quis vitulorum carnibus vesceretur, utilitati agriculturae providens, et pessimam judaizantis vulgi emendans consuetudinem, pro altilibus et lactentibus, vitulos consumentis. Nomades, et Troglodytae, et Scythae, et Hunnorum nova feritas, semicrudis vescuntur carnibus. Porro Ichthyophagi, gens errans in littore maris Rubri, super petras solis calore ferventes assant pisces, et hoc solo alimento victitant. Sarmatae, 335 Quadi, Vandali, et innumerabiles aliae gentes, equorum et vulpium carnibus delectantur. Quid loquar de caeteris nationibus, cum ipse adolescentulus in Gallia Atticotos [ Al. Scotos], gentem Britannicam, humanis vesci carnibus: et cum per silvas porcorum greges et armentorum pecudumque reperiant, pastorum nates et feminarum, et papillas solere abscindere, et has solas ciborum delicias arbitrari? Scotorum natio uxores proprias non habet: et quasi Platonis politiam legerit, et Catonis sectetur exemplum, nulla apud eos conjux propria est, sed ut cuique libitum fuerit, pecudum more lasciviunt. Persae, Medi, Indi, et Aethiopes, regna non modica, et Romano regno paria, cum matribus et aviis, cum filiabus et neptibus copulantur. Messagetae et Derbices miserrimos putant, qui aegrotatione moriantur: et parentes, cognatos, propinquos, cum ad senectam venerint, jugulatos devorant: rectius esse ducentes, ut a se potius, quam a vermibus comedantur. Tibareni quos dilexerint, senes suspendunt in patibulis. Hircani volucribus et canibus semivivos projiciunt: Caspii iisdem bestiis mortuos. Scythae eos qui a defunctis amati sunt, vivos infodiunt cum ossibus mortuorum. Bactri canibus ad hoc ipsum nutritis, objiciunt senes. Quod cum Alexandri Praefectus Stasanor emendare voluisset, pene amisit provinciam. Coge Aegyptium, ut ovium lacte vescatur: impelle, si vales, Pelusioten, ut manducet cepe. Singulae pene in Aegypto civitates singulas bestias et monstra venerantur: et quodcumque coluerint, hoc inviolabile et sacrum putant. Unde 336 et urbes quoque apud eos ex animalium vocabulis nuncupantur: Leonto, Cyno, Lyco, Busyris, Thmuis, quod interpretatur hircus. Et ut sciremus quales deos semper Aegyptus recepisset, nuper ab Hadriani amasio urbs eorum Antinous appellata est. Pervides igitur, quod non solum in esu, sed et in sepulturis, et in connubiis, et in omni conversatione unaquaeque gens suo ritu et proprietatibus victitet: et hoc eam naturae legem putare, quod didicit. Verum fac esum carnium cunctis nationibus esse communem; et passim licere, quod passim gignitur. Quid ad nos, quorum conversatio in coelis est; qui super Pythagoram et Empedoclem, et omnes sapientiae sectatores, non ei debemur cui nascimur, sed cui renascimur: qui repugnantem carnem, et ad libidinum incentiva rapientem, inedia subjugamus? Esus carnium, et potus vini, ventrisque saturitas, seminarium libidinis est. Unde et Comicus: « Sine Cerere, inquit, et Libero friget Venus. » 8. Quinque sensus, vitiorum introitus. Vicinus insaniae amor mulierum. --Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest ante metropolis et arx mentis capi, nisi per portas ejus irruerit hostilis exercitus. Horum perturbationibus anima praegravatur: et capitur aspectu, auditu, odoratu, sapore, tactu. Si Circensibus quispiam delectetur: si athletarum certamine: si mobilitate histrionum: si formis mulierum: splendore gemmarum, vestium, metallorum, et caeteris hujuscemodi, per oculorum fenestras animae capta libertas est, et impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras 337 vestras (Jer. XXI). Rursum auditus vario organorum cantu, et vocum inflexionibus delinitur: et carmine poetarum et comoediarum, mimorumque urbanitatibus et strophis, quidquid per aures introiens, virilitatem mentis effeminat. Odoris autem suavitas, et diversa thymiamata, et amomum, et cyphi, oenanthe, muscus, et peregrini muris pellicula, quod dissolutis et amatoribus conveniat, nemo nisi dissolutus negat. Porro ciborum aviditas, quod avaritiae mater sit, et animum quasi quibusdam compedibus degravatum in terra teneat, quis ignorat? Propter brevem gulae voluptatem, terrae lustrantur et maria; et ut mulsum vinum pretiosusque cibus fauces nostras transeat, totius vitae [ Ms. opere] opera desudamus. Tactus autem alienorum corporum, et feminarum ardentior appetitus, vicinus insaniae est. Ob hunc sensum, cupimus, irascimur, gestimus, invidemus, aemulamur, solliciti sumus, et expleta voluptate per quamdam poenitudinem, rursus accendimur: quaerimusque facere, quod cum fecerimus, iterum poeniteamus. Igitur cum per has portas, quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostrae mentis intraverint, ubi erit libertas, ubi fortitudo ejus, ubi de Deo cogitatio: maxime cum tactus depingat sibi etiam praeteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati, et quodammodo exercere quod non agit? 9. Crates Thebanus. His igitur rationibus invitati multi philosophorum, reliquerunt frequentias urbium, et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus, et arborum comae, et susurrus avium, fontis speculum, rivus immurmurans, et multae oculorum auriumque illecebrae: ne per luxum et abundantiam copiarum, animae fortitudo mollesceret, et ejus pudicitia constupraretur. Inutile ( periculosum et noxium ) quippe est crebro videre per quae aliquando captus sis, et eorum te experimento committere, 338 quibus difficulter careas. Nam et Pythagoraei hujuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueverunt. Platonici quoque et Stoici in templorum lucis et porticibus versabantur, ut admoniti angustioris [ Al. augustioris] habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de virtutibus cogitarent. Sed et ipse Plato cum esset dives, et toros ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret: ut posset vacare philosophiae, elegit Academiam villam ab urbe procul, non solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangeretur: discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem, nisi earum rerum quas discerent. Quosdam legimus effodisse sibi oculos, ne per eorum visum a contemplatione philosophiae avocarentur. Unde et Crates ille Thebanus, projecto in mari non parvo auri pondere, Abite, inquit, pessum malae cupiditates: ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Quod si quis existimat [ Al. aestimat] et abundantia ciborum potionumque se perfrui, et vacare posse sapientiae, hoc est, et versari in deliciis, et deliciarum vitiis non teneri, seipsum decipit. Cum enim procul ab his remoti saepe capiamur naturae illecebris, et cogamur ea cupere, quorum copiam non habemus; quanto magis, si circumdati retibus voluptatum, esse nos liberos arbitremur! Sensus noster illud cogitat, quod videt, audit, odoratur, gustat, attrectat, et ad ejus rei trahitur appetitum, cujus capitur voluptate. Quod mens videat, et mens audiat; et quod nec audire quippiam, nec videre possimus [ Al. possemus], nisi sensus in ea quae cernimus, et audimus fuerit intentus, vetus quoque sententia est. Difficile est, immo impossibile, deliciis et voluptatibus affluentes, non ea cogitare quae gerimus: frustraque quidam simulant salva fide, et pudicitia et integritate mentis, se abuti voluptatibus, cum contra 339 naturam sit, copiis voluptatum sine voluptate perfrui: et Apostolus hoc ipsum cavens, dixerit: Quae autem in deliciis est, vivens mortua est (I Tim., V, 6). 10. Corpus puer, anima paedagogus. Cibus facilior qui sustentat corpus. Sensus corporum quasi equi sunt, sine ratione currentes, anima vero in aurigae modum retinet frena currentium. Et quomodo equi absque rectore praecipites ruunt [ Al. sunt]: ita corpus sine ratione et imperio animae, in suum fertur interitum. Alia quoque comparatio animae et corporis a philosophis ponitur: corpus puerum, animam paedagogum esse dicentibus. Unde et Historicus: Animae, inquit, imperio, corporis servitio magis utimur. Alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. Igitur nisi vitia adolescentis [ Al. adolentis] et pueri, prudentia paedagogi rexerit, omnis conatus ejus et impetus ad lasciviam properant. Sine quatuor sensibus vivere possumus, id est, sine aspectu, auditu, odoratu, atque complexu. Absque gustu autem et cibis impossibile est humanum corpus subsistere. Adesse ergo debet ratio, ut tales ac tantas sumamus escas, quibus non oneretur corpus, nec libertas animae praegravetur; quia et comedendum est, et deambulandum, et dormiendum, et digerendum, et postea inflatis venis, incentiva libidinum sustinenda. Luxuriosa res vinum, et contumeliosa ebrietas (Prov. XX, 1). Omnis qui cum his miscetur, non erit sapiens. Nec tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comesos, magno partos et perditos labore doleamus. Olerum, pomorum, ac leguminum, et facilior apparatus est, et arte impendiisque cocorum non indiget: et sine cura sustentat humanum corpus, moderateque sumptus (quia nec avide devoratur, quod irritamenta gulae non habet) leviori digestione concoquitur. Nemo enim uno aut duobus cibis, hisque vilibus, usque ad inflationem ventris oneratur, quae diversitate carnium et saporis delectatione concipitur. Cum variis nidoribus fumant patinae, ad esum 340 sui, expleta esurie, quasi captivos trahunt. Unde et morbi ex saturitate nimia concitantur; multique impatientiam gulae, vomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt, turpius egerunt. 11. Oratione suasoria ad artes cap. ultimo. Grandis exsultatio animae unde sit. Tenuior victus. Exempla frugalitatis. Hippocrates in Aphorismis docet crassa et obesa corpora, quae crescendi mensuram compleverint, nisi cito ablatione sanguinis imminuantur, in paralysim et pessima morborum genera erumpere; et idcirco esse necessariam demptionem, ut rursum habeant in quae possint crescere. Non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper, aut decrescere, nec posse vivere animal, nisi crescendi capax sit. Unde et Galenus vir [ Al. vel] doctissimus, Hippocratis interpres, athletas, quorum vita et ars sagina est, dicit in Exhortatione medicinae, nec vivere posse diu, nec sanos esse: animasque eorum ita nimio sanguine, et adipibus, quasi luto involutas, nihil tenue, nihil coeleste, sed semper de carnibus, et ructu, et ventris ingluvie cogitare. Diogenes tyrannos et subversiones [ Al. subversores] urbium, bellaque vel hostilia, vel civilia, non pro simplici victu olerum pomorumque, sed pro carnibus et epularum deliciis asserit excitari. Quodque mirandum sit, Epicurus voluptatis assertor, omnes libros suos replevit oleribus et pomis, et vilibus cibis dicit esse vivendum; quia carnes, et exquisitae epulae, ingenti cura ac miseria praeparentur, majoremque poenam habeant in inquirendo [ Al. quaerendo], quam voluptatem in abutendo (Vid. Lactantium l. III, c. 17). Corpora autem nostra cibo tantum et potu indigere. Ubi aqua et panis sit, et caetera his similia, ibi naturae satisfactum (Vid. Laertium l. X; et Senecam l. III, Epist. 2 et 25). Quidquid supra fuerit, non ad vitae necessitatem spectare: sed ad vitium voluptatis. Bibere, et comedere, non deliciarum ardorem, sed sitim famemque restinguere. Qui carnibus vescantur, indigere etiam his quae non sunt carnium. Qui autem simplici victu abutantur, eos carnes non requirere. Sapientiae quoque 341 operam dare non possumus, si mensae abundantiam cogitemus, quae labore nimio et cura indiget. Cito expletur naturae necessitas: frigus et fames, simplici vestitu et cibo expelli potest. Unde, et Apostolus: Habentes, inquit, victum, et vestitum [Al. vestimentum], his contenti simus (I Tim. VI, 8). Deliciae et epularum varietates [ Al. varietas], fomenta avaritiae sunt. Grandis exsultatio animae est, cum parvo contentus fueris, mundum habere sub pedibus, et omnem ejus potentiam, epulas, libidines, propter quae divitiae comparantur, vilibus mutare cibis, et crassiore [ Al. grossiori] tunica compensare. Tolle epularum et libidinis luxuriam, nemo quaeret divitias, quarum usus, aut in ventre, aut sub ventre est. Qui aegrotat, non aliter recipit sanitatem, nisi tenui cibo et castigato victu, quae λεπτὴ δίαιτα dicitur. Quibus ergo cibis recipitur sanitas, his et servari potest; ne quis putet morbos oleribus concitari. Si autem Milonis illius Crotoniatae vires olera non ministrant, quae nascuntur et aluntur ex carnibus: quid necesse est viro sapienti et philosopho Christi, tantam habere fortitudinem, quae athletis et militibus necessaria est, quam cum habuerit, ad vitia provocetur? Illi arbitrentur [ Al. arbitrantur] carnes sanitati congruas, qui volunt abuti libidine, et in coenum demersi voluptatum, ad coitum semper exaestuant. Christiano sanitas absque viribus nimiis necessaria est. Nec turbare nos debet, si rari sint hujus propositi sectatores; quia rari sunt, et amici boni et fideles, et pudici et continentes, semperque virtus rara est. Lege Fabricii continentiam, Curii paupertatem, et in tanta urbe vix paucos invenies quos sequaris. Noli timere, ne si carnes non comederis, aucupes et venatores frustra artificia didicerint. 12. Podagrae medicina. Vitanda omnis satietas. --Legimus quosdam morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum, ad simplicem mensam et pauperes cibos redactos, convaluisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandae domus, et epularum largitate, quae et corpus frangunt et 342 animam. Irridet Horatius (Epist. lib. I, ep. 2, ad Lollium) appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt poenitentiam: Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. Et cum in amoenissimo agro in morsum voluptuosorum hominum se crassum pinguemque describeret, lusit his versibus: Me pinguem et nitidum, bene curata cute, vises, Cum ridere voles, Epicuri de grege porcum. Sed et ex vilissimis cibis vitanda satietas est. Nihil enim ita obruit animum, ut plenus venter et exaestuans, et huc illucque se vertens, et in ructus vel in crepitus ventorum efflatione respirans. Quale illud jejunium est, aut qualis illa refectio post jejunium, cum pridianis epulis distendimur, et guttur nostrum meditatorium efficitur latrinarum? Dumque volumus prolixioris inediae famam quaerere [ Al. fama carere], tantum voramus, quantum vix alterius diei nox digerat. Itaque non tam jejunium appellandum est, quam crapula, ac fetens, et molesta digestio. 13. Dicaearchus, Xenophon, Chaeremon. -- Dicaearchus in libris Antiquitatum, et descriptione Graeciae, refert sub Saturno, id est, in aureo saeculo, cum omnia humus funderet, nullum comedisse carnes, sed universos vixisse frugibus et pomis, quae sponte terra gignebat. Persarum regis Cyri vitam Xenophon octo voluminibus explicat: polenta et cardamo et sale ac pane cibario eos asserens victitare. Lacedaemoniorum mensae frugalitatisque, et suprascriptus Xenophon et Theophrastus, et omnes pene scriptores Graeciae testes sunt. Chaeremon Stoicus, vir eloquentissimus, narrat de Vita antiquorum Aegypti sacerdotum, quod omnibus mundi negotiis curisque postpositis, semper in templo fuerint; et rerum naturas, causasque ac rationes siderum contemplati sint; numquam mulieribus se miscuerint; numquam cognatos et propinquos, ne liberos quidem 343 viderint, ex eo tempore, quo coepissent divino cultui deservire; carnibus et vino semper abstinuerint, propter tenuitatem sensus et vertiginem capitis quam ex parvo cibo patiebantur: et maxime propter appetitus libidinis, qui ex his cibis et ex hac potione nascuntur. Pane raro vescebantur, ne onerarent stomachum. Et si quando comedebant, tusum [ Al. consum et tusum] pariter hyssopum sumebant in cibo, ut escam graviorem illius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant, verum et ipsum parum, propter nauseam et asperitatem gustus leniendam. Quid loquar, inquit, de volatilibus, cum ovum quoque pro carnibus vitaverint, et lac? Quorum alterum carnes liquidas, alterum sanguinem esse dicebant, colore mutato. Cubile eis de foliis palmarum, quas baias vocant, contextum erat: scabellum accline, et ex una parte obliquum, in terra pro pulvillo capiti supponebant, bidui triduique inediam sustinentes. Humores [ Al. Et humores] corporis, qui nascuntur ex otio et ex mansione unius loci, nimia victus castigatione siccabant. 14. Judaeorum sectae. Magorum tria genera apud Persas. Gymnosophistae Indorum. Praecepta tria in templo Eleusinae. Antisthenes quis? --Josephus in secunda Judaicae captivitatis historia, et in octavo decimo Antiquitatum libro, et contra Appionem duobus voluminibus, tria describit dogmata Judaeorum: Pharisaeos, Sadducaeos, Essaenos. Quorum novissimos miris effert laudibus, quod et ab uxoribus et vino et carnibus semper abstinuerint [ Al. abstinerent], et quotidianum jejunium verterint in naturam. Super quorum vita et Philo, vir doctissimus, proprium volumen edidit. Neantes Cizycenus, et Asclepiades Cyprius, aetate qua Pygmaleon in Oriente regnabat, scribunt esum carnium non fuisse. Eubulus quoque, 344 qui historiam Mithrae multis voluminibus explicuit, narrat apud Persas tria genera Magorum, quorum primos, qui sint doctissimi, et eloquentissimi, excepta farina et olere, nihil amplius in cibo sumere. Apud Eleusinam, etiam volucribus et piscibus, et quibusdam pomis abstinere, solemne est. Bardesanes, vir Babylonius, in duo dogmata apud Indos, Gymnosophistas dividit: quorum alterum appellat Brachmanas; alterum Samanaeos: qui tantae continentiae sint, ut vel pomis arborum juxta Gangen fluvium, vel publico orizae, vel farinae alantur cibo: et cum rex ad eos venerit, adorare illos solitus sit, pacemque suae provinciae in illorum precibus arbitrari sitam. Euripides, in Creta Jovis prophetas non solum carnibus, sed et coctis cibis abstinuisse refert. Xenocrates Philosophus de Triptolemi legibus apud Athenienses tria tantum praecepta in templo Eleusinae residere scribit: honorandos parentes, venerandos deos, carnibus non vescendum. Orpheus in carmine suo esum carnium penitus detestatur. Pythagorae, Socratis, Antisthenis, et reliquorum frugalitatem referrem in confusionem nostram: nisi et longum esset, et proprii operis indigeret. Hic certe est Antisthenes, qui cum gloriose docuisset rhetoricam, audissetque Socratem, dixisse fertur ad discipulos suos: Abite, et magistrum quaerite, ego enim jam reperi. Statimque venditis quae habebat, et publice distributis, nihil sibi amplius quam palliolum reservavit. Paupertatisque ejus et laboris, et Xenophon testis est in Symposio, et innumerabiles libri ejus: quorum alios philosophico, alios rhetorico genere conscripsit [ Al. scripsit]. Hujus Diogenes ille famosissimus sectator fuit, potentior rege 345 Alexandro et naturae victor humanae. Nam cum discipulorum Antisthenes nullum reciperet, et perseverantem Diogenem removere non posset, novissime clava minatus est [ Al. minitatus], nisi abiret. Cui ille subjecisse dicitur caput, atque dixisse: Nullus tam durus baculus erit, qui me a tuo possit obsequio separare. Refert Satyrus, qui illustrium virorum scribit historias, quod Diogenes palliolo duplici usus sit propter frigus: peram pro cellario habuerit: secumque portarit clavam ob corpusculi fragilitatem, qua jam senex membra sustentare solitus erat, et ἡμερόβιος vulgo appellatus sit, in praesentem horam poscens a quolibet, et accipiens cibum. Habitavit [ Al. habitabat] autem in portarum vestibulis et porticibus civitatum. Cumque se contorqueret in dolio, volubilem se habere domum jocabatur, et se cum temporibus immutantem. Frigore enim os dolii vertebat in meridiem; aestate ad septentrionem, et utcumque sol se inclinaverat, Diogenis simul praetorium vertebatur. Quodam vero tempore habens ad potandum caucum ligneum, vidit puerum manu concava bibere, et elisisse illud fertur ad terram, dicens: Nesciebam quod et natura haberet poculum. Virtutem ejus et continentiam mors quoque indicat. Nam cum ad agonem Olympiacum, qui magna frequentia Graeciae celebrabatur, jam senex pergeret, febri in itinere dicitur apprehensus, accubuisse [ Al. incubuisse] in crepidine viae: volentibusque eum amicis, aut in jumentum, aut in vehiculum tollere, non acquievit: sed transiens ad arboris umbram locutus est: « Abite, quaeso, et spectatum pergite: haec me nox aut victorem probabit, aut victum. Si febrem vicero, ad agonem veniam: si me vicerit febris, ad inferna descendam. » Ibique per noctem eliso gutture, non tam mori se ait, quam febrem morte excludere. Unius tantum philosophi 346 exemplum posui, ut formosuli nostri et torosuli, et vix summis pedibus adumbrantes vestigia: quorum verba in pugnis sunt, et syllogismi in calcibus: qui paupertatem Apostolorum et crucis duritiam, aut nesciunt, aut contemnunt, imitentur saltem gentilium parcitatem. 15. Exempla ex Scriptura. Secunda inscriptio tabularum. Jejuniorum commendatio. Monachorum incunabula. -- Haec de argumentis philosophorum exemplisque disserui. Nunc ad exordium generis humani, id est, ad nostra transiens, docebo, primum Adam in paradiso accepisse praeceptum, ut caetera poma comedens, ab una arbore jejunaret. Beatitudo paradisi absque abstinentia cibi non potuit dedicari. Quamdiu jejunavit, in paradiso fuit: comedit, et ejectus est: ejectus statim duxit uxorem. Qui jejunus in paradiso virgo fuerat, satur in terra matrimonio copulatur: et tamen ejectus, non protinus accepit licentiam carnium vescendarum; sed tantum poma arborum et fruges segetum, et herbarum olera ei traduntur in cibum: ut exsul quoque paradisi, non carnibus, quae in paradiso non erant, sed similitudine frugum paradisi vesceretur. Postea vero videns Deus quod diligenter appositum esset ad malitiam cor hominis ab adolescentia, et spiritus ejus in his permanere non posset, quia [ Al. qui] erant caro, opera carnis Diluvio condemnavit, et avidissimam hominum gulam probans, dedit eis licentiam comedendarum carnium: ut dum sibi intelligunt licere omnia, non desiderarent magnopere quod licebat; ne mandatum in causam verterent praevaricationis. Quamquam et tunc ex parte imperatum jejunium sit. Nam cum alia munda dicantur, alia immunda: et in Arca Noe de immundis bina, de mundis introducantur imparia (et utique immundorum esus ablatus sit, ne sine causa dicerentur immunda), ex parte jejunium dedicatum est, docens abstinentiam omnium 347 in quorumdam recisione. Cur perdidit Esau primogenita sua? nonne propter cibum? impatientiamque gulae lacrymis emendare non potuit. Ejectus de Aegypto populus Israel, et in terram repromissionis lacte et melle manantem introducendus, Aegyptias carnes, et pepones, alliaque desiderat. Utinam, inquiens, obissemus percussi a Domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus (Exod. XVI, 3). Et iterum: Quis nos vescet carnibus? Venerunt in mentem nobis pisces, quos in Aegypto comedebamus gratis, et cucumeres, et pepones, et porri, et cepe, et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna oculi nostri conspiciunt (Num. XXXI, 4, 5). Angelorum cibum contemnentes, carnes Aegyptias suspirabant. Moyses quadraginta diebus et noctibus jejunus in monte Sina, etiam tunc probans, non in pane solo vivere hominem, sed in omni verbo Dei, cum Domino loquitur: populus autem satur [ Al. saturatus] idola fabricatur. Ille vacuo ventre, legem accipit scriptam digito Dei. Iste manducans et bibens, consurgensque ludere, aurum conflat in vitulum, et Aegyptium bovem praefert Domini majestati. Tot dierum labor, unius horae saturitate perit. Frangit audacter Moyses tabulas: sciebat enim Dei sermonem non posse audire temulentos. Incrassatus est, et pingue factus, et dilatatus, et recalcitravit [Al. calcitravit] dilectus, et dereliquit Dominum [Al. Deum]. qui facerat eum, et abscessit a Deo [Al. Domino] salutari suo (Deut. XXXII, 15). Unde et in eodem Deuteronomio praecipitur: Ne cum manducaveris et biberis, et domos optimas aedificaveris, ovibus et bubus tuis multiplicatis, et argento et auro, extollatur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui (Deut. VIII, 12-14). Denique manducavit populus et incrassatum est cor ejus, ne videret oculis, et audiret auribus, et corde conjiceret [ Al. contineret]: et ultum jejunantis Moysi, 348 et juxta Hebraicam Veritatem, Dei confabulatione cornutum, pastus et pinguior populus sustinere non potuit. Quamobrem et Dominus noster atque Salvator non ob indifferentiam virginitatis et nuptiarum, ut quidam putant, sed ob jejuniorum consortia, Moysen et Eliam transfiguratus in monte secum ostendit in gloria. Quamquam Moyses et Elias typum proprie Legis Prophetarumque monstraverint [ Al. monstrarent]: sicut manifeste Evangelii Scriptura testatur: Dicebant ei exitum quem completurus [Al. impleturus] erat in Jerusalem (Luc. IX, 31). Passionem enim Domini non virginitas et nuptiae, sed Lex nuntiat et Prophetae. Quod si contentiose in Moyse nuptias, in Elia virginitatem dixerint demonstrari, breviter audiant, Moysen mortuum et sepultum, Eliam igneo curru raptum, ante immortalem esse coepisse, quam mortuum. Sed nec secunda conscriptio tabularum absque jejunio potuit impetrari. Quod ebrietas perdiderat, inedia reperit. Ex quo ostenditur, posse nos per jejunium redire in paradisum, unde per saturitatem fueramus ejecti. In Exodo adversus Amalec, oratione Moysi, et totius populi, usque ad vesperam jejunio dimicatum est (Exod. XVII). Jesus filius Nave stationem imperavit soli et lunae: et inediam plus quam unius diei, victoris exercitus protelavit (Jos. X). Saul, sicut in Regnorum primo libro scribitur: Maledictus, inquit, qui ederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar me de inimicis meis [Al. inimico meo]. Et non gustavit omnis populus ejus, et tota terra prandebat (I Reg. XIV, 24). Tantaque fuit auctoritas stationis semel Domino destinatae, ut Jonathas, qui causa victoriae exstiterat, deprehenderetur sorte, et ignorantiae crimen declinare non posset, patrisque in se concitaret manum, et vix populi precibus salvaretur. Elias quadraginta dierum 349 jejunio praeparatus, Deum vidit in monte Oreb [ Al. Choreb], et audit ab eo: Quid tu hic, Elia? Multo familiarior ista vox, quam illa in Genesi, Adam, ubi es (Genes. III, 9)? Illa enim pastum terrebat et perditum: haec jejunanti famulo blandiebatur. Congregatum Samuel populum in Masphat, indicto jejunio roboravit, et fecit hostibus fortiorem. Assyriorum impetum, et potentiam Sennacherib, Ezechiae, regis lacrymae, saccus, et humiliatio victus, fregit, prostravit et vicit. Et e contrario civitas Ninive, imminentem iram Domini jejuniorum miseratione detorsit: quam et Sodoma placasset et Gomorrha, si voluisset agere poenitentiam, et lacrymas [ Al. lacrymis] poenitentiae patrocinante conciliare jejunio. Achab rex impiissimus, ut sententiam Dei subterfugeret, et eversio domus ejus differretur in posteros, jejunio impetravit et sacco. Anna uxor Helcanae inanem cibo ventrem, filio meruit implere. Periclitantur in Babylone Magi, omnis conjector et hariolus et aruspex caeditur (Dan. I, et II). Daniel et tres pueri revelationem merentur jejunio; et pasti leguminibus, pulchriores sunt et prudentiores his, qui de mensa regis carnibus vescebantur. Deinde scriptum est, quod Daniel tribus hebdomadibus jejunaverit; panem suavem non comederit: caro et vinum non intraverit os ejus: oleo unctus non sit; et venerit ad eum Angelus, dicens: Daniel, homo miserabilis es (Dan. IX, 23). Qui Deo miserabilis apparuerat, post jejunium leonibus in lacu fuit [ Al. fuerat] horribilis. Quam pulchra res, quae placat Deum, leones mitigat, daemones terret (Dan. XIV)! Mittitur ad eum (licet hoc in Hebraicis voluminibus non invenerimus) Abacuc messorum prandium portans. Talem enim discophorum inedia meruerat hebdomadis. David, periclitante filio, post adulterium ἐξομολόγεσιν in cinere et jejunio facit, dicens, Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psalm. CI, 10). Et, Infirmata sunt in jejunio genua mea (Psal. CVIII, 24). 350 Et certe jam audierat a Nathan: Dominus abstulit a te hoc peccatum (II Reg. XII, 13). Samson et Samuel vinum et siceram non bibunt. Erant enim filii repromissionis, et per abstinentiam jejuniumque concepti. Aaron et caeteri sacerdotes ingressuri Templum, omne quod potest inebriare non potant, ne moriantur (Exod. X). Ex quo intelligimus mori eos, qui in Ecclesia non sobrii ministrarint. Quamobrem exprobratur Israeli, Potum dabatis Nazaraeis meis vinum (Amos II, 12). Jonadab, filius Rechab, praecepit filiis suis, ut non biberent vinum usque in aeternum. Quibus cum offerret Jeremias vinum ut biberent, et illi bibere noluissent, loquitur Dominus per Prophetam: Quia obedistis praecepto Jonadab patris vestri, non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus (Jerem. XXXV, 8). In foribus Evangelii, Anna filia Phanuelis univira inducitur, semperque jejunans; et Dominum virginem longa castitas longaque jejunia suscepere. Praecursor ejus et praeco Joannes locustis alitur, et silvestri melle, non carnibus: habitatioque deserti et incunabula Monachorum, talibus inchoantur alimentis. Sed et ipse Dominus baptisma suum quadraginta dierum jejunio dedicavit; et acriora daemonia docuit non nisi oratione et jejuniis posse superari. Cornelius centurio, ut Spiritum sanctum acciperet antequam baptisma, eleemosynis meruit, crebrisque jejuniis. Paulus Apostolus post famem et sitim, et caeteros labores suos, et pericula latronum, naufragia, solitudines [ Al. naufragii solitudinis], crebra jejunia enumerat. Et discipulo Timothaeo dolenti stomachum, et infirmitates plurimas sustinenti, suadet vini modicam potionem: Jam noli, inquit, aquam bibere (Tim. V, 23). Cui autem dicit, jam noli aquam bibere, ostendit eum aquam ante potasse. Quod non concederet, nisi crebrae infirmitates et dolor stomachi postulassent. 16. Haeretici cibos refugientes. --Reprobat quidem Apostolus (I Tim. IV) eos, qui prohibebant nuptias, et jubebant [ Al. prohibeant et jubeant] 351 cibis abstinere, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione: sed et Marcionem designat, et Tatianum, et caeteros haereticos, qui abstinentiam indicunt perpetuam, ad destruenda et contemnenda et abominanda opera Creatoris. Nos autem creaturam omnem laudamus Dei: et maciem saginae, abstinentiam luxuriae, jejunia praeferimus saturitati. Vir quippe in laboribus laborat sibi, et vim facit in interitum suum (Prov. XVI, 26, sec. LXX). Et, A diebus Joannis Baptistae (jejunatoris et virginis) regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12). Timemus enim, ne ab adventu aeterni judicis, sicut in diebus Diluvii, et eversionis [ Al. eversione] Sodomae et Gomorrhae, deprehendamur manducantes, et bibentes, et nubentes, et nuptui tradentes. Nam et Diluvium, et ignis de coelo saturitatem pariter, et nuptias quas deleret invenit. Nec mirum, si omne quod in macello venditur, apostolus emi jubeat, et comedi (I Cor. X): cum idololatris et adhuc in templis idolorum, quasi idolothyta vescentibus, pro summa abstinentia fuerit, cibis tantum abstinere Gentilium (I Cor. X). Quod si loquitur ad Romanos: Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3); non inter jejunia et saturitatem aequalia merita dispensat; sed contra eos loquitur, qui in Christum credentes, adhuc judaizabant: et eos qui ex Gentibus [ Al. gentilibus] crediderant, monet, ne scandalizent illos cibo suo, qui adhuc in fide infirmiores erant. Denique et in consequentibus [ Al. continentibus] hoc ipsum sonat: Scio et confido in Domino Jesu, quod nihil commune per seipsum est, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca [Al. escae] et potus (Ibid., 14, seqq.). Ac ne quis putaret hoc de jejuniis dici, et non de superstitione Judaica, statim edisserit: Alius credit manducare omnia. Qui autem infirmus est, olera manducat (Ibid., 2). Et rursum: Alius judicat diem plus quam diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque 352 in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo (Ibid., 5, seqq.). Qui enim adhuc infirmi erant in fide, et alias carnes mundas, alias arbitrabantur immundas: et inter diem et diem esse aliquid existimabant, verbi gratia, sanctius esse sabbatum, et neomenias, et scenopegiam, quam reliquos dies, jubentur olera manducare, quae indifferenter comeduntur ab omnibus. Qui vero firmioris erant fidei, omnes carnes et dies omnes aequales esse credebant. 17. Jejunium Christianorum. Sepulcra concupiscentiae perseverant. Jejunii sanctificatio. -- Illud autem quod proponere ausus est [ Al. es], Dominum voratorem et potatorem vini a Pharisaeis appellatum: et quia ad epulas ierit nuptiarum, et convivia non despexerit peccatorum, aestimo, quod nobiscum faciat. Iste est Dominus, ut arbitraris, vorator, qui quadraginta diebus Christianorum jejunium sanctificavit [ Al. sanctificat]; qui beatos appellat esurientes et sitientes; qui escam habere se dicit, non quam discipuli suspicabantur, sed quae in perpetuum non periret; qui de die crastino cogitare [ Al. cogitari] prohibet; qui cum esurisse et sitisse dicatur, et isse frequenter ad prandia, excepto mysterio, quod in typum suae passionis expressit, et probandi corporis veritate, nec gulae scribitur servisse, nec ventri. Qui divitem purpuratum propter epulas narrat in tartaro, et Lazarum pauperem ob inediam dicit esse in sinu Abrahae. Qui quando jejunamus, ungi caput et lavari faciem praecipit, ut non gloriae hominum, sed Domino jejunemus. Qui comedit quidem post resurrectionem partem piscis assi et favum, non propter esuriem et gutturis suavitatem; sed ut veritatem sui corporis comprobaret. Nam quotiescumque mortuum suscitavit, jussit ei dari manducare, ne resurrectio phantasma putaretur. Et Lazarus post resurrectionem, ob hanc causam scribitur cum Domino iniisse convivium. Nec hoc dicimus, quod negemus pisces et caetera (si voluntas fuerit) in cibo esse sumenda: sed quomodo nuptiis virginitatem, ita saturitati et carnibus jejunium spiritumque 353 praeferimus. Si autem Petrus hora sexta pransurus ascendit in coenaculum, fortuita esuries non facit praejudicium jejuniorum. Hoc enim modo et Dominus, quia ad puteum Samaritanae hora sexta fessus resedit, et bibere voluit, omnibus incumbet necessitas, velint nolint, hoc tempore bibendi. Potuit autem fieri, ut vel sabbatum esset, vel dies Dominicus: et post bidui, triduique jejunium, hora sexta esurierit; numquam enim crediderim apostolum, si ante unam diem coenaverat, epulisque distentus fuerat [ Al. erat], alterius diei esurisse meridie. Quod si coenavit pridie, et sequenti die esurivit ante prandium, non existimo quod usque ad satietatem comederit, qui tam cito potuit esurire. Porro si per Isaiam loquitur Deus, quod non tale jejunium elegerit, dicens: In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et subjectos percutitis, et in judicia et in lites jejunatis, et caeditis pugnis: non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LIII, 3, seq.). Quale elegerit, docet: Frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti: et domesticos seminis tui ne despicias (Ibid., 7). Non igitur jejunium reprobavit, sed quale vellet, ostendit: neque enim ventris esuries accepta est Deo, quam lites et rapinae et libidines destruunt. Si non vult jejunium Deus [ Al. Dominus], quomodo in Levitico praecipit, ut septimo mense, decima mensis omnis populus jejunet usque ad vesperam: et qui non afflixerit animam suam, moriatur et exterminetur de populo suo? Quare sepulcra concupiscentiae, ubi carnibus deditus populus ruit, usque hodie in solitudine perseverant? Et crassus populus ortygometram scribitur ad choleram usque ructasse? Cur homo Dei (III Reg. XIII), ad cujus prophetiam manus aruerat regis Jeroboam, qui [ Al. quia] manducavit contra edictum Dei, illico percussus est? et leo qui asinam custodivit intactam, Prophetae levanti se de prandio non pepercit? Qui jejunus miracula fecerat pransus [ Al. pransurus] illico saturitatis poenas luit. Sed et Joel clamitat: Sanctificate jejunium: praedicate curationem (Joel. I, 14; II, 15), ut monstraretur jejunium 354 sanctificari caeteris operibus: et sanctificatum jejunium, curationi proficere peccatorum. Quomodo autem virginitati verae non praejudicat imitatio virginum diaboli; ita nec veris jejuniis, Castum Isidis et Cybeles, et quorumdam ciborum in aeternum abstinentia; maxime cum apud illos jejunium panis, sagina carnium compensetur. Et sicut signa quae faciebat Moyses, imitabantur signa Aegyptiorum, sed non erant in veritate: nam virga Moysi virgas Magorum devorabat: ita per omnia quae per aemulationem Dei facit diabolus, non religionis nostrae superstitio, sed nostra arguitur negligentia, id nolentium facere quod bonum esse, etiam saeculi homines non ignorant. 18. Quarta propositio Joviniani. -- « Quarta propositio, quae et extrema est, duos esse ordines, ovium, et hircorum: alterum justorum, alterum peccatorum: alios stare a dextris, alios a sinistris; et audire justos: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Mat. XXV, 34). Peccatoribus vero dici: Discedite a me, maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus [Al. paratus] est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41). Arborem bonam non posse malos fructus facere, nec malam bonos. Unde et Salvator loquitur ad Judaeos: Vos de patre diabolo estis, ut concupiscentias patris vestri facere vultis (Joan. VIII, 43). Decem virgines proponit stultas atque sapientes, et quinque, quae oleum non habuerunt, remansisse extrinsecus: alias vero quinque, quae sibi lumen bonorum operum praeparaverant, thalamum intrasse cum sponso. Ascendit ad diluvium, et ait: Qui erant cum Noe justi servati sunt: qui vero peccatores, omnes in commune perierunt. Apud Sodomam et Gomorrham, exceptis duobus gradibus bonorum malorumque, nulla diversitas invenitur. Qui est justus, eripitur: qui peccator, pari voratur incendio. Una salus liberatis, unus interitus remanentibus. Ne paululum quidem a justitia declinandum, indicio est uxor Lot. Si autem, inquit, mihi opponis [ Al. opponas] quare justus laboret in pace, aut persecutionibus, si nullus profectus est, nec majora 355 praemia: scias hoc eum facere, non ut plus quid mereatur, sed ne perdat quod accepit. In Aegypto quoque decem plagas aequaliter omnes sentiunt peccatores: et similes tenebrae domino et servo, nobili et ignobili, regi imminent et vulgo. Sanctis vero Dei et populo Israel una erat lux. Sed et in mari Rubro justi pariter transeunt, peccatores pariter obruuntur. Sexcenta hominum millia, excepta imbelli aetate et sexu, in deserto aequaliter ruunt, et duo qui justitia pares erant, aequaliter liberantur. Per quadraginta annos cunctus Israel similiter laborat et moritur. Gomor mannae universis aetatibus una in cibo mensura est: vestitus pariter non deteruntur, capilli simul non augentur, barba in commune non crescit, calceamenta ex aequo omnibus durant. Non incalluere pedes: cibus in ore cunctorum aequaliter sapit. Ad mansionem unam pari labore et mercede pergebant. Omnis Hebraeus aequale habet pascha, aequales scenopegias, aequale sabbatum, aequales neomenias. Septimo requietionis anno absque personarum discretione dimittitur, et in jubilaeo universa cunctis debita relaxantur, atque ad antiquam possessionem venditor redit. » 19. Parabolam autem in Evangelio (Matth. XIII, et Luc. VIII) seminantis, in qua in terra bona centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus exoritur: et e contrario in terra mala, triplex sterilitatis varietas indicatur, in duos ordines dividit, bonae terrae et malae. « Et quomodo Apostolis pro derelictis filiis et uxoribus, in alio Evangelio centies, in alio septies Dominus repromittit [ Al. promittit], et in futuro vitam aeternam (Matth. XIX, Marc. X, Luc. XVIII): nullaque distantia est inter centum, et septem; sic et in hoc numerum non facere praejudicium, ubi hujus terrae fertilitas praedicatur: praesertim cum et Evangelista Marcus retrorsum numeret triginta, sexaginta et centum. Dicit Dominus: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 55). Sicut ergo sine aliqua differentia graduum Christus in nobis est; ita et nos in Christo sine gradibus sumus. Omnis qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget cum, et 356 ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Qui justus est, diligit: qui diligit, veniunt [ Al. venit] ad eum Pater et Filius, et in ejus habitant [ Al. habitat] hospitio: Ubi autem hujuscemodi habitator est, puto quod nihil deesse possit hospiti. Sin [ Al. Si] autem dicit: Multae mansiones sunt apud Patrem meum (Joan. XIV, 2), non in regno coelorum diversas significat mansiones; sed Ecclesiarum in toto orbe numerum, quae constat una per septem. Vado, inquit, et praeparabo vobis locum (Ibid., 2), non loca. Si haec repromissio proprie duodecim Apostolorum est, ergo Paulus exclusus est de hoc loco, et electionis vas superfluus putabitur et indignus. Joannes et Jacobus, quia plus caeteris petierunt, non impetraverunt? et tamen non est dignitas eorum imminuta, quia reliquis Apostolis aequales fuerunt. Nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti (I Cor. III, 16, et VI, 19)? Templum, inquit, est, non templa; ut similiter in omnibus habitatorem ostenderet Deum. Non pro his rogo tantum, sed pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut sicut tu Pater in me, et ego in te unum sumus; ita omnes unum sint in nobis. Gloriam quam dedisti mihi, dedi eis: dilexi eos, sicut me dilexisti (Joan. XVII, 20). Et quomodo nos sumus Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus, sic et unus populus in ipsis sit, hoc est, quasi filii charissimi, divinae consortes naturae. Sponsa, soror, mater, et quaecumque alia putaveris vocabula, unius Ecclesiae congregatio est, quae numquam est sine sponso [ Al. sponsa], fratre, filio. Unam habet fidem, nec constupratur dogmatum varietate, nec haeresibus scinditur. Virgo permanet. Quocumque vadit [ Al. vadet] agnus, sequitur illum: sola novit Canticum Christi. 20. « Si autem, inquit, mihi opposueris, Stella a stella differt in claritate, audies, differe stellam a stella, hoc est, spirituales a carnalibus. Omnia membra aequaliter diligimus, nec oculum praeponimus digito, nec digitum auriculae: sed in singulorum amissione, membrorum communis dolor est. Aequaliter introimus in hoc saeculum, et aequaliter de eo egredimur. Unus Adam terrenus, et alter coelestis. 357 Qui in terreno fuerit, a sinistris est et peribit: qui in coelesti, a dextris est, et salvabitur. Qui fratri dixerit fatue, et raca, reus erit gehennae. Et qui homicida fuerit et adulter, mittetur similiter in gehennam. In persecutione qui incenditur, qui suffocatur, qui decollatur, qui fugerit, qui in carcere inclusus obierit: varia quidem luctae genera, sed una corona victorum est. Inter eum fratrem qui semper cum patre fuerat, et qui postea poenitens est receptus, nulla diversitas est. Operariis primae horae, et tertiae, et sextae, et nonae, et undecimae, unus denarius aequaliter redditur: et quo magis admireris, ab his incipit praemium, qui minus in vinea laborarunt [ Al. laborant]. » 21. Hieronymus. Praedicatio Antichristi vera. --His et hujuscemodi divinarum Scripturarum testimoniis, quae ad perversitatem sui dogmatis callidus disputator inclinat, quis non tentetur etiam electorum Dei? Et quod Joannes Apostolus, Antichristos dicit venisse multos (I Joan. II), haec vera est Antichristi praedicatio, quae inter ipsum Joannem et ultimum poenitentem nullam facit esse distantiam. Simulque miror, quomodo serpens lubricus et Proteus noster, in variarum se mutet portenta formarum. Qui enim in coitu et saturitate Epicureus est, subito in retributione meritorum Stoicus efficitur. Hierosolymam Citio, Judaeam Cypro, Christum Zenone commutat. Si non licet a virtutibus paululum declinare, et omnia peccata sunt paria, ejusdemque criminis reus, qui panem esuriens surripuerit, et qui hominem occiderit: tu quoque maximorum scelerum reus teneris [ Al. teneberis]. Porro aliud est, si te dicas ne minima quidem habere peccata, et cum omnes Apostoli et Prophetae, et Sancti, juxta id quod in secunda propositione disserui, peccatores esse se plangant, solus de justitia glorieris. Ante nudo eras pede: modo non solum calceato, sed et ornato. Tunc pexa tunica, et nigra subucula vestiebaris, sordidatus, 358 et pallidus, et callosam opere gestitans manum; nunc lineis et sericis vestibus, et Atrebatum [ Al. Atrebatarum] ac Laodiceae indumentis ornatus incedis. Rubent buccae, nitet cutis, comae in occipitium frontemque tornantur: protensus est aqualiculus, insurgunt humeri, turget guttur, et de obesis faucibus vix suffocata verba promuntur. Certe in tanta diversitate victus et vestitus, necesse est, aut hic, aut ibi esse peccatum. Non quod peccatum in cibo, aut in vestibus asseram: sed quod varietas, et commutatio in deterius, reprehensioni proxima sit. Quod autem reprehenditur, a virtute procul est: quod a virtute procul est, vitio mancipatur: quod vitiosum arguitur, peccato jungitur. Quod peccatum est juxta tuam sententiam in sinistra parte, et hircorum grege describitur [ Al. ascribitur]. Aut reverteris igitur ad antiquum propositum, ut ovis possis esse ad dexteram: aut si priorem sententiam perversa poenitentia commutaris: velis nolis, quamquam barbam raseris, inter hircos numeraberis. 22. Propositionum Joviniani series. In scholis quid cantabant pueri. --Verum quid prodest luscum vocare luscum, et accusatoris docere inconstantiam, cum propositionum series diluenda sit? Oves et haedos a dextera et sinistra, duos justorum et peccatorum esse ordines non negamus. Arborem bonam fructus malos non facere, nec malam bonos, nulli dubium est. Decem quoque virgines sapientes et stultas, in bonas malasque dividimus. In Diluvio liberatos justos, et peccatores aquis obrutos, non ignoramus [ Al. non negamus]. In Sodoma, et Gomorrha ereptum justum, et impios igne consumptos, omnibus perspicuum est. Decem quoque plagis percussam Aegyptum, et Israel fuisse sospitem novimus. In mari Rubro transisse justos, et Pharaonem cum suo exercitu demersum, etiam in scholis cantant parvuli. Sexcenta millia in deserto cecidisse, quia increduli fuerint, et duos tantum terram repromissionis intrasse, Scripturae docent, et 359 reliqua, quae usque ad operarios vineae, in duos bonorum et malorum ordines descripsisti. Sed quale est, ut quia inter bonos et malos divisio est, tu asseras inter ipsos bonos, vel e contrario malos, nullam esse distantiam, nihilque referre, utrum in pecore aliquis aries sit, an ovicula? Utrum primam lanam habeant, an secundam? Utrum scabidum pecus sit et morbidum, an vegetum atque sussultans? maxime cum Ezechiel oves rationabiles, et diversitatem inter pecus et pecus, suae Prophetiae auctoritate demonstret, dicens: Ecce ego judico inter pecus et pecus, et inter arietes et hircos, et inter pecus pingue et macilentum. Pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabutis omnia infirma pecora, donec dispergerentur (Ezech. XXXIV, 17, 20). Et ut sciremus quae ista sint [ Al. sunt] pecora, statim intulit: Vos autem, greges mei, oves pascuae meae, homines estis. Idipsum ergo erit Paulus, et ille poenitens, qui cum patris uxore dormierat, quia in Ecclesiam post poenitentiam receptus est; et quia simul a dextris est, in eadem cum Apostolo claritate fulgebit? Et quomodo in uno agello usque ad messem in [ Al. et] consummationem mundi zizania pariter frumentaque succrescunt? Qua consequentia pisces boni, et mali, sagena [ Al. sagina] Christi et reti Evangelico continentur? Cur in typo Ecclesiae, in Arca Noe, diversa animalia, et pro qualitate meritorum, diversae sunt mansiones? Cur astitit regina a dextris Domini [ Al. tuis] in vestitu deaurato, circumdata varietate? Cur Joseph in forma Christi, variam habuit tunicam? Cur Apostolus loquitur ad Romanos: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei? Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, sive Prophetiam secundum mensuram fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, et reliqua (Rom. XII, 3 seqq.) Et in alio loco: Alius judicat diem plus quam diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV, 5). Et ad Corinthios: Ego plantavi, 360 Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid: neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Qui plantat et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus adjutores. Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 6 seqq.). Et rursum alibi: Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeterquam id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus apparebit. Dies enim Domini illud manifestabit, quoniam in igne revelabitur, et singulorum opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 10 seqq.). Si is cujus opus arsit, et periit, et damnum sustinuit laboris sui, perdet quidem laboris [ Al. operis] praemium, sed ipse salvabitur, non tamen absque probatione ignis: ergo si cujus opus manserit, quod superaedificavit, sine ignis probatione salvabitur, et inter salvationem et salvationem utique erit diversitas aliqua. Necnon in alio loco: Sic nos, inquit, existimet [Al. aestimet] homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei [Al. ejus]. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis qui inveniatur (I Cor. IV, 1, 2). Vis scire, quoniam inter dispensatorem et dispensatorem sit multa distantia (non dico de malis et bonis, sed de ipsis bonis qui ad dexteram stant)? audi consequentia: Nescitis, quoniam qui in sacrificiis operantur, de sacrificiis comedunt: qui altario deserviunt, de altario participantur? Sic et Dominus disposuit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem non abutar horum aliquo. Non scripsi autem haec, ut sic fiant in me. Melius est enim mihi mori quam ut gloriam meam quis evacuet. Si enim evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas quippe mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non [Al. nisi] evangelizavero. Nam si voluntate hoc ago [Al. facere], mercedem habeo. Si autem nolens, dispensatio mihi credito est. Quae est ergo merces mea? Ut evangelizans 361 sine sumptu, ponam Evangelium Christi; ut non abutar potestate, quae data est mihi in Evangelio. Cum enim essem liber, ex omnibus omnium [Al. omnibus] me servum feci, ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 13 seqq). Numquid potes dicere peccare eos, qui vivunt de Evangelio, et qui de sacrificiis participantur? Utique non; Dominus enim disposuit, ut qui praedicant Evangelium, de Evangelio vivant; Apostolus autem qui non abutitur hac licentia, sed laborat manibus suis, ne quem gravet, et die ac nocte operatur, et ministrat his qui secum sunt, utique ideo hoc facit, ut plus laborans, plus aliquid mercedis accipiat. 23. Curramus ad reliqua. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et diversiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum [Al. operationis] sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem data est adapertio Spiritus juxta id quod expedit (I Cor. XII, 4 seqq.). Et iterum: Sicut corpus unum est, et membra plura habet: omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus est; sic et Christus (Ibid., 12). Verum ne dicas in uno corpore diversa membra unum habere meritum, statim gradus describit Ecclesiae, et ait: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores, deinde virtutes, et gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. Numquid omnes Apostoli? numquid omnes Prophetae? numquid omnes Doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini autem dona majora, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro (Ibid., 28 seqq.). Cumque de charitatis virtutibus latius disputasset, adjecit: Sive Prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. IX, 10). Et in consequentibus: Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria haec. Major autem horum est charitas (Ibid., 13). Sectamini charitatem, aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1). Et iterum: Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis (Ibid., 5). Et rursum: 362 Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor (Ibid., 18). Ubi diversa sunt dona, et alius major, alius minor est, et omnes spirituales appellantur, certe oves sunt, et stant a dextris, et inter ovem et ovem est aliqua diversitas. Loquitur quidem de humilitate Paulus Apostolus: Ego sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed amplius omnibus illis laboravi. Non ego autem; sed gratia Dei quae in me est (I Cor. XV, 9, 10). Verumtamen in eo quod se humiliat, ostendit posse Apostolos alios minores, alios esse majores, et qui utique vas electionis dicitur, et cunctis amplius laboravit, non est injustus Deus, ut obliviscatur operis ejus, et dispar meritum aequali mercede compenset. Dehinc legimus: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; unusquisque autem in suo ordine (I Cor. XV, 22). Quando [ Al. Quoniam] unusquisque in suo resurget ordine, utique diversa sunt merita resurgentium. Non omnis caro, eadem caro; sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate. Sic erit, et resurrectio mortuorum (Ibid., 39 seqq.). Quod tu scilicet doctus interpres sic exposuisti, ut diceres spirituales differre a carnalibus. Ergo et spirituales, et carnales in coelestibus [ Al. coelis] erunt, et jam non solum oves, sed etiam hirci tui conscendent regna coelorum. Stella, inquit, a stella differt in claritate: non oves, et hirci; sed oves et oves, id est, stella et stella. Denique, Alia, inquit, claritas solis, et alia claritas lunae. Ne stellam et stellam totum humanae multitudinis assereres genus, solem posuit et lunam, quos certe inter hircos non poteris [ Al. potest] numerare. Sic, inquit, erit et resurrectio mortuorum, ut justi claritate solis luceant [ Al. fulgeant], et qui in sequenti gradu sunt, lunae splendore rutilent, ut alius Lucifer sit, alius Arcturus, alius Orion, alius Mazuroth, et caetera stellarum vocabula, quae sacratae, in Job volumine 363 continentur. Omnes enim, ait, manifestari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae gessit per corpus, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Ac ne forsitan dicas, ante tribunal Christi nos manifestari, ut boni bona, mali recipiant mala, in eadem Epistola docet: Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet (II Cor. IX, 6). Certe et qui plus, et qui minus seminat, de parte sunt dextra. Et cum unum sementis genus sit, tamen mensura et numero differunt. Scribit ad Ephesios idem Paulus: Ut nota fieret nunc principatibus et potestatibus in coelis per Ecclesiam, multiplex et varia sapientia Dei (Ephes. III, 10). Cernis quod in diversis agminibus Ecclesiae, varia et multiplex sapientia Dei praedicetur? Necnon in eadem Epistola: Unicuique autem nostrum data est gratia, juxta mensuram gratiae Christi: non quod mensura Christi diversa sit; sed tantum gratiae ejus infunditur, quantum valemus haurire. 24. Frustra igitur oves et hircos, quinque et quinque virgines, Aegyptios et Israelitas, et caetera hujuscemodi replicas, quia non est in praesenti retributio, sed in futuro. Unde et dies judicii in consummatione promittitur, quia nunc non est judicium. Sine causa enim appellatur dies extrema judicii, si modo judicat Deus. Impraesentiarum navigamus, luctamur, atque pugnamus, ut in fine perveniamus ad portum, coronemur, triumphemus. Tu autem perverse et lubrice praesentis saeculi conversationem in futurorum exempla proponis, cum utique hic injustitia sit, ibi justitia: donec intremus in sanctuarium Dei, et intelligamus in novissimis eorum. Non aliter sanctus, aliter peccator moritur? In eodem mari navigantibus eadem tranquillitas et tempestas est? Non aliter latro, aliter Martyr occiditur? Nec alio modo de adulterio et prostibulis, alio de castis matrimoniis nascuntur liberi? Certe Dominus et latrones aequali judicio crucifixi sunt. Si idem est hujus saeculi futurique judicium, ergo qui hic pariter crucifixi sunt, et in futuro similiter habebuntur. Paulus et qui eum vinxerant, simul navigant, simul sustinent tempestatem, simul navi fluctibus dissipata in 364 littus evadunt. Negare non potes, quin inter vinctum et vincientes diversa sint merita. Et quomodo unum Apostoli militumque naufragium? Refert postea Paulus Apostolus revelationem, et eos qui in navi fuerant, dicit sibi a Domino esse donatos. Numquid is, cui donantur, et qui donantur, unius meriti sunt? Decem sancti peccatricem possunt eruere civitatem. Lot cum filiabus ereptus est de incendio: liberati essent et generi, si exire voluissent. Et certe multa differentia est inter Lot et generos ejus. Liberatur Segor una urbs de pentapoli, et quae ejusdem meriti erat, atque uni sententiae subjacebat, cui Sodoma et Gomorrha, Adama, et Seboim, sancti precibus custoditur. Ecce diversum meritum in Lot et Segor, et tamen de incendio pariter evadunt. Latrunculi qui absente David, vastaverant Siceleg, et uxores eorum et liberos in praedam duxerant, die tertia caeduntur in campo et quadringenti homines ascensis camelis fugiunt. Dic aliquam inter eos qui caesi sunt, et qui fugere potuerunt, esse distantiam. Legimus in Evangelio turrem Siloe cecidisse super decem et octo viros, et obrutos occidisse. Certe juxta sententiam Salvatoris, non soli fuerant peccatores; sed in formidinem reliquorum puniti sunt, ut pestilente flagellato, stultus sapientior fieret. Si omnium peccatorum unum est supplicium, injuste alius occiditur, et per mortem alterius alius commonetur. 25. Christi Corpus aequaliter accipimus. Decem Virgines quid significant? Pilatus nolens tulit sententiam. Sex dies saeculi hujus. --Opponis mihi Gomor mannae, unamque mensuram, et vestitum et capillos, et barbam, et calceamenta, ex aequo fuisse Israelitarum; quasi non et nos Christi corpus aequaliter accipiamus. Una est in mysteriis sanctificatio, Domini et servi, nobilis et ignobilis, regis et militis: quamquam pro accipientium meritis diversum fiat quod unum est. Qui enim indigne manducaverit et biberit, reus erit violati Corporis et Sanguinis Christi (I Cor. X, 27). Numquid quia et Judas de eodem calice bibit, de quo et caeteri Apostoli, unius cum reliquis erit meriti? Quod si non vis recipere Sacramentum, certe omnes aequaliter vivimus, unum trahimus aerem, eodem humore irrigamur, iisdem cibis pascimur. Porro 365 si alimenta cocorum arte mutantur in melius, et fit aliquid suavius condituris, hujuscemodi cibi non naturae satisfaciunt, sed voluptati. Aeque esurimus, aeque algemus: simul contrahimur frigore, aestibus et calore dissolvimur. Sol quoque ipse et luna et omnis astrorum chorus, et pluviae, et mundus aequaliter nobis currunt, et iisdem omnes juxta Evangelium imbribus irrigamur, boni et mali, justi et injusti. Si praesentia, exempla sunt futurorum, ergo et sol justitiae aequaliter justis et peccatoribus, impiis et sanctis, Christianis et Judaeis atque Gentilibus orietur, cum Scriptura dicat: Timentibus autem Dominum orietur sol justitiae (Malac. I). Si timentibus orietur, ergo contemptoris et pseudoprophetis occidet. Oves quae stant a dextris, ad regna coelorum introducuntur, hirci in tartarum detruduntur. Parabola ista non ovium inter se merita, et e contrario describit hircorum; sed inter oves et hircos tantum distantiam facit. Neque enim in omnibus locis docentur omnia: sed unaquaeque similitudo ad id refertur, cujus similitudo est. Sicut et decem virgines [ Al. Virginum], non totius generis humani, sed sollicitorum et pigrorum exempla sunt: quorum alteri semper Domini praestolantur adventum, alteri somno et inertiae se dantes, futurum judicium non putant. Unde et in fine parabolae dicitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matt. XXV, 13). Si in diluvio liberatus est Noe, et omnis orbis interiit: omnes caro erant, et propterea perierunt. Aut non ejusdem meriti dices filios Noe, et Noe propter quem filii liberati sunt; aut maledictum Cham in eodem pones loco, in quo et patrem, quia de diluvio simul liberatus est. In passione Christi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; et non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. Audebisne igitur dicere sic negasse Petrum et caeteros Apostolos qui fugerunt, quomodo Caiphan et Pharisaeos, et clamantem populum, Crucifige, crucifige talem? Et ut de Apostolis taceam, ejusdemne tibi sceleris videbitur reus Anna, et Caiphas, et Judas proditor, cujus et Pilatus, qui nolens compulsus est contra Dominum ferre sententiam? 366 Quanto majoris meriti fuit Judas, tanto majoris criminis est; et quanto majoris criminis, tanto majoris et poenae. Potentes enim potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Arbor mala fructus bonos non facit, nec bona malos. Si hoc ita est, responde mihi, quomodo Paulus cum esset arbor mala, persequens Ecclesiam Christi, fecit [ Al. fecerit] postea fructus bonos? Et Judas, cum esset arbor bona, signa faciens cum Apostolis, postea versus in proditorem, fecerit fructus malos? Tamdiu ergo nec arbor bona malos fructus facit: nec mala bonos, quamdiu vel in bonitate sua, vel in malitia perseverat. Porro quod omnis Hebraeus aequaliter facit Pascha, et septimo anno liber efficitur, et in Jubilaeo, id est, quinquagesimo, universa possessio redit ad dominos, hoc non de praesenti dicitur, sed de futuro: quia in sex diebus hujus saeculi servientes, in septimo die, vero et aeterno sabbato, liberi erimus [ Al. liberemur]: si tamen voluerimus esse liberi, dum adhuc servimus in saeculo. Si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula, in testimonium inobedientiae; et cum uxore et liberis nostris, quos praetulimus libertati, id est, cum carne et operibus ejus jugiter serviemus. 26. Parabola sementis quid? Falsus Jovinianus. Mos Scripturae. --Parabola autem sementis, quae ex utraque parte ternos fructus facit; et juxta Apostolum, super fundamentum Christi alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos: alius ligna, fenum, stipulam; cum et in domo magna, diversa vasa sint, perspicue patet: et huic velle contradicere, apertissimae impudentiae est. Tamen ne exsultet in mendacio et exemplum apostolorum in praejudicium centenarii et sexagenarii et tricenarii afferat numeri, sciat in Matthaeo et in Marco, apostolis, qui universa sua dimiserant, centuplum repromissum. In Evangelio autem Lucae multo plura, id est, πολὺ πλείονα, et penitus in nullo Evangelio pro centum scriptum esse septem; seque aut falsarium, aut imperitiae reum teneri: nec nocere nobis, quia in alio Evangelio a centum, in alio a triginta incipit numerari; cum omnis Scriptura, maxime vetus, minorem praeponat numerum et sic ad majorem gradatim conscendat. Verbi gratia, 367 ut dicat aliquem fuisse annorum quinque et septuaginta et centum, nec tamen quinque et septuaginta plura poterunt esse quam centum, quae [ Al. quia] priora sunt nominata. Si non accipis in bonam partem diversitatem numeri centum et sexaginta et triginta, nec in malam partem accipies: et idem vitium erit seminis, quod secus viam cecidit, et super petras, et super spinas. Sin et illa tria, et haec vel in bonam, vel in malam partem singula sunt, stultum fuit pro duabus rebus sex species numerare, praesertim cum in Matthaeo et in Marco et in Luca narrata parabola, Salvator semper intulerit: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15, et XIII, 9; Marc. IV, 9; Luc. VIII, 18, et XIV, 35). Ubi nihil est quod intrinsecus lateat, frustra ad intelligentiam mysticam provocamur. 27. Multiplex Christi habitatio in credentibus. --Si autem Pater et Filius mansionem faciunt apud credentes, et ubi Christus hospes est, ibi nihil deesse existimas, puto quod aliter Christus habitaverit in Corinthiis, aliter in Ephesiis; hoc est aliter in his, apud quos Paulus apostolus peccata multa deprehendit, et aliter in his, quibus sacramenta a saeculis ignorata disseruit: aliter in Tito et Timotheo, aliter in Paulo. Certe inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Ubi autem major dicitur, necesse est ut caeteros habuerit minores. Et, Qui minimus est in regno coelorum, major est illo. Vides ergo, quod in coelis sit maximus et minimus, et inter angelos quoque, et inter invisibiles creaturas sit multiplex et infinita diversitas. Quare dicunt apostoli: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5), si omnium una mensura est? Et Dominus ad discipulum: Modicae fidei, quid dubitasti (Matth. XIV, 31)? In Jeremia quoque de futuro regno legimus: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Jacob foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris (Jer. XXXI, 31, 32). Et post paululum: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam illam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum; et non docebit vir ultra proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum (Ib. 33-34). Perspicue ex contextu illius 368 loci, futurum Christi regnum Propheta describit, et qua consequentia ibi erit minimus et maximus, si omnes aequales futuri sunt? Utique ea, qua et in Evangelio dicitur: Qui docuerit, et fecerit hic vocabitur maximus in regno coelorum. Qui autem docuerit, et non fecerit, erit minimus (Matth. V, 19). In convivio Salvator praecipit, ut inferiorem occupemus locum: ne cum major venerit, de superiori turpiter detrudamur (Luc. XIV). Si cadere non possumus, sed tantum per poenitentiam sublevamur: quid sibi vult scala illa in Bethel, per quam angeli descendunt atque ascendunt, qui de coelis ad terram veniunt? Certe inter oves et ad dexteram stabant, dum ibi essent. Angeli de coelis descendunt, et Jovinianus de eorum possessione securus est. 28. Mansiones in coelis multae. Ordines Ecclesiae. Coelestium virtutum ordines. --Quis autem risum tenere queat in eo, quod multas mansiones apud Patrem, Ecclesias arbitretur in toto orbe diffusas, cum manifestissime Scriptura doceat secundum Evangelium Joannis, non de Ecclesiarum numero, sed de coelorum mansionibus, et aeternis tabernaculis, quae Propheta desiderat, Domino fuisse sermonem? In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt. Si quominus, dixissem vobis: quia vado vobis parare locum; et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Joan. XIV, 2, 3). Locus et mansiones quas praeparare se dicit Christus apostolis, in domo utique sunt Patris, id est, in regno coelorum, non in terra, in qua ad praesens [ Al. praesens] apostolos relinquebat. Simulque sensus Scripturae intuendus: Dicerem, inquit, vobis, quia vado et praeparabo vobis locum: si non mansiones multae essent apud Patrem, hoc est, si non unusquisque mansionem sibi non ex largitate Dei, sed ex propriis operibus praepararet: et ideo non est meum parare, sed vestrum, quia et Judae nihil profuit paratus locus, quem suo vitio perdidit. Juxta quem sensum et illud intelligendum, quod ad filios dicitur Zebedaei, quorum alter a sinistris, alter cupiebat sedere a dextris: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem a dextris meis, sive a sinistris, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 23). Non est Filii dare: et quomodo Patris est 369 praeparare? Paratae, inquit, sunt in coelo diversae et plurimae mansiones, plurimis diversisque virtutibus, quas non personae accipiunt, sed opera. Frustra ergo a me petitis quod in vobis situm est, quod Pater meus illis paravit, qui dignis virtutibus, ad tantam ascensuri sunt dignitatem. Porro quod ait: Iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Joan. XIV, 3), proprie ad Apostolos loquitur, de quibus et in alio loco scriptum est: Ut quomodo ego et tu Pater unum sumus, sic et illi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21), qui crediderunt, qui perfecti sunt, qui possunt dicere, pars mea Dominus (Ps. XXVII, 26). Si autem non sunt plurimae mansiones, quomodo et in veteri Testamento et in novo, alium ordinem pontifex tenet, alium sacerdotes, alium Levitae, alium Janitores, alium Aeditui. Et in volumine Ezechielis, ubi futurae Ecclesiae et coelestis Jerusalem ordo describitur, sacerdotes qui peccaverant, regradantur in aedituos, et in ostiarios: et cum sint in templo Dei, hoc est a dextris, non sunt inter arietes, sed inter minimas oves. In fluvio quoque illo, qui de templo egreditur, et irrigat salsum mare, et universa vivificat, multae species piscium describuntur. Quare in regno coelorum Archangeli sunt, Angeli, Throni, Dominationes, Potestates, Cherubim, et Seraphim: et omne nomen quod nominatur, non solum in praesenti saeculo, sed etiam in futuro? Sine causa diversitas nominum est, ubi non est diversitas meritorum. Archangelus utique aliorum minorum est Angelorum. Archangelus, et Potestates, et Dominationes habent alia, per quae exerceant potestatem, et in quae subjecta dominentur. Hoc in coelis est, hoc in ministerio [ Al. mysterio] Dei, ne nos solito more irrideas, atque subsannes, si imperatores [ Al. imperatorem] posuerimus, praefectos et comites, et tribunos, ei centuriones, et manipulos, et reliquum militiae ordinem. 29. Mos Scripturae sacrae. Elisaei duplex spiritus. Illud autem quod ait: Nescitis quia corpora vestra templum est spiritus Sancti (I Cor. VI, 19): frivolum est, cum Scriptura 370 divina soleat et unum pluraliter, et plura singulariter appellare: et tamen sciat in templo quoque ipso multas esse mansiunculas, esse exterius atrium, esse interius, esse vestibula, esse sanctum, esse Sancta sanctorum. Sunt et culinae in templo, sunt et cellariola, sunt et torcularia, et vasorum receptacula. Ita et in templo corporis nostri diversa sunt merita. Non aeque Deus omnes inhabitat: nec ad eamdem mensuram omnibus infunditur. De spiritu Moysi aufertur, et septuaginta presbyteris datur. Puto aliam esse abundantiam fluminis, aliam rivulorum. Eliae spiritus Elisaeo duplex datur: unde et duplex gratia fecit signa majora. Ille vivus mortuum, iste mortuus mortuum suscitavit. Ille famem imprecatus est populo, iste obsessae civitati sub una die hostiles copias praebuit. Licet hoc quod ait, Nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, de cuncta credentium dicat Ecclesia, qui pariter congregati, unum Christi corpus efficiunt. Hic jam quaeritur in corpore, qui pedibus Christi dignus sit, qui capite: qui oculus ejus sit, qui manus. Quod et duae mulieres in Evangelio, poenitens et sancta, significant: quarum altera pedes, altera caput tenet. Tametsi nonnulli existimant unam esse, et quae primum coepit a pedibus, eam gradatim ad verticem pervenisse. Sed et illud quod objicit [ Al. objecit], Non pro his rogo tantum, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut sicut ego Pater in te, et tu in me unum sumus: ita omnes unum sint in nobis: et quod omnis populus Christianus unum sit in Deo, quasi filii charissimi, divinae consortes naturae. Jam supra diximus, et nunc plenius inculcandum est, non nos secundum naturam, sed secundum gratiam unum esse in Patre et Filio. Neque enim ejusdem substantiae est (quod Manichaei solent dicere) anima humana et Deus. Sed, dilexisti, inquit, eos, sicut et me dilexisti. Vides ergo quod in consortium substantiae ejus assumimur, non naturae esse, sed gratiae: et ideo nos diligit, quia 371 Filium dilexit Pater: et membra diliguntur, scilicet in corpore. Quotquot enim receperunt Christum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12). Verbum caro factum est, ut nos de carne transiremus in Verbum. Nec Verbum desiit esse quod fuerat: nec homo perdidit esse, quod natus est. Gloria aucta est, non mutata natura. Vis scire quomodo cum Christo unum corpus efficiamur? Doceat te ipse, qui condidit. Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, hic in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui comedit me, vivit propter me. Iste est panis qui de coelo descendit (Joan. VI, 55, et seqq.). Sed et Joannes Evangelista, qui de pectore Christi hauserat sapientiam, in eadem verba concordat, dicens: In hoc intelligimus quod in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Si quis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo est (I Joan. IV, 13 et 15). Si credis in Christum, quomodo et Apostoli crediderunt, unum cum eis in Christo corpus efficieris. Si autem temerarium est fidem eorum tibi et opera vindicare, qui fidem eamdem et opera non habes, eumdem locum habere non poteris. 30. Ordo Ecclesiae. Peccata gravia et levia. --Porro quod jactitas sponsam, sororem, matrem, et omnia haec vocabula unius esse Ecclesiae, cunctosque credentes his nominibus significari, contra te facit. Si enim unus ordo Ecclesiae est, et non habet plurima membra in uno corpore; quid necesse est ut sponsa, soror vocetur et mater: nisi aliorum sponsa, aliorum soror, aliorum mater sit? Stant quidem omnes ad dextram: sed alius stat ut sponsus, alius ut frater, alius ut filius. Filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Putasne ejusdem esse meriti eos qui parturiuntur, et qui parturit? Unde et stulte asserere voluisti omnia membra aequaliter nos diligere, nec oculum praeponere digito, nec manum auriculae; sed in singulorum amissione membrorum, dolorem esse communem, cum Apostolus doceat ad Corinthios, Alia membra 372 esse honestiora, alia verecundiora; et quae verecundiora sunt, majore honestate circumdari: quae vero per se honesta, nostri [Al. nostra] non indigere sollicitudine (I Cor. XII, 22 et 23). Ejusdemne ordinis arbitraris et meriti, os et alvum, oculos et meatus per quos fimus egeritur et urina? Lucerna, inquit, corporis tui est oculus tuus. Si oculus caecas fuerit, totum corpus in tenebris est (Luc. XI, 34). Si digitum amputes, si summitatem auriculae, est quidem dolor, sed non tantum damnum, nec tanta cum dolore deformitas, quanta si oculos eruas, trunces nares, os disseces. Sine aliis membris vivere possumus, sine aliis omnino non possumus. Sunt peccata levia, sunt gravia. Aliud est decem millia talenta debere, aliud quadrantem. Et de otioso quidem verbo, et adulterio rei tenebimur; sed non est idem suffundi, et torqueri: erubescere, et longo tempore cruciari. Putas nostrum esse quod loquimur? Audi Apostolum Joannem: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit ei vitam, peccanti non ad mortem. Qui vero peccaverit ad mortem, quis orabit pro eo (I Joan. V, 16)? Cernis quod si pro peccatis minoribus deprecemur, impetremus veniam. Si pro majoribus, difficilis impetratio sit: et inter peccata et peccata, magnam esse distantiam. Unde et de populo Israel, quia peccaverat peccatum ad mortem, dicitur ad Jeremiam: Noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis deprecationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te (Jerem. VII, 16). Si autem omnes aequaliter et introimus saeculum, et eximus de saeculo, et hoc praejudicium futurorum [ Al. futurum] est: ergo aequaliter et justi, et peccatores habebimur apud Deum, quia nunc pari modo et generamur, et morimur. Quod si duos esse contendis Adam, alterum terrenum, alterum coelestem; et qui in terreno fuerint, eos esse ad sinistram: qui vero in coelesti, eos esse a dextris; responde mihi interim, ut de duobus te fratribus interrogem: Esau in terreno fuit, an in coelesti? Nulli dubium est, quin in terreno eum fuisse respondeas. Jacob in quo fuit? Dices protinus, in coelesti. Et quomodo in coelesti fuit, cum adhuc Christus non venisset in carne, qui secundus et coelestis Adam dicitur? Aut igitur omnes 373 ante incarnationem Christi in veteri reputabis Adam, et justi quoque in terreno homine, et ad sinistram erunt inter hircos tuos: aut si impium est ibi Isaac ponere, ubi Ismael: ibi Jacob, ubi Esau: ibi sanctos, ubi peccatores; novissimus Adam ex eo tempore numerabitur, quo Christus est natus ex Virgine, et argumentum duorum Adam non proficiet ovibus et haedis tuis, quia in primo Adam et oves et haedos convicimus fuisse, et in uno atque eodem homine, alios a dextris Dei stetisse, alios a sinistris. Ab Adam enim usque ad Moysen, mors super omnes dominata est, etiam super eos qui non peccaverunt: in similitudinem praevaricationis Adam (Rom. V, 14). 31. In martyre voluntas coronatur. --De eo autem quod niteris approbare, convicium et homicidium, raca et adulterium, et otiosum sermonem, et impietatem uno supplicio repensari, jam et supra tibi responsum est, et nunc breviter respondebo. Aut peccatorem te negabis, ut non sis reus gehennae: aut si peccator fueris, etiam de levi crimine duceris ad tartarum. Os, inquit, quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Suspicor te aliquando, ut hominem, fuisse mentitum: omnis enim homo mendax (Psal. CXI), ut sit solus Deus verax, et justificetur in sermonibus suis, et vineat cum judicaverit (Psal. L). Aut igitur homo non eris, ne mendax sis: aut si quia homo es, mendax fueris, cum parricidis et adulteris punieris. Nulla est enim inter peccata diversitas: et non tibi habebunt tantas gratias quos de humili in sublime elevas, quantum irascentur, quos propter leve quotidianumque peccatum, in exteriores tenebras retrusisti. Si autem in persecutione, qui suffocatur, et qui decollatur, et qui fugerit, et qui in carcerem retrusus obierit, in variis luctae generibus una corona victoriae est, et hoc pro nobis facit. In Martyre enim voluntas, ex qua ipsa mors nascitur, coronatur. Meum est, opponere me gentilium furori, et Dominum non negare. Jam [ Al. Nam] in illorum arbitrio est, aut decollare, aut urere, aut recludere in carcerem, aut varia adhibere genera poenarum. Quod si fugero, et in solitudine obiero, nec eadem erit corona morientis, quia non eadem causa mortis est Christus. 374 Ad illud vero quod dicis inter eum fratrem qui semper cum patre fuerit, et qui postea poenitens est receptus, nihil penitus discrepare: adjicio si vis, et drachmam unam quae perdita fuerat et inventa, junctam esse cum reliquis; et ovem unam quam nonaginta novem ovibus derelictis bonus pastor inquisivit et retulit, explesse numerum centenarium. Sed aliud est poenitentem esse, et lacrymis veniam deprecari, aliud semper esse cum patre. Unde per Ezechielem ad reportatam [ Al. reportandam] ovem, et perditum quondam filium, loquitur pastor et pater: Et suscitabo pactum meum tecum: et scies quia ego Dominus, et recordaberis, et confunderis; ut non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti (Ezech. XVI, 62 et 63). Ut nihil minus justo habeant poenitentes, sufficit eis pro omni poena sola confusio. Unde et in alio loco dicitur ad eos: Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, et omnium scelerum quibus polluti eratis, et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis; et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis, propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima (Ibid.). Arguitur quoque a patre filius, quod saluti fratris invideat, et cum Angeli laetentur in coelo, ille livore crucietur. Quamquam duorum fratrum similitudo, frugi et luxuriosi, non ad merita totius generis humani, sed vel ad Judaei pertinent [ Al. pertineant] Christianique personas, vel ad sanctorum et poenitentium. Super qua parabola libellum quemdam Damaso episcopo, dum adhuc viveret, dedicavi. 32. Tempus diversarum vocationum. Nostri laboris est praemium nobis praeparare. --Porro si operariis primae horae et tertiae et sextae et nonae et undecimae, unus denarius redditur, et ab eis incipit praemium, qui novissimi in vinea laboraverunt [ Al. laborabant]: et hic non unius temporis, et unius aetatis homines describuntur; sed ab exordio mundi usque ad finem, vocationum sacramenta sunt diversarum. Prima hora vocatus est Abel et Seth: tertia Enoch et Noe: sexta Abraham, Isaac et Jacob: nona Moyses et Prophetae: undecima Gentium populus: cui primo redditur merces, quia in crucifixum credens Dominum, difficultate fidei magnitudinem 375 meruit praemiorum: multique reges et prophetae quaesierunt videre quae videmus, et non viderunt. Unus autem denarius non unum est praemium, sed una vita, et una de gehenna liberatio. Caeterum quomodo ad indulgentiam principalem, diversorum criminum rei dimittuntur de carcere, et unusquisque pro labore vel operibus suis, in hoc, vel in illo statu vitae est: ita et denarius quasi indulgentia veri Principis, omnes per baptismum emittit de carcere. Jam nostri laboris est, pro diversitate virtutum, diversa nobis praemia praeparare. 33. Medius Jonathas inter David et Saul. --Hucusque per partes ad proposita respondimus. Sequens sermo in commune ad omnia respondebit. Dominus ad discipulos suos: Qui vult, inquit, inter vos major esse, sit omnium minimus (Matth. XX, 26). Si omnes in coelo aequales futuri sumus, frustra nos hic humiliamus, ut ibi possimus esse majores. De duobus debitoribus quingentorum denariorum, et quinquaginta, cui plus dimittitur, plus amat. Unde et Salvator: Dico, inquit, tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Luc. VII, 47). Qui minus diligit, et minus ei dimittitur, utique in minori gradu erit. Paterfamilias proficiscens tradidit servis suis substantiam, alii quinque talenta, alii duo, alii unum (Luc. XIX): unicuique secundum proprias vires. Simile quid et in alio Evangelio scribitur, quod homo nobilis proficiscens in regionem longinquam, ut acciperet sibi regnum, et reverteretur, vocaverit decem servos, et dederit eis singulas mnas, de quibus unus lucratus est [ Al. sit] decem mnas, alius quinque: et singuli juxta vires suas, et emolumentum, vel decem, vel quinque acceperint civitates. Porro alius, qui unum talentum, sive unam mnam acceperat, quod accepit, infodit, sive in sudario colligavit, et domini reservavit adventui. Primo considerandum, quod si justi non spe profectus laborant, ut vult noster Zeno: 376 sed ne perdant quod acceperant, iste qui mnam et talentum infodit, ne perderet quod acceperat, non peccavit; magisque laudanda est cautio reservantis, quam cassus labor eorum, qui sine laboris praemio desudarunt. Deinde quod hoc ipsum talentum quod aufertur a timido, vel negligente servo, non datur ei qui minus lucri fecerat; sed qui plus, id est, qui super decem positus fuerat civitates. Si numerus non facit ordinem, quare dixit, Dedit unicuique secundum vires suas. Si eadem lucra sunt quinque talentorum et decem: cur ei qui minus lucri fecerat, non decem, et ei qui plus, non quinque traduntur urbes? Quod autem Dominus non his contentus sit, quae habemus: sed semper majora desideret, ipse monstrat, dicens: Quare non dedisti pecuniam meam ad trapezitas, et ego veniens cum usura exegissem (Philip. III)? Quod quidem et Paulus apostolus sciens, praeteritorum obliviscitur, et ad ea quae in ante sunt, se extendit, id est, quotidie proficit, nec servat in sudario delicate gratiam, quam accepit; sed avarus negotiator renovatur de die in diem, et decrescere se putat, nisi semper creverit (Num. XXXV). Sex urbes fugitivorum describuntur in Lege, qui homines interfecere nolentes: et ipsae urbes Sacerdotales sunt. Rogare libet, fugitivos istos inter hircos tuos, an inter oves nostras colloces? Si hirci essent, occiderentur ut homicidae caeteri, nec ministrorum Dei intrarent civitates. Si oves dixeris, utique non erunt tales oves, quae absque luporum metu tota libertate pascantur. Et probabitur tibi, oves quidem eas esse, sed erroneas: a dextris esse, verum non stare, sed fugere, donec moriatur Sacerdos magnus, et ad inferna descendens, liberet animas fugitivorum. Gabaonitae occurrunt filiis Israel, et caesis aliis gentibus, in lignarios et aquarios reservantur (Jos. IX). Tantique apud Deum meriti sunt, ut stirps Saul ob eorum injurias sit deleta (Reg. XXI). Inter quos eos collocabis? 377 Inter hircos? Sed non sunt interfecti, et sententia Domini vindicantur [ Al. judicantur]? Inter oves? Sed dicit Scriptura divina, quod non sint ejusdem meriti cujus et Israelitae. Vides ergo quod stent quidem a dextris; sed multo inferiori gradu. Inter David virum sanctum, et Saul regem pessimum, medius Jonathas fuit. Quem nec inter haedos possumus ponere, quia prophetae amore dignus est; nec inter arietes, ne parem eum faciamus David, maxime cum et ipse interfectus sit. Erit igitur inter oves; sed in inferiori ordine. Et quomodo inter David et Jonatham, ita inter ovem et ovem cogeris suscipere differentias. Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit; nec fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Qui autem non cognovit, nec fecit digna, plagis vapulabit paucis. Omni enim cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendatur multum, plus exigetur ab illo (Luc. XII, 47, 48). Ecce servo et servo plus minusve committitur, et pro qualitate commissi atque peccati, plagarum quoque numerus irrogatur. 34. Typus futurae Ecclesiae in terris etc.--Tota Judaeae terra tribuumque descriptio, futurae Ecclesiae in coelis typus est. Legamus Jesum Nave, legamus Ezechielis extremas partes, et videbimus, quidquid in altero quasi per historiam in terra distribuitur, in altero in coelis spiritualiter repromitti. (Jos. XIII, Ezech. LX, 48). Quid sibi volunt in descriptione Templi, septem et octo gradus? quid rursum, quod in Psalterio post elementa centesimi octavi decimi psalmi, quibus mysticum erudimur 378 alphabetum, per quindecim gradus usque illuc pervenimus, ut possimus canere: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Jos. XIII)? Quare duae et semis tribus, trans Jordanem habitant, ubi plurima sunt jumenta, et novem et semis, reliquae vel expellunt pristinos habitatores de sedibus suis, vel cum ipsis habitant? Cur Levitica tribus in terra partem non accipit (Num. XVIII); sed Dominus pars ejus est; et inter ipsos levitas et sacerdotes ad Sancta sanctorum ubi Cherubim et propitiatorium est, pontifex solus ingreditur? Quare reliqui sacerdotes lineis tantum utuntur vestibus, et non habent indumentum auro, hyacintho, cocco, purpura, byssoque contextum? Inferioris gradus levitae et sacerdotes plaustra et boves accipiunt: majoris ordinis gestant arcam Domini humeris suis. Si tollis ordinem Tabernaculi, Templi, Ecclesiae, si omnes qui a dextris sunt, unum, ut vulgo dicitur, encoma ad militiam, probat, nequidquam episcopi, frustra presbyteri, sine causa diaconi sunt. Quid perseverant virgines? [ Al. cur] quid laborant viduae? cur maritatae se continent? Peccemus omnes, et post poenitentiam idem erimus quod Apostoli sunt. 35. Epilogus disputationis. Excepto Deo omnis creatura sub vitio est. --Verum jam cepimus terram prospectare de pelago, et post montes gurgitum, et [ Al. spumeos] spumosos fluctus, et navim, vel in sublime subrectam, vel in ima praecipitem, paulatim fessis et languentibus portus aperitur. 379 Diximus de nuptis, viduis, virginibus. Viduitati virginitatem, viduitatem praetulimus matrimonio. Exposita est περικοπὴ Apostoli, de hujuscemodi quaestionibus disputantis, singulis oppositionibus responsum est. Saecularis quoque litteratura venit in medium, quae virgines fuerint, quae univirae, et e contrario quas interdum habeat molestias vinculum conjugale. Transivimus ad secundam partitionem, in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt, deinde posse peccare. Et docuimus, quod, excepto Deo, omnis creatura sub vitio sit, non quod universi peccaverint, sed quod peccare possint, et similium ruina, stantium metus sit. Tertio venimus ad jejunia, et quia adversarii duplex propositio fuerat, vel ad philosophos, vel ad divinarum Scripturarum provocantis exempla, nos quoque ad utramque respondimus. Quarta, id est extrema divisio, oves et haedos, dexteram, et sinistram, justos et peccatores, in duos ordines distribuerat, volens ostendere, nullam inter justum et justum, peccatorem et peccatorem esse distantiam. Et ut hoc probaret, infinita de Scripturis exempla congesserat, quasi suo sensui congruentia, cui nos quaestioni, et argumentis, et exemplis respondimus Scripturarum, veteremque Zenonis sententiam, tam communi sensu, quam divina lectione contrivimus. 36 Multos discipulos habuit Jovinianus. Doctrina voluptatis quid proficit. --Nunc restat ut Epicurum nostrum, [ Al. sudantem] subantem in hortulis suis inter adolescentulos et mulierculas, alloquamur. Favent tibi crassi, nitidi, dealbati. Adde, si vis, juxta Socraticam irrisionem, omnes sues, et canes, et quia carnem amas, vultures quoque, [ Al. aquilas] aquilae, accipitres, et bubones. Numquam nos (Vide in Cap. IX. Eccles. Comm.) Aristippi multitudo terrebit. Quoscumque formosos, quoscumque calamistratos, quos crine composito, quos rubentibus buccis videro, de tuo armento sunt, immo inter tuos sues grunniunt. De nostro grege tristes, pallidi, sordidati, et quasi peregrini hujus saeculi, licet sermone taceant, habitu 380 loquuntur et gestu: Hei mihi quia peregrinatio mea prolongata est! habitavi cum habitationibus Cedar (Ps. CXIX, 5), videlicet in tenebris hujus mundi, quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ne glorieris, quod multos discipulos habeas. Filius Dei docuit in Judaea, et duodecim tantum illum apostoli sequebantur. Torcular, inquit, calcavi solus, et de gentibus vir non est mecum (Isai. LXIII, 3). Ille in passione solus remansit, et Petri quoque erga eum trepidavit constantia: Pharisaeorum autem doctrinae, omnis populus applaudebat, dicens: Crucifige, crucifige talem. Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 6. Ibid. 15), id est, vitia sequimur, non virtutes: Epicurum, non Christum: Jovinianum, non Apostolum Paulum. Quod multi acquiescunt sententiae tuae, indicium voluptatis est: non enim tam te loquentem probant, quam suis favent vitiis. In circulis platearum quotidie fictus hariolus stultorum nates verberat, et obtorto fuste dentes mordentium quatit, nec tamen deest qui semper possit induci? et pro magna sapientia [ Al. deputa] deputas, si plures porci post te currant, quos gehennae succidiae nutrias? Post praeconium tuum, et balneas, quae viros pariter et feminas lavant, omnis impatientia quae ardentem prius libidinem, quasi verecundiae vestibus [ Al. tegebat] protegebat, nudata est, et exposita: quae ante in occulto erant, nunc in propatulo sunt. Ostendisti tales discipulos, non fecisti. Hoc profecit doctrina tua, ut peccata nec poenitentiam quidem habeant. Virgines tuae quas prudentissimo consilio, quod nemo umquam legerat, nec audierat, de Apostolo docuisti, Melius est nubere quam uri, occultos adulteros in apertos verterunt maritos. Non suasit hoc Apostolus, non electionis vas. Virgilianum consilium est: Conjugium vocat, hoc praetexit nomine culpam. (Aeneid. l. IV).
37. Basilides magister luxuriae. Semper pseudoprophetae dulcia promittunt. Verba Joviniani. --Quadringenti ferme anni sunt, quod Christi praedicatio fulget in mundo. Ex quo innumerabiles haereses tunicam illius consciderunt, universus pene error 381 de Chaldaeo et Syro, et Graeco sermone processerat. Basilides magister luxuriae et turpissimorum complexuum, post tot annos ita in Jovinianum, quasi in Euphorbum transformatus est, ut Latina quoque lingua haberet haeresim suam. Nulla ne fuit alia in toto orbe provincia, quae reciperet praeconium voluptatis, in quam coluber tortuosus irreperet, nisi quam Petri doctrina super petram fundaverat Christum. Vexillum crucis et praedicationis austeritas, idolorum templa destruxerat: e regione luxuria penis, ventris et gutturis, subvertere nititur fortitudinem crucis. Unde per Isaiam loquitur Deus: Populus meus, qui vos beatificant, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum conturbant (Isai. III, 14). Necnon per Jeremiam: Fugite de medio Babylonis, et servate unusquisque animam suam, et nolite credere pseudoprophetis, qui dicunt, pax pax, et non est pax: qui semper ingeminant, Templum Domini, Templum Domini (Jerem. LI, 6). Prophetae tui viderunt tibi falsa et insipientia, non aperuerunt iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent; qui devorant plebem [ Al. Deum] Dei, ut cibum panis, Deum non invocaverunt. Jeremias captivitatem nuntians, lapidatus a populo. Ananias filius Azur frangebat ad praesens ligneas torques, et in futurum ferreas praeparabat. Semper pseudoprophetae dulcia pollicentur, et ad modicum placent. Amara est veritas, et qui eam praedicant, replentur amaritudine. In azymis enim veritatis et sinceritatis, Domini Pascha celebratur, et cum amaritudinibus comeditur (Exod. XII). Egregia sane vox et quam audiat sponsa Christi, inter virgines, et viduas, et caelibes (unde et ipsum nomen inditum est, quod coelo digni sint, qui coitu careant). « Raro jejunate, crebrius nubite. Non enim potestis implere opera nuptiarum, nisi mulsum, et carnes, et nucleum sumpseritis. Viribus opus est ad libidinem. Cito caro consumpta marcescit 382. Nolite timere fornicationem. Qui semel in Christo baptizatus est, cadere non potest: habet enim, ad despumandas libidines, solatia nuptiarum. Quod et si cecideritis, redintegrabit vos poenitentia, et qui in baptismate fuistis hypocritae, eritis in poenitentia solidae fidei. Neque turbemini, putantes inter justum et poenitentem aliquid interesse, et humiliorem gradum dare quidem veniam, sed coronam tollere. Una est enim retributio. Qui ad dexteram steterit, introibit in regna coelorum. » His consiliis subulci tui, pastoribus nostris ditiores sunt, et hirci plurimas secum capras trahunt. Equi insanientes in feminas facti sunt (Jerem. V, 8), statim, ut mulieres viderint, adhinniunt, et impatientiam suam, proh nefas! Scripturarum solantur exemplis. Sed et ipsae mulierculae miserae et non miserabiles, praeceptoris sui verba cantantes, Quid enim nisi semen requirit Deus? non solum pudicitiam, sed etiam verecundiam perdiderunt, majorique procacitate defendunt libidinem, quam exercent. Habes praeterea in exercitu plures succenturiatos, habes scurras et velites in praesidiis, crassos, comptos, nitidos, clamatores, qui te pugnis calcibusque defendant. Tibi cedunt de via nobiles, tibi osculantur divites caput. Nisi enim tu venisses, ebrii atque ructantes paradisum intrare non poterant. Macte virtute, immo vitiis, habes in castris tuis et Amazones (Vide Commentar. in Cap. XVI. Jerem.) exerta mamma, et nudo brachio et genu, venientes contra se viros ad pugnam libidinum provocantes. Et quia opulentus paterfamilias es, in aviariis tuis non turtures, sed upupae (Et Com. in Cap. V. Zachar.) nutriuntur, quae tota foetidae voluptatis lustra circumvolent. Me carpe, me disjice, objice crimina quae volueris, argue luxuriae et deliciarum. Magis me amabis, si talis fuero, ero enim de armento tuo. 38. Romam alloquitur. --Sed ad te loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam, Christi confessione 383 delesti. Urbs potens, urbs orbis domina, urbs Apostoli voce laudata (Rom. I), interpretare vocabulum tuum. Roma aut fortitudinis nomen est apud Graecos, aut sublimitatis juxta Hebraeos. Serva quod diceris, virtus te excelsam faciat, non voluptas humilem. Maledictionem quam tibi Salvator in Apocalypsi (Cap. XVII et XVIII) comminatus est, potes effugere per poenitentiam, habens exemplum Ninivitarum 384. Cave Joviniani nomen, quod de ( Jove ) idolo derivatum est. Squalet Capitolium, templa Jovis et caeremoniae conciderunt. Cur vocabulum ejus, et vitia apud te vigeant? Adhuc sub regibus, et sub Numa Pompilio facilius majores tui Pythagorae continentiam, quam sub consulibus Epicuri luxuriam susceperunt.