Adversus Arium

This is the stable version, checked on 23 Novembris 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Adversus Arium
Saeculo V

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


MarVic.AdvAri 8 Marius Victorinusc.285-c.365 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS. I. In primo sermone hujus operis, et multa et fortiora quaedam etiam horum, o amice Candide, proposita atque tractata abs te sunt; quae quanquam ut oportuit dissoluta sunt, tamen idcirco ista ex eorum epistolis audire voluimus; ut dum haec omni refutatione convincimus, illa quoque ex istorum refutatione vincamus. Et primum definiendae sunt Arii Eusebiique sententiae, in quo nobis consentiant, in quibus discrepent, in quibus ipsi sibi videantur adversi. Arius ait, quoniam filius non est ingenitus. Item Eusebius, hoc idem quod duo non sint ingenita. Nobis quoque ista sententia est. Arius, filius, inquit, pars ingeniti non est, neque est ex aliquo subjecto: haec duo et Eusebius. Et adjicit: neque unum in duo divisum; id est autem, filium partem ingeniti non esse. Sed Eusebius: Neque pars, neque effluentia, inquit, est. Hoc nos consimiliter negamus: nam neque pars patris filius, neque effluentia quae manando inde, minus fecerit unde manarit. Jam vero ex non subjecto esse ferre non possumus: non quod nos ex aliquo subjecto esse dicamus, sed quod a patre ut filium. Arius, voluntate, inquit, Dei subsistit filius ante tempora et aeones. Idem et Eusebius: Nos ante omnes aeones, et ante omnia tempora; sed genitum dicimus, non factum, non creatum, non fundatum. Arius dicit: Filium factum, scilicet plenum Deum, unigenitum, immutabilem, qui antequam crearetur non fuerit, propterea quod non sit ingenitus. Haec eadem Eusebius, adjiciens, quod filius omnia facienti sit similis: nos contra, non enim similem, sed eumdem dicimus, quippe ex eadem substantia. Praeterea addit Eusebius, principium filii sciri nec ab homine posse, neque ab aliqua superiore vel potentia, vel excogitatione, et audet tamen dicere, figmentum esse filium, voluntate et sententia patris subsistere, non ex aliquo existenti. Istud non est principium filii dicere: si enim dicit hoc, ex non existentibus est, non est patris neque pars, neque effluentia. Non solum principia novit, sed et τοῦς λόγους principiorum. Si autem non, quae audacia est dicere: Hoc Deus, hoc Christus est: hoc pater, hoc filius? Nos autem dicimus, patrem ut patrem, filium ut filium.

II. Et primum ut ille versiculis quinque quod asserebat, docuisse se credidit, filium factum esse, non natum; sic nos filium natum primum sacra omni lectione docebimus. Deinde id ipsum, hoc est, substantialiter filium, permittente Dei spiritu, ut possumus asseremus. Atque ex hoc primum sumatur exordium. Paulus ad Ephesios (Ephes. III, 14-21): Hujus rei gratia flecto genua mea ad patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute confortari per spiritum suum in interiore homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, et altitudo et profundum: scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Christo Jesu, et ἐκκλησίᾳ, in omnes generationes saeculorum. Quid ex his apparet possibile esse cognoscere Deum et Dei filium: et quomodo pater, quomodo filius? Est autem et illud in Evangelio secundum Joannem (Joan. I, 18): Deum nullus vidit unquam: unigenitus filius qui est in gremio patris, ille exposuit. Possibile igitur dicere de Deo, et idcirco et de filio. Quis enim de patre exposuit? filius. Quis iste? qui est in gremio. Non solum igitur processit, sed et in gremio semper est filius, sufficiens doctor de patre. Quid enarravit? quomodo Deus. Et Judaei ante et ethnici enarraverunt: quid ergo enarravit? patrem Deum, se autem filium, et quod ex eadem substantia, et quod a patre exierit. Dicit enim (Joan. VIII, 19): Neque me nostis, neque patrem meum. Si enim me nossetis, nossetis et patrem meum. Hoc nunquam diceret, nossetis, nisi filius, et filius substantialiter: Si me nossetis, nossetis et patrem. Figmentum enim si esset, non ex ipso pater nosceretur, sed potentia Dei et divinitas, ut Paulus dixit: (Rom. I, 20). Mirabilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta noscuntur: aeterna quoque ejus virtus ac divinitas. Et Spiritus sanctus exposuit de Christo, sicuti dicit Salvator in Evangelio secundum Joannem (Joan. XVI, 16): Spiritus sanctus quem mittet Pater in meo nomine, ipse vos docebit omnia. Si igitur sic sunt ista, didicimus et patrem et filium et in sanctis scripturis, et a spiritu quem doctorem habet fide sanctus vir. III. Dicamus igitur scripturas, et primum secundum Joannem: dicit enim (Joan. I, 1), quomodo λόγος et in principio erat, et circa Deum erat, et quomodo Deus erat λόγος. Numquid de alio dicit λόγου; omnino de filio. Quid ergo λόγος, si ex nullo est subjecto? quomodo λόγος potentiam habet, ut per ipsum creentur omnia, ipse qui sit ex nullo subjecto? Impossibile enim, semen esse omnium quae sunt, quod ex nihilo factum est. Deinde si in principio erat, quomodo principium: secundum quod principium est, sine principio est: qui erat in principio, erat semper. Quae igitur audacia? quae blasphemia? Non erat aliquando, dicere, toties Joanne dicente: Erat λόγος in principio, erat ad Deum, erat Deus λόγος ipse? Erat hic in principio ad Deum. Licet enim erat praeteriti temporis significationem habeat, frequenter non sine principio; sed hic sine principio accipiendum, quoniam dixit: In principio erat. Quod et vos significatis ante tempora, ante aeonas dicentes (Ibid. 3): Omnia, dicit, per ipsum facta sunt, et sine illo effectum est nihil. Etenim sine λόγῳ quid est, quod non ut sit accipiat? Solus enim λόγός, secundum quod λόγος, est et sibi et aliis ipsum quod est, ipse praestet omnibus quae sunt. Et idcirco aequalis quidem patri. Causa enim principalis et sibi et aliis causa est, potentia, et substantia. Causa exsistens. Prae causa autem pater. Unde filius distabit hoc, quod movetur et operatur in manifestationem, propter magnam divinitatem nobis incognosibiliter operante patre. Supra enim beatitudinem est pater et idcirco ipsum requiescere. Operari enim etiam, si imperfectionem operatur, in molestia motus: ista beatitudo est, secundum quod est operari perfecta. IV. Audi igitur et aliud. Quod est esse, pater est: quod est operari, λόγος· et prius est quod est esse; secundum, quod est operari. Habet quidem ipsum quod est esse, intus insitam operationem: si enim motu, hoc est, operatione, quae vita aut qui intellectus est: ergo non est solum esse, sed ipsum quod primum est esse, propter quod est ei quiescere solum ipsum esse: est isto modo et quod est operari, quod est secundum, quoniam non intus, sed cum foris operatur, operari dicitur. Apparente enim operatione, et est et nominatur operatio, et ut generatio sui ipsius et aestimatur et est: sic igitur id ipsum quod est operari, et ipsum esse habet, magis autem non habet: ipsum enim operari esse est; simul enim et simplex, et esse et operari, eorum quae supra sunt natura est declarans et sortita: secundum quod est requiescere, ipsum esse et substantiam; secundum autem quod est in motu esse, actionem, operationem: hoc autem quod est in motu esse, declaratio est ejus quod est esse secundum actionem. Et idcirco (Ibid. 9) erat lumen quod est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum. Λόγος ergo lumen est quod est verum; et idcirco (Ibid. 3, 4) quod est factum, in ipso vita est, et vita lumen hominum: et ipse λόγος, lumen verum (Ibid., 19) in mundo erat, et mundus per ipsum factus est; qui filius est Dei, de quo dicit (Ibid. 18): Deum nemo vidit unquam: unigenitus filius qui est in gremio patris, ipse enarravit de λόγῳ. V. Omnia supra dixit et conjunxit de filio, nullum alium filium declarans, quam τὸν λόγον. Erat igitur filius ad Deum, et in principio erat, et ipse Deus erat, et per ipsum omnia facta sunt, et ipse est unigenitus: et veluti prodiens quidem a patre, ad patrem erat propter hoc quod est operari; propter vero quod est esse in gremio patris existens, enarravit de patre, declaratio patris effectus secundum quod est operari. Quod maxime λόγος est ipse filius, ipse lumen, ipse vita. Quod Deus est filius, sic dicit Joannes (Ibid. I): Et Deus erat λόγος. Et rursus: (Joan. III, 13): Nullus ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Quod vita est filius (Ibid. 15): Ut qui credit in ipsum non pereat. Et rursus (Ibid.): Sed habeat spem, vitam aeternam. Quod filius (Ibid. 16): Unde filium suum unigenitum tradidit. Filium dixit, et suum, et unigenitum. Quid amplius ad verum filium? Quod ipse vita: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quod ipse filius Christus est (Ibid. 17): Non enim misit Deus filium, ut judicet mundum, sed ut salvet mundum. Quod lumen, de ipso dicit (Ibid. 19): Quoniam lumen venit in mundum. Joannes non erat verum lumen, et idcirco dicit (Joan. I, 20): Num sum Christus, sed quod missus sum. Missus est ergo Joannes. Christus autem filius (Joan. III, 31), qui desuper venit, supra omnes est. Et rursus: De coelo veniens. Dicitur quidem quod sit missus a Deo; ut (Ibid. 17) filium enim misit Deus. Sed ista duo, et veniens, et misit, et filium in patre, et patrem in filio esse significant; quoniam Christus vita Samaritidi dicit (Joan. IV, 10): Tu ab eo peteres, et tibi daret aquam viventem. Et rursus (Ibid. 13, 14): Omnis qui biberit ex aqua ista, iterum sitiet: qui autem biberit ex ista aqua quam ego dabo ipsi, non sitiet in omni saeculo: sed aqua quam ipsi dabo, efficietur in ipso fons atque scatentis in vitam aeternam. Quod Christus Salvator (Ibid. 42): Et scimus, quoniam iste est Salvator mundi. Quod filius Dei est (Joan. V, 17): Pater meus usque nunc operatur. Quis hoc dicit? Christus. Quae blasphemia ipsius, patrem dicere qui non sit pater? quae ira Judaeorum (Ibid. 18) audientium patrem Deum, et irascentium in eum, qui dixit, quod filius esset Dei, cum non esset filius Dei: si enim non fuisset, non diceret. Sed dixit, et Dei cultor dixit; veritate igitur dixit, et idcirco incredulitas Judaeorum punitur. VI. Post ista, omnis responsio ad Judaeos, et filium Christum, et patrem Deum declarat (Ibid. 19-21): Quae facit pater, et ego facio: non facit filius a semetipso, nisi viderit patrem facientem: pater enim amat filium: suscitat pater a mortuis, suscitat et filius. (Ibid. 26): Habet pater vitam in semetipso, habet et filius. Et omnio deinde. Quod λόγος filius, et filius Christus (Ibid. 38): Et λόγον ejus non habebitis in vobis manentem, quoniam quem misit ille, ipsi vos non creditis. Quod filius (Joan. VI, 32): Pater meus dat vobis panem de coelo verum. Quod Christus non ab homine homo (Ibid. 33): Panis enim ex Deo est, qui descendit de coelo. Quod vita: Et vitam dans mundo. Et postea dicit (Ibid. 35): Ego sum panis vitae. Quod ex Deo (Ibid. 46): Non vidit patrem aliquis, nisi qui est a patre. Quod pater et filius alius in alio (Ibid. 58): Sicuti misit me vivens pater. Si vita filius, vivens pater, filius in patre: sicuti enim quale prius est, deinde qualitas; sic vivens primus Deus, sic vita. Qui enim genuit vitam, vivens est: vivit vita a vivente patre. Non enim ante vita, et sic Deus vivens, sed Deus vivens prior. Sic vita, et sic vivens vita. Et idcirco deinde dicit (Ibid.): Et ego vivo propter patrem. Ergo et pater in ipso. Quod et panis est, et vita (Ibid.): Et qui accipit me, ille vivet propter me (Ibid. 59). Hic est panis de coelo descendens: Non sicuti patres vestri manducaverunt, et mortui sunt, manducans istum panem vivet in omne saeculum. VII. Numquid homo ista dicit de semetipso, qui sit solum homo? si enim homo ista dicit, blasphemat, et (Joan. IX, 31) peccantes Deus non audit. Sedenim dicit Christus quod audiat illum Deus: Non ergo peccator, neque homo. Et dictum est (Psal. CVII, 3): Vana spes in hominem. Et dicitur (Psal. XIX, 8): Nos vero in Deum nostrum speramus. Christus ergo Deus, non ab alia substantia (Joan. VI, 58): Vivens pater, et ego vivo propter patrem. Et (Joan. VI, 35, 48): Panis vitae sum ego (Ibid. 59): qui istum manducat, vivet in saeculum. Cuncta ista unam substantiam significant: Et idcirco dicit Jesus quod desuper est, qui dicit ista (Ibid. 63): Si igitur videritis filium hominis ascendentem ubi fuit prius? Quod spiritus Deus est, dictum est (Joan. IV, 24): Spiritus Deus est. Et quod filius spiritus est vivificans, quod ista fides sit perfecta in Christum, dicit Petrus (Joan. VI, 69, 70): Verbum vitae aeternae habes: et nos credimus in te, Domine, quoniam tu es Christus filius Dei. Quid est verbum vitae aeternae? quoniam si quis te audit, vivet in aeternum. Quod a Deo (Joan. VII, 29): Ego scio ipsum, quod ab ipso sum. Quod substantia patris Christus (Joan. XIV, 10, 11): Ego in patre, et pater in me. Hoc non per dignitatem solum, sed per substantiam. Si enim per dignitatem solum, quomodo ipse dicit (Ibid. 28): Pater meus major me est: et pater mittat, mittatur filius? Rursus autem datur filio a patre dignitas: Secundum hoc igitur pater in filio. Numquid et filius dat dignitatem patri, non habenti substantiam? Igitur et pater in filio, et filius in patre. VIII. Sed ista. Et iterum quod ipse Christus, qui filius patris, et ipse est Spiritus sanctus (Joan. VII, 37, 38): Jesus stabat, et clamabat: Si quis est qui sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, quemadmodum dixit scriptura, flumina ex ventre ipsius manant aquae viventis. Est illud quidem dictum de illo qui accipit spiritum; qui accipiens spiritum efficitur venter, effundens flumina aquae viventis. Dat autem hunc spiritum Christus; dat et aquam viventem, ut ipse dicit, scriptura de spiritu dixit istud. Venter igitur qui accipit spiritum, et ipse spiritus venter, a quo manant flumina aquae viventis: sicut scriptura dicit (Ibid. 39): Hoc autem dixit de spiritu quem futuri erant accipere credentes in ipsum: nondum enim spiritus erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Sed rursum iterum flumina spiritus, venter autem ex quo flumina Jesus; Jesus enim est spiritus. Jam ergo Jesus venter de quo flumina spiritus. Sicuti enim a gremio patris, et in gremio filius; sic a ventre filii spiritus; ὁμοούσιον ergo tres; et idcirco in omnibus unus Deus. Quod non sit ex mundo (Joan. VIII, 3): Ego sum lumen mundi; propter ipsum enim vivit mundus, ac vivet quamdiu obedierit ei. Quod omnes tres spiritus, jam dixit (Joan. IV, 24): Deus spiritus est. Et dicentibus quibusdam (Joan. VIII, 19): Ubi est pater tuus? dixit: Neque me nostis, neque patrem meum: Si me sciretis, scire possetis et patrem meum. Spiritus autem sanctus Spiritus manifeste; ista autem omnia et pater, et ex patre: ὁμοούσιον ergo. Non enim spiritus ut alii: illi enim a Deo, non ex Deo: ὁμοούσιον igitur ista tria. Quod filius verus (Joan. XVI, 27, 28): Ego enim ex Deo exivi, ut ex gremio patris, et advenio in mundum. Quod antequam in carne esset, erat Christus (Joan. VIII, 56, 58): Abraham, pater vester, laetabatur ut videret diem meum: et vidit et gavisus est. Et rursus: Ante Abraham ego sum. Quod non homo (Joan. IX, 5): Cum sum in mundo, lumen sum mundi. Quis autem dedit caeco visum? homo? impossibile: et ego, quod filius Dei (Joan., IX, 35-37): Tu credis in filium Dei? Respondit ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Dixit ipsi Jesus: Et vidisti eum, e t qui loquitur tecum, ipse est. Quod ex eadem substantia et potentia (Joan. X, 30): Ego et pater unum sumus. Et rursus (Joan. XIV, 10, 11): Pater in me, et ego in ipso. IX. Unde dictum in Paulo (Philipp. II, 6): Qui in forma Dei existens, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo. Ista igitur significant et unam esse substantiam, et unam potentiam. Quomodo enim, Ego et pater unum sumus? et quomodo, Pater in me, et ego in patre, si non a patre substantiam habuisset et potentiam, genitus de toto totus? et quomodo, Non rapinam arbitratus est, aequalem esse patri? Non enim dixit: Non arbitratus est aequalem esse, sed, Non arbitratus esse rapinam. Vult ergo inferior esse, non volens rapinam arbitrari aequalem esse. In istis enim arbitrari est, aut non arbitrari rapinam esse aequalem, quae sunt aequalia. Sed putavimus aequalem, secundum potentiam dictum esse. Primum non est illud Arii dogma, quod major est pater dignitate, potentia, claritate, divinitate, actione: aequalia enim dixit: et si secundum istud aequalia, impossibile secundum istud aequalia esse, si non et substantia eadem, Dei enim eadem ipsa est et potentia, et substantia, et divinitas, et actio: Omnia enim unum, et unum simplex. Huc accedit, si ab alia substantia erat filius, et si maxime ex nihilo; quae illa substantia recipere valens istas divinitates et potentias? aequalitas aequali connectitur, et simile simili. Aequalis igitur filius et pater, et propterea et filius in patre, et pater in filio, et ambo unum. X. Sed ista nunc. At vero illa Joannis videamus. Ipse Salvator dicit (Joan. XI, 25): Ego sum resurrectio, quoniam ipse vita: Quis autem iste? Martha dicit (Ibid. 27): Quoniam tu es Christus filius Dei, qui in mundum venisti. Quod non sic filius, quemadmodum nos: Nos enim adoptione filii, ille natura. Etiam quadam adoptione filius et Christus, sed secundum carnem (Ps. II, 7): Ego hodie genui te. Si enim istud, solum hominem filium habet: sed (Joan. VIII, 58) Ante Abraham ego sum, dicens quod natura filius erat primum, declaravit. Non igitur Photinianum dogma verum. Deinde nos non gentes solum, sed et qui dispersi sunt filii. Dei igitur filius Christus; filii et nos: sed nos per adoptionem, nos per Jesum Christum, nos ut filii dispersi: num et Christus sic filius? Natura igitur Jesus filius, nos adoptione filii. Quod natura filius, et ipse dicit saepe (Joan. XI, 41): Pater gratias tibi ago quod me audisti. Et (Joan. XII, 27): Pater, salva me ex ista hora. Et rursus (Joan. XVI, 28): Ego ex ore patris processi. Ista non, ut nos dicimus, secundum patrem Deum dicta sunt: Non enim mendax Deus, nec impius, filium se dicens, et patrem Deum qui omnino non esset: sed propter corpus passionem induxit, ut implerentur omnia in mysterio. Quod et antequam in corpore, fuit Christus (Joan. XII, 28): Et glorificavi, et rursum glorifico: in mysterio enim in carne humiliavit semetipsum. Ergo ante istud et post istud glorificatus est Jesus. Quod propter mysterium et timens inducitur, et postulans aliqua (Ibid. 30): Non propter me venit haec vox, sed propter vos. Eadem similiter ista facio, non propter me, sed propter vos. XI. Quod filius hominis ipse Christus, lumen in mundo filius Dei est (Ibid. 34, 35): Nos audivimus a lege, quoniam Christus manet in aeternum: et quomodo dicis tu, quod filium hominis oportet altificari? Quis est filius hominis. Dixit ipsis Jesus: Adhuc paululum tempus lumen in vobis est. Et deinde (Ibid. 36): Quamdiu lumen habetis, credetis in lumen, ut filii luminis efficiamini. Quod ὁμοούσιος Deo (Joan., XIV, 6, 7): Ego sum via, et veritas et vita. Nullus venit ad patrem, si non per me. Si cognovistis me, et patrem meum cognoscetis: et amodo cognoscitis ipsum, et vidistis ipsum. Et rursum ad Philippum (Ibid. 9, 10): Qui vidit me, vidit et patrem. Non credis quod ego in patre, et pater in me est? Et rursus ista et talia, in quibus manifestum est, quod et pater est juxta quod est, et filius est juxta quod est, et idcirco duo sunt. Sed quoniam et pater in filio, et filius in patre, ὁμοούσιοι. Non oportet igitur dicere duae personae, una substantia; sed duo pater et filius, ex una substantia; dante patre a sua substantia filio substantiam in hoc in quo genuit filium et ex ὁμοούσιοι ambo. Quod ipse facit, et faciet omnia, quoniam ego a patre (Ibid. 13): Et quod resurgitis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur pater in me. Quod paracletus et Christus (Ibid. 15, 16): Si me dilexeritis, et mandata mea custodieritis: et ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum. Quis autem est alius paracletus (Ibid. 17): Spiritus veritatis, quem mundus videre non potest: quod eum non videt. Alium autem paracletum, id est, Christum viderunt; quod in carne, non crediderunt in ipsum. Quod potentia Christi sit paracletus (Ibid.): Vos autem cognoscitis ipsum, quoniam apud vos manet. Ergo dedit ipsum ipsis Christus, dixit enim: Manet in vobis, et in vobis est. XII. Ex his quid apparet? Si Deus spiritus, et Jesus spiritus, et sanctus Spiritus, spiritus, ex una substantia tria; ὁμοούσια ergo tria. Quod a Christo Spiritus sanctus, sicut Christus a Deo, et idcirco unum tria (Ibid. 18): Non vos relinquam orphanos, veniam ad vos. Et rursus dicit (Joan. XIV, 20): Illa die cognoscetis, quoniam ego in patre meo, et vos in me, et ego in vobis: Secundum spiritum ista: Quod a filio paracletus (Ibid. 26): Paracletus autem sanctus Spiritus, quem pater mittet in nomine meo, ille vos docebit omnia quae ego dixero. Manifestum ex his, quod in Christo Deus, et in sancto Spiritu Christus, primum paracletus Christus, paracletus sanctus Spiritus. Deinde misit Christus Deus: quae locutus est Christus, ipsa loquitur sanctus Spiritus. Sed Christus locutus est in parabolis, et fecit signa: ergo in occulto omnia, quod ipse in carne erat; sicut ipse intus, sic et verum intus in parabolis et signis. Spiritus autem sanctus docet omnia: et enim Spiritus sanctus loquitur spiritui hominum; ipsum quod est loquitur, et quod est loquitur in nulla figura: Et ideo ipse docebit vos. Et quae loquitur? Quaecumque dixero, dixit Christus. Dixero, de futuro est. De quo futuro? Non eo quod nunc, sed eo quod est post ascendere ad patrem. Et si iste paracletus veniens a Deo in nomine Christi, illa docet quae dicit Jesus: ipse ergo Jesus, an ipse alter Jesus? an ipso altero paracleto, hoc est, Spiritu sancto inest Jesus, sicut in ipso Deus? Ista hac serie tribus existentibus, et unum sunt tria, et ὁμοούσιον: quippe dicente Christo (Joan. XIV, 28): Eo et venio ad vos: a Deo alius dabitur vobis paracletus, qui quaecumque habet, a me habet, et quaecumque habet pater, tradidit mihi omnia. Etenim omne mysterium hoc est, pater inoperans operatio, filius operans operatio, id est quod est regenerare: sanctus autem Spiritus operans operatio in quod est regenerare. XIII. Sed ista quidem et in aliis dicta. Quod λόγος, hoc est, Jesus vel Christus, aequalis est patris, et inferior (Ibid.): Eo ad patrem, quoniam pater major est me. Item dicit Paulus (Philipp. II, 6): Non rapinam arbitratus est se aequalem esse Deo. Et id quod dictum est (Joan. X, 30): Ego et pater unum sumus. Et quod operatio et pater, et filius: et quod non diceret, me major est pater, nisi fuisset aequalis: accedit etiam, si totus ex toto, et lumen ex lumine, et si omnia quae habet pater dedit filio: omnia autem sunt et substantia, et potestas, et dignitas, aequalis patri, sed major pater: quod ipse dedit ipsi omnia, et causa est ipsi filio ut sit, ut isto modo sit. Ad hoc autem major, quod actio inactuosa: beatior enim quo sine molestia, et impassibilis, et fons omnium quae sunt, requiescens, a se perfecta; et nullius egens: filius autem ut esset, accepit, et in id quod est agere, ab actione procedens, in perfectionem veniens, motu efficitur plenitudo. Sed quoniam in ipso, et in ipsum, et per ipsum gignuntur omnia; semper plenitudo, et semper receptaculum est, qua ratione et impassibilis et passibilis. Ergo aequalis et inaequalis: Major igitur pater. Quod paracletus a Deo, et a Christo (Joan. XV, 26): Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a patre, Spiritum veritatis, qui a patre adveniet. Quod duplex potentia τοῦ λόγου ad Deum: una in manifesto, Christus in carne: alia in occulto, Spiritus sanctus. In praesentia ergo cum erat λόγος, hoc est Christus, non poterat venire λόγος in occulto, hoc est, Spiritus sanctus (Joan. XVI, 7): Etenim si non discedo, paracletus non veniet ad vos. Duo ergo et isti, ex alio alius, ex filio Spiritus sanctus, sicuti ex Deo filius conrationaliter, et Spiritus sanctus ex patre. Quod omnia tria unum, pater non silens silentiam, sed vox in silentio, filius jam vox; paracletus vox vocis (Ibid. 13, 14): Cum venerit Spiritus veritatis, praeibit vobis in veritate omni: non autem verum dicit a semet: Christus enim veritas: sed quaecumque audiet, loquetur, et ventura dicet vobis: Ille me honorabit, quoniam ex meo accipiet, et nuntiabit vobis. Deinde adjungit (Ibid. 15): Omnia quae habet pater, mea sunt. Dicit ergo: ex meo accipiet, quod una motio, hoc est, actio agens Christus est, et Spiritus sanctus: et primum est vivere, et ab ipso quod est vivere, intelligere: vivere quidem Christus, intelligere Spiritus: ergo Spiritus a Christo accipit, ipse Christus a patre, et idcirco et Spiritus a patre. XIV. Omnia igitur unum, sed a patre. Quod Christus et a patre processit, hoc est, quod Deus ipsum misit, hoc est, a Deo processit, dicit enim (Ibid. 27, 28): Quoniam ego a Deo processi: processi a patre: Cognoscendum quod et dixit: et exivi. Sed quod a Deo praeposuit, a Deo processi: quod significat, quod Deus ipsum misit. Credite igitur hoc primum, quoniam ego a Deo exivi. Quod autem a Deo, et ut quis? Ab illo Deo qui pater meus est: Exivi igitur a patre, et veni in mundum. Hujus orationis naturalis ordo iste est: Processi a patre, exivi a Deo, veni in mundum. Sed effectus et locutionis ordo ab hominibus: quoniam vos dilexistis me et credidistis, quod a Deo exivi; hoc enim primum in fidem. Deinde autem processi de patre, exponens a superioribus cujus erat dixit, unde et ipsi dicunt (Ibid. 30): Credimus quod a patre existi. Quid autem supra dimisit Deum et patrem? non dicit enim (Joan. VIII, 16), non sum solus; quoniam pater mecum est; et non est intelligere quod pater passus est: neque enim ipse, sed homo ejus. Quod in resurrectionem carnis venit? (Joan. XVII, 1, 2) Glorifica filium, ut filius glorificet te sicut ei dedisti potestatem universae carnis, ut omne quod dedisti ipsi, det ipsi vitam aeternam. Ergo non solum homo Christus, sed Deus in homine. Quod hoc sit vitam habere, credere in Dominum et in filium ejus (Ibid. 3): Est autem aeterna vita, ut cognoscant te unum et verum Deum, et quem praemisisti Jesum Christum. Quod fuit ante mundum (Ibid. 5): Et nunc glorifica me, pater, apud te ipsum gloria, quam habui antequam mundus esset. Quod homines a Deo, non tamen ex Deo (Joan. XVII, 6, 7): Manifestavi tui nomen hominibus quos dedisti mihi. Ex isto manifestum quod non omnes tui erant, et mihi eos dedisti, et verbum tuum custodierunt: Nunc cognoverunt, quoniam omnia quae mihi dedisti, a te sunt. Et quid mirabile, si homines a Deo, si et caro, quod ipse eam formavit? Quid igitur? numquid sic et Christus? Absit. Totus hic locus hoc struit, quod homines a Deo sunt, sed non omnes. Rursus et istud, quod Christus erat ante constitutionem mundi, quod omnia tradidit pater filio, si et nomen dedit, dicit enim (Ibid. 12): Custodivi eos in nomine tuo, quos mihi dedisti. XV. Habemus ergo quod Christus habet nomen patris, et quod vita est, et habet protestatem dare vivere. Quod ipse vita est, et pater vita, dictum est (Joan. VI, 58): Misit me pater vivens. Et haec est substantia Dei et Christi, ὁμοούσιοι ergo. Deinde dictum est, lumen Christus, et Deus verum lumen: ista enim ad intelligentiam: num aliud est Spiritus sanctus? Nihil. Quod deinde lumen, non substantia: sic ergo ὁμοούσια. Et omnia quae habet Deus, habet filius, ὁμοούσια ergo. Sed de isto posterius. Quod natus est (Joan. XVIII, 11): In istud natus sum, et in istud veni in mundum, ut regnem. Quod a Christo Spiritus sanctus (Joan. XX, 21): Insufflavit Christus et dixit: Accipite Spiritum sanctum. Ista omnia secundum Evangelium Joannis. Videamus etiam et secundum Matthaeum pauca; similia enim praetereo. Quod et satanas fatetur Christum Dei esse filium, dicit enim (Matth. IV, 3, 6): Si tu es Filius Dei. Et istud ter dicit: Sed in secundo confitens de filio Dei tentavit, si ipse esset Christus, dicit enim: Filius es tu Dei, mitte te deorsum. Scriptum est enim: quod Angelis suis praecipiet de te. Confitetur; qui dicit, de te, Dei filium confitetur, et hunc confitetur. Deinde confitentur rursus daemones (Luc. IV, 41). Exibant etiam daemonia a multis, exclamantia et dicentia: Tu es filius Dei Audi, Ari, audi, Eusebi, et omnes audite, Ariani, et maxime qui dicitis ab eo quo est esse Christum: sed secundum serpentis intellectum: quoniam pater ὂν est, qui fecit Christum: Ideo ex eo quod est esse filium dicentes. Audite ergo, filium dicit Dei satanas, cui promisit regnum mundi, scit omnia quae in supernis: inde enim est. Quid enim post tertiam tentationem, quod diabolus abscessit, confessus est filium esse Dei? Quod et daemones dixerunt filium esse Dei (Marc. I, 24): Quid nobis et tibi, fili Dei, venisti? Quod non oportet dubitare de Christo (Matth. XI, 6): Beatus est qui non scandalizatur in me. Quod omnia patris filius habet (Ibid. 27): Omnia mihi tradita sunt a patre, nullus cognoscit filium nisi pater, nec patrem nisi filius cognoscit, et cui vult filius revelare. Quae causa, solum filium scire patrem, aut patrem ut cognoscat filium? nisi quod nullus habet substantiam ejus. Omnia enim quae in claritudine, et in divinitate, in potentia, in ipsa actione et cognoscunt patrem, et colunt. Sed quoniam cognoscere, hoc est, scire ipsius Dei, ipsum quod est ei esse, hoc est, substantiam ejus: idcirco nullus cognoscit Deum, nisi substantiam eamdem habens filius, et habens ab ipso. Alio enim modo nullus potuit videre, sicuti dictum est (Joan. I, 18): Unigenitus, qui est in gremio patris, ille enarravit. Quod est esse Deum? in gremio enim, et in μήτρᾳ substantiae, ὁμοούσιον, uterque, et substantia et divinitate consistens, uterque in utroque, et cognoscit uterque utrumque. XVI. Quid igitur, et tu Valentine, dicis? Processit primus αἰὼν, et volens videre patrem non potuit. In gremio patris esse filium, et semper esse Joannes dicit. Non solum ergo patrem videt, sed etiam in patre semper est. Quod est magnum peccatum adversum sanctum Spiritum dicere (Matth. XII, 31, 32): Omnis blasphemia et peccatum remittetur hominibus. Et si quis dixerit sermonem adversum filium hominis, remittetur ei: Qui autem dixerit adversum sanctum Spiritum, non remittetur ei neque in isto saeculo, neque in futuro. Primum respiciendum, quod Spiritus sanctus Dei est. Dixit enim (Ibid., 28): In spiritu Dei ego ejicio daemonia. Deinde de blasphemia et peccato quod peccarunt Judaei, sicuti dixit, quale esse in sanctum Spiritum. Primum, quod blasphemia et peccatum in Spiritum sanctum non remittetur alicui. Peccatum est, blasphemiter cum voluntate dicere. Sed istud non sufficit. Dixit secundum: etiamsi invitus aliquis dicit qualemcumque sermonem, quod non est peccatum, non relinquetur illi in omni saeculo. Si igitur sanctus Spiritus; Dei Spiritus est, et sanctus Spiritus a Dei filio omnia habet; una substantia tribus a substantia patris, ὁμοούσια: ergo tria, hoc est, simul οὐσία. Si enim patris substantia Spiritus; et filius, Spiritus, sanctus autem Spiritus, patris est Spiritus? In quo ordine ponitur sanctus Spiritus? et praecedit enim, si patris est Spiritus; et sequitur, si a filio habet quod est. Et rursus filius, secundum quod Spiritus, unus est et pater, et est in filio pater, et omnes in alternis existentes: ergo ὁμοούσιοι sunt, unam et eamdem substantiam habentes, et semper simul ὁμοούσιοι divina affectione secundum actionem subsistentiam propriam habentes. XVII. Sed ista rursus sufficiunt nobis quae dicta sunt in Evangeliis. Quod Christus Dei filius ipse Salvator dicit (Matth. XXII, 43, 46): Quomodo dicunt Christum filium David esse, et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? David ergo Dominum vocat, et quomodo filius ejus? In isto Christum et antequam esset in carne mea, et spiritum Dei esse, et Deum esse ipse haec demonstrat. Videamus igitur et Apostolum, dicit enim de Christo ad Romanos: Quoniam Deus est Christus (Rom. II, 5) in diem irae et revelationis justi judicii Dei. Sine dubio hoc de Christo: ipse enim judicabit: quoniam apud Deum τὸ μὴ ὂν nihil est. Exemplum de Genesi inducit Paulus (Rom, IV, 17): Quia patrem multarum gentium posui te ante eum cui credidisti Deo, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt tanquam sint. Quoniam Spiritus Dei Spiritus Christi, et idem Spiritus sanctus (Rom. VIII, 9): Vos vero non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis: si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ipsius. Totius mysterii virtus in baptismo est, ejus potentia in accipiendo spiritu. Hoc si ita est, dictum est: vos in spiritu estis: quem sanctus Spiritus dedit vobis. Qui iste est Spiritus, adjunxit: Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Quis est iste? Si quis autem spiritum Christi non habet. Idem ergo Dei spiritus et Christi spiritus. In quo et illud perspiciendum, quod idem est spiritus Christi, quod ipse Christus. Sequitur enim (Rom. VIII, 10): Si autem Christus in vobis ). Unde et spiritus Dei, Deus. Una igitur substantia, quia idem spiritus: sed in tribus, ὁμοούσιον igitur. Unde non similis substantia, quia idem spiritus: nec tamen idcirco passiones eaedem et in patre, quia unus spiritus: in duobus enim tantum velut passiones, quia jam progressi spiritus sunt. XVIII. Sed ista plenius postea (Rom. XI, 36): Quoniam ex ipso; et per ipsum, et in ipso omnia. Ex ipso: dicitur, ut de patre: Per ipsum: ut de Christo: In ipso, ut de Spiritu sancto. Alibi autem sic dicit: In ipso, per ipsum, ad ipsum. Quod Deus Christus (Rom. IX, 5): Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnes Deus benedictus per omnia saecula saeculorum. Ad Corinth. prima (I Cor. II, 8): Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent. Quod Christus, sicuti Deus; incomprehensibilis, aut vix comprehensibilis est, sed et quemadmodum dictum est (Ibid., 9): Quae oculus non vidit, quae auris non audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Deinde dicit, quod intelligit ista (Ibid. 11): Sicut spiritus hominis ea quae in homine, sic et ea quae Dei, spiritus Dei. Si de Christo ista dicit, his apparet, quod non est facile scire generationem filii. Nam neque νοῦς percipit Dei filium, nec modum generationis scire potest. Si autem de praesentia ejus, et istud supra oculum, supra auditum, supra νοῦν est. Si autem, ut quidam intelligunt, dicit ista de his quae praeparavit Deus diligentibus ipsum: multo magis mirabilis est generatio, et vix comprehensibilis. Si ista sic sine intellectu sunt, quid ex his queas dicere, ab his quae non sunt, esse Christum aut, aut similis substantia est Christus? Comprehensibilia et definita. At vero esse ὁμοούσιον non solum incomprehensibile, et habet contradictiones multas. Si enim ὁμοούσιος et ipse ingenitus: si ὁμοούσιος quomodo alter, quomodo alius pater, alius filius? Si ὁμοούσιος, quomodo alius passus est, alius non? Ex isto enim Patripassiani. Sed quoniam Dei voluntate inquirit omnia, et ea quae Dei, Spiritus qui in nobis inhabitat, invenietur modus divinae generationis, juxta quem et ὁμοούσιος manifestabitur, et illa exterminabuntur (I Cor. II, 12): Nos enim accepimus non mundi spiritum, sed Dei. Quod idem spiritus Deus et Christus est, et sanctus Spiritus, et idem unus spiritus (I Cor. XII, 3-6): Propter quod notum vobis facio, quod nullus in spiritu Dei dicit, anathema Jesu. Et nullus potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Divisiones autem gratiarum sunt, idem autem spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, sed idem Dominus, et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui omnia in omnibus operatur. Si igitur in spiritu nullus dicit Anathema Jesu, ipse est spiritus et Dei, et sancti Spiritus. De quo idem istud dicit: Et nullus potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Praeterea amplius istud dicit quod divisiones gratiarum a spiritu sunt, a Deo quidem gratiae, divisiones autem a spiritu; in actionem enim alia existentia Spiritus sanctus, in substantia ὁμοούσιον, quoniam Spiritus sanctus sicut et ministerium Domini: ipse etenim dividit ministeria in operatione vitae operans, et ipse in substantia sua secundum operationem vitae. In substantia autem ὁμοούσιος. Quod spiritus et operationes a Deo. Operationes autem multae, sed in omnibus idem Deus. Differt autem Deus, quod ipse facit divisiones operationum, ipse tamen in omnibus omnia operans; ipsum enim esse operationis causa cum sit, operationum divisiones facit, et ipse Deus juxta substantiam spiritus cum sit ὁμοούσιον actioni, omnia ergo tria actione ὁμοούσια et substantia ὁμοούσια. Quod omnia tria spiritus, et quod a patre Spiritus: a patre substantia. XIX. Quod Christus vita est, et quod spiritus, dictum est (Joann. XVI, 63): Spiritus autem vivificat. Et ibi rursum dicit (II Cor. III, 17): Dominus autem spiritus est. Quod Christus de Deo, non ex his quae non sunt (II Cor. IV, 4): Ut non splenderet illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. Si imago Dei Christus de Deo Christus. Imago enim imaginalis imago. Imaginalis autem Deus; imago ergo Christus. Sed imago imaginalis imago est, et quod imaginale est principale. Imago autem secunda, et aliud secundum substantiam ab eo quod imaginale. Sed non intelligimus ibi imaginem sicuti in sensibilibus. Hic enim nec substantiam intelligimus imaginem: umbra enim quaedam est in aere, aut in aqua per quoddam corporale lumen corporalis effluentiae per reflexionem figura, ipsa per semet nihil, nec proprii motus, imaginalis solum substantia, neque corpus, neque sensum, neque intelligentiam habens, et ablato aut turbato in quo figuratum est, omnino nihil et nusquam est. Alio igitur modo dicimus Christum imaginem Dei esse, primum esse, et per semet esse; et quae sit intelligens esse; et viventem dicimus imaginem, et vivefacientem, et semen omnium quae sunt: λόγος enim per quem omnia, et sine isto nihil. Sed ista omnia etiam Deo attributa sunt: ergo ὁμοούσιοι Deus et λόγος. Et quare imago Dei λόγος? Quoniam Deus in occulto, in potentia enim; λόγος autem in manifesto: actio enim; quae actio habens omnia quae sunt in potentia, vita, et cognoscentia secundum motum producit et manifestat omnia: propter quod omnia quae sunt in potentia imago est actio, unicuique eorum quae in potentia sunt speciem perficiens, et existens per semet, a nihilo enim nulla substantia. Omne enim esse inseparabilem speciem habet; magis autem ipsa species, ipsa substantia est: non quod prius sit ab eo quod est esse species, sed quod definitum facit species illud, quod est esse species. Etenim quod est esse, causa est speciei esse in eo, quod esse est. Et ideo quod est esse, pater est. Quod species, filius. Rursus quod ipsum quod est esse, praestat speciei ipsum quod est esse: esse autem speciei, imago est ejus quod est esse. Quod est juxta causam: Primum quod est esse ὁμοούσιον, ergo esse ipsis duobus, et secundum esse imago est primi esse sine tempore: primum et secundum dico juxta causam. Aliud alio ad ipsum quod est esse pater et filius. Quod autem non retrorsum causa, idcirco pater pater, et filius filius. In eo autem quod esse est, ambo simul sunt, et semper ambo, ὁμοούσιον juxta quod est esse, secundum autem quod est potentia et actione, potentia pater, actione filius. Natus igitur filius, habens in actione et potentialiter esse, sicuti potentialiter esse habet ipsum actionem esse in semetipso, quod est potentialiter esse. Ipsum autem habet, secundum intellectum accipite, non enim habet, sed ipsum est. Simplicia enim ibi omnia. Sed dixi secundum Evangelium (Joann. XVI, 15): quaecumque habet pater, eadem habet filius. Secundum istam rationem et pater in filio est, et filius in patre, et ὁμοούσιον ambo, et imago filius patris; ipsum enim esse duorum ὁμοούσιον. Quod autem alterum ab altero, imaginale et imago. Et rursus, quod alter ab altero, unum ingenitum, aliud genitum; sine tempore autem ista, quod in principio ista, et ab aeterno in aeternum. Neque igitur qui hominem dicunt Christum, neque qui ex nihilo, neque qui ex aliquo tempore nec alii hujusmodi in ista perspectione locum habent. XX. Videamus autem et istud. Dicit Moyses dictum Dei (Gen. I. 26): Faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem. Deus dicit ista, faciamus: cooperatori dicit, necessario Christo, et secundum imaginem dicit; ergo homo non imago Dei, sed secundum imaginem: solus enim Jesus imago Dei, homo autem secundum imaginem, hoc est, imago imaginis. Sed dicit secundum imaginem nostram. Ergo et pater et filius imago una. Si imago patris filius est, et ipsa imago pater, imagine ergo ὁμοούσιοι. Ipsa enim imago substantia est: unum enim est et simplex et ibi esse et operari: ita autem sunt et substantia et species. Substantia autem cum sit imago, ὁμοούσιοι pater et filius, patre existente secundum quod est esse, etiam quod est agere: filio autem existente secundum quod est agere, etiam quod est esse, unoquoque habente id quod sit, juxta quod maxime est, antiquius existente quod est esse, ab eo quod est agere. Pater autem quod est esse, et maxime pater ipsum quod est esse, cui inest et actio potentialiter. Et rursus ut juniore existente quod est agere filius, ut junior ab eo quod est esse, habens filium in eo quod est agere a primo quod est esse. Propter quod unus pater juxta quod est esse, unus filius juxta quod agere, uterque simul existens in utroque, sicut demonstratum est: ὀμοούσιοι ergo. Dicamus ergo: Faciamus hominem, et ad imaginem quid est? et quid est ad nostram? Deinde hoc quid est; et juxta similitudinem: sic enim dictum, differentiam significat et imaginis et similitudinis. Multa cum sit quaestio de quo dixerit: Faciamus hominem juxta imaginem nostram, concedendum nunc quod de anima hominis, sive de ambobus, sive enim de sola anima, nihil aliud intelligitur, nisi de anima: ipsa enim sola est juxta imaginem Dei, et juxta similitudinem. Imaginem dicimus esse Dei Christum, ipsum autem λόγον. Juxta imaginem ergo Dei animum dicimus, rationalem dicentes. Non enim λόγος anima, sed rationalis: et quod totum vita Christus: anima autem vivit, quod vita substantiam habet. Juxta imaginem ergo Dei anima: Christus autem Dei. Quid autem intelligimus hoc, juxta similitudinem? Quemadmodum λόγος substantia est, sicuti declaratum est: quoniam et λόγον esse ipsum est, et ipsum quod esse; λόγος autem est agere, et est motum esse, et quoniam simplex est ibi omne istud ipsum esse et agere, hoc est quod est esse, quod est ibi substantia; sic et anima quo anima est, hoc est quod est esse, et substantiam esse; quod autem est a se se movens, imago est substantiae: magis autem ipsa substantia juxta speciem substantiae, et ideo in definitione animae cum dicimus, quid est anima? proprie dicimus et substantialiter, quod a se movetur. Manifestum et ex isto, quod substantialis imago, magis autem substantia est animae, quod a se movetur. Hoc autem est rationale juxta imaginem τοῦ λογοῦ rationalem esse. Aliud igitur est juxta imaginem esse, quod quidem substanti est; aliud autem juxta similitudinem esse, quod non est substantia, sed in substantia nomen qualitatis declarativum. Sed sicuti Deum, sic et imaginem, hoc est, Christum substantiam accepimus: perfectionem autem juxta quale significativum intelligimus. Et si simile quale significat necessario, quomodo dicimus animam rationalem esse, et perfecte rationalem juxta similitudinem perfectionis in Deo? perfectam esse dicimus animam, juxta imaginem, ergo nunc et in mundo; juxta similitudinem autem postea fide in Deum et in Jesum Christum, qualis esset futura si Adam non peccasset. In quo igitur rationalis est, ad rationem juxta imaginem est; in quo futura perfecta est, secundum similitudinem. Aliud igitur est, imaginem esse, et aliud juxta imaginem, et magis aliud juxta similitudinem. Quae igitur blasphemia, ὅμοούσιον dici Patrem et Filium: cum imago sit Filius juxta substantiam, non juxta similitudinem? Sed nunc sic. XXI. Eamus vero ad alia. Quod in Christo creatura, sed non una. Sunt enim creaturae tres: una quidem cum creata sunt omnia per Christum; secunda creatura nostra in Christo secundum baptismum, sed in Christo, et alia in Christo commutatio fit. Unde (II Cor. V, 17) si qua in Christo nova creatura, dictum est: Quod antequam esset Christus in carne (Ibid. 21): Qui peccatum non noverat, pro nobis peccatum fecit. Quod fuit tempus in quo peccatum non noverat? Antequam esset in carne, ad Ephesios. Quod antequam esset Christus in carne (Ephes. I, 3, 4): Benedictus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus, in Christo Jesu, secundum quod praeelegit nos ante constitutionem mundi. Quod fuit Christus antequam esset in carne (Ephes. II, 12): Quoniam fueratis illo tempore sine Christo, abalienati a conversatione Israel. Quod Deus Christus (Ibid.): Spem non habentes, et sine Deo. Hoc est, sine Christo. Quod spiritus est qui omnia colligat (Ephes. IV, 3, 6): Cupientes custodire unitatem spiritus in colligatione pacis. Unum corpus, et unus spiritus. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus, et pater omnium, qui in omnibus, et per omnia, et in omnibus. Ad Galatas quod Christus Deus (Gal. I, 1): Paulus Apostolus, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum patrem. Et rursus (Ibid. 11, 12): Evangelium quod evangelizatum est a me, non est juxta hominem; non enim ego ab homine accepi ipsum, sed per revelationem Jesu Christi. Ad Philippenses, quod Christus Spiritus (Philipp. I, 19): Et in subministratione Spiritus Jesu Christi. Quod ὁμοούσίος, et simul patri filius (Philipp. II, 5, 7): Istud enim sapite in his quod et in Christo, qui in forma Dei existens, non rapinam arbitratus est esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominis effectus, et figura inventus sicuti homo. Primum Photini, et ab isto, et ante istum, qui hominem dicunt Jesum et solum ab homine factum, cognoscant impiam blasphemiam in Christo, qui in forma Dei existens. Quando existens? Antequam veniret in corpus: dixit enim, quod exinaniverit se ipsum et acceperit formam servi: erat igitur et antequam homo fieret. Et qualis erat? λόγος Dei, forma Dei. Quid est istud, aequalis existens Deo? quod est ejus ipsius et potentiae substantiae: dixit enim aequalem esse. Etenim aequale et magnitudinis, et quantitatis est declarativum: magnitudo autem substantiae molis magnitudo est, qualitas enim non habet magnitudinem, neque a substantia quod est esse habet. Solum autem quantum substantiae, magnitudine quantum est. Et idcirco declarans beatus Paulus Dei substantiam, omnia quanta dicit (Ephes. III, 18): Ut Dei cognoscatis altitudinem, longitudinem, latitudinem, profundum. XXII. Secundum ista ergo aequalis Deo existit Christus. Non enim dixit similis Deo, quod non significat substantiam, sed in substantia alterum quid, ad similitudinem juxta accidens, sicuti secundum similitudinem homo ad Deum, alia cum sit Dei, alia hominis substantia. Ex hoc nefas est dicere hominem aequalem esse Deo. Si igitur Christus forma est Dei, forma autem substantia est, id ipsum enim forma et imago: est autem forma et imago Dei λόγος, et semper λόγος ad Deum, ὁμοούσιος λόγος Deo, ad quem et in principio, et semper est λόγος. Esse autem imaginem et substantiam, et simul cum substantia, quod ὁμοούσιον dicitur, ex hoc manifestum. Dixit enim Apostolus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Numquid enim formam solum accepit hominis, non et substantiam hominis? Induit enim et carnem, et in carne fuit, et passus est in carne, et hoc est mysterium, et hoc quod salutare sit nobis. Si igitur exinanivit se ipsum, et Christus exinanivit se ipsum et antequam in carne esset, fuit Christus. Et si fuit ante istud, quoniam se ipsum exinanivit, ipse induit carnem. Quare enim se exinanivit, si, ut dicis, o Marcelle, aut Photine, assumpsit hominem quasi quartum esset? Oportebat enim λόγον qui esset manere, assumere hominem, et modo quodam inspirare spiritum ad actiones. Sed dixit, exinanivit se ipsum. Recte: qui habebat induere hominem. Quid igitur est, exinanivit se? universalem λόγον non esse universalem in eo quod est esse λόγος, carnis, et fieret caro. Non igitur assumpsit hominem, sed factus est homo. Est igitur forma substantia, cum substantia, in qua est forma, ὁμοούσιος igitur formae substantiae principali, et potentialiter priori, quod ista praestat formae esse, et in substantiam esse, et semper simul esse: sine enim altero alterum non est. Secundum igitur quod forma a substantia, substantia est forma quae sit substantiae, istud Dei filius est. Quod forma substantia, quod autem semper substantia cum forma, semper pater, semper filius ad patrem, hoc est, λόγος ad Deum, hoc autem semper. Sed quoniam ista forma substantia est, quae imago est, et λόγος est, quem filium Dei esse dicimus, secundum quod λόγος est omnium quae sunt, λόγος est. Universalis enim λόγος filius Dei est cujus potentia proveniunt, et procedunt in generationem omnia, et consistunt. Ipsius ergo potentia, procedens et simul existens cum patre, facit omnia et generat, et ipsa haec potentia in eo quod est ei praecedere, quae quidem actio dicitur, ipsa patitur si quid patitur, juxta materias et substantias, quibus praestat proprium ad id, quod est illis esse, inversabili et impassibili existente universali λόγῳ qui semper est ad patrem, et ὁμοούσιος. Et idcirco de filio dicitur, quod est impassibilis et passibilis, sed in progressu passio, maxime autem in extremo progressionis, hoc est, cum fuit in carne: illae enim passiones non dicuntur, generatio a patre, motus primus, et creatorem esse omnium: ista enim substantialia cum sint, magis autem substantiae: λόγοι enim existentium juxta potentiam substantiae sunt ipsorum: non igitur passiones. XXIII. Sed ista. Et rursus, quid igitur dicunt Photiniani? si ὁμοούσιος Filius Patri, quomodo Deus ex Maria hominem natum filium habuit? Quid autem et Ariani dicunt? si ὁμοούsgr;ιος et λόγος, et substantia simul est filius cum patre? Nefas enim dicere istud: Erat quando non erat. Et istud nefas: de iis quae non sunt esse. Impii et illi rursus, qui dicunt ὁμοούσιον esse filium patri. Substantia enim secundum quod substantia est, non est alia, ut sit similis ad aliam: eadem enim est in duobus, et non est similis, sed ipsa. Sed alia cum sit, non quo substantia est similis dicitur, sed secundum quamdam qualitatem. Impossibile ergo et incongruum ὁμοοὺσιον esse aliquid. Praeterea simile quod in alteritate est, aut in eadem est, divisa in duas partes substantia, aut in alia: quo enim receptibile est dissimile esse, hoc receptibile est similem esse: substantia autem secundum quod substantia est, non recipit similem esse, aut dissimilem: juxta quod autem receptibilis est, qualitatis similis aut dissimilis dicitur, in potentia sua vel existentia manente substantia, vel eadem vel diversa. Quid autem vero illa substantia vel Dei, vel τοῦ λόγου numquid receptibilis est dissimilitudinis, ut dicatur similis esse? Sed impossibile, nec similis ergo, non igitur ὁμοούσιον. Videamus igitur et istud: si simile aut in eodem genere substantia est, ut hominis aut animalis: similis enim est et homo homini, et animal animali: aut in alio genere, velut homini lapis, aut statua equo. Quomodo igitur dicunt ista duo ὁμοούσια esse? si in eodem genere, ut in animali, magis praecedit substantia: si autem in ipsa substantia, aut divisa aut alia superiore substantia nata; sed utrumque aut subalternum est, et alterum subjectum, sed divisa, neque in aequalia, neque in inaequalia, habet alterum perfectum, sed duo perfecta, et a perfecto perfectum. Non igitur in ipsa similitudine, quippe et similitudo: si istud, sic necesse est in alio genere. Unde igitur, an alterum quid? Ex nihilo igitur: aut duo principia, sed nihil horum: quoniam et unum principium, et eorum quae sunt omnia causa. Pater secundum τὸν λόγον, qui in principio erat, et idcirco semper erat: non ergo ex nihilo erat. Si vero et istud, neque et in eo quod alterum genus et similitudo. Quomodo autem dicit non quod Jesus arbitratus est semetipsum aequalem esse Deo, sed quod non rapinam arbitratus est aequalem esse. Ea enim quae natura sunt aequalia, non per divinitatem propriam, sed quae juxta fortunam facta sunt aequalia, quasi rapina aequalia sunt. Magna igitur confidentia, et vere naturalis divinitas ad id quod est aequalem esse, non arbitrari rapinam Deo aequalem esse. XXIV. Sed ista. Et rursus ad Colossenses quid dicit: quod (Coloss. I, 17) ante omnia primus Jesus. Duplex enim generatio ejus: una quidem in divinitatem et filiationem, occulta, divina, et quae fide intelligatur: alia autem in carnem venire, et ferre carnem. Illa quidem sola generatio a Deo potentiae manifestatio: ista autem acceptio magis carnis, non generatio. Si igitur est prior, non ab homine est Salvator: si generatio est, non est figmentum: si autem a Deo generatio, non de nihilo: si imago Dei Jesus, ὁμοούσιος est: imago enim, substantia cum substantia, cujus et in qua est imago. Et quod imago substantia, a substantia ejus in qua est vel subsistit genita, in declarationem intus potentiae: hinc pater qui intus, hinc filius qui foris. Rursus quod filius λόγος, est in actionem festinans substantia, vita enim λόγος, et intelligentia λόγος, processit in substantiam eorum quae sunt intellectibilium, et hylicorum, et idcirco actio ipsius τοῦ λογου, propter imbecillitatem percipientium ipsum, et passibilis est, vel potius passibilis dicitur: dicit enim beatus Paulus de Christo (Col. I, 13 20): Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae; in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum: qui est imago Dei invisibilis, primogenitus ante omnem creaturam. Quoniam in ipso creata omnia, quae in coelis et quae in terris, visibilia, et invisibilia, sive sedes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso constituta sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso consistunt: ipse est caput corporis Ecclesiae quae est principium, primogenitus a mortuis, ut fieret in omnibus ipse primarius: quoniam in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare et per ipsum reconciliare, et reconvertere omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus sive ea quae in terris, sive ea quae in coelis. Totum mysterium in ista expositione dictum est, quod ὁμοούσιον, dicit ex isto qui est imago invisibilis Dei, quod filius primogenitus, quod non creatus ante omnem creaturam dixit; si enim et ipse creatus esset, non diceret, ante omnem creaturam: et proprie dixit primogenitus quod est de filio. Jungamus ergo sensum: primogenitus ante omnem creaturam. Ergo hic genitus ut filius; illa creatura, ut quae creata sit: non autem quod et alium postea genuit, sed quod ante omnem creaturam primogenitus. Est autem omnis creatura et eorum quae in coelis, et eorum quae in terris, visibilium et invisibilium. Sine creatura ergo filius; natura igitur et generatione filius. Quod Christus λόγος est, et quod λόγος omnium quae sunt, ad id ut sint, causa; et idcirco dictum est, quod in ipso condita sunt omnia et per ipsum condita: λόγος enim et causa est ad id quod est esse, iis quae sunt, et est receptaculum eorum quae in ipso sunt. Quod autem omnia in ipso, ipsum receptaculum completur omnibus quae sunt, et ipsum est et plenitudo: et idcirco (Rom. XI, 36), omnia per ipsum, et omnia in ipsum, et omnia in ipso. XXV. Si igitur ex nihilo erat filius, quomodo ista? Sine fide igitur et impossibile sic ista talia esse. Et rursus, si non ὁμοούσιον, quomodo et pater plenitudo et filius? simul enim omnia plenitudo; et an ὁμοούσιον plenitudo velut animae, et alia quae creata sunt? Omnino impossibile. Etenim ὁμοούσιον, sicuti dictum in alteritate est: alter enim similis substantia non potest dici, nisi in ipsa non sit, illius autem potentiae si altera substantia est, et ab ipsa quod est illis esse habent omnia quae sunt, impossibile est unum esse omne: nunc vero Deo patre et filio λόγῳ ὁμοουσίῳ existente, quoniam per λόγον omnia in unum vocantur, et sunt a Deo omnia, et Deus omnia in omnibus, sine passione patre existente, sicut idem monstratum est. Quod autem Jesus λόγος, qui et omnium quae sunt spiritus est vivificans, fons vitae aeternae, secundum mysterium veniens in carnem, et in morte peccatorum vicit mortem, et in aeternam vitam mortua suscitavit. Quod autem Deus potentia est ipsius fontanae aeternae vitae, et propterea filius est λόγος, fons vitae aeternae, existens potentia patria, primogenitus a mortuis, et idcirco omnia in ipsum conversa unum fient, hoc est spiritalia: ergo ὁμοούσιος Dei filius, quod aeternae vitae fons est, sicuti pater potentia ipsius, et quod per ipsum filium unum fient omnia, quoniam per ipsum omnia. Quod Jesus, hoc est λόγος et semen est, et velut elementum omnium quae sunt, maxime autem jam in ἐνεργίᾳ et manifestatione eorum quae sunt, quod in eo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9), hoc est in operatione substantialiter: in patre enim potentialiter omnia inhabitant. Et idcirco Jesus λόγος imago est patris Dei, hoc ipsum quod est, potentia est, jam hoc quod est actionem esse: omne enim quod in actionem exit, et imago est ejus quod est potentialiter, et ejus quod est potentialiter filius est quod in actione est, ex iis filius et pater ὁμοούσιον. Quod ex Jesu omnia, et ideo ex Deo omnia, omnia dico quaecumque sunt, et non tenens caput Christi, ex quo omne corpus per actus et conjunctiones subministratum et productum, crescit in incrementum Dei (Ibid. 19); unum enim omnia, etiamsi differentia sint, quae sunt: non enim corpus totius universi velut acervus est, qui acervus tactu inter se solo granorum corpus efficitur, sed maxime quo alternatis in se invicem partibus, ut catena continens corpus est: catena enim Deus, Jesus Spiritus, νοῦς anima angeli et deinde corporalia omnia subministrata. Igitur plenitudo quippe producta est. XXVI. Si igitur omnia unum, quippe in substantia, multo magis Deus et filius, non solum insubstantiatum, sed consubstantiatum. Insubstantiata enim sunt omnia ὄντα in Jesu, hoc est, ἐν τῷ λόγῳ sicuti dictum est: Omnia in isto sunt condita (Coloss. I, 16): ὁμοούσια autem ista non sunt. Non enim quasi οὐσία est illud primum esse quod est Deus, neque autem ut substantia imago, quod est filius, sed simul solum istorum, quod est esse divinitatis ad causam, est esse iis quae sunt: sola igitur ὁμοούσια Deus λόγος, ad Timotheum prima: Etenim confidenter magnum quoddam est pietatis mysterium, quod manifestatum est in carne, justificatum in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est gentibus, creditum in mundo, receptum in gloria (I Tim. III, 16). Hoc non est de prima generatione sed de secunda: hoc enim est magnum mysterium, quod Deus exinanivit semetipsum cum esset in Dei forma; deinde quod passus est, primum in carne se esse, et humanae generationis fatum habere, et in crucem tolli. Non autem fierent ista mirabilia, si fuissent illae aut ex homine solum, aut ex nihilo, aut ex Deo secundum facturam. Quid enim exinanivit, si non erat antequam esset in carne? Et quid erat, quod dixit aqualis Deo? Aequalis autem quomodo, qui ex nihilo factura esset? Idcirco ergo magnum mysterium, quod manifestatum est in carne. Fuit ergo antequam esset in carne, sed manifestatum dixit in carne: intelligibiliter enim erat et intellectualiter; sensibiliter autem et incarnaliter tunc manifestatus est. Potentia enim τοῦ λόγου juxta suam substantiam vitae est, semper substantia, secundum quod vita, et vivefacit, et revivefacit, et non permittit esse in morte quaecumque vivefacit. In prima igitur motione omnia in vitam adduxit, et ista est descensio τοῦ λόγου, quod quoniam a patre exiens, iis qui in coelis sunt, et Angelis, aut thronis, vel gloriis, et hujusmodi quae sunt, dedit suam propriam vitam potentia patria: λόγος enim omnium est, per quem facta sunt omnia. Et rursus, quod non esset vivefacere, nisi esset materia ad potentiam vivefaciendi, effecta est materia mortua naturae, quae vivefacta suas militias emisit vivificatione divina, et corrupit hominem, sed λόγος, vita perfecta complevit mysterium, et apparuit in materia, hoc est in carne et in tenebris. Quomodo enim erat possibile apparere quod fuisset, nisi in carne, hoc est, in sensu appareret? Omnia ergo effectus λόγος, et in omnibus, et genuit omnia, salvavit, et regnavit, vita aeterna existens in spiritu: Ergo justificatus est, apparuit Angelis, veniens ergo praedicatus est gentibus. Fuit igitur antequam veniret: Creditus est in mundo, sic enim et Isaias fatetur prophetans: Laboravit Aegyptus, et mercimonia Aethiopium et Sabaim: Viri altissimi in te ambulabunt, et tibi erunt servi, et retro te sequentur ligati manicis, et te venerabuntur et te precabuntur, quod in te Deus est, et non est Deus extra te: tu es enim Deus, et non sciebamus, Deus Israel (Isa. XLV, 14). Praedicatus ergo in mundo, receptus in gloria divinitatis et ab initio, et initio, et postea, et semper ab aeternis, et in saecula saeculorum. Amen. XXVII. Vide autem et istud ad ὁμοούσιον quomodo spiritus dicit Isaiae: In te Deus, et non est Deus extra te: quod filio dicit Domino nostro, manifestum in te Deus, hoc est, quod dictum est: Pater in me. Aliud autem, et non est Deus extra te: in isto verbo omnes haereses praedicit. Ad istud quid dicunt omnes Judaei? et qui dicunt hominem esse Jesum? Et qui dicunt ex nihilo? et fuit quando non fuit? erat enim Deus et semper unus Deus. Si enim Jesus λόγος et λόγος semper ad Deum; et λόγος unus Deus; et non est alius, ὁμοούσιον ergo Deus. Et λόγος rursus si Deus est quod est esse, hujus autem Dei, et ejus quod est esse, virtus et sapientia Jesus, hoc est λόγος, unus Deus, et non est alter, Unalitas ergo λόγος et Deus, et ipsum quod est esse, et λόγος esse, idem simul in eo quod est esse subsistens, et idcirco ὁμοούσιον, Quod autem λόγον esse est, hoc est, vitam et νοῦν esse: ista enim sunt virtus et sapientia Dei, quod est Salvator Jesus, progressio est et generatio, et in substantiam filietas processio, et in actionem effulgentia et refulgentia. Hoc autem non fuit quando non fuit, sed semper fuit: semper ergo pater, semper filius. Et pater tantum pater, et filius tantum filius: ad patrem autem, quoniam id quod est esse, quod est Deus et pater, causa est τῷ λόγῳ ad id quod est ei esse, nec reversum autem: et est proprium ejus, quod primum est esse, quiescere; τοῦ λόγου autem proprium movere et agere, et non localiter moveri, neque in locum translatione, sed motione quae animae est meliore et diviniore, quae propria motione et vitam dat, et intelligentias parit subsistens in se ipsa, et non discissa a propria potentia in operationem. XXVIII. Sed ista. Et rursus: Sunt enim et alia in sacra Scriptura, quod Deus Jesus, quod ante aeones: quod filius, et natura filius, et in carne filius, et maxime in carne filius vocatus, quod tunc salvavit omnia ὄντα, et tunc vicit inimicitias divinitatis, et omnem mortem, et quod ipse passus sit secundum motionem: pater autem non secundum cessationem. Si ista sic sunt, hoc deest solum quomodo intelligendum ὁμοούσιον, aut ὁμοούσιον esse filium patri: hoc enim dogma nunc expergefactum est, et quidem olim rumoribus jactatum, quod non oporteat dici ὁμοούσιον, sed magis ὁμοούσιον: nunc inventum hoc dogma. Audent autem et hoc dicere, quod olim, non dico quando olim: sufficit enim quod mihi non ab aeone, neque a praesentia Jesus, sed olim datum sit ante annos centum, concedo, et plures. Ubi latuit? ubi dormiit ante undecim annos? cum in Nicaea civitate fide confirmata per 300 plures Episcopos, Arionitas excludentes, in qua synodo istorum virorum Ecclesiae totius orbis lumina fuerunt. Vetus igitur dogma quod fugerat: si non fuit, convictum est, et nunc coepit: si fuit, aut contentione siluit, aut cognitionis et veritatis sententia fugatum est: forte tunc tu patrone dogmatis non solum in vita, sed episcopus fuisti: tacuisti et tu, et socii et discipuli, et condoctores, et toto tempore postea, usquequo imperator Romae fuit, praesens audisti multa contraria, conviva existens istorum hominum quos nunc anathematizas: iratus vel quod sine te fidem scripserunt. An coactus a magistris legatus venisti in defensionem proditionis? Sed quid differt, sive triginta, sive septuaginta, sive amplius, et sive saepius eadem fides in destructionem aliarum αἱρέσεων effecta est? una cum sit, et ab uno incipiens, et operata usque nunc. Tu autem scribis ista et dicis: quae Samosatenus Paulus, et Marcellus, et Photinus, et nunc Valens et Ursacius, et alii istius modi in haeresi religiosi inventi destructi sunt. Numquid ὁμοούσιον dicentes? Non. Quomodo autem blasphemantes? Samosatenus sicuti Arius: ex nihilo, et quod fuit quando non fuit, quod factura filius, et omnino omnimodis dissimilis patri. Quid Marcellus et Photinus? Tantum hominem ex homine Jesum, et esse Triadem extra Jesum. Et nunc Valens et Ursacius reliquiae Arii. Propria ergo blasphemia, propter quam ejecti sunt. Tum autem idcirco vicisti eos, quod ὁμοούσιον dicis, non enim dixerunt ὁμοούσιον, et sic victi sunt. XXIX. Videamus ergo etiam et hoc quod dicis, et quomodo dicis: sic sapiunt et Afri, et Orientales omnes; quare igitur scribis ad illos, ut ejiciant a sancta Ecclesia ὁμοούσιον? Dicunt ergo istud: Non oportuit ad eos scribi: si oportuit scribi, oportuit et persuadere illis, non solum jussione, sed rationibus et sacris scripturis: debeas enim non solum ὁμοούσιον destruere, sed et ὁμοούσιον adstruere. Nunc autem supra infra in ὁμοούσιου perversionem nihil aliud dicis, quam quod istud dicentes necesse sit confiteri substantiam praeexistere, et sic explosum patrem et filium esse. Primum non est necesse. Deus enim et substantia, et substantiae causa est, et omnibus quae sunt praeexistit, et universae existentialitati, et universae essentiali: ab ipso enim omnia et ea quae sunt, et nomina. Ex isto igitur Deo substantiae principium qui est, et ideo qui sit substantia ὁμοούσιος filius in ipso et cum ipso. Quippe forma ejus qui sit et imago et character, sine quibus Deus non intelligitur nec intelligentiam ascendit: non tamen quod non sit, quod est simplex Deus: et non quod ista quasi aliud, quod in se ipso sint, aut ut accidentia, sed istud ipsum Deum esse: et sic esse ὁμοούσιον est quod est esse, et pater quod est esse. Quod autem sic esse filius est, Deus enim quod est esse, sic autem esse λόγος, et hoc significat semper quod dicit: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30). Et: Pater in me, et ego in patre (Joan. XIV, 10). Et: si quis me vidit, vidit et patrem, ὁμοούσια enim. (Ibid., 9). Quid ergo dicit, dicens: praeexistit substantia, ὁμοούσιον est? Quid vero si ὁμοούσιον est, non necesse est sic intelligere quod praeexistat substantia, a quo duo ista substantia similia facta sint? et secundum tuam rationem, et tu in idipsum incurris, quod metuis in ὁμοούσιον. An tibi soli licet intelligere ὁμοούσιον, patre dante substantiam filio; nobis autem non est ista excogitatio ὁμοούσιον esse, patre causa existente ad hoc ut sit filius, substantiam Deum esse, et tu fateris ὁμοούσιον: esse enim dicis et patrem et filium. Quis, cui similis? secundum dignitatem, et dignitatem nominum filius patri? sed tamen et pater filio: sic enim sunt omnia ad aliquid, si istud est similitudo, et dicimus ὁμοούσιον, similem esse dicimus filium patri; et quomodo accipiemus Isaiae dictum: dicit enim: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit similis (Isa. XLIII, 10). XXX. Quid ergo λόγος? ante Deum, an post Deum, an cum Deo? si ante Deum, non ingenitus Deus nec pater Deus, nec principium principiorum: si autem post Deum οὐκ ὅμοιος, sed similis alius Deus. Sed si istud nefas dicis, non solum potentia, dignitate, deitate, sed et substantia: quid est esse substantia simile? Ex ipsa ista substantia, secundum quod ista ipsa substantia est, idem est, non simile: simile enim qualitate efficitur, quae similitudo colore, habitu, affectione, virtute, forma similitudo est. Jesus autem, hoc est, λόγος, imago est Dei non similitudo. Imago Dei dicitur, non enim Deus imago, sed Deus imagine et substantia Deus, non ut duo, una enim substantia, et una imago, unde unus Deus, et unus λόγος, et unus pater, unus filius, et ista unum: unum enim et istud unum, non duo: et ideo simul, et substantia ipsum quod est alterum unum, et ideo istud non alterum unum, sed magis et solum unum. Sed ista. Et rursus, quid dicimus esse substantiam, sicuti sapientes et antiqui definierunt? quod subjectum, quod est aliquid, quod est in alio non esse; et dant differentiam existentiae et substantiae, et existentiam quidem et existentialitatem praeexistentem subsistentiam sine accidentibus, puris et solis ipsis quae sunt in eo, quod est solam esse quod subsistat; substantiam autem subjectum cum iis omnibus quae sunt accidentia, in ipsa separabiliter existentia, in usu autem accipientia et exitsentiam, et substantiam, ubicumque eodem modo esse aliquid significantes utimur istis nominibus. Sit igitur sic, sive in aeternis sive in mundanis: licet enim dici sive existentiam, sive substantiam, sive quod est esse vere substantiam: ibi motio est, et non simpliciter motio, sed prima motio, quae genus sit et ipsa status, et idcirco ipsa substantia. Sed ista et longioris, et alterius quaestionis. Nunc autem fatemur quod sit ibi substantia, quae habet secundum proprium significatum hoc: aliquid ὂν esse; adversus autem eos qui dicunt nomen substantiae non esse positum in sanctis scripturis. Non quidem substantiae forte non est, denominata a substantia sunt, unde enim deductum ἐπιούσιον quam a substantia (Matth., VI, 11): Da panem nobis ἐπιούσιον, hodiernum? Quoniam Jesus vita est, et corpus ipsius vita est, corpus autem panis, sicuti dictum est: Da nobis panem de coelo. Significat ἐπιούσιον ex ipsa, aut in ipsa substantia, hoc est vitae panem. Sic rursus et Paulus in Epistola ad Titum (Tit. II, 14): Populum περιούσιον, circa substantiam, hoc est circa vitam consistentem populum, sicuti et in oblatione dicitur: Munda tibi populum circum vitalem aemulatorem bonorum operum circa tuam substantiam venientem. Videtur mihi idem significari in Jeremia propheta, ubi dicit (Jer., XXIII, 18, sec. LXX): Quia quis stetit in substantia Domini, et vidit verbum ejus? quis praebuit aurem et audivit? Et post modicum dicit (Ibid., 22): Et si stetissent in substantia, sed in substantia substantia scribunt, non insubstantia. Sed si quis intellectum certe intelligit, nihil aliud invenit, nisi istud: Si quis in eo quod Dei est esse steterit, hoc est in substantia, quod in ipsa ὁμοούσιος filius, statim λόγον ejus videt; debemus enim quod ulterius non est, interius aliquid stare facere, τὸν νοῦν insubstantia, substantia Dei, hoc est in substantia, et statim comprehendimus et Deum, et λόγον, ὁμοούσιον enim, et simul ambo unum. XXXI. Sed videris. Supponamus dicere substantiam Dei id illud quod est esse, et τοῦ Ιησοῦ quod est esse, esse Deum, et pietas, et confessio: quae igitur substantia Dei? Si substantia dicitur in mundanis, ut animal, ut homo, necesse est dicere in aeternis substantiam esse Deum, sed vides ipsum Deum juxta illud esse, quod dicimus, aut lumen, aut spiritum, aut ipsum esse, aut potentiam ejus quod est esse, aut intelligentiam universalem, aut potentiam universalis intelligentiae, aut universalis vitae vel actionis, aut aliorum istiusmodi in quo sit, fontem esse omnium eorum quae vere sunt, aut quae sunt. Sed dicunt scripturae lumen esse Deum, spiritum esse: haec autem substantiam significant, non enim accidens; cui primo quod est esse accidit, si istud accidens? Sed nulli: impossibile enim ultra esse aliquid supra quod est esse. Ergo substantia, juxta quod est esse lumen, et spiritus, quod est simplex et incompositum, quae ibi et idem lumen et spiritus: est autem lumini et spiritui imago, non a necessitate naturae, sed voluntate magnitudinis patris: ipse enim se ipsum circumterminavit. Et idcirco dicitur, tu te ipsum intelligis, sed et filio intelligibilis, filius ergo in patre imago, et forma, et λόγος, et voluntas patris, juxta quod voluntas patris, alteri juxta quod voluntas patris filius. Omnis enim voluntas progenies est, juxta quod universalis voluntas, unigenitus, semel enim totius plenitudinis λόγος prosiliit e potentia Dei: ista potentia λόγος existens genuit λόγον, hoc est, in manifestationem et operationem adduxit. Sic igitur voluntate patris, voluntas apparuit ipse λόγος filius: est igitur Dei voluntas λόγος cum ipso qui semper est, et ad ipsum ipsa voluntas filiatio est: pater ergo, cujus est voluntas, filius autem voluntas est, et voluntas ipse est λόγος: λόγος ergo filius. Non enim λόγος locutio quaedam est, sed potentia ad creandum aliquid, confabulans iis quibus futurum est esse secundum ὀντότητα virtutem unicuique propriam substantiam, et ipse λόγον forma, quae cognoscentia est Dei: per λόγον enim solum cognoscentia efficitur. Propter quod dictum est λόγον esse ad Deum, et est λόγος verbum, lumen a lumine, aut spiritus a spiritu, et substantia a substantia, non prima et secunda secundum tempus, sed secundum quod causa est alii, ut sit potentia: semper simul, non enim abscissa est effulgentia luminis, sed semper in lumine est, et ipse lumen existens operatur omnia λόγος existens, a se movens, et quae semper movens, copiam habens: illud patris omnipotentem esse. XXXII. Quae igitur hic similitudo, quae consilio ut efficiatur et generetur, ut dicis, ad generationem filii? A se movens pater, a se se generans filius; sed potentia patris se se generans filius: voluntas enim filius, unde enim si ipsa voluntas non est a se se generans, nec voluntas est: sed quoniam Dei est voluntas, equidem ipsa quae sit generans, generatur in Deo. Et ideo Deus pater, voluntas filius, unum utrumque, magis autem et unum, et solum unum non counitione, sed simplicitate: progressa quidem voluntate in potentiam actuosam, non abscedente tamen a substantia propria et eadem motione: ista enim tria ibi unum sunt, substantia, motio, voluntas. Substantia pater, juxta id ipsum motio et voluntas: rursus filius motio et voluntas, et juxta id ipsum et substantia, et hoc est ὁμοούσιον. Habeamus exempli gratia istud quod ego nunc dico: sic enim nunc oportet dicere, quoniam multi in anima corpus esse dicunt, sed nunc secundum dicendi usum anima sit in corpore. Anima in humano corpore est, in eo quod anima est, substantia est, sicuti vel hyle, vel corpus. Istae enim mundanis duae substantiae. Et sicuti hyle formam habet, hoc est speciem, ut est corpus, aut aliud aliquid; unum quidem ὑλικῶς est in molem concretum. Necesse est enim aliquid quamdam quantitatem esse: quantumcumque igitur est quod est hylicum: Sic enim quantitate definitur hyle, ut subsistat, et substantia fiat, jam aliquid existens. Isto modo et anima, substantia incorporalis quae sit, definitionem et imaginem habet: vitalem potentiam et intelligentialem, bipotens enim, et gemini luminis: etenim et vivificat vitam dans animalibus, et habet coinquinatum τὸν νοῦν, et ὁμοούσιον, et idcirco ὁμοούσια omnia: simul enim substantia et motus id ipsum cum sit, secundum subjectum anima, juxta quod vivit et vivificat; et juxta quod intelligit, et intelligentia est una motione, ut una ipsa cum sit, quae species est ipsius, definitur enim motione, et existit unum ὂν duplici potentia in uno motu existente: vitae et intelligentiae: impassionabiliter quidem ista, in actione duo, in una motione, id est, quod generatur, et Filius unigenitus animae ipse vita, ipse νοῦς existens, et prima potentia cum eo quod ei esse vita est: quo enim est, hoc est quod est vita: illud enim esse isti ipsi quod substantia est, et vita est, et supra vitam est; non enim aliud vivificat, neque semetipsum: non enim ab alio quasi aliud accipit, hoc enim ipsius quod est esse, ipsi est moveri, et motionem esse; et quod est motio, hoc vita est; et quod vita est, hoc est intelligentia. Ista enim substantialia dico, motiones, vitam, intelligentiam, nullam dicens, sensibilium motionum nec in locum transitum: duo ergo haec, vita et intelligentia, ὁμοούσια sunt ei quod est esse, hoc est, animae. Quae duo una est motio, quae quidem prima potentia vitae est, forma enim eo quod est esse, vita est. Definit enim infinitum esse, quod est prima potentia motionis, secunda autem potentia ipsa motio; quoniam quod definitur, et intelligentia comprehenditur a vita, innata intelligentia substantiaque sit, juxta quod est intelligentia et subsistens, et per semetipsam deducta a substantia vitae. Unum haec duo, et unum juxta motum filius est, unigenitus animae, nihil passionis patientis juxta quod animae est: hoc autem est vel mater, vel pater unigeniti filii, motione in duplicem potentiam procedente, quae sola patitur; motio enim passio, et motione passio, in motione enim motio et status: statum autem esse in motione passio est, et in motione esse a statu est passio, ergo et motio: motione igitur omnis passio. Haec autem duplex, secundum vitam et intelligentiam: secundum vitam quidem passio, quod adhuc indiget alterius quod vult vivefacere, et ideo juxta quod ejus est particeps, et alias patitur passiones usque in mortem. Secundum autem intelligentiam, quoniam et ista indigens est ejus quod intelligibile est, ut intelligentia subsistat; magis passiones et infirmitates incurrit, et volvitur insensibilibus, et per phantasiam in falsam subsistentiam circumducitur. Istis igitur existentibus, ista patientibus, manet anima juxta substantiam, custodiens in semine motionis potentiam vitae et intelligentiae, qua semper manente vita et intelligentia accenditur, magis autem erigit, si in fontanam vitam, hoc est, in Christum, et fontanam intelligentiam, hoc est, in sanctum Spiritum resurgit resuscitata anima. XXXIII. Sed ista sicut in similitudine. De Deo enim, et de λόγῳ, hoc est, Filio Jesu Christo, et Spiritu sancto diviniore intelligentia utentes, suscipiamus istorum ὁμοούσιον unitatem. Primum inquirendum, si idem est Deus, et Deo esse, an aliud aliquid? Si idem, jam et esse est, et agere: si autem aliud Deo esse, aliud Deum esse, praeexistentiale est Deo esse, quippe in potentia existens ad id quod est esse, quod vere magis id est quod est esse: potentia enim omnia praeexistens et principium, et ante est quam vere ὄν. Sed istud beate, in quiete esse aestimant omnino omnimodis: in motu solum quod causa sit omnibus in qualicumque motione existentibus. Et dicunt istud praenoscentia concipi, quae ipsa per semet nihil est, sed conceptione quod praexistit suscipitur. Sed scriptura, et omnis intelligentia istum Deum et esse dicit, et ante ipsum nihil esse, qui et id est quod est esse, et id quod operari. Istum Deum confitemur et colimus, principium omnium quae sunt: actione enim sunt, quae sunt: ante enim actionem nondum sunt; actuosum enim Deum accipimus, sicut in principio fecit Deus coelum et terram, et fecit Angelos, hominem, et omnia in coelis et in terra. Iste igitur verus Deus et solus Deus, quia et potentia et actione Deus, sed in aeterna: ut Christus et potentia et actione, sed jam foris et aperta. Pater igitur Deus prima actio, et prima existentia et substantia, et principale τὸ ὂν, actione a se sua sese qui generet sine principio, semper existens a se, existens infinitus, omnimodis perfectus, omnipotens, immutabilis, semper sic et eodem modo existens, substantialis in semetipso: λόγος existens ad id ut sint omnia, non ut aliud aliquid, aut ut alterum, sed simul simplicitate coexistens, et unitione unum est: hoc enim quod λόγος est, id ipsum est quod est esse, et ipso quod est esse, λόγος est: ipse enim λόγος Deus est, unum ergo et ὁμοούσιον: non enim sine actione Deus, sed operatur Deus, sicuti dictum. XXXIV. Substantia autem Dei imago est, actio, filiusque est, per quam intelligitur, et quod sit declaratur (Joan., XIV, 9): Qui me vidit, vidit et Patrem. Et ipsa substantia existens, habens esse, et a se. Quoniam autem causa ipsi est id in quo est, imago ipsa filius est ejus, in quo est ineffabili generatione, et maxime ingenerabili generatione, aut magis semper generante generatione: quod et Alexander dixit. Et dicitur semper pater, semper filius simul existens. Ergo et semper consubstantialis coexistens, unum existens, in patre filius est; cum autem operatur, procedit: cum procedit, in filio est pater. Quomodo autem istud dicimus? Deus et λόγος unum est et unitum, et idcirco ὁμοούσιον, sed quod Deus, juxta quod Deus est, ejus quod et esse potentia est, et omnium quae sunt, ad id quod est esse, causa est λόγος juxta quod est: λόγος paterna est potentia, ad subsistere facere ipsum quod est esse: principale ipsum quod est esse, et principium, et perfectio. Ab eo enim quod est esse universale, et supra universale omne universale esse, et juxta genera, et juxta species esse, et individua, quod est esse illis habet. Si igitur λόγος habet esse, est enim λόγος id ipsum quod est esse ipsi et λόγος, ergo ex illo quod est supra universale esse, esse est: sed universale quod est esse λόγος est: Deus autem id quod est supra universale esse, filius autem quod est universale esse: pater ergo supra universale quod est esse, ὁμοούσιον ergo in eo quod est esse, ad id quod est esse, et quod supra universale ad universale: hoc autem et progressio est; ab eo enim quod est supra universale, universale egreditur, et magis certe intelligenti et egreditur, et manet, non enim derelinquitur universale. Ergo et subsistit per semetipsum quod est universale et intus est in eo quod est supra universale: connexum ergo est, et inseparatum est; et istud luminis refulgentia dicitur, omnia luminis habens, sed non accipiens, neque enata, sed connaturalis, ὁμοούσιος semper existens. Non igitur motu locali, neque immutatione: immutabilis enim pater, et immutabilis filius, et semper pater, semper filius, etiamsi filius credatur in patre imago existens, et ejus quod esse forma, sicut dictum est, sive juxta progressum refulgentia luminis filius est. Iis sic existentibus, et magis unum existentibus, refulgentia enim splendor luminis, et ipsa in se lumen habet a patre et in lumine est et foris: ergo et in patre filius, et quod annexus est splendor luminis, magis ad lumen esse splendor dicitur, non in lumine; etiamsi a lumine resplendeat in lumine est, et hoc significat (Joan., I, 1): In principio erat Λόγος, et Λόγος erat ad Deum: ὁμοούσιον ergo et filius et pater, et semper ista, et ex aeterno, et in aeternum. XXXV. Dicimus et alia. Λόγος est ad Deum, in confesso est. Quid est λόγος? per quem omnia, et in quo omnia, et in quem omnia; istum esse et Jesum in confesso est. Quod λόγος est filius Dei, filius autem Jesus de quo dicit Paulus (Coloss. I, 13): Qui nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae. Quis igitur iste filius? ipse, inquit (Ibid. 14), in quo habemus redemptionem, per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum nostrorum. Iste quis est? qui natus est ex Maria. Quid deinde? istud solum? numquid maxime quod in eo, qui ex Maria erat? Erat et ante quam ex Maria. Quid autem inducit (Ibid. 15), qui est imago Dei? numquid hoc solum, de Maria? non: imago enim Dei ab aeterno imago. Si igitur in filio habemus spem, et ipse per sanguinem suum redemit nos; ipse autem imago est Dei; imago ergo filius est Dei. An ego dico istud? Non solus, sed et Paulus; quomodo enim dicit (Ibid.)? Primogenitus omnis creaturae. Quis primogenitus? Filius. Quis filius? Filius qui ex Maria. Quis filius ex Maria? primogenitus totius creaturae. Quis totius creaturae primogenitus? qui imago Dei est. Necesse est enim primogenitum esse ante omnem creaturam imaginem Dei. Quis autem est imago? λόγος. Quis λόγος? qui erat in principio: Sine enim imagine Deus quomodo? Et quis λόγος? (Joan. I, 2, 3): qui ad Deum erat, et per quem effecta sunt omnia, et sine quo effectum est nihil. Quomodo imago λόγος est? et λόγος filius? et ipse qui de Maria? magis autem qui in eo qui de Maria. Ex iis manifestum, si filius Dei redemit nos per sanguinem suum, qui de Maria filius est, et ipse imago est Dei; Dei est filius: si enim totius creaturae primogenitus, necessario filius, numquid alius? Absit: unigenitus enim Dei est filius. Necesse est ergo eumdem ipsum esse filium, et imaginem, et eum qui de Maria. Quomodo enim imago Dei filius, si non primogenitus totius creaturae? Et quomodo imago Dei, qui Filius de Maria post omnia facta natus est? Manifestum ergo, quod ipse primogenitus. Quid vero quod natum est de Maria? non creatura est: sed si filius Dei, imago Dei ante omnem creaturam natus est, ipse est in eo, qui de Maria natus est. Manifestum igitur quod ipse unigenitus. XXXVI. Post illud perspiciendum, quomodo idem ipse et imago, et filius λόγος est. In confesso est quod imago filius est. Dixit enim Paulus (Coloss. I, 15): filius Dei imago est Dei. Dico ipsum esse λόγον, de quo dictum est: In principio erat λόγος. Dicit enim Paulus quomodo filius primogenitus totius creaturae, quod (Ibid. 16-18) in ipso creata sint omnia, quae in coelis et quae in terra, quae visibilia et quae invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates. Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnia, et omnia in ipso consistunt. Vides quae dixerit de filio, quod ideo primogenitus, quia omnia creata sunt ex ipso, et per ipsum, et in ipso. Tria ergo dicit ex quibus, quod dictum est, omnia per ipsum, cui datum est semper, quod confessione est τῷ λόγῳ. Si igitur Paulus filio dedit per ipsum; ipsum autem quod est per ipsum, dedit Joannes τῷ Λόγῳ primus Apostolus et Evangelistes: ante omnes consonant dicta. Quid erit dubitandum, ut non sit filius λόγος? Quid vero alia duo quae dedit filio, cujus magis propria? necessario τοῦ λόγου; potentia enim ejus, omnium quae sunt subsistentia est. Sed si et istud, in ipso sunt omnia, ut dictum est, quod in ipso creata sunt omnia, et ideo in ipso omnia, quoniam efficientur omnia spiritualia, quod et Paulus significat, in consummatione mundi (I Cor. XV, 28): Nam cum omnia illi subjecta fuerint, tunc ipse subjicietur ei, qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Quid istud, et quomodo posterius? Nunc quomodo spiritualia. Verum igitur quod de Maria filius est Dei, et ipse imago et ipse λόγος, et ipse ante saecula et omnem creaturam, et quod omnis creatura per ipsum creata est, et in ipso, ex ipso, et consequenter quae dicta sunt. XXXVII. Quis ergo sine sensu, quis sacrilegus Arius? quis sine Deo non videt quis Jesus? et unde Filius unigenitus? Esse autem et Deum λόγον ὁμοούσιον, hoc est, et patrem et filium, ex istis manifestum: quae dedit filio Paulus, eadem dedit et patri, tria ista cum dignitate paterna in uno, ut appareret et divinitas una, et substantia, et potentia paterna. Ad Colossenses istud dixit de filio. Ad Romanos autem de patre eadem (Rom. XI, 34-36): Quis enim cognovit mentem Domini? aut quis consiliarius fuit ejus? aut quis prius dedit, et reddetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia. Vides quemadmodum eadem, et sic eadem dedit, et patri et filio, in ὁμοούσιον· primum tria et tria, deinde eadem et patri, et filio: hoc autem per quem omnia et patri et filio datum est: quoniam filius λόγος, qui est omnium quae sunt potentia actuosa, in ea quae sunt, et quod in filio pater est, in ipso et pater actuosa potentia existit: simul enim et filius in patre, et pater in filio: una ergo potentia, hoc est, una substantia existit: ibi enim potentia, substantia: non enim aliud potentia, aliud substantia. Idem ergo ipsum est et patri et filio. Hoc autem ex quo omnia, et ipse filius: hoc igitur patri ut proprium: in quo omnia, quod λόγος et locus est: factorum enim et operum per semetipsum ipse est receptaculum. Ibi autem existentibus omnibus quae sunt efficitur plenitudo: etenim et Jesus pater est omnium operum, eorum quae per semetipsum. Unum ergo pater et filius. Sed quod non extrinsecus ingrediuntur opera: unde enim? nihil enim extra; in se ipso ergo omnia: ipse ergo et receptaculum et habitator. Et quoniam in filio pater, et pater habitator: proprium igitur filio in quo omnia, reliquum ergo hoc, et in ipso, hoc dico esse commune: in consummatione enim unum omnia et ideo Paulus ad Corinthios dicit (I Cor. VIII, 6): Unus Deus pater ex quo omnia, et nos in ipso; et unus est Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum. Aut quomodo alius in ipso? quoniam et in aliis locis sic positum est de patre, ex quo omnia, per quem omnia, in ipso omnia. De filio autem, in quo omnia, per quem omnia, in quem omnia: aequalia igitur omnia et filio et patri dedit Paulus: recte. Quod ὁμοούσιος pater et filius, et idcirco dictum est: Tunc ipse subjicietur ei, qui subjecit ipsi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. XXXVIII. Vide virtutem dicentis; conducit ( forte concludit) enim ὁμοούσιον: filius subjicit patri omnia virtute sua, ut videtur, sed ut est paterna: dicit enim: Subjicietur ei qui subjecit ipsi omnia. Cui subjicietur? Deo. Quis subjicietur? filius, cui subjicit omnia Deus. Actio igitur et pater et filius. Substantia igitur ubi? In qua actio ipsa, magisque sit actio, quae est substantia, ὁμοούσιον ergo. Dicit Paulus et hoc (I Cor. XV, 24), cum tradiderit regnum Deo et Patri. Ipse igitur nunc regnat, et secundum propriam actionem Christus subjicit omnia, et inimicitias, et ipsam mortem exterminat: ipse igitur subjicit, sicuti dicit Paulus, cum evacuaverit omnem potentiam. Sic dicit quod filius propria virtute facit ista. Adjicit et istud (Ibid. 25): Oportet enim illum regnare. Deus quidem rex omnium: sed quoniam ὁμοούσιος et filius, et magis λόγος, hoc est, potentia et sapientia Dei; necesse est regnare primum sapientiam, per quam subjicientur omnia; λόγῳ enim et subsistunt, et subjicientur omnia: quoniam et dicitur, et dictum est, quod λόγος hoc est filius, subjicit omnia, et idcirco adjecit Paulus (Heb. X, 13): Quousque ponat inimicos omnes ejus sub pedibus ipsius. Quis? Cujus? manifeste, quia filius patris. Sed quoniam in filio pater, idcirco pater filio subjecit omnia, et ideo maxime filius inimicos habet, non pater: et quoniam ambo, id est, bona ambiguitas intellectus, et idcirco ὁμοούσιοι (I Cor. XV, 26), postremus inimicus evacuabitur mors: si enim Jesus vita est et aeterna vita, evacuabitur a vita mors: omnia igitur Jesus, id est, filius subjicit patri. Sed quoniam ὁμοούσιος patri et ipsa substantia, et ipsa potentia, secundum quod primum est esse patrem, et quod esse primum est, secundum autem operari, vivere, intelligere, quoniam duobus causa est quod primum; necesse est dicere patrem subjicere filio. Dicit ergo, cum tradiderit regnum Deo et patri, necessario filius; et cum evacuaverit omnem principatum et potentiam, necessario filius. Dicit rursus (Ibid. 27): Cum autem omnia subjecta sunt, manifestum quod extra ipsum qui subjicit ipsi omnia: non parva intelligentia XXXIX. Sed nunc dimittamus. Quid vult nos intelligere, quod Deus causa qui sit, et praepotens, et praeprincipium potentiae, ipse fecit omnia, cum filius facit? et si pater in filio, et filius in patre, ipse in filio facit, quae filius fecit; et (Joan. V, 19) quae pater facit, filius facit indifferenter: igitur aut patri, aut filio dantur omnia, sive operationes, sive requies: in altero enim ad alterutrum, et nihil alterum, quod in uno alterum. Et idcirco unum solum, et nihil alterum, sed subsistentia propria et pater et filius est, ab una ex patre substantia. Filius autem, hoc est, λόγος, activa potentia est, et quae faciat, et quae vivificet, et sit intelligentialis: omnia igitur justa et generat, et facit secundum vitam, et regenerat secundum intelligentiam veritatis et Dei, quam dat Jesus omnibus λόγος cum sit, omnium et intellectuum, et universaliter omnium quae sunt. Si igitur iste generat, et iste regenerat omnia, iste subjicit omnia, non solum homines, sed et ut dicit Paulus, omnem principatum et omnem potentiam; numquid ista ut homo, an ut λόγος? Etenim ipsum subjicere non temporis solum ejus ex quo de Maria filius, sed et ante, et postea. Si enim diluvium factum est, si Sodoma et Gomorrha incensa, si haec et talia multa facta sunt, si in praesentia prima triumphat inimicos in semetipso, si in secunda praesentia novissimus inimicus evacuabitur mors; filius λόγος facit ista, sed potentia paterna. Facit igitur omnia spiritus spiritualia, tunc et ipse subjicietur Deo, subjicienti ei omnia: evacuatis enim omnibus, requiescit activa potentia, et erit in ipso Deus secundum quod est esse, et secundum quod est quiescere: in aliis autem omnibus spiritualiter, secundum suam et potentiam et substantiam. Et hoc est (I Cor. XV, 28), ut sit in Deus omnia in omnibus: non enim omnia in unoquoque, sed Deo existente in omnibus, et ideo omnia erit Deus, quod omnia erunt Deo plena. XL. Dicamus et alia (Rom. I, 16): Non enim erubesco Evangelium Dei. Virtutem et potentiam Paulus dicit Christum Jesum, hoc enim Evangelium dicit et de isto (I Cor. I, 24): Christus ergo Dei et sapientia et virtus. Quid deinde sapientia et virtus Dei? non ipse Deus? Non enim ut in corporibus, aut in corporalibus, aliud est oculus, aliud visio. Aut in igne, aliud ignis, aliud lumen ejus: eget enim oculus et ignis alterius alicujus, et oculus alterius luminis, ut sit ex ipso et in ipso; visio ignis et aeris, ut sit ex ipso lumen. Sed sicuti visionis potentia in se habet visionem tunc foris existentem, cum operatur potentia visionis, et generatur a potentia visionis visio, unigenita ea ipsa: nihil enim aliud ab ea gignitur, et ad potentiam visionis visio est, non intus solum, sed et intus in potentia, in actione magis foris, et ideo ad potentiam, quippe visio cum sit, ὁμοούσιον ergo visionis potentiae visio, et unum totum. Et potentia quidem quiescit, visio autem in motu est: et per visionem omnia visibilia fiunt, et passiones circa visionem sunt, visionis potentia impassibili existente, et sine passione visionem generante. Sic igitur et virtus et sapientia Dei ipse Deus, est totum, quod simplex, et quod unum, et unius et ejusdem substantiae, et simul ex aeterno, et semper, et a patre, qui sui generator est existens. Sapientia igitur et virtus operationis, hanc enim virtutem nunc significat: conjunxit enim sapientiam et virtutem. Ergo horum potentia est Deus, et ideo pater, quod ab ipso ista: gignit enim ista in actionem et impassibiliter, quod ὁμοούσια sunt potentia et actio et Deus, et Dei virtus, et sapientia: quae cum activa sunt, juxta ea quae foris sunt curam habentia, ad Deum sunt, semper sapientiam dantia, semper vivificantia, non Deum, sed a Deo factam per semetipsa omnem creaturam: et si qua passio, in actione passio est. Isto modo sive λόγος est Jesus, sive lumen, sive refulgentia, sive forma, sive imago, sive virtus et sapientia, sive character, sive vita ὁμοούσιον apparebit Λόγος et Deus Pater, et Filius, Spiritus et Christus. XLI. Adhuc inducamus eadem ipsa. Vitam dicentes Christum, quomodo ὁμοούσιος est Deo? Dicit Joannes (Joan. I, 3, 4): Quod factum est, in ipso vita erat. Et iterum (Joan. V, 26): Sicuti enim pater habet vitam in semetipso, sic et filio dedit vitam habere in semetipso: Quid tam simul? Quid tam idem? Habet pater in se vitam: habet et filius in semet vitam. Quid est habere vitam in seipso? Ipsum sibi vitam esse, non ab alio accipere vitam, sed a seipso et aliis dare. Dicit aliquis similis substantiae esse, non tamen ὁμοούσιον esse. Illud jam dictum, quoniam, simile substantia non dicitur: neque enim est juxta quod substantia est, magis autem si ejusdem substantiae est, idem substantia dicitur, non simile, simile enim juxta qualitates, ut ignis substantia est, et aer secundum substantiam idem, ὕλη enim ambo: qualitatibus autem simile, aut dissimile, notione virtutum, et aliis simile. Dic et terra, et aqua gravitate et densitate, aut aliis talibus, in quibus et istud accidit, quaecumque sint similia, eadem esse dissimilia, alia et alia qualitate. Simile enim non idem, neque idem unum, sed idem geminum: unum et ista non substantia, sed numero unum. Nos nunc de substantia perquirimus, quae in Deo, aut filio, aut ipsa est, aut eadem: aut modo quodam et ipsa et eadem. Quomodo ergo ipsa est adventante filio, et tanta faciente et in coelo et in terra, et intrante in carnem? Quomodo Jesus filius, quod significat patrem, quomodo et tres sunt substantiae, Deus, Λόγος, Spiritus sanctus: non enim oportet dicere, nec fas est dicere, unam esse substantiam, tres esse personas. Si enim ista ipsa substantia et egit omnia, et passa est, Patripassiani ergo et nos: absit. Quid igitur? eadem est, non ipsa: sed si istud, aut praeexistente substantia duo, aut ab eadem scissione, aut amissione partis ejusdem ipsa facta est eadem: neque dimissione, neque diminutione filius natus est, sed perfectus pater, et semper perfectus, et semper pater: perfectus filius, et semper perfectus, et ex aeterno et in aeternum filius. Quomodo igitur eadem, in duobus enim quae eadem? sed pater et filius unum, et qui pater, pater: et qui filius, filius. Et non idem pater et filius, nec idem filius pater ejus cujus filius est. Non ergo unum sunt: neque ipsa, neque eadem est substantia. Relinquitur ergo modo quodam esse et ipsam et eamdem. Non enim fas est dicere alterius esse substantiae patrem et filium: quoniam quod sit ipsa dicemus, sive Deum et Λόγον dicemus, sive Deum et Dei virtutem et sapientiam. Sive quod est esse et vitam, sive quod est esse intelligere, aut intelligentiam, sive esse et vitam intelligere, sive patrem et filium, sive lumen et effulgentiam, sive Deum et characterem, sive Deum et formam et imaginem, sive substantiam et speciem, sicut ibi, non ut heic, sive substantiam et motionem, sive potentiam et actionem, sive silentium et effatum ipsum substantiam esse confitendum. Deum enim quod est esse dicentes filium vitam; quomodo separamus vitam ab eo quod est esse, sive in patre, sive in filio? Etenim pater in seipso habet vitam, et filius, excepto quod filius a patre accepit quod habet. Pater ergo et Filius a se orti, a se potentes ad vitam, sic mihi intellige habere dicere, quomodo Evangelium, et pater enim habet in se vitam. Habere ergo non quasi aliud sed ipsum est, sed in intellectu. XLII. Ista diximus. Si igitur pater in semetipso habet vitam, vita est, et substantia ejus vita est, et sic filius. Dicit enim (Joan. XIV, 6): Ego sum vita: pater ergo vita est, et filius vita. Omnis vita juxta quod vita est, motus est, vivificans quibus posse est vivificari. Et idcirco definitio animae et vitae ista est: quod a se movetur esse. Et ut substantia ejus istud dicitur, multo magis ergo ista in Deo et Λόγῳ. Quid ergo diximus? vita pater et substantia est, et se movens substantia, et nihil aliud se movens motio nisi vita ipsa, igitur et substantia, et vita. Sed quoniam in motu intelligentia quasi aliud adintelligitur, et non perfecte aliud. Ipsum autem vivere ad aliud veluti mixtione in utroque alterius, juxta quod vita est, et motus est, unum est. Rursus juxta quod vita est, in ipsum aliud unum, et idcirco eadem substantia. Sed sive ipsa, sive eadem ὁμοούσιον necessario et simul est; quoniam duo simul sunt; etenim sine altero nunquam fuit alterum. Unum ergo et unum sunt ista. Hoc igitur quod est esse vitam, et per semet esse motionem, pater est: Hoc autem quod est motum esse, et per semet esse vitam, filius est. Causa enim motionis vita. Pater ergo et magis principalis vita, motionem requiescentem habens in abscondito, et intus se moventem: Filius autem in manifesto motio, et ideo filius, quoniam ab eo quod est intus processit. Magis autem motio existens, quod in manifesto. Isto modo et vita filius a patre vita, qui sic accipit vitam esse a praeprincipali principio. Natum universale ab universali, tota ex tota, et idcirco dicit (Joan. VI, 58): Vivens pater misit me, et ego vivo propter ipsum. Si igitur generans in vita, et filius secundum motionem filium, secundum autem motum vitam esse, vitam filio dante patre in motionem, generationem et simul vitam, ipse autem in semetipso ὁμοούσιον; ergo pater et filius et unum est semper, et ex aeterno natus est, et alter in altero, et inseparabilis separatio, et in patre filius, et in filio pater, et maxime filius actio, quoniam filius cum actione vita: Pater autem secundum id quod est esse, vita; et secundum quod est vitam esse, actio. Manet igitur pater, et impassibilis manet. Operatur filius, et in manifestationem ducit. Et Deus intus operatur, existente actione juxta potentiam. Et in patre, et in filio juxta actionem actio est. XLIII. Ista hujusmodi oportet revocare ad illa omnia quae praeposuimus: sive Deus est λόγος, sive lumen et effulgentia, sive silentium et effatum, sive alia quibus unum et simul ea ὁμοούσιον apparet, et ingenita generatio. Ubi igitur habet locum quod simile est ὁμοούσιον, dicere? qua causa dicitur? Semper et mysterium totum hoc est: Unus Deus, et Pater, et Filius et Spiritus sanctus unus Deus. Simile ergo quomodo unus Deus? At ὁμοούσιον necessario unus Deus. Si enim velut non simul, necessario duo; si autem simile illud alterum, necessario alterum ὁμοούσιον; ergo necessario alterius substantiae. Isti Ariani, isti Lucianistae, isti Eusebiani, isti Illyriciani, sed abjicientes aliqua, auferentes aliqua et mutantes, omnes diversae opinionis haeretici. Huc accedit, si ὁμοούσιον pater et filius, quomodo dicit Salvator (Joan. XIV, 6): Ego sum veritas? Si id quod dictum est verum est, filius cum sit veritas: minor pater, similis qui sit veritati, non veritas. Quanta blasphemia ista? Si autem veritas Deus, veritas filius, sicuti ipsi filius dicit, et vere dicit, ὁμοούσιον Deus est filius: non ergo duplex, sed una semper veritas, et valde foris, et deorsum valde, quod est simile veritati, quod forte in mundo existat similitudo veritatis, ubi et error, et corruptio, et omnis passio. Ipsum ergo veritatem esse, substantia est; non enim aliud substantia, aliud veritas: quod enim simplex, hoc veritas, simplex Deus, simplex filius, veritas Deus, veritas filius, et Deus et filius una veritas. Veritas enim in semetipsa veritas. Item si similis veritati est filius, id est, quod simile est ducit, quae ducit? si autem veritas, in veritatem ducit. Sed enim Deum ducit, et Deus veritas, in veritatem ducit ergo. Sed impossibile, cum ipse veritas non sit, in veritatem ducere: veritas ergo et pater, et filius, sicuti et dicitur (Joan. VI, 37): Quem mittit ad me Pater, iste ad me veniet. Ex istis omnibus non solum concluditur, sed manifesta efficitur confessio, extra mutationem esse motum in Deo. Non enim localis neque cum passione generatio, aut corruptione, aut augmento, vel minutione, neque aliqua immutatione; est enim movere ibi, et moveri ipsum quod est esse simul et ipsum, et simplex, et intellectu, unum in uno, sicut in potentia, et actione. Semper quidem, ὁμοούσιον in eo quod est esse, secundum autem agere ab eo quod est esse, filius, et pater. Sed sicuti dictum est, et in filio pater, et in patre filius. XLIV. Num timor ex isto nascitur, esse nos ista dicentes quasi Patripassianos? Multum differt serpentinum dogma a veritate. Illi enim Deum solum esse dicunt, quem nos patrem dicimus, ipsum solum existentem et effectorem omnium, et venisse non solum in mundum, sed et in carnem, et alia omnia, quae nos filium fecisse dicimus. Si enim dicimus patrem, patrem: et filium, filium, unum et dicentes, et ideo λόγος, id quod unum, non solum unum dicentes, sed unum et unum. Aliud autem impassibile, unum aliud passum, quomodo ergo Patripassiani sumus? Deus enim nec procedit a semetipso, neque in manifesto actio est, neque velut in motione: quod intus motio veluti non est motio; λόγος autem qui sit in motionis potentia, magis motio et actio est, fertur potentia sua in effectionem eorum quae sunt? quo enim λόγος, hoc causa est eorum quae sunt: quo autem causa, hoc non in se manet semper, qui sit in eo quod est λόγος. Et secundum hoc est iste inversibilis et immutabilis, sed in iis quae sunt juxta genera eorum: quae sunt alius et alius, ipso quo universalis λόγος est, in patre manens idem ipse. Passiones igitur ubi? neque in patre, neque in filio, sed juxta quae sunt genere suo non recipienda, virtutem totam τοῦ λόγου, quodlibet universalis: unoquoque existente, et illo distribuente suum proprium, ut Angelorum, Potentiarum, Thronorum, Dominationum, Potestatum, animarum, et sensibilium, et ipsius carnis. Passio igitur in istis, et juxta haec non τοῦ λόγου, hoc est, filii. Secundum carnem ergo Salvator passus est, secundum spiritum autem quod erat, sine passione. Unde differt nostrum dogma a Patripassianis. Non enim filium esse passio est, sicuti dictum, nec facere aliquid nec loqui: divina enim potentia sine passione fiunt omnia, et ista magis sua, et substantialis, et divina motio est, non passio. Deinde de isto non fuerunt Patripassiani, sed de cruce: quod Pater crucifixus est dicentes sacrilegi: impassibili passionis implicantes, et non intelligentes, necessario aliquid impassibile esse, si est aliud quod patiatur. Nos tamen impassibilem et filium dicimus, juxta autem quod Λόγος caro factus est, passibilem. At vero miseratio, et ira, et gaudium, et tristitia, et alia hujusmodi ibi non sunt passiones, sed natura, et substantia. Si igitur spiritus benevolentia, ipse per se optimus, quibusdam in vitam, quibusdam in mortem est; non sua natura mutatus, sed patientium materia et voluntate, signaturam immutabilem divinitas pro accipientibus aut ut oportet, aut aliter affici dicitur, vel pati: quoniam a nostris sensibus quae divina sunt aestimamus. In sensibilibus enim juxta quod animal est animal, hoc est, anima utens corpore, vel corpus animatum, juxta sensum pati dicitur: vere autem neque per semet solius animae sunt passiones, multo magis spiritus Λόγου et Dei. Impassibilis enim divina natura est. XLV. Discedant ergo Patripassiani, quoniam nos et patrem dicimus et filium, ipsum solum passibilem juxta motum in hyle. Discedant Ariani, quoniam nos naturae filium dicimus, ante omnem creaturam genitum. Discedant et ἀπὸ τοῦ ὄντος dicentes Christum esse, quod a Deo factus sit, qui Deus ὂν est: nos enim filium dicimus naturam, et a patre ipsum esse, et in patre. Discedant Marcelli et Photini discipuli, ipsum enim Verbum dicimus in carne fuisse, non aliud Verbum esse, et aliud hominem, in quo Christum dicunt esse, sed ipsum Λόγον carnem induisse. Illi enim dicunt esse et Deum, et Λόγον, et Spiritum. Quartum autem filium, id est hominem, qui ex Maria, quem assumpsit Λόγος, et ut ministrum rexit cui homini dicunt, et sedem paratam esse. Exciderunt ergo a Trinitate. Si autem manet Trinitas sola, ipse homo et λόγος; quem γόγον, nos supra filium demonstravimus. Non autem hoc significat: et λόγος, caro factus est, corruptus λόγος in carnem conversus est, sed λόγος, per quem effecta sunt omnia, et omnia effectus, et caro factus est, ut in carne cum esset, totum hominem sua passione et morte juxta passiones corporis mercaretur. Si enim non erat ipse homo de Maria, quare exinanivit semetipsum? Et quid est (Philipp. II, 7) formam servi accipiens? et quid rursus est (Joan. I, 14), et Λόγος caro factus est? Discedant et Basilii, ὁμοούσιοι. Nos enim ὁμοούσιον dicimus, et veritate, et juxta Synodum in Nicaeapoli. Sic enim et pater, et filius unum ambo, et semper, et simul ambo, et quoniam ὁμοούσιον. Quod autem ὁμοούσιον dicunt, et si confitentur filium a patre habere substantiam, sed aliud quidem dicunt, dicentes neque generatione filium, neque faciendo esse a Deo, sed compulsu istorum duorum, et generationis et faciendi, veluti lapidis et ferri, atque inde emitti flammam. Ista dicentes occulti Ariani sunt. Primum non generatione dicentes Dei filium esse, sed factura, quod dogma est Arii; factura enim est, quod a compulsu exilit, et ex nihilo est. Non enim a ferro aut lapide flamma, quod maxime Arius insanus sapit. Etsi collisio facta est, fuit quando non fuit: et si compulsum faciendi et generatione factus est filius, praeexstitit factio et generatio antequam fuisset filius. Posteriora autem ista. Quomodo ergo compulsio? Et hoc Arii: deinde quomodo ista collisio? et quorum et in quo? Numquid voluntatum in Deo concursio? Numquid passionum aut differentiarum, maxime contrariarum motionum? Et si istud passus est pater, qui est sine passione, et non ex sua substantia apparuit ei filius: collisione enim duarum aut voluntatum, aut passionum, nec voluntas facta est, nec passio, multo magis nec substantia a substantia paterna, sed extra quaedam substantia, quae ex nihilo existeret de λόγῳ ad patrem. Suspicari ista, impia blasphemia. XLVI. Diximus de ὁμοούσιον, et sufficienter diximus: hoc enim nobis propositum. Quomodo autem si ὁμοούσιον, filius, et semper cum patre est, et procedit, et descendit, et ascendit, et mittitur, et facit quae voluntatis sunt patris, et quomodo imago cum sit Dei, in dextera sedeat Dei, et quid sit dextera, et quid sedere, et quid est per quem facta sunt omnia, et quomodo omnia, et quid est quod nihil factum est sine ipso, et quomodo et ipse voluntatem habet, et quae facit, voluntate patris facit, et quomodo perfectus, et a perfecto patre ut imperfectus et corpus accepit, et nunc corpus fert, et si sanctum spiritale, et simile eorum hominum, qui post sancti erunt, et quomodo semperque qui moveatur, et a se genitus potentia quidem patris: ista enim omnia ὁμοούσιον, definiunt. Si quis dignus sit intelligere, et in isto libro inveniet Fidem sic esse, et permittente Deo, et Jesu Christo Domino nostro, et Spiritu sancto dicimus, ne quis blasphemiter intelligens meum dogma dixerit, omnia enim a sancta scriptura et dicuntur, et sunt. Dicemus maxime illud, e quo gignuntur multae haereses, quod Evangelia, et Apostolus, et omnis vetus Scriptura de Deo quidem dicit omnia, et de Jesu Christo, hoc est de λόγῳ incarnato, hic enim mysterium salutis nostrae egit, hic nos liberos fecit, redemit: in istum credimus secundum crucem, et juxta resurrectionem a mortuis Salvatorem nostrum, idcirco Paulus dicit: Non enim judicavi quidquam scire in vobis nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). XLVII. Confitemur igitur Deum patrem omnipotentem, confitemur filium unigenitum Jesum Christum, Deum de Deo lumen verum de vero lumine, formam Dei, qui habet substantiam de Dei substantia, naturam, generationem, filium simul cum patre consubstantiatum quod Graeci ὁμοούσιον appellant, primogenitum ante constitutionem mundi, et primogenitum ante omnem creaturam, hoc est, et ante substantiam veniendi, et generationis, et revivendi, primogenitum a mortuis λόγον, qui sit omnium universalis λόγος, λόγον autem ad Deum, λόγον in postremis temporibus incarnatum, et cruce vincentem mortem et omne peccatum, Salvatorem nostrum, judicem omnium, semper cum patre substantialem et ὁμοούσιον, potentiam activam a patria potentia, et generantem, et facientem omnia, et substantiam existendi omnium, et generationem, et reviviscentiam: quoniam vita est aeterna, et Dei virtus, et sapientia: ipsum inversibilem, immutabilem ( al. mutabilem) juxta quod λόγος est, et quod semper λόγος est: juxta autem quod est creare omnia, et maxime juxta in hyle actionem impassibiliter patientem. Ut fons aquarum immutabilis, impassibilis, extra omnem motionem, cum fluit, et in flumen advenit, juxta alveum et genera et qualitates terrae creditur pati, semper servans potentiam aquae suam, et sicuti flumen irrigat terram, nullam diminutionem sentiens, ad hoc quod est esse aquam; sic Christus ille est fluvius, de quo Propheta dicit: Qui irrigat, et infundit totam terram (Gen. II, 6): sed Christus totus omne irrigat, et visibilia et invisibilia, flumine vitae omnium eorum quae sunt substantia irrigat. In quo autem vita, est Christus: in quo rigat Spiritus sanctus, in quo potentia est vitalitatis, Pater et Deus: totum autem unus Deus. Confitemur ergo et Spiritum sanctum ex Deo Patre omnia habentem, τῷ Λόγῳ, hoc est, Jesu Christo tradente illi omnia, quae Christus habet a Patre. Et isto hujusmodi modo simul confitemur esse haec tria, ex isto quod unum, et unum Deum, ὁμοούσια ista, et semper simul et patrem, et filium, et Spiritum sanctum ineffabili potentia, et ineloquibili generatione filium Dei, Jesum Christum, Λόγος qui sit, et Deum, et imaginem, et formam, et characterem, et refulgentiam patris, et virtutem, et sapientiam Dei, per quae appareat et declaratur Deus in potentia omnium, et existens, et manens, et agens omnia secundum actionem filii, id est, Jesu Christi, quem incarnatum, et crucifixum, et resurgentem a mortuis et ascendentem in coelos, et sedentem ad dexteram Patris, et judicem futurum venire viventium et mortuorum, Patrem omnis creaturae et Salvatorem, et voce, et toto corde confitemur semper, ἀμήν. Gratia et pax a Deo patre, et filio ejus Jesu Christo Domino nostro, sic ista confitenti in omnia saecula saeculorum. XLVIII. Spiritus, λόγος, νοῦς, sapientia, substantia, utrum idem omnia, an altera a se invicem? Et si idem, communione quadam, an universitate? Si communione quadam, quid primum, quid ex alio, et qua communione? si universitate et ista, et quae differentia, et quae communio? si a se invicem altera omnimodo, altera in alia ut subjectum, alia ut accidens: an juxta alium alterum modum? Si igitur omnimodis altera, et ἑτερόνυμα, et alterius substantiae. Sed nihil omnimodis alterius substantiae: eorum enim quae sunt ὂν genus, et magis genus in eo quod est esse. Sed quoniam esse dupliciter, et ipsum τὸ ὂν dupliciter, est enim vere esse, est et solum esse. Si igitur τὸ ὂν, vere ὂν et solum ὂν ad omnia ὄντα, et solum ὂν ad solum ὄντα, sive συνωνύμως, sive ὁμωνύμως dicuntur, non omnimodis altera sunt: participatione igitur cujusdam communionis omnia quae sunt, ad altera sunt. Etenim quod τῷ ὄντι est, hoc quod non ὂν est, opponitur, quasi contrarium secundum privationem nulla participatione ad se invicem; ergo nec alterum. Si igitur quae sunt, etiam differentia sint et altera, quadam tamen communione eadem sunt, et secundum istum modum et eadem altera sunt; et istud duobus modis sive altera in identitate, sive eadem in alteritate; sed si eadem in alteritate, magis in alteritatem vergunt: si autem altera in identitate, maxime identitas apparet. Quid igitur istis concinat hinc perspiciendum. XLIX. De Deo et λόγῳ, hoc est, de patre et filio Dei permissu sufficienter dictum, quoniam unum quae duo. Dictum et de λόγῳ, hoc est de filio et de Spiritu sancto, quod in uno. Si igitur quae duo, unum, et in uno duo; illud unum in quo sunt duo, quoniam cum illo est, et ex aeterno cum ipso semper: quae simul sunt sibi invicem eadem, duo unum sunt; necesse est igitur ista idem esse. Quomodo istud sit: Audi, ut dico. Ante omnia quae vere sunt, unum fuit sive ipsum unum, antequam sit ei esse unum. Illud enim unum oportet dicere et intelligere, quod unam imaginationem alteritatis habet, unum solum, unum simplex; unum per concessionem, unum ante omnem existentiam, ante omnem existentialitatem, et maxime ante omnia inferiora, ante ipsum ὂν, hoc enim unum ante ὄν. Ante omnem igitur essentitatem, substantiam, subsistentiam, et adhuc omnia quae potentiora unum, sine existentia, sine substantia, sine intelligentia. Supra enim haec, immensum, invisibile, indiscernibile universaliter, et his quae in ipso, et his quae post ipsum, etiam quae ex ipso. Soli autem sibi et discernibile, et definitum ipsa sua existentia, non actum, ut non quiddam alterum sit ab ipso consistentia, et cognoscentia sui impartile undique, sine figura, sine qualitate, neque inqualitate; sine qualitate quale, sine colore, sine specie, sine forma, omnibus formis carens. Neque quod sit ipsa forma qua formantur omnia, et universalium et partilium omnium quae sunt. Prima causa omnium principiorum, principium omnium intelligentiarum, praeintelligentia omnium potentiarum, fortitudo ipsa motione celebrior, ipso statu stabilior. Motione enim ineloquibili status est, statu autem ineffabili superelativa motio est. Continuatione omni densior, distantia universa altior, definitior universo corpore, et major omni magnitudine, omni incorporali purior, omni intelligentia et corpore penetrabilior, omnium potentissimus, potentia potentiarum, omni genere, omni potentia, omni specie majus, totum vero quae sunt omnia ipsum existens omni toto majus, corporali, et incorporali, omni parte magis pars inenarrabili potentia, pura, existens prae omnibus, quae vere sunt. L. Hic est Deus, hic Pater, praeintelligentia, praeexistens et praeexistentia, beatitudinem suam et immobili motione semetipsum custodiens, et propter istud non indigens aliorum, perfectus super perfectos, tripotens in unalitate, spiritus perfectus et supra spiritum. Non enim spirat, sed tantum spiritus est in eo, quod est ei esse, spiritus spirans in semetipsum, ut sit spiritus; quoniam est spiritus inseparabilis a semetipso, ipse sibi et locus, et habitator in semetipso manens, solus in solo, ubique existens, et nusquam simplicitate, unus qui sit, tres potentias couniens existentiam omnem, vitam omnem et beatitudinem. Sed ista omnia et unum, et simplex unum, et maxime in potentia ejus quod est esse, hoc est existentiae potentia, vitae et beatitudinis quod enim est et existit potentia, quae sit existentiae, ac potentia est vitae et beatitudinis ipsa per semetipsam, et ideo et λόγος sui ipsius, et vivere, et agens, habens secundum ipsam suimetipsius inexistentem existentiam, indiscernibilis spiritus counitio, divinitas, substantialitas, beatitudo, intelligentialitas, vitalitas, optimitas, et universaliter omnimodis omnia, pure ingenitum προὸν, unalitas counitionis nulla counitioni. Isto igitur uno existente, unum proinde exiliit unum, in substantia unum, in motu unum, et motus enim existentia, quoniam existentia motus. Istud igitur unum existentialiter unum, sed non ut Pater inexistentialiter unum, qui est secundum potentiam existentialiter unum. Habet enim potentiam, et magis habet quod ei futurum est secundum operationem esse, et secundum veritatem non habet, sed est: quoniam potentia, coactio actuosa sit omnia, est sine molestia, et vere omnimodis non egens, quae sit ab hoc ut sit omnia potentia: etenim qua potens nata actio eget, agens ipsa unalitas. LI. Igitur ista secundum istud quod esse dicimus unum, unum vita est, quae sit motio infinita, effectrix aliorum, vel eorum quae vere sunt, vel eorum quae sunt, existens λόγος, ad id quod est esse quae sunt, omnia a sesemet movens semper in motu, in semetipsa habens motum, magis autem ipsa motus est: sic enim Scriptura divina dicit: Quod dedit ipse pater Deus in ipso esse vitam esse (Joan. V, 26). Iste filius est λόγος, qui est ad Deum, iste per quem facta sunt omnia, iste filius et filietas tota paternitatis totius semper qui sit et filius, et ex aeterno: filius autem et semet mota motione, potentia enim progrediente, et veluti immobili praeexistentia, et non mota juxta quod potentia fuit. Ista motio nusquam requiescit et a semetipsa exurgens, et in omne genus motus festinans: quippe vita quae sit infinita, et ipsa in vivificatione veluti foris apparuit. Necessario igitur vita nata est, vita autem filius, vita motio, a vitali praeexistentia vita, existentia in constitutione, et apparentia omnium totorum, quae juxta potentiam pater est, ut ab eorum quae vere sunt intelligentia praeintelligentia apparet. Ista igitur existentia est totius existentiae vita, et juxta quod vita motus quasi foemineam sortita est potentiam, hoc quod concupivit vivificare. Sed quoniam sicut demonstratum, ista motio una cum sit, et vita est sapientia, tota conversa in sapientiam, et magis in existentiam patriam, magis aut retro motae motionis in patriam potentiam, et ab ipso vivificata vita recurrens in patrem, vir effecta, descensio enim vita, ascensio sapientia. Spiritus autem et ista. Spiritus igitur utraque: in uno duo, et sicut existente vita prima existentia, necessitas fuit in virginalem potentiam subintrare, et masculari virginis partu virum generari filium Dei. In prima enim motione, primam dico in apparentiam venientem, veluti defecit a potentia patris, et in cupiditate insita vivefaciendi, intus quidem existens vita, motione autem foris existens in semetipsam recurrit: rursus in semetipsam conversa venit in suam patriam existentiam, virtute effecta et perfecta ( al. per facta in omnipotentem virtutem effectus est perfectus spiritus, nutu in superiora converso, hoc est intro. Sic secundum typum oportuit ordinem esse, et cum est in corpore spiritus, hoc est, filio Christo, et quasi diminutionem pati, et a Virgine nasci, et ipsa veluti diminutione sua patria virtute, hoc est, existentia diviniore et prima resurgere et renovari, et reverti in patrem, hoc est, in existentiam et potentiam patriam. LII. Quomodo istud est, adhuc audeo dicere, ut nostra incidentia plurima expositione manifesta sit. Ponamus intelligentiam: secundum istum modum Deus potentia est istarum trium potentiarum existentiae, vitae beatitudinis, hoc est, ejus quod est esse, quod vivere, quod intelligere. Quod autem in unoquoque istorum tria, manifestum et quod est esse primum, et secundum quod est esse secundum ipsum vivere et intelligere, sine ulla unitione, sed simpliciter simplicitas et istud manifestum sicuti demonstratum, illud et tale quod est esse, Deum esse manifeste, sicuti demonstratum; potentia potens praestandi quod esse omnibus, non ab eo quod esse ut partem dans et paternam et effectricem potentiae unicuique quod est esse ei proprium consistens: hoc autem per ministrantem λόγον, hoc est per vitam quae omnibus praestat vivere, et tunc subsistit, aliquis accipiens quod est esse secundum quod est vitam accipere. Si igitur esse Dei, non ab eo quod sibi esse omnibus praestat, sed ministrante hoc quod est vitam esse; ipsum autem vitam esse in eo est quod est Dei, esse unum et idem est quiescenti, quod est esse patri, cum eo quod est esse vitae secundum identitatem, motus est ex sua potentia a patria potentia dependens. Et quoniam omnis potentia naturalis est voluntas, voluit vitam movere semetipsam, insita juxta substantiam motione impassibiliter, erecte in id quod est. Naturalis enim voluntas, non passio. Secundum igitur quod est esse Dei, in quo potentia existentiae est, substantialitas patria, secundum potentiam, secundum istud esse ipsum et vita est. Si ergo movit vita semetipsam, motio autem voluntas, patria ergo motio, et patria voluntas, quoniam patria potentia vita. Sed si secundum quod est esse vita, motio est, propria ergo motio vitae est. Sed quoniam motio aliunde ad aliud fertur, veluti ab eo quod est intus foras, quod vita et potentia est, et natura, et voluntas: et maxime istud existentia ipsius, ideo effulgentia dicitur esse vel progressio, aut elevati spiritus manifestatio, operatrix in vivefaciendo id quod omne totum est essentitatis. Intus igitur existentis vitae, juxta quod est motionem esse ipsam vitam, proles ejus quod est patrem esse vita est: secundum quod motio est. Sed quoniam motio juxta quod motio est, nullam elationem habens, ab eo quod est intus progressa foras est, sicut sensus ab eo qui νοῦς est, potentiam fontanam et universalem accipiens, juxta motionem et intus et foris est: motio enim νοῦς est, sic et vita juxta quod motio est, filius est factus manifesta motio a motione patria, quae in occulto est, quae secundum primam potentiam existentia est. Rursus vita secundum quod motio est, procedens a patria motione, et intus et foris est: sed enim vita motio est: vita igitur et intus et foris est, vivit igitur Deus, vivit ipsa vita, ergo et Deus et vita unum. Igitur ista duo et in unoquoque, et alterum et idem: in filio igitur pater, et in patre filius. LIII. Exclamat igitur veritas, quod ὁμοούσια ista secundum identitatem counita alteritate. Rursus si pater vita, et filius vita, quoniam filius vita cum sit secundum quod motus est, et intus et foris est, vivit Deus, vivit filius, et foris vivunt omnia ubique filio existente. Et quoniam in filio pater, ubique et pater. Rursus item quoniam in filio pater: cum videritis filium, et intellexeritis, videbitis et intelligetis patrem. Si quis me videt, videt et patrem: propter hoc enim dictum est. Quoniam filius forma est patris: non autem nunc forma esse foris extra substantiam intelligitur, neque ut in nobis adjacens substantiae facies; sed substantia quaedam subsistens, in qua apparet et demonstratur quod occultum et velatum est in alio. Deus autem ut velatum quiddam est: nemo enim videt Deum: forma igitur filius, in quo videtur Deus. Si enim existentia Deus, potentia, substantia, motus, et vita in occulto Deus velut sine forma. Ergo si manifesta vita, et manifesta juxta motus potentiam, vita juxta motum in occulto, in apparentia, in existente motione intelligitur, pronuntiatur, videtur. Adhuc sic quod est esse, pater: quod autem vita, filius, cum sit impossibile id quod est esse comprehendere: in occulto enim illud est, vita autem juxta quod vita est, jam et illud est esse: in vita igitur apparet quod est esse, igitur vita ejus quod est esse. Sed enim pater Deus quod est esse, filius autem vita, filius ergo vita patris Dei forma est, in qua speculatur potentia patria. Credendum igitur in filium Dei, ut vita in nobis fiat, quae est et vera, et aeterna vita. Si enim habebimus fidem in Christum Nazarenum, incarnatum de Maria, in filium Dei idem habebimus, qui fuit et effectus est Spiritus incarnatus. Quomodo istud audivi, dico. LIV. Sed oportet prius videre, quomodo alia cui attribuentur patri, an filio? Dico autem Spiritum, λόγον, νοῦν, sanctum Spiritum, sapientiam, substantiam, primum pater et filius idem, filius autem et sanctus Spiritus idem: existentia igitur et vita idem; ergo existentia et beatitudo idem: rursus esse et vita idem, et vita et intelligere idem. Dictum de istis est in libro qui ante istum, et in aliis, quoniam in uno tria, et idcirco eadem tria: συνώνυμα ἂρα τὰ τρία, secundum nomen quod obtinet unumquidque istorum potentiam suam. Etenim quod est esse, et vita et intelligentia: sic et aliud ad alia; eadem igitur et συνώνυμα, eadem congenerata, igitur et consubstantialia ista. Sed quasi apparet alteritas quaedam in istis, et maxime, idcirco eadem non ipsa; quaedam enim sua potentia in occulto, et manifesta alia et sunt et intelliguntur, existentia autem in eadem potentia simul potentia et consubstantialia sunt, et in istis solis inest unum esse eadem, aliis vero ab istis in identitate altera esse et eadem. LV. Nunc autem perspiciendum quid significent alia nomina in primis posita. Dico autem spiritus, λόγος, νοῦς, sanctus Spiritus, sapientia, substantia. Spiritus substantiae nomen est vel existentiae, quod quidem esse significat, et in eo quod quid est et appellatur et intelligitur. Si voles nosse quid est Deus, Spiritus ejus quod sit esse significat: ergo Deus et Spiritus quod est esse significat. Rursus quid est vita? quod Spiritus. Spiritus ergo et vita quod est esse significat: sic et Spiritus sanctus quod est esse secundum istud ipsum nomen significat, cum differentia duorum primorum uno nomine nominatorum. Quae differentia substantialis cum sit, quod est significat. Ex iis jam apparet, quoniam substantia unoquoque existente quod est esse significat. In istis tribus igitur Spiritus substantia, ὁμοούσια ergo. Quoniam Spiritus non diviso Spiritu: quippe unus cum sit in tribus, sed naturae, potentiae et actionis una cum sit existentia patria, et ipsi quod est esse habenti tria sese generantia substantia sunt omnipotentia: neque igitur praeextitit existentia. Pater enim suae ipsius substantiae generator, et aliorum secundum verticem fontana est existentia: neque scissa est ipsa existentia: et existentia, et potentia in eo quod est esse, in unoquoque istorum trium juxta majestatem omnem et omnipotentiam, et omnibus modis perfectionem, quae semet generat, ipsam se substituentem a sese moventem, se semper moventem, consubstantialem, simul potentem ipsum hoc quod sic est esse, et ipsum quod est esse patre dante. Dicit Salvator: Omnia quae habet pater mea sunt, et idcirco dixi: ex meo accipiet (Joan. XVI, 15); non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audit, loquetur (Ib., 13). Sanctus igitur Spiritus si loquitur, a filio loquitur; ipse autem a patre. Vox igitur, et λόγος, et Verbum, isti tres, propter quod unum tres. Sed pater quidem in silentio loquitur, filius in manifesto, et in locutione sanctus Spiritus non in manifesto loquitur, sed quae loquitur spiritualiter loquitur. LVI. Ista igitur tria vera lumina, magis autem unum lumen, verum unus λόγος, una vox, unum Verbum, hoc est, una potentia activa, consonat, antequam faciet esse quiddam. Animae autem quod alia substantia sit, manifestum: Facta enim a tripotenti Spiritu, neque pure vox, neque verbum, sed sicut ἠξὼ audit ut loquatur, imago magis vocis quam vox. Et hoc est Joannis vox exclamantis in deserto: Dirigite viam Domini (Mat. III, 3): anima enim in deserto, hoc est in mundo exclamat, quoniam sit Dominum Deum et vult mundari, ut Domino fruatur Deo; et ista dicit testimonium de Deo, et praemissa est in mundum ad testimonium testimonii: testimonium enim Dei Jesus Christus, Filius ergo Dei, filius Joannes Domini. Etenim Joannes non erat lumen, sed venit ut testimonium diceret de lumine (Joan. I, 8). Verbum igitur, et vox filius est, ipse vita, ipse λόγος, ipse motus, ipse νοῦς, ipse sapientia, ipse existentia, et substantia prima, ipse actio potentialis, ipse ὄν, primum vero, ὄν ex quo omnia ὄντα, et per quem et in quo: qui est medius in Angelo Trinitatis, patrem declarat praeexistentem, et complet sanctum Spiritum in perfectionem: ut enim dicit Paulus beatus: Evangelium virtus est Dei et sapientia (Rom., I, 16): per virtutem Filium significans, quod omnia per ipsum; verbo enim virtutis fient omnia, et sancti Spiritus sapientia perfecta fiunt omnia. Si igitur Deus ista, simul ista tria. Quoniam autem unum duo, omnia simul existunt in cognitione simul existente vita in patre, in qua est sanctus et Spiritus secundum existentiam, quoniam tria unum erant, et semper sunt. Si igitur aeterna vita filius elucescentia est praeaeternae vitae, ipse autem vita cognoscentia perfecta et aeterna vita: tunc enim perfecta cum cognoverit et quae, et cujus sit, quoniam et semetipsa et jussione patris: tunc enim in semet existens, non fit infinita, salvans et salvata a semetipsa, necesse est intelligere et dicere: quod potentia Dei in ipsa est, hoc est pater in filio, ipsa autem per semetipsam infinita fuit. Et hoc significat: et λόγος caro factus est (Joan. I, 14). Infinito enim motu in inferiora vita descendit, et vivefecit corruptionem, cujus causa universalis λόγος et potentia vitae caro factus est, ut dixit angelus: Spiritus sanctus adveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Natus est igitur Jesus Christus secundum carnem de Maria, et ex sancto Spiritu, virtute Altissimi. LVII. Omnia igitur Christus Dominus noster, caro sanctus Spiritus, Altissimi virtus, λόγος. Ipse implevit mysterium, ut omnis vita cum carne ad impleta lumine aeterno recurrat ab omni corruptione in coelos. Neque igitur solum caro, neque solum sanctus Spiritus, neque solum Spiritus, nec λόγος solum, sed simul omnia Dominus noster Jesus. Sanctus ergo Spiritus omnis beatitudo in prima ingenita generatione, quae sola generatio est et dicitur, ipse pater, ipse filius fuit. Spiritu enim moto a semetipso, hoc est vitae perfectae in motione existentis, volentis videre semetipsam, hoc est potentiam suam, patrem scilicet, facta est ipsa manifestatio sui, quae generatio est et dicitur, et juxta hoc foris existens. Omnis enim cognoscentia, secundum quod cognoscentia est, foris est ab illo quod cupit cognoscere. Foris autem dico, sicut in inspectione secundum quod est videre semetipsam: quod est scire vel videre potentiam illam praeexistentem in patriam. In isto igitur sine intellectu temporis tempore, ab eo quod erat esse veluti egrediens in inspiciendum ipsum quod erat quoniam ibi omnis motus substantia est alteritas nata, cito in identitatem revenit. Non enim secundum dorsum effulgentia, sed sicuti lumina, aut vultus se intuentes visione in se invicem, id ipsum unum eodem modo et perfectum substitit. Lumina autem undique ut vultus se aspicientes sunt, et dorsum non habent, et mystice dicitur Deus, secundum dorsum videtur: nulla igitur diminutione totum semper unum mansit, maxime potentificata counitione potentia patria. Sanctus igitur Spiritus motus primus intus, quae sit excogitatio patria, hoc est sui ipsius cognoscentia: praecognoscentiam enim cognoscentia praecedit. Juxta istum ergo cognoscentiae modum naturalem foris effectam intelligentiam natus est filius, vita factus: non quod, non fuerit vita, sed quoniam foris vita magis vita, in motu enim vita. Hic est λόγος qui vocatur Jesus Christus, per quem effecta sunt omnia, semen omnium ad id ut sint, quippe vita qua sine, impossibile est esse aliquid in iis quae sunt, et in iis quae non sunt, quae consecutiones sunt. LVIII. Quoniam autem diximus unam motionem et eamdem, et λόγον et sanctum Spiritum, λόγον in eo quod vita est: sanctum Spiritum quod est esse cognoscentiam, et intelligentiam esse: Quoniam quae diximus id ipsum esse vitam et cognoscentiam: et quoniam diximus motam in prima motione intelliligentiam: Iste enim ordo naturalis et divinus potentia cum sit, necesse fuit intelligentiam ad suimet ipsius cognoscentiam moveri. Natus est filius, λόγος qui sit, hoc est vita virtute patria, generante intelligentia, hoc est quod esse omnium quae sunt, veluti aeternum fontem. Non falletur ergo, si quis subintellexerit sanctum Spiritum matrem esse Jesu, et supra et deorsum, supra quidem ut dictum, deorsum autem isto modo: necesse fuit liberationis gratia omne divinum, hoc est seminarium spirituum omnium universaliter existentium, et id quod est esse primum, hoc est universalem λόγον, ab inferiore hyle et corruptione omni incarnari, in mortificationem omnis corruptionis et peccati: tenebrae enim et ignoratio animae direptae ab hylicis potentiis eguerunt lumine aeterno in auxilium ut λόγος animae, et λόγος, carnis mysterio mortis detrusa corruptione in reviviscentiam, et animas, et carnes per sanctum Spiritum administratorem ad divinas et vivefacientes intelligentias erigerent cognoscentia, fide, amore. Respondit igitur angelus Mariae et dixit illi: Spiritus sanctus adveniet in te, et virtus Altissimi inumbrabit tibi (Luc. I, 35). Haec duo in motu, quae sunt λόγος et sanctus Spiritus, ad id ut gravida esset Maria, ut aedificaretur caro a carne, Dei templum et domicilium advenerunt: sanctus quidem Spiritus potentia in motu, generationis enim principium motus; virtus autem altissimi ipse λόγος est: Virtus enim et sapientia Dei λόγος Jesus (I Cor. I, 24). Sed de λόγῳ, hoc est de filio, obumbrabit tibi, dixit. Perfectum enim, divinum et splendide ut est clarum non capit humana natura. Et hoc significat: Et λόγος caro factus est (Joan. I, 14). Magis autem obumbrationem significat, quod dictum est: Exinanivit semetipsum (Philipp. II, 7). LIX. Habemus ergo secundum ordinem praemissa Dei et Patrem, et Filium ὁμοούσιον, et ὁμοούσια secundum identitatem in substantia. Una enim substantia Spiritus, is ipsum esse est. Ipsum esse autem et vita et intelligere est. Ista tria, in singulis quibusque, et ideo una divinitas, et unum; quod omne unus Deus, quia unum Pater, Filius sanctus Spiritus: secundum potentiam et actionem solum apparente alteritate. Quod Deus in potentia, et in occulto motu movet et imperat omnia, ut in silentio; λόγος autem Filius, qui est Spiritus sanctus, et voce confabulatur ad generanda omnia secundum vitam, et secundum intelligentiam substituentia, ad id quod est esse omnibus. Ex iis apparet, λογος ipse et Spiritus sanctus νοῦς et sapientia: id ipsum etenim et Paulus dixit divine: Quis cognovit νοῦν Domini? (Rom. XI, 34). Et rursus de ipso: Virtus et sapientia Dei (I Cor. I, 24). Salomon etiam sapientiam de ipso dicit, et multa nomina in Filium revocantur, et ipsum et substantiam dicit Paulus ad Hebraeos: imago substantiae ejus (Heb. I, 3). Et item consubstantialem populum dixit et Jeremias: quia quis stetit in substantia mea, et vidit Verbum meum (Jer. XXIII, 18, sec. LXX). Et rursus: Si stetissent in substantia mea, et audissent verba mea (Ibid. 22). Et Evangelium secundum Matthaeum: Panem nostrum consubstantialem da nobis hodie (Matth. VI, 11). In parabola Lucas: Dixit junior de filiis patri: Da mihi congruam partem substantiae (Luc. XV, 12). Et rursus: Ibi dissipavit substantiam suam (Ibid. 13). Quod enim inde descendit, potentias suas non tenuit. Ista animae sunt, sed dixi istud adversum negantes οὐσίας nomen positum esse in sacris Scripturis. Accedit autem, quod animam, hoc est hominem Deus fecit ad imaginem et similitudinem suam. LX. Quid vero ista significent, audi ut dico: Summus νοῦν, et sapientia perfecta, hoc est λόγος universalis, idem ipsum enim in aeterno motu, circularis motus erat a σημείῳ primo et in summo vertice circularis existens juxta ipsum σημεῖον, cyclica causa inseparabiliter conversa, ut a Patre, et in Patrem, cum Patre existens, incedens, simul existens, et in Patre erat Filius, et in Filio Pater. Prima substantia, et in substantia jam substantia, spiritalis substantia secundum νοῦν, generatrix et effectrix substantia, praeprincipium universae intelligibilis, et intellectualis et animae, et hylicae universae substantiae in hyle. Si igitur prima motio, vita, inquam, et intelligentia: ista enim illud perfectum unum et solum. Non solum circularis motio ista, sed sphaerica, et magis sphaera, et vere omnimodis perfecta sphaera. Si enim esse et vivere et intelligere, et si vita ipsum esse est et intelligentia, et summitates, et medium est in unoquoque, sic et intelligentia: unum igitur istorum tria sunt in se circulata et participantia invicem sibi. Magis autem simul existentia sine aliquo intervallo, sphaera est et prima, et perfecta, et ipsa sola sphaera: at vero alia juxta similitudinem sphaericam magis. Ex ista ratione necessario, et σημεῖον, potentia est, et γραμμὴ et γραμμὴν operans σημεῖον est: et a semetipso exiens, et exiens non semper, in mansione, et in motu simul, semper simul, κύκλῳ semet circulans undique sphaeram esse Deo ubique existente. Quippe cum sit σημεῖον a quo, et in quod omnis motio conversione reducitur, hic est Deus λόγος totus, νοῦς totus, totus sapientia, omnipotens substantia, substantia quem veremur, quem colimus, solo Spiritu videntes, ipsius nutu et voluntate in ipsum erecti gratia crucis miserante nos Domino nostro Jesu Christo: ἀμήν. LXI. Erecta motione cyclica rectam dico, quod a σημεῖου in σημεῖον, hoc est a Patre in Patrem in apparentia istius motionis et divinitatis universae, et τὸν λόγον, et Filii existit jussione Dei imago juxta imaginem et similitudinem Dei imago imaginis, hoc est Filii: imago enim Patris Filius, ut demonstratum est: hoc autem est, quoniam Filius vita est, imago igitur vitae anima effecta est, anima autem cum suo νῷ, ab eo qui νοῦς est, potentia vitae intellectualis est, non νοῦς est, ad νοῦν quidem respiciens quasi νοῦς est: visio enim ibi unitio est, vergens autem deorsum, et aversa a νῷ, et se et suum νοῦν trahit deorsum. Intelligens tantum effecta, non jam ut intelligibile, sed si sic perseveraverit, eorum quae super coelum sunt mater est, lumen, non verum lumen, et quidem cum suo proprio νῷ lumen. Si vero in inferiora respicit, cum sit petulans, potentia vivificandi fit, vivere quae faciet in mundum, et ea quae in mundo usque ad lapidem lapidum more, ipsa etiam cum νῷ facta. Etenim cum quidem, λόγος sit anima, non λόγος· cumque in medium spirituum, et intelligibilium, et τῆς ὕλης proprio νῷ ad utraque conversa, aut divina fit, aut incorporatur: ad intelligentiam etenim suae licentiae est, et privatione veri luminis propter scintillam tenuem proprii τοῦ νοῦ rursum vocatur; quoniam quidem solum est, tenebrata autem deorsum dicitur. Etenim summitates τῆς ὕλης puriores animandi vim habentes, causa sunt lumini velut in sua descenderet. Quare enim dictum est: et ista discernit, dicit aliquis, si talis est anima. Quomodo dictum est: Faciamus hominem juxta imaginem et similitudinem nostram? (Gen. I, 26.) LXII. Inspiciendum prius quid est homo, denique quid imago, et quid differt imago a similitudine, et quomodo homo juxta imaginem et similitudinem, non imago ac similitudo effectus sit: et quid est, ad nostram? Dualiter enim homo, quod est in consuetudine, ex corpore et anima intelligitur. Quidam putant ex corpore et anima triplici: quidam autem ex corpore et anima tres potentias habente. Quidam rursus dicunt ex corpore et νῷ partili, et anima et spiritu, quo consistit fluens corpus. Adhuc quidam de corpore quadripotenti quatuor elementorum et anima duplici, et duplici τῷ νῷ. Mea intelligentia haec: Corpus enim, sicut demonstratum: accepit enim pulverem Deus et plasmavit Adam, hoc est, fabricata jam terra, summitates terrae et florem habemus principia corporis. Geminum etiam νοῦν, geminam animam declarat Evangelium κατὰ Ματθαῖον et Λουκάν· sic enim dicunt: Sic erit et praesentia filii hominis. Tunc duo erunt in agro: unus accipietur, et unus relinquetur; duae molentes in pistrino, una accipietur, et una relinquetur (Matth. XXIV, 40, 41). Lucas autem adjecit de corpore duo, ipsa nocte erunt duo in uno lectulo, unus accipietur, et alter relinquetur (Luc. XVII, 34). Alia autem similiter. Ergo quia in agro, λόγος duo sunt, vel νοῦς et λόγος coelestis, et alius hylicus. Et molentes duae animae, coelestis et hylica: et accipietur igitur coelestis νοῦς vel λόγος coelestis anima, hylicus autem λόγος, et anima relinquetur. Quomodo istud, audi. Homo ex anima et corpore confitendus. Ex corpore, quod a terra compositum, habet ergo animam terra hylicam, et factus est Adam, juxta corpus animal, sicuti est animal de aqua et terra. Alia animalia in animam vivam, sed Adam non sic, insufflavit enim Deus in faciem ejus ibi omnem potentiam sensibilem, cui adest νοῦς in discretionem sensus. Alia igitur anima divinior cum suo νῷ· sensibili enim potentiae hylicus νοῦς est insitus, et consubstantialis hylicae. Si igitur istud est, Λόγος coelestis, hoc est νοῦς vel Spiritus divinus est in anima divina. Ipsa autem divina anima in hylico spiritu, hylicus autem spiritus in hylica anima, hylica autem anima in carnali corpore, quod oportet purgari cum tribus omnibus, ut accipiat lumen aeternum, et aeternam vitam: hoc autem peficit fides in Christo. LXIII. Dicamus igitur quomodo talis anima juxta imaginem Dei, et juxta similitudinem effecta sit, et si sola anima homo, ut dicit Paulus, alius terrenus, alius animalis, alius spiritalis, et ista omnia in uno homine, sed maxime hominem interiorem frequenter dicit, sic enim est anima: colligit enim νοῦν, et divinam animam; et dicit coelestem hominem, reliquum autem terrenum hominem. Si istud est, anima nostra juxta imaginem est Dei, et Domini Jesu Christi. Si enim Christus vita, et Λόγος est, imago est Dei, in qua imagine perspicitur Pater Deus, hoc est quod Deus est esse in vita: hoc est enim imago ut dictum est: et si est Christus vita, quod est autem vivere, hoc est Λόγος ipsa autem vita, hoc est quod est esse, hoc autem quod est esse, Pater est. Et si rursus ipsa vita hoc est quod intelligere: id autem est sanctus Spiritus, et tria ista sunt omnia; et in unoquoque tria, et unum tria et omnino ὁμοούσια. Si igitur anima, secundum quod anima est, et animae esse est, et vivere et intelligere est: tria ergo superioris Triados anima est, ut imago imaginis. Est enim juxta quod anima est in eo quod est esse, et vitam dans, et intelligentiam, ante intelligere simul habens, ὁμοούσια in uno, et sunt singula ut sua substantia, non scissione, non divisione, non effusione, nec protensione, neque partu praecisa, sed sempiterna tria: aliud existens in alio existente, et ista substantialiter; juxta imaginem ergo. Et sicut Pater esse est, Filius autem duo, sed in motu et in actu; sic anima in eo quod anima, ut potentia patria: vivificatio autem et intelligentia in motu. Ista ergo esse animae juxta imaginem Patris et Filii: sic autem esse juxta similitudinem, ὁμοούσιον ergo etiam ipsa in sua unalitate, et simili substantia: in triplici potentia, ipsa generans, ergo ipsa se movens, et semper in motu in mundo motionum, fons et principium, sicuti pater et filius ipsius animae motionis et creator, et praecausa et praeprincipium. LXIV. Adhuc dico in occulto mysterium magnum: sicuti divinior Trinitas unali, secundum quod per se effulgenter fecit animam in mundo intellectibili in substantiam et propriam substantiam, quam proprie dicimus substantiam: sic animae trinitas unalis secunda explicavit imaginationem insensibili mundo, ipsa anima semper quae sursum sit mundanas animas gignens, et istud ergo juxta imaginem et similitudinem. Videamus ergo si et juxta carnem quidem, et juxta carnem dicunt prae divinatione, quoniam futurum erat ut Jesus indueret carnem. Ego autem dico forte si et in isto quod Λόγος, et carnis est Λόγος, et Deus et corporalis, et super omne corpus dicitur: potentia enim universorum et omnium Deus, non frustra secundum imaginem corporis. Si enim futurum est nostrum corpus et carnem resurgere, et induere incorruptionem, et fieri spiritualis caro, sicuti et Salvator noster juxta omnia et fuit, et resurrexit, et ascendit, et futurum est ut veniat: et si post resurrectionem immutabitur, accipientes spiritale indumentum, nihil impedit juxta imaginem carnis superioris τοῦ λόγου hominem factum esse. Ad istud enim testimonium dicit Propheta, dicens: Et fecit Deus hominem juxta imaginem Dei (Gen. I, 27). Si fecit Deus secundum imaginem, pater juxta filii imaginem: si autem istud dicit, fecit ipsum masculum et feminam, ut praedictum est, fecit hominem juxta imaginem Dei; manifestum quoniam et juxta corpus et carnem valde et mystice, τῷ λόγῷ in mare et femina existente: quoniam ipse sibimet filius erat, in primo et secundo partu spiritaliter et carnaliter. Gratia Deo Patri, et Filio ejus, Domino nostro Jesu Christo, ex aeterno in omnia saecula saeculorum. Amen.

LIBER SECUNDUS.

I. Deum omnipotentem omnes fatemur Christum Jesum nos nunc; mox tamen fatebuntur omnes, quibus fides in Christum filium. De utroque quod sint ambo, et singuli: quippe ut pater Deus, filius Jesus Christus, tota nobis religio est, et spes tota, et in isto fides. Sed cum fatemur singulos duos, unum tamen Deum dicimus, et ambos unum Deum, quod et pater sit in filio, et filius in patre. Alii unum Deum dicunt patrem solum, filium vero hominem, sed hos nunc omittamus: etenim Jesum filium cum dicimus et antequam de Maria nasceretur, fuisse filium confitemur. Nam si (Joan. I, 1-3) in principio fuit λόγος, et λόγος fuit ad Deum, et Deus fuit ipse λόγος, et hoc fuit in principio, qui cum postea λόγος caro factus est, idem est Αόγον esse et Jesum. Si enim in principio erat λόγος, in principio filius, qui postea in carne Jesus, propter mysterium, quod mandato patris implevit. Fatendum est igitur a principio fuisse filium. De patris substantia, an extra dicimus? Sed istud quaerendum. Num Deum non fatemur esse? Fatemur. Qui igitur esse istud ἀνούσιον dicimus, an ἐνούσιον? id est, sine substantia, an substantiam? Ἀνούσιον, inquiunt. Accipio, sed quaero ἀνούσιον, quomodo, qui substantia non sit omnino? an qui supra substantiam sit, id est ὑπερούσιον? Sine substantia quis dicat, Deum qui esse fateatur? esse enim illi substantia sua, non illa nobis nota, sed ipse quod est ipsum esse, est ipse non ex substantia, sed ipsa substantia, parens omnium, a se sibi esse tribuens, prima substantia, universalis substantia, ante substantiam substantia. Per id igitur quod ὑπερούσιος est, ἀνούσιος a quibusdam dicitur, non quod sit sine substantia, quippe cum sit: veneremur ergo Deum, et esse dicamus, id est ἐνούσιον, qui constituit omnia, coelum et terram, mundum, spiritus, angelos, animas, animalia, et hominem ad imaginem et similitudinem imaginis eorum. Quid igitur cum sit ἐνούσιος? Deus pater utique dicitur, sic fatemur, et pater Unigeniti: omnium fides ista. Num igitur fallit intelligentiam Verbum, ambiguo suo? Genuit enim vos, et de hominibus dixit Deus: si igitur significat genui et creavi, ut creaturam, et naturaliter de mea substantia genui. Quid magis unigenito? quid ei qui filius est? quid ei qui unus et solus? quid ei in quo pater est? quid ei qui in patre est? quid ei qui λόγος est, qui in principio erat, et erat apud Deum, et Deus est, et per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 1-3). Quid autem hoc significat, quod Christus unigenitus? Si enim Deus omnium pater est secundum creaturam, quomodo hujus unigeniti pater, si non alio modo et ex substantia, non ex nihilo? Erat autem non alia substantia ante omnia quam patris: de patris ergo substantia Christus. II. Age: nunc esse in Christum fatemur. Quaeramus eodem modo hoc, esse ἐνούσιον est, an ἀνούσιον? Jam supra dictum ἀνούσιον esse non posse cui sit esse. Quid igitur? istud esse, unde est; ἐκ τοῦ ἀνουσίου, an ἐκ τοῦ ἐνουσίου, id est, ab eo quod est esse, an ab eo quod est non esse? Deus, ut inquiunt, esse est: Christus item esse, sed coepit tamen. Verum hoc est. Sed istud esse quod coepit, ab eo coepit, quod fuit aliquo modo fuisse, ut omnia divina, et a divinis orta, potentia semper sunt ac fuerunt: processus autem eorum actus est, et ex motu manifestatio, et quidem natalis: quid enim Dei nascitur, cum Deus sit ingenitus? an illud credibile est, aut fas est dicere, ex nihilo vel natum esse Christum, quem dicimus Dei filium? qui est Dominus majestatis; et caetera quae supra diximus et in aliis libris. Hoc vero postremo haeresis dicit cui similes et illa est vel quae a Maria dicit coepisse Christum, vel quae non ipsum Λόγον induisse carnem, sed assumpsisse hominem, ut eum ipse Λόγος regeret, atque hoc Marcellus: quod superius autem, Photinus. Excludamus igitur omnes qui haec atque hujusmodi de Christo sentiunt: loquamur cum his, qui Christum Dei filium dicunt, et filium natum, quippe cum fateantur unigenitum, genitum utique, non factum. Parum istud est, adjiciunt, de patre filium, de Deo Deum, de vero lumine lumen verum, utique et consequentia de Spiritu, Spiritum, et in patre filium, et in filio patrem; haec cum fateantur consilio nullo, ratione timoris potius quam veritatis. Alii substantiam heic nominandam negant, alii nominant, sed similem volunt, non eamdem dicere. Quibus illud primum perspiciendum est, quod propheta Isaias dixit (Isa. XLIII, 10): Nullus fuit ante me Deus, et post me nullus erit similis Deus. Si filius Christus, utique post Deum, Christus; nullus autem similis post Deum Christus ergo non similis Deo, aut si non post Deum, certe cum Deo, nam ante Deum nullo modo ὁμοούσιον. Et David sic (Psalm. LXX, 19) nullus similis tibi. Deinde, quod multis docuimus, substantia in eo quod substantia est, maxime si sit ejusdem generis, et haec in duobus pluribusve sit, haec eadem non similis dicitur esse substantia; ut anima substantia est, sunt licet multae animae, in eo quod animae sunt, una est illis eademque substantia. Non quod praecesserit illa substantia et praeexstiterit, sed simul semper exstiterit, ita et in caeteris. Quanto magis in Deo? cum ipse sit origo substantiae, cum quo divino quodam ortu filius a patre accepta substantia, semper cum eo, et in eo, ut alter atque idem ejusdem substantiae, nulla vel illius diminutione, vel hujus acceptione consubstantiali completiva unalitate Deus atque virtus ejus semper qui fuerit, et semper exstiterit, hoc est Deus et Λόγος, Deus et forma ejus, pater et filius, Deus et Jesus Christus, Deus et virtus et sapientia, ὀμοούσιον· ergo hoc si dictum ὁμοούσιον ut ὁμοούσιον, cum in eadem sunt specie simul existentes, ὁμοειδεῖς ejusdem temporis et aetatis. Heic vero ὁμοηλικὴς significat consubstantiale simul et substantiam sine composito vel discretione, sed simul semper quod sit rerum virtutibus actionibusque discretum. III. Heic oriuntur quaestiones: Prima, quod in sacris Scripturis substantiae mentio facta non sit, et magis non ὁμοούσιον non sit lectum. Alia quod si hoc ita est, compassus est filio pater. Tertia, quod si hoc ita sit, neque pater major, neque minor filius, neque alius mittens, alius missus. Et haec et hujuscemodi talia. Primum igitur illud de substantia videamus: non est in Deo substantia, neque in Christo: An non est lectum? si non est, ut supra diximus: quia omnino non est, sic accipimus; an quia omnino supra substantiam est, Deum non esse nobis nefas dicere: substantia est enim quod Deus est, quod spiritus, quod lumen est. Cur enim addimus et verum lumen? Etenim in divinis, et in Deo sic accipiemus substantiam, ut in hylicis corpora, et in corporalibus animum. Haec enim est ibi substantia, esse supra substantiam: Deum esse omnes fatentur cum sit potentia substantiae, et ideo supra substantiam atque ex hoc substantia: etenim potentiae inest esse. Certe Deus omnipotens est, et quorum origo vel causa est, ipse ille omnia est virtute scilicet et modo quodam, unde dictum a Paulo (I Cor. XV, 28): Ut sit Deus omnia in omnibus: ergo et ὂν est, et existens, et substantia, quae omnia cum sit: quia parens omnium est, potentia igitur omnia est. Non dubitandum ergo dicere substantiam Dei: quia cum nos circa prima vel summa proprie verba deficiunt, non congrue demum apud nos quod convenire possit intelligentiae aptamus, ut heic quod est, Deo esse, substanti jure dicamus. Eodem modo accipiamus Christum et esse substantiam, et de patre ejus esse substantiam, quippe cum sit et ipse lumen de lumine, Deus de Deo, Spiritus, Λόγος per quem facta sunt omnia. Et cum sit ita, ut usque ad mysterium corporale substantia sua venire voluerit, de quo dictum ab Apostolo (Coloss. II, 8, 9): Et non secundum Christum: quia in illo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter quod est οὐσιακῶς; Deus enim potentia, et Λόγος actio, in utroque utrumque: nam et potentia quod potest esse est, et quod est, potest esse. Ipsa igitur potentia actio est, et ipsa actio potentia. Actio est ergo et pater, agit et filius, agit et pater: ideo pater, quia potentia gignit actionem: et ideo filius actio; quia actio ex potentia: ergo et pater in filio, et filius in patre, sed utrumque in singulis, et idcirco unum. Duo autem, quia quo magis est, id alterum apparet: magis autem pater potentia, et actio filius; et idcirco quia magis actio, magis autem actio, quia foris actio. Hoc si ita est, et substantia pater et filius, et una substantia, et de patre substantia, et simul substantia, et semper et ex aeterno simul pater et filius, eadem simulque substantia, hoc est, ὁμοούσιον. An non est lectum in Scripturis divinis? Primum qui hoc negat, rem fatetur, sed Scripturae quaerit auctoritatem. Quomodo autem non iniquum est, ideo rem non admittere, quia majores omiserint, aliquo fortasse casu, vel causa, cum ratione vincaris? verum quid lectum negant substantiam? an de Deo et Christo substantiam? an ὁμοούσιον ipsum? De Deo et Christo substantia lecta est. De Deo lecta in propheta Hieremia (Jer. XXVIII, 18 sec. LXX): Quis stetit in substantia Domini, et vidit verbum ejus? quis praebuit aurem, et audivit? Item paulo post (Ibid. 22): Et si stetissent in substantia, et audissent verba mea. Item lecta substantia apud prophetam David (Psalm. CXXXVIII, 15): Et substantia mea in inferioribus terrae. Lectum apud Paulum ad Hebraeos de Christo (Hebr. I, 3): Qui est character substantiae ejus. Sunt et alia exempla, verum haec sufficere arbitror. IV. At enim apud Graecos posita est ὑπόστασις, non οὐσία. Videamus quid intersit. Οντα nominant Graeci tam ea quae sunt in aeternis, quam ea quae in mundo atque terrenis: in aeternis igitur Deus est omnipotens, causa omnium; et fons et origo omnium quae sunt, id est τῶν ὄντων πάντων. Quid igitur damus Deo? hoc quod est esse, an omnibus damus esse, do, non damus? Equidem ratio sic se habet, ut primum esse sit Deus. Verum quia potest accipi esse non aperte quid sit illud esse, si jam comprehensibile erit, ὂν dicitur, id est, forma quaedam in notitiam veniens, quod tale esse jam ὂν et ὕπαρξις dicitur, omnis ὕπαρξις habet quod est esse; quod autem est esse, non continuo καὶ ὕπαρξις est, neque ὂν, nisi potentialiter, non in manifesto ut ὂν dicatur; est enim ὂν figura quaedam formatum illud quod est esse, quod tamen purum tunc purum intelligitur cum intelligitur jam formatum: forma enim intellectum ingenerat, manifeste pronuntiat aliud esse formam, aliud quod formatum est. Quod autem formatum est, hoc est esse: forma vero est, quae intelligi facit illud quod est esse. Hoc ergo quod est esse, Deo damus, formam autem Christo, quia per filium cognoscitur pater, id est, per formam, quod est esse; et heic dictum est (Joan. XIV, 9): Qui me vidit, vidit et patrem. Est ergo et Deus ὕπαρξις, et Christus ὕπαρξις; ὕπαρξις enim cum forma quod est esse, et quia semper simul sunt, et forma esse est, et ipsum esse forma, unde pater in filio, et filius in patre: est enim esse et in patre, quod est potentia, quod prius est ab eo quod est forma. Est item rursus et in filio esse; sed istud, quod est esse proprium a patre habet, ut sit illi formam esse; alter ergo in altero, et ambo unum. Ergo ὂν Deus, ὂν filius, id est enim τὸ ὂν esse cum forma: omne enim quod est ὂν esse, est cum forma: hoc et existentia dicitur et substantia et subsistentia, quod enim ὂν est, et existit et subjectum est. Hoc autem est quod est esse sine connexo ullo, quod simplex est, quod unum; manifestior igitur subsistentia est, et existentia est, et substantia dicitur. Si ergo dicitur de Deo subsistentia, magis de Deo dicitur substantia, et magis ista, quoniam subjectum significat, et principale quod convenit Deo. Non sit autem subjectum sicut in mundo substantia, sed quod honoratius et antiquius et secundum fontem universitatis. Verum quod est esse, quod praestat Deus his quae sunt, ut unumquodque sit ὁμοούσιος· ergo esse formam habens, et primum solum verum: quoniam quod est illud esse purum est, hoc magis substantia est. Quoniam autem rursus et forma est esse, et ipsa substantia est, sed hoc ὑπόστασις dicitur: jam enim formatum esse substantia est, formatum autem esse est Deus, quod Deus est, et pater, sic et filius, quod λόγος et filius. Subsistentia ergo proprie dicitur de ambobus, quod est substantia: quoniam quod est esse principale, cum forma substantia dicitur. Haec autem et substantia dicitur, et ideo dictum est, de una substantia tres subsistentias esse, ut ipsum quod est esse subsistat tripliciter, ipse Deus, et Christus, id est Λόγος et Spiritus sanctus. Ergo ὑπόστασις jure Deo datur jure Λόγῳ, id est, patri et filio. Id autem Latini substantiam dicunt, quia diximus et substantiam dici posse, scilicet id quod esse est, magis formatum esse. Quae cum ita sint, lecta est ὑπόστασις, haec autem est οὐσία, sicut probavimus. V. Nunc videamus utrum ibi, ubi legimus, aliud sinificet, ὑπόστασις quam οὐσία. Multi enim aestimant copias atque fortunas significari hoc verbo, ὑπόστασις scilicet; sed si dixit: Si stetissent in ὑποστάσει Domini, vidissent Verbum ejus (Jer. XXIII, 22, sec. LXX). Quod heic intelligimus ὑπόστασιν Domini, nisi id quod est Deus? Est autem Deus spiritus, lumen, potentia, omnipotens, et hujusmodi talia. Hic qui stat et intelligit, non autem erat qui intelligit, stat ergo: intelligens autem Deum intelligit et videt Λόγον Dei filium; manifestum ergo hanc Dei esse ὑπόστασιν, quia intellecta et Verbum intelligitur, simul enim sunt, et hoc est ὁμοούσιον. Hoc et iterum dicit: Quia si stetissent in mea ὑποστάσει, et verbum meum audissent. Supra videre; heic autem posuit utrumque, hoc est quo intelligere. Is enim rem intelligit, qui in rei substantia stat, id est, in primo fonte rei, ut omnia quae sunt ejus intelligat. Quid deinde? cum alibi vel in Davide, vel in Evangelio posita est et lecta ὑπόστασις, numquid aliud quam οὐσία intelligitur? Ὑπόστασις mea, inquid David (Psalm. CXXXVIII, 15): de Deo utique, Ὑπόστασις mea in inferioribus terrae. Dicit enim: occultum se nemo credat, quia utique sum et omne quod sum et substantia mea, et in inferioribus terrae; ubique est enim Deus, vel spiritus Dei, quae Dei substantia est. VI. Volo nunc et illud videre in Evangelio per parabolam et exemplum positum. Dixit enim pater familias quidam duobus filiis, ὑπόστασιν suam divisit Luc. XV, 12); utique fortunas et patrimonium intelligimus. Sed si hoc referri ad Deum oportet, erit ὑπόστασις et heic potentia omnis et virtus. Hanc consumit unus filius qui a Deo recedit: etenim qui peregrinatur a Deo, nec spiritum Dei habet, nec lumen, nec Christum, hic apud se consumit substantiam Dei. Haec est enim Dei ὑπόστασις, ut diximus; sive nunc heic divitias dicamus, vel patrimonium, nihil differt: sic enim dictum est ab apostolo Paulo: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! (Rom. XI, 33). Si igitur divitiae Dei, sapientia et scientia sunt: et si sapientia et scientia ipsa virtus Dei est, virtus autem Dei Christus est, Christus autem Λόγος est; Λογος et vere filius, filius autem in patre ipse est: ipse ergo, divitiae patris; ipse ὑποστασις est. Jam igitur nihil interest, utrum ὑπόστασιν divitias intelligamus, an οὐσίαν, dummodo id significetur quo ipse Deus est. Ergo lectum est de Deo vel ὑπόστασις vel οὐσία: hoc autem et de Christo intelligitur. Dictum est: Ego in patre, et pater in me (Joan. XIV, 10). Quod quidem ideo bis dictum, quia in patre esse potuit filius, non tamen et in filio pater, sed ut plenitudo atque idem unum in singulis esset. Si autem eadem ὑπόστασις, ὀμοούσιον ergo. Eadem autem: nam Christus Deus de Deo, et lumen de lumine. Ergo ὁμοούσιον. Id autem si ex aeterno et semper necessario simul, ergo vere ὁμοούσιον. VII. At enim hoc ipsum ὁμοούσιον lectum est. Omnia enim quae diximus lecta sunt: vobis dico, qui jam fatemini de Deo, vel quod lumen sit, vel quod spiritus. Dicitis ergo de Deo Deum, de invisibili Spiritu Spiritum, et verum lumen de vero lumine, quae sunt ὑποστάσεις Dei. Verum cum dicitis Christum, Deum de Deo, lumen de lumine, et talia: ubi sic legistis? an vobis licet sic dicere, unde magis ὁμοούσιον probatur, nobis discere ὁμοούσιον non licebit? Verum si ideo dicitis lumen de lumine, quia et Deus lumen dictus, et Christus lumen, et item et Pater Deus, et Christus Deus dictus; id quidem manifestum, verum de Deo non lectum, lumen de lumine; at licuit sumere. Liceat ergo de lectis non lecta componere. Ὁμοούσιον lectum negatis; sed si aliqua similia, vel similiter denominata lecta sunt, jure pari et istud denominatum accipere debemus. Dei οὐσία lumen est, hoc lumen vita est, et ista vita, ista intelligentia, hoc esse Deum, hoc esse Christum satis declaratum est. Vivit pater, et ego vivo (Joan. VI, 58). Pater habet in se vitam, et filio dedit habere apud se vitam (Joan. V, 26). Quae habet pater, ea mihi dedit omnia (Joan. XVI, 15). His et aliis saepe probamus, eadem in patre esse et in filio, et quod semper et ex aeterno: et ideo ὁμοούσιον appellatum est. VIII. Sed unde hoc verbum, audi Evangelium, audi Paulum apostolum, audi orationem oblationis, quoniam vita est Deus; et aeterna vita. Nos Christiani, id est, qui in Christum credimus, docemur in Evangelio (Matth. VI, 9) quomodo Deum patrem rogare debeamus, in qua oratione cum multa petimus, tum petimus panem, qui panis vita est (sic enim dictum est (Joan. VI, 59): Hic enim est panis, qui de caelo descendit). Hanc vitam et Christi et Dei, id est, aeternam quod nomine ipse dicit, ἐπιούσιον ἄρτον, ex eadem οὐσία panem, id est, de vita Dei: consubstantialem vitam. Unde enim filii Dei erimus, nisi participatione vitae aeternae? quam nobis Christus a patre afferens dedit. Hoc ergo est (Luc. XI, 3), δὸς ἡμῖν ἐπιούσιον ἄρτον, id est, vitam ex eadem substantia, etenim si quod accipimus, corpus Christi est, ipse autem Christus vita est, quaerimus ἄρτον ἐπιούσιον, divitiae enim in Christo corporaliter habitant; Graecum igitur Evangelium habet ἐπιούσιον, quod denominatum est a substantia, et utique Dei substantia: hoc Latini vel non intelligentes vel non valentes exprimere non potuerunt dicere, et tantummodo quotidianum posuerunt, non ἐπιούσιον. Est ergo et nomen lectum, et in Deo substantia, et dici potest graece etiam latine non exprimitur; dicitur tamen graece quia intelligitur. Ergo nos qui Christum credimus, quia ab eo vitam aeternam speramus, quia ipse vita est, cum ipsum sequimur, et cum eo, et circa ipsum, et circa vitam aeternam sumus, et appellamur λαὸς περιούσιος. Hinc sanctus Apostolus ad Titum Epistola sic dixit Graece (Tit. II, 14): Ἵνα λυτρώσηται ἡμᾶς ἀπὸ πάσης ἀνομίας, καὶ καθαρίσῃ ἑαυτῷ λαὸν περιούσιον ζηλοτὴν καλῶν ἔργων. Latinus cum non intelligeret περιούσιον ὄχλον, περιούσιον, τὸν περιόντα, id est, circa vitam quam Christus et habet et dat, posuit populum abundantem. Quid meriti est ut salvetur populus quo abundat? Hoc autem rursus magna causa et veluti necessitas, quo περιούσιος. Hinc oratio oblationis intellectu eodem precatur eum: σῶσον περιούσιον λαὸν, ζηλωτὴν καλῶν ἔργων. Ergo lecta sunt omnia, denominata ab οὐσίας hinc itaque compositum ὁμοούσιον de Deo et Christo, quod et ab ratione non est alienum: habet enim οὔσιον, quam habent superiora nomina, et eodem modo denominatum est: et hoc nomen omnes excludit haereticos; necessario ergo positum a majoribus. Dicendum ergo et semper tractandum est. IX. At enim quia non intelligitur, et scandalum facit tollendum et de fide et tractatu, aut certe latine ponendum: non intelligitur, dicunt. Ergo nec latine potest dici. Non intelligitur, quare vos timetis istud? qui enim oppugnant, timent tamen: si timetis; haeretici estis, hoc excluso subintrare cupitis. Num si οὐσίαν in Deo negatis, ὁμοούσιον ideo tolli vultis, quia οὐσίαν fatentur? Ergo intelligitis et timetis. Si autem et Basilius ὁμοούσιον dicit, et hoc quoque nomen adversum vobis est, et ideo et hoc repudiatis, quia semel οὐσίαν negatis in Deo. Si autem ideo repudiatis, quia intelligitis; et ipse Basilius intelligit qui ὁμοούσιον dici vult, de quo post loquemur. Non est ὁμοούσιον nomen, quod non intelligitur. Latine, inquiunt, dicatur. Quia difficile dicitur, ideo expetitis; et si dicatur, sequimini. Magnum miraculum! verbum vos haereticos facit, vel potius sonus verbi, quod graece dicitur. Deinde si latine dixero, quia Ecclesia habet Graecos, et quia omnis scriptura vel Veteris Testamenti et Novi, et graece et latine scripta est, si non ponimus graece, interrogati a Graecis, quid respondebimus? Necessario dicendum est ὁμοούσιον· ergo ponendum. Quid autem? In Scripturis non multa sunt nomina, vel graeca, vel hebraica, aut interpretata, aut non interpretata? ut (Matth. XXVII, 46), Ηλεὶ, Ηλεὶ, λαμᾶ σαβαχθανεί. Item Golgotha, et Emmanuel. Item (I Cor. XVI, 22), Si quis non amat Dominum nostrum Christum filium, ἀνάθεμα. Sexcenta alia aut interpretata, posita tamen: aut non interpretata, et sola posita; aut anathema, quod non exprimitur, nec latine nec graece, et tamen positum est, et quotidie usurpatur, sicut et Alleluia, et Amen, quae in omni lingua incommutabiliter dicuntur. Licet igitur ponere eodem modo ὁμοούσιον. Certe verbum cum tollendum est, aut quia obscurum est tollitur, aut quia contrarium, aut quia minus vel plus exprimit, aut quia supervacuum est. Hoc non obscurum est; nam et nos diximus quod significet; et vos quia intelligitis, timetis: et Basilius, quia intelligit, mutat. Contrarium autem non est, nam cum de substantia jam omnes fateamur: substantia est enim Deus, Spiritus, lumen; quae de Deo patre et Christo dicuntur. Hoc verbum ὁμοούσιον, cum de substantia dicatur, non potest esse contrarium. Sed minus aut amplius exprimitur. Corrigendum potius quam auferendum. Jam vero supervacuum quomodo? quia jam dictum, ubi dictum: an quia non utile, quod excludit haereticos maxime Arianos? Quod majoribus positum ut murus et propugnaculum? Sed nuper est positum. Quia nuper erupit venenata cohors haereticorum, quo tamen conditum juxta veterem fidem, nam et ante tractatum, multi orbis episcopi trecenti quindecim in civitate Nicaea quam per totum orbem decretam fidem mittentes, episcoporum millia in eadem habuerunt, vel illius temporis, vel sequentium annorum. Probatum autem ab imperatore imperatoris nostri patre. X. Sed latine hoc nos dici volumus: nec hoc vobis negabitur, vos qui substantiam negatis in Deo quamque a Basilio vincamini, et tu, Basili, qui substantiam confiteris, utrique vestris vocibus ὁμοούσιον confitemini. Nempe dicitis Deum, et eumdem dicitis lumen, eumdem spiritum. Qui dicit ista, substantiam dicit Dei. Nam qui dicit patrem vel omnipotentem, vel bonum, vel infinitum et talia, non substantiam, sed qualitatem dicit. Item filium dicitis Λόγον. lumen, spiritum; et ista substantiam significant. Rursus cum dicitis Deum, dicitis Deum de Deo, verum lumen de vero lumine: argumentum timoris Basilii tollitis, ne sit superior substantia, ex qua duo sunt. Si enim de Deo Deus, et lumen de lumine, utique patris substantia filii est: quia ipse Deus pater, ipse substantia est, de qua substantia filius Λόγος, lumen, spiritus: etenim cum dicitur filius, item Salvator, item Jesus Christus, secundum qualitatem, non secundum substantiam dicitur. Sic reliqua vel patri dantur vel filio, ergo substantiam fatemini. Vos autem certe Basilio credite, qui eadem de Deo, et de Christo dicit; lumen Deum: spiritum, λόγον, et substantiam confitetur. At enim in istis ὁμοούσιον non est: ita est, si non in ὁμοουσίῳ eamdem substantiam intelligas. Sin autem cum componitur verbum, idem in duobus vel pluribus significatur ὁμοειδὴς, quod eadem sit specie: et ὁμοήλιξ quod eadem aetate, et quod ὁμώνυμος eodem nomine, concordia ὁμονοίᾳ, eodem corde, eadem ἐννοία· ergo consubstantiale quod sit eadem substantia est. Sin autem ὁμοῦ intelligitur, erit ὁμοούσιον, latine simul consubstantiale, non ab aliquo alio, sed Dei potentia ex aeterno. Etenim si (Joan. I, 1) In principio erat λόγος, et λόγος erat ad Deum, quoniam principium ante nihil habet: si enim habuerit, desinit esse principium: ex aeterno Deus, et ex aeterno λόγος. Simul ergo ambo, et semper simul, nec aliquando alter sine altero, nec filius ex eo quod non est aliquando. Heic ergo exclusus Arius, qui protulit ἐνιότε οὐκ ἦ· sententia ejus fuit et illa, ἐξ οὐκ ὄντων esse filium, id est de nihilo. Significat ὁμοούσιον simul esse, et substantiam: Adversus utrumque sacrilegium verbi hujus potentia repugnat, quo ὁμοούσιον dicitur: sive enim ita est, ut ὁμοούσιον, sit ejusdem substantiae, ut ὁμοειδὴς sicuti supra docuimus, excluditur quod dictum est, esse Christum ex nihilo: si enim Deus et Λόγος eadem substantia sunt, Deus et Λόγος non solum non ex nihilo, sed ne ex simili quidem substantia. Si vero ὁμοούσιον ex eo quod est, simul esse substantia intelligitur, hoc est simul esse substantiarum, simul Deus et λόγος, et ex aeterno semper simul pater et filius. XI. Ex hoc excluditur quod dictum est: fuit quando non fuit. Hoc si ita est, hoc uno, id est, ὁμοούσιος, omne venenum Ariani dogmatis internecatur. O docti episcopi! o sancti! o fidem spiritu confirmantes! o verbum, vere verbum Dei! quod Deus et λόγος ostenditur, simul ex aeterno, et semper eademque substantia. Dictum igitur latine est ὁμοούσιον· unde necessario etiam graece ponendum atque tractandum. Sed adjiciamus etiam nunc aliquid, quo per confessionem vestram et per lectionem deificam latine expressum ὁμοούσιον approbetur. Lectio divina dicit: pater in filio, et filius in patre. Et ne parum sit ad fidem ipse Dominus noster Jesus Christus dicit (Joan. XIV, 10): Ego in Patre et Pater in me. Quid ergo? Haec nomina insunt sibi invicem? an virtutes, an substantiae, an sapientiae et potestates? pater quo pater est, in filio esse non potest. Item filius in patre esse non potest, sed quo virtutis substantiae sibi est, hoc est, in altero. Inde alterum in altero: unum redditur etiam subsistentibus singulis; unum tamen, quia idem in utroque intelligitur et nominatur. Ergo et pater in filio, et filius in patre. Sed isto modo. Hoc si ita est, videamus caetera. Dicitis, et recte dicitis: Jesum Christum Dominum nostrum, Deum de Deo, et lumen de lumine. Vicinum est, similiter dicere et istud. Dicamus ergo, vereque dicamus in Deo, lumen in lumine. Quod quidem ideo non et reversim dicitur, quia unum verbum est in duobus. Nam pater et filius duo sunt vocabula, et idcirco verti invicem possunt, ut et pater in filio dicatur, et filius in patre. At vero cum unum nomen in duobus dicitur, Deus in Deo, eodem modo dicetur et cum de altero dicitur, eadem ratio et cum dicitur lumen in lumine. Necessitate igitur nominis unius semel quidem dicitur, sed propter duo patrem et filium bis et intelligitur et auditur. Dicamus igitur Jesum Dei filium, Deum de Deo, lumen de lumine. Dicamus et illud, Deum in Deo, lumen in lumine. Si enim, ut fatemur omnes, et filius in patre est, et pater in filio, est autem pater et Deus, et lumen, ita tamen ut de patre filius hic sit, unde necessario et vere est dicere: et Deus in Deo, et lumen in lumine. An durum illud est? sed necessario fatendum est et sic esse et sic se habere. XII. Quid si etiam lectum est, et ex duobus istis unum apertissime sic positum, ut a me non inventum, sed sacra lectione sit jam probatum? Hymnicus David in libro Psalmorum, qui clavis mysteriorum omnium dicitur, sic Deo psallit (Psalm. XXXV, 10): Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen: Deo dictum aestimamus, an Christo? an utrique? Quia cuicumque recte: in patre enim filius, et in filio pater. Sed si patri Deo, hoc erit illud (Jer. XXIII, 22 sec. LXX): Si in substantia mea stetissent, et verbum meum audissent. Si autem filio, hoc erit illud (Joan. XIV, 9): Qui me videt videt et Patrem. Ergo in lumine tuo videbimus lumen. Est igitur lumen, in lumine tuo videbimus lumen. Neque enim dubitandem est quando et hoc sequatur, cum illud quod eodem modo est, et re sit, et lectione probatum. Quod si ita est, colligamus omnia: jam ὁμοούσιον apparebit et graece intellectum, et latine pronuntiatum. Credimus in Deum patrem omnipotentem, et in filium ejus unigenitum. Verum fiat: Satis est jam de hoc. Isaias sic ita (Isai. XLV, 14): Laboravit Aegyptus, et mercimonia Aethiopum et Sabaim. Viri altissimi in te ambulabunt, et tibi erunt servi, et retro sequentur, ligati manicis te venerabuntur, et te precabuntur, quod in te Deus est, et non est Deus extra te. Jesum Christum Dominum nostrum, Deum de Deo, lumen de lumine: consubstantialem, simul substantialem: sic reliqua ad symbolorum quae junguntur, et ad fidem explicitum est, et absolutum ὁμοούσιον plenum est, et de eadem substantia, et in eadem substantia, et semper simul, si placet, latine sic habeatur. Si autem unum verbum graecum, quod magna expressione, magnaque brevitate utrumque concludit, placet manere, de Deo et Domino nostro perseveret; ὁμοούσιον vero magis ac magis teneatur, scribatur, dicatur, tractetur, in Ecclesiis omnibus praedicetur. Haec enim fides apud Nicaeam, haec fides apostolorum, haec fides catholica. Hinc Ariani, hinc haeretici vincuntur universi. Pax cum his qui ita sentiunt, a Deo patre et a Jesu Christo Domino nostro. Amen.

LIBER TERTIUS.

ΛΟΓΟΣ vel νοῦς divinus ut sede utitur, atque ut corpore, anima coelesti; ea vero sensuali νοῦ, vel Λόγος insensuali anima, ut ipse sensualis in corpore est, et ideo in qualicumque corpore. Omne autem quod ex divinis est ad sua quasi pars eorum est, sed ut imago, ut id in aliis et assertum est et probatum: quippe cum in ipsis divinis Λόγος Dei imago sit, sic igitur caetera; ergo omnium divinorum. Ut enim Dei Λόγος imago est, ita τοῦ λόγου anima quaeque hoc genus ibi, caetera imagines sunt. At in natura sensuali non imagines, sed magis simulacra, ac simulamenta dicenda. Ita enim rerum progressio est, ut effulgentia luminis, imago sit luminis: unde substantia eadem est in summis et aeternis, quia imago luminis, lumen est. Ut enim de Spiritu, non nisi Spiritus, et de vero, verum, et de Deo, Deus: sic et de substantia, substantia: Spiritus enim, et verus, et Deus substantia est. Omne autem quod est unicuique suum esse, substantia est. Sed hoc esse quod dicimus, aliud intelligi debet in eo quod est esse: aliud vero in eo quod est ita esse, ut unum sit substantiae, aliud qualitatis. Sed ista sic in sensibilibus et in mundo. At in divinis et aeternis ista duo unum: omne enim quod ibi simplex, et hoc Deus quod lumen, quod optimum, quod existentia, quod vita, quod intelligentia: at de hoc et in aliis diximus. Omnia ergo ibi substantialiter simplicia, inconnexa, cum numero unum, nec numero unum, sed ante numerum unum, id est, ante unum quod est in numero, hoc est, plane simplex, solum sine phantasia, quod alterum. Unde quod inde nascitur imago, non scissio, nec effusio, sed effulsio: nec protensio, sed apparentia, nec germinatio potentiae, quam potentiae actio: ubi enim actio, aut unde, nisi in potentia atque ex potentia? Et quando aut ubi potentia, nisi cum actione et in actione? Non ergo alterum in altero, nec aliquando simile, quia idem semper. Et quia effulgentia declaratur lumen, vel actio declaratur potentia; idcirco (Joan. XIV, 9): Qui me videt, videt et Patrem. Et quia potentiam ipsam solam nemo videt (Joan. I, 18): Deum nemo vidit unquam. Et quoniam potentia cessans vita est, et cessans intelligentia, haec autem vita et intelligentia actio est; si quis Deum viderit, moriatur necesse est: quia Dei vita et intelligentia in semetipsa est, non in actu: omnis autem actus foris est, hoc vero est nostrum vivere, quod foris est vivere: ergo est mors Deum videre (Exod. XXXIII, 20): Nemo, inquit, unquam vidit et vixit; simili enim simile videtur. Omittenda igitur vita foris, omittenda intelligentia, si Deum videre volumus, et hoc nobis mors est.

II. Quoniam autem haec vita et intelligentia Λόγος est, qui Christus est: per Christum et nos omnia: per ipsum est ergo Λόγος, et vita, et intelligentia. Quare? quia ista omnia motus, et adjectio est: nos ergo, si sumus in Christo Domino, per Christum videmus, id est, vitam veram, hoc est, per imaginem veram. Et quia veram, ergo ejusdem substantiae, quia et in actione potentia est: ibi ergo Deum videmus, et hinc illud (Joan. XIV, 9): Qui me videt, videt Deum. Quod vero de potentia actio, ideo de Patre Filius, ac de Spiritu Λόγος· et quia de Spiritu Spiritus, ideo de Deo Deus: ergo de substantia eadem substantia, ut supra docuimus. Potentia Deus est, id est, quod primum existentiae universale est esse, quod secum, id est, in se vitam et intelligentiam habet: magis autem ipsum quod est esse, hoc est, quod vita atque intelligentia motu interiore et in se converso: est ergo motus in Deo, et ex hoc et actio, unde dictum (Joan. V, 19): Amen, amen dico vobis, non potest Filius a semetipso facere aliquid, si non viderit Patrem facientem: quae enim ille facit, eadem et Filius facit. Similiter ergo et Pater et facit et agit, sed intus, unde cum nullo eget extrinsecus, semper plenum, semper totum, semper beatum est. Verum quoniam vita atque intelligentia motus sunt, omnis autem vita vivificat, omne vero quod vivificatur foris est; itemque intelligentia quod intelligit foris est, et id quod intelligit intus, tracta et vita ex intelligentia, vel effulgente vel illuminante intelligit. Unde de Deo atque ex eadem substantia est, et substantia, et vita, et intelligentia, itemque motus cum intus in se est, idem est quod substantia: qui cum inde spectat, et ut foras emineat, id est, ut operetur atque agat, hic partus est, hic natalis. Et quia motus unus est, unigenitus filius, motus autem unus sive illa vita, sive intelligentia: etenim vitam motum esse necesse est. Vivefacit enim omnis vita, unde motus est vita, qui sive in se existens, atque in se conversus substantia ipse sibi est; sive foras spectat, unde magis dicitur motus: nam intus motus cessatio est, vel mota cessatio, cessansque motus: debet enim Deus utriusque, cessationis dico et motus, et parens esse, et ipsa substantia, quod societate et quadam forma ad utrumque fons est, est simplex ipse et unus, semperque unus ac solus, et, ut supra diximus, totus. Qui cum in cessante motu accipitur atque intelligitur, hoc est Deus, atque ipse pater est, semper atque ex aeterno pater: quia semper motus ex substantia, et in substantia, vel potius ipsa substantia, qui cum foras spectat, hoc est autem foras spectare, motum vel motionem esse: quod ipsum hoc illud est se videre, se intelligere, ac nosse velle: cum autem se videt, geminus existit et intelligitur videns, et quod videtur: ipse qui videt, ipsum quod videtur, quia se videt: hoc est igitur foras spectans, foris genitus vel existens, ut quid sit intelligat. Ergo si foris est, et si genitus, filius: et si filius, unigenitus, quia solus, qui est omnis actus, atque omnis et universalis, et unus est motus, idem autem motusque substantia: ergo et pater, et filius una eademque substantia: consubstantiale igitur, id est, ὁμοούσιον. III. Omnia ergo filius, ut omnia pater. Sed quia potentialiter prior est substantia quam actus ac motus, prius autem ad vim dixi et ad causam, quia motui causa susbtantia: omnis enim motus in substantia, ergo necessario generator est pater, et item necessario omnia quae pater habet, habet et filius (Joan. XVI, 15): Omnia, inquit, quae habet Pater mihi dedit. Et item (Joan. V, 26): Pater ut ipse habet ex se vitam, ita dedit Filio ex se habere vitam: ergo ut pater, ita filius vita est, et ex se vita. Ipsa est enim vita, quae sibi et aliis est vis vivendi, non aliunde vita. Igitur motus, et principalis motus, et unus motus, et a se motus, et unigenitus motus: hic est Λόγος· etenim vita est, per quem vivunt omnia. Et quia vita est, ipse est per quem sunt facta omnia, et in quem facta sunt omnia: quia purgata omnia in vitam aeternam redeunt. Et omnia in ipso facta sunt, quia quae facta sunt in ipso vita sunt: nihil enim quod sit, cui sit esse suum, ex quo ipsi vita sit esse quod sit. Ergo in Christo facta sunt omnia, quia Christus Αόγος est. Vita autem nec coepit, quia a se sibi semper est, unde nunquam desinit, et infinita semper est, et per omnia, et in omnibus usque a divinis et a supracoelestibus ad usque coelestia, coelosque omnes, aethera, aera, humida atque terrena, omniaque quae oriuntur e terra, omniaque caetera. Ergo et corpus caroque nostra habet aliquid vitale, omnisque materia animata est, ut mundus existeret, unde eruperunt jussu Dei animalia. In carne ergo inest vita, id est, Λόγος· vitae autem inest Christus: quare Λόγος caro factus est. Unde non mirum quod mysterio sumpsit carnem, ut et carni et homini subveniret, sed cum carnem sumpsit, universalem Λόγον carnis sumpsit: nam idcirco omnis carnis potestas in carne triumphavit, et idcirco omni subvenit carni, ut dictum est in Isaia (Isai. XL, 5; LII, 10; Luc. III, 6): Videbit te omnis caro salutare Dei. Et in libro Psalmorum (Psal. LXIV, 3): Ad te omnis caro veniet. Item et universalem λόγον animae: nam et animam habuisse manifestum, cum idem Salvator dixit (Matth. XXVI, 33): Tristis est anima usque ad mortem. Et item in Psalmo (Psalm. XV, 10): Non derelinques animam meam in inferno. Quod autem sumpserit universalem λόγον animae, his manifestum in Ezechiele (Ezech. XVIII, 4): Omnes animae sunt meae, ut anima patris, sic et anima filii. Item universalis animae λόγος et ex hoc ostenditur, quod et irascitur, cum maledicit et arbori fici, et dicit (Matth. X, 15; XI, 23): Sodomis et Gomorrhis in illa die commodius erit quam vobis. Sic etiam multis in locis. Item et cupit, cum dicit (Matth. XXVI, 39): Pater, si fieri potest, transferatur a me hic calix. Ibi etiam ratiocinatur: sed fiat potius voluntas tua. Haec et alia multa sunt quibus ostenditur animae λόγος universalis: assumptus ergo homo totus, et assumptus, et liberatus est: in isto enim omnia universalia fuerunt, universalis caro, anima universalis, et in crucem sublata atque purgata sunt per salutem Deum λόγον, universalium omnium universalem: per ipsum enim omnia facta sunt, qui est Jesus Christus Deus et Salvator, et Dominus noster. Amen. IV. Λόγος igitur quae sunt, quaeque esse possunt, quaeve esse potuerunt, veluti semen ac potentia existendi, sapientia ac virtus omnium substantiarum de Deo ad actiones omnes, Deus potentia patris actuque, quo filius ipse cum patre unus Deus est. Etenim cum sint istae existentiae viventes intelligentesque, animadvertamus haec tria, esse, vivere, intelligere, ita tria esse, ut unum semper sint, atque in eo quod est esse. Sed in eo quod est esse dico, quod ibi est esse: in hoc igitur esse, hoc est vivere, hoc intelligere omnia substantialiter, et unum subsistentia: vivere enim ipsum id est quod est esse; neque enim in Deo, ut in nobis aliud est quod vivit, aliud vita quae efficit vivere. Etenim si ponamus accipiamusque ipsum vitam esse atque existere, quodque ei potentiae sit, id ipsum sit ei esse, clarum fiet unum atque idem nos accipere debere esse et vivere: haec ratio est, visque eadem intelligentiae est utique illi. Hoc ipsum ergo intelligere, hoc est quod est ei esse, idque esse quod est intelligere: ipsum hoc intelligere intelligentia est: esse ergo, esse et vitae et intelligentiae est, id est, quod vita et intelligentia: unum igitur quod vita, et idem esse quod est intelligentia. Quod si haec in singulis atque in binis unum, sequitur ut ipsum vivere hoc sit, quod intelligere: nam si esse hoc est vivere, atque esse id quod intelligere; fit unum vivere atque intelligere, cum sit illis unum quod est esse. Huc accedit quod ipsum esse nihil est aliud quam vivere: quod enim non vivit, ipsum esse ei deperit, ut quamdiu quidque sit, hoc sit ei suum vivere, unde commoritur esse cum vita. Sed nos cum de aeternis loquimur, aliud vivere accipimus: sed hoc ipsum scire quod vivas, scire porro hoc est quod intelligere: Ergo scire intelligere est, et scire quod vivas, hoc est vivere: id ergo erit intelligere quod vivere. Quod si ita est, ut unum sit vivere et intelligere, et cum unum sit esse quod est vivere atque intelligere; substantia unum, subsistentia tria sunt ista: cum enim vim ac significantiam suam habeant, atque ut dicuntur et sunt; necessario et sunt tria, et tamen unum, cum omne quod singulum est unum, tria sint, idque Graecis ita dicitur: ἐκ μιᾶς οὐσίας τρεῖς εἶναι τὰς ὑποστάσεις. Hoc cum ita sit, esse ut fundamentum est reliquis: vivere enim et intelligere ut secunda et posteriora, ut natura quadam in eo quod est esse, velut inesse videantur, vel ex eo quod esse quodammodo ut extiterint, atque in eo quod est suum esse, illud primum ac fontanum esse servaverint: nunquam enim esse sine vivere atque intelligere: neque vivere atque intelligere sine eo quod est esse jam probatum est. V. Hujus rei ad intelligentiam hoc sit exemplum. Ponamus visum vel visionem per se vi sua atque natura potentialiter existentem, hoc est ejus esse, potentiam habentem visivam ad videndum, quod erit jus videre: et item potentiam habentem videndo visa quaeque discernere, quod est contra intelligere: haec si potentia sunt, nihil aliud quam esse dicitur et manent, et ut quieta sunt, atque in se conversa tantum ut sint, operantur solum visio, vel visus existentia, et idcirco solum esse numeranda. At cum eadem visio operatione videndi uti coeperit, quasi progressione sui visio, quasi, inquam, non enim progreditur, nec a se exit, sed intentione ac vigore propriae potestatis, quod est ei vivere omnia quae sunt ei obvia, vel quibus incurrendo obvia conspexerit cum officio vivendi fungitur, vita ipsius visionis est, quae motu operante vivere indicat visionem, tantum in eo quod videt puro videndi sensu non discriminante, nec dijudicante quod videt. Quod quidem nos accipimus aestimatione, ut opinemur videre solum sine intelligentia: cum autem videre, quod est vivere visioni, videre non sit, nisi capiat comprehendatque quod viderit, simul ergo est et judicare quod viderit: ergo in eo quod est videre, inest dijudicare: neque enim si viderit, quomodocumque viderit non dijudicavit illud ipsum, vel quod viderit. Ergo, ut dicimus, in eo quod est videre est dijudicare: in eo autem quod est esse visionem inest videre: inconnexa igitur ac magis simplicia in eo quod sunt, non aliud quam unum, visio, videre, discernere; quo pacto et in eo quod est discernere, inest videre, et in eo quod est videre, inest esse visione, atque, ut vere dicam, non inest, sed eo quod est visio, in eo est videre atque discernere: ita in singulis omnia, vel unumquidque omnia unum. VI. Extolle te igitur atque erige, spiritus meus, et virtute qua a Deo mihi es inspiratus, agnosce, Deum intelligere difficile, non tamen desperatum: nam ideo nosse se voluit, ideo mundum et opera sua divina constituit, ut eum per ista omnia cerneremus: Λόγος certe, qui ejus filius, qui imago, qui forma est, a se ad patrem intelligendi transitum dedit. Deum igitur in qua natura, in quo genere, in qua vi, in qua potentia ponimus, intelligimus, aestimamus? vel qua phantasia intelligentiae attingimus, atque in eum provehimur? Et cum intelligibilem esse dicimus, certe insufflatione Dei anima nobis atque ex eo pars in nobis est, quae in nobis est maxima: attingimus igitur cum eo, quo inde sumus atque pendemus. Certe post Salvatoris adventum, cum in Salvatore ipsum Deum vidimus, cum ab eo docti atque instructi sumus, cum ab eo sanctum Spiritum intelligentiae magistrum accepimus, quid aliud tantus intelligentiae magister dabit, nisi Deum nosse, Deum cognoscere, Deum fateri? Et majores nostri quaesierunt quid esset, aut quis esset Deus; et his ab eo qui in ejus gremio semper est responsum est ita (Joan. XIV. 9, 10): Me videtis et Patrem meum quaeritis, olim vobiscum sum: qui me vidit, vidit et Patrem, ego in Patre, et Pater in me. Ergo quid dicimus? Deum nempe Spiritum, et Spiritum vitae: dictum enim est, vita pater est, et item Christus Spiritus est. Et ipse rursus de se dixit (Ibid. V\. 6): Ego sum vita. Et (Joan. V. 26): Ut Pater habet in se vitam, ita et Filio dedit habere ex se vitam. Eodem modo Spiritus sanctus Spiritus est, utique et ipse vita. Nam omnia Christus accepit a patre (Joan. XVII. 7, 8, 10): Et omnia, inquit, ei dedi. Et item: Quae habet mea sunt. Ergo habet vitam, et vitam a se esse. Quare istud? quia ubi vita est, ibi est, a se esse vitam: et si istud ita est, ibi est intelligere se vitam esse, et quid esse sit vivere: et quid esse quod vita est: conjuncta igitur omnia, et unum omnia et una substantia, et vere ὁμοούσια, vel simul, quod est ὁμοῦ, vel eademque substantia. VII. Pater igitur esse est; hoc enim caeteris principium et primum ad phantasiam secundorum: hic Deus, is cum duobus caeteris Deus, hic unus Deus, quia quod est vivere et intelligere, hoc ipsum est quod est esse; et duobus istis quod vivere atque intelligere, ab eo provenit quod est esse. Nemo igitur separet Spiritum sanctum, et profana blasphemia esse nescio quid suspicetur, quia et ipse de patre est, quia ipse est et filius, qui de patre est: namque post id quod est esse, id est existentia vel substantia, vel in altius metu quodam propter nota nomina conscendas, dicasque vel existentialitatem, vel substantialitatem, est id ὑπαρχότητα, οὐσιότητα, ὀντότητα, omnibus his esse quod dico manens in se, suo a se motu vivificans potentia sua, qua cuncta vivificentur, et potentificantur, plena, absoluta, super omnes perfectiones omnimodis est divina perfectio. Hic est Deus supra νοῦν, supra veritatem, omnipotens potentia, et idcirco non forma; νοῦς autem, et veritas, forma, sed non ut inhaerens alteri inseparabilis forma, sed ut inseparabiliter annexa ad declarationem potentiae Dei patris eadem substantia vel imago vel forma. Illud igitur primum quod esse diximus, quod Deus est, et silentium dictum, et quies atque cessatio. Quod si ita est, potentiae progressio, quae non quidem progressio, sed apparentia est; et si progressio non dimittens unde progreditur, sed cum connexione progressio, magis autem apparentia: non enim fuit aliquid extra quod progressio fieret. Ubique enim Deus, et omnia Deus: ergo potentiae progressio actus exstitit: is actus, si silentium Deus est, Verbum dicitur: sed cessatio, motus: si essentia, vita. Quod, ut docuimus, in eo quod est esse et vivere, in eo quod est silentium est tacens Verbum, et in eo quod est quies vel cessatio inest vel occultus motus, vel occulta actio. Necessario itaque ex hac cessatione natus motus, et nata actio est, vel a silentio Verbum, vel ab essentia vita. Ergo ista essentia, silentium, cessatio, Pater, hoc est, Deus pater. At vero vita, Verbum, motus aut actio, filius et unicus filius; quia nihil aliud quam unum, vel vita, vel verbum, vel motus aut actio, magisque omnia ista motus aut actio: etenim omnia illa activa sunt, vita et Verbum, motu vigent et motu operantur; universalis autem motus, qui principalis est motus, a se oritur: quid enim est motus, nisi a se sibi motus sit? Nam si ab alio movetur, est quidam aliud quam motus, quod ab alio movetur: et si illud quod hoc nescio quid movet, motus non est, movere non potest: unde enim moveat non habebit. Sin motus a motu nascitur, motus ergo a se nascitur. Sed hoc est (Joan. V, 26): Dedit ei pater vitam, ut ei vita esset. VIII. Ergo motus, et unus est motus, et a se motus. Et cum in parte occultus sit, atque inde hic motus apparens a patre motus. Et quia a motu motus, ideo a se motus, et unus motus, unde unicus filius. Hic Λόγος universalis in omnibus per quem facta sunt omnia. Hic vita omnibus, quia quae facta sunt vivunt omnia. Hic etiam Jesus Christus est, quia ad vitam salvabit omnia. Unus ergo motus, et unus filius et unicus, quia unica vita, et una vita, solaque aeterna. Ergo ὁμοούσιος filius patri: vita enim pater, et vita filius, quae οὐσία est: item motus pater, et motus filius quae οὐσία est, neque enim ibi aliquid accidens; ergo et Verbum pater, licet tacens Verbum, Verbum tamen, et Verbum filius, et hoc οὐσία. Quidquid enim vel est, vel agit atque operatur οὐσία, et ubi magis οὐσία, Verbum. Non enim ut hic aer sonans, Verbum, sed ut hic aliquid agens, Verbum. Unus ergo filius, quia unus motus: una vita, quia una sola vita quae aeterna. Nec enim vita, quae aliquando moritur. Nunquam autem moritur, si se sciat. Scire autem se non poterit, nisi Deum sciat, et Deum qui vita est, et vera vita est, ac fons vitae. Hoc si ita est, Deo cognito cognoscet omnia: quia a Deo omnia, et in omnibus Deus, et Deus omnia. Hoc Joannes clamat (Joan. XVII. 3): Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Cognitio est vita. Porro autem sive vita, sive cognitio motus est unus, et idem motus agens vitam, et per vitam cognitionem, et per cognitionem vitam: idem ergo motus, duo officia complens, vitam et cognoscentiam. Λόγος autem motus est, et Λόγος filius. Filius igitur unicus in eo quod filius; in eo autem quod Λόγος, geminus. Ipse enim vita, ipse cognoscentia, utroque operatus ad animarum salutem mysterio crucis: et vita, quia de morte liberandi fueramus: mysterio autem cognoscentiae per Spiritum sanctum: quia is magis est datus et ipse omnes docuit, et testimonium de Christo dixit. Quod est cognitionem vitam agere, et ex hoc Deum cognoscere, quod est vitam veram fieri, et hoc est testimonium de Christo dicere. Ita Dei filius Christus, id est, Λόγος, et filius vita; et quia id est motus etiam et cognoscentia, filius est opere quo vita est Jesus existens. Opere autem quo cognoscentia est, Spiritus sanctus et ipse existens, ut sint existentiae duae, Christi et Spiritus sancti, in uno motu, qui filius est. Et hinc et a patre Jesus (Eccli. XXIV. 5): Ex ore Altissimi processi: et Spiritus sanctus etiam ipse a patre, quia unus motus utrumque in existentiam protulit. Et quia (Joan. XVI. 15; XVII. 10) quae habet pater filio dedit omnia: ideo et filius, qui motus est, dedit omnia Spiritui sancto: omnia enim quae habet (Joan. XVI. 14, 15) de me habet, inquit; etenim quia et ipse motus est, de motu habet: non enim filius illi dedit, sed (Ibid.) ille, inquit, de meo habet. Principaliter enim motus vita est, et ipsa vita scientia est et cognoscentia: ergo quidquid habet cognoscentia, de vita habet. Haec summa Trinitas, haec summa Unalitas (Ibid., V\. 15): Omnia quaecumque habet Pater mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet et anuntiabit vobis. IX. Hoc igitur satis clarum faciet, esse quod pater est, et vitam quod est filius, et cognoscentiam quod est Spiritus sanctus, unum esse, et unam esse substantiam, subsistentias tres, qui ab eo quod est esse, quae substantia est motus, quia et ipse, ut docuimus, ipsa substantia est, geminans potentia valet, et vitalitatis, et sapientiae, atque intelligentiae, ita scilicet, ut in omnibus singulis tria sint: ergo Spiritus sanctus scientia est et sapientia. Hoc ita esse probant sacrae lectiones (I. Cor. II. 16): Quis Dei mentem cognovit, nisi solus Spiritus? (Rom. VIII. 16): Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro. Quis testis sine scientia? Et scientia ipsa, quia sapientia est, docet nos esse filios Dei. Item: Quis autem scrutatur corda? quis scit cogitationes spiritus? Item quomodo ad scientiam junguntur ambo? (Rom. IX. 1): Veritatem dico in Christo. Ubi veritas, ibi scientia, quia veritas Christus; ideo et scientia, quod est Spiritus sanctus. Et item (Ibid.): Non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. Quid est enim aliud conscientia, quam cum altero scientia? Nunc nostra cum Spiritu, ergo Spiritus scientia: et Christus est scientia, quia veritas; ergo et Christus et Spiritus scientia. At enim Christus vita: Quid si Spiritus vita: unus enim, ut dixi, motus est, et eadem vita quae scientia: quid enim in Christo doctus, id est, a Deo; et cum dico doctus, a scientia dico, quod sive a Christo, sive a Spiritu, unum atque idem est; quid enim dicit Paulus, cum utrumque idipsum esse declaret (Rom. VIII. 6)? Prudentia vero spiritus, vita est. Aestuat enim et rebellat, ac repugnat secum error, imprudentia, inscientia; et hoc (Ibid.) prudentia carnis, quae imprudentia, et quia Deum nescit, mors est: ergo prudentia spiritus, vita atque pax est: quo modo jam juncti isti sunt, et unum sunt. X. Doceamus quod Deus et scientia sit et vita, quamquam ab ipso ista Paulus (Rom. XI. 33): O, inquit, altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Sic dictum ab eodem (Ephes. III, 10): Multiformis sapientia Dei. Hinc et secretum Dei, hinc et Christus dictus sapientia, hinc et illud (Ibid. 18): Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, altitudo, profundum, scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi. Ita et scientia Deus est, et nos scientia liberat, sed per Christum tamen, quia ipse est et scientia, et janua, et vita, et λόγος, et omnium per quem facta sunt omnia. Ergo et scire ista, et etiam charitatem in Christum habere debemus. Haec atque alia plurima, et Deum scientiam esse, et Christum, et Spiritum sanctum satis clarum etiam vitam esse uno licet satis probatur exemplo; nam in aliis libris uberius approbavimus (Joan., V, 26): Sicuti enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Item dicit (Joan. VI, 58): Sicut me misit vivus Pater, ita et ego vivo propter Patrem. Sunt igitur ista sic singula, ut omnia tria ista sunt singula, una omni ergo substantia est pater, ergo filius, Spiritus sanctus, Deus, λόγος παράκλητος, unum sunt, quod substantialitas, vitalitas, beatitudo, silentium, sed apud se loquens silentium, Verbum, Verbi Verbum: quid etiam est voluntas patris, nisi silens Verbum? Hoc ergo modo cum Verbum pater sit, et filius Verbum, id est, sonans Verbum atque operans: ergo, inquam, si et pater, et filius Verbum est, una substantia est. Deinde (Joan. V, 30): Justum, inquit, meum judicium est, quia non quaero facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit. Ergo una voluntas, unde una substantia: quia et ipsa voluntas substantia est. Verbum autem ipsum vitam esse sic ostenditur (Ibid. 40): Non vultis ad me venire, ut vitam habeatis. Deinde et de hoc totum mysterium est, quod expono (Joan. VI, 37): Omne quod mihi datum est a Patre apud me habeo. Quia vero idem motus est quod esse, et quod est esse motus est, et quia quadam intelligentia prius esse, ab eo quod moveri, sed prius κατὰ τὸ αἴτιον, id est, secundum causam: ideo dedit pater filio et motum, qui et quod est esse habet. Ergo motum esse est λόγος· igitur qui motus est habet et esse: esse autem vita est et scientia: habet igitur omnia, quia patris habet esse: ergo voluntatem patris implet filius. Quae autem voluntas, nisi quia cum pater vita sit, motus est vita ejus? haec voluntas est, vivere facere alia. Haec ergo et τοῦ λόγου,, id est, Christi (Ibid., 39, 40). Quae est, inquit, voluntas Patris qui me misit? ut ex eo quod mihi dedit nihil perdam, sed resurgere faciam id ipsum postrema die. Haec enim voluntas est Patris mei, ut omnis qui videt Filium et in ipsum credit, habeat vitam aeternam, et in die novissima resurgat. Videre autem est Christum scire Deum Dei filium, vitam, et vitae Deum; et hoc est accepisse Spiritum sanctum Verbum, id esse quod vita. Hinc probatum est (Ibid. 69, 70): Post quem ibimus? verbum vitae habes, et nos credimus et cognovimus quod tu es Christus Filius Dei. Totum mysterium Christus Dei filius, Christus Verbum, et ipsum Verbum, vitae aeternae Verbum. Ergo hoc Verbum quod vita, et hoc qui audit et credit, utique cognoscit Deum: ergo et Spiritum sanctum habet. XI. Pronuntiata heic plena fides est, quippe a discipulis. Item ad Judaeos dicit (Joan. VIII, 19): Me si sciretis, sciretis Patrem meum. Neque me scitis, neque patrem meum. Et recte. Quamquam enim et in patre filius, et in filio pater, existentia vel substantia in vita, et vita in substantia; invisibilis tamen cum sit substantia, non intelligitur nisi in vita. Magis autem vita Christus, quamquam et substantia: ergo pater in filio cognoscitur. Unde? Quia non scitis me, nec Patrem; si sciretis me, sciretis et Patrem. Ipsum hoc quid est? Sciretis a me esse, quia ipse et scientia, quod est Spiritus sanctus. Item ad illos quia Verbum est, et Verbum pater: ergo una substantia (Ibid., 26): Item qui me misit verus est, et ego quae audivi ab ipso ea loquor. Pater filio loquitur, filius mundo: quia pater per filium, et filius virtute Verbi patris facit omnia, id est, secum loquens Verbum per Verbum in manifesto loquens facit omnia. Secum autem loquens Verbum Deus est cum filio, quia pater et filius unus Deus. Ipse praeterea dicit (Ibid. 51): Amen, amen dico vobis: si quis verbum meum custodierit, mortem non videbit. Et ipse rursum (Ibid., 55): Novi enim Patrem, et verbum ejus custodio. Uterque Verbum, sed ut dixi. Illud quantum aut quale est in Joanne (Joan. X, 17, 18)? Propterea me Pater amat, et ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo illam a me tollit, sed ego eam pono a me ipso: licentiam habeo ponere eam, et licentiam habeo sumere eam. Christum nunquam dictum esse animam satis manifestum est; sed nec Deum dictum animam. Etenim Pater Deus dictus, Spiritus dictus. Item filius λόγος dictus, spiritus dictus, et sine dubio Deus: quippe cum ambo unus Deus. Ergo haec, λόγος, πνεῦμα supra animam sunt, sua superiore substantia, longe alia substantia animae et inferiore, quippe a Deo insufflata et genita, et sola vere substantia dicta, quod subesset suis in se speciebus, et eodem pacto ut hyle. XII. Huc accedit quod vita Deus, vita Christus, et ex se vita utique, sed ut patre dante Christus habeat ex se vitam: ergo vita superior ab anima. Priora enim ζωὴ et ζωηρὶς, id est, vita, vitalitas quam anima: ergo illa ὁμοούσια Deus et λόγος, pater et filius. Quippe ut ille Spiritus, et hic Spiritus, et hic vita, et ille vita. Item Verbum et Verbum, et caetera. Spiritus igitur habet potestatem animam sumendi, ponendi et resumendi. Etenim vita, et a se vita potestatem habet sumendi, ponendi illud, quod sua potentia, sui participatione facit vivere: etenim anima ad imaginem imaginis Dei facta (Gen. I, 26): Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ergo inferior, et a Deo atque λόγῳ magis orta vel facta. Nunquam ipse Deus aut λόγος. sed quidem λόγος, non ille qui filius generalis vel universalis, atque omnium quae per ipsum facta sunt, semen, origo, fons. Illius vero λόγος anima: quomodo, aut qui, et dixisse memini, et suo loco esse dicturum. Ergo universalis, quia spiritus et vita, non anima, habet potestatem a semetipso animam ponere, et rursum animam sumere. Deus igitur et λόγος, vel quia vita sunt, vel quia Spiritus, vivunt et semper vivunt. Quippe qui a se vivunt. Ergo illa ὁμοούσια. Anima vero ὁμοούσιος, haec cum assumitur a divinis, id est, a λόγῳ neque enim a Deo: Λόγος, enim motus est, et motus anima, et motus a semetipso motus, unde imago et similitudo anima τοῦ λόγου est. Ergo cum assumitur, nihil adjicitur vitae: quippe cum ex vita, id est, ex vivendi potentia animae vita sit. Animam igitur cum assumit Spiritus, veluti ad inferiora trajicit potentiam atque actiones, cum mundum et mundana complet: ergo Spiritum, et maxime Λόγος spiritus, qui vita est, in potestate habet et sumere animam, et ponere: cum autem sumit, mundo veluti nascitur, et potentia ejus cum mundo colloquitur: cum vero ponit, a mundo recedit, et non operatur in mundo carnaliter, nec tamen spiritaliter. Hoc nos mortem ejus nominamus, et tunc esse dicitur in inferno, non utique sine anima. Hinc petit (Psalm. XV, 10) ne Deus animam suam relinquat in inferno. Ergo eam, quia rediturus ad mundum est, et ad ejus actum secum ad inferis ducit, quasi resumit ergo animam, id est, actus, mundum iterum accipit, et quia actus in mundo plenos ac totos Λόγος agit, et qui Spiritus est, et animam, et corpus, rursus ergo sanctificandum fuit, quia rursus ista susceperat. Ivit igitur ad Spiritum, et sanctificatus redit, cum apostolis egit, post sanctum Spiritum egit. Quis igitur est Spiritus sanctus? id est, λόγος, unus enim motus, et ideo dictum: et si discedo et praeparo vobis, rursus venio. Quis enim venit post abitum Christi, nisi Spiritus S. Paracletus? XIII. Id ita esse quod dico: ut pater et filius unum sint: item quod Jesus et Spiritus sanctus unum sint: ac propterea omnes unum sint, juncta lectione Joannes declaravit; coepit namque a Λόγου (Joan. XIV, 6): Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. Quis enim ad id quod est esse, et verum esse pervenit, quod pater est, nisi per vitam: vita enim quae vera vita est, quia aeterna est, hoc est vere esse, nihil enim mutatur, nihil corrumpitur, quae genera mortis sunt, vita esse, verum vita est (Job. XVII, 2): Vivit, inquit, Deus. Ergo vitam esse, Deus est. Et (Joan. XIV, 19): Ego, inquit, vivo. Quicumque ad Christum venit, ad vitam venit, et sic per vitam ad Deum: ergo juncti sunt Deus et λόγος. Et hinc illud est (Joan. XV, 23): Qui me cognovit cognovit et Patrem. Et (Joan. XIV, 9): Qui me vidit vidit et Patrem. Hinc et illud (Ibid., 11): Non credis, quod ego in Patre, et Pater in me? Hinc et illud mystice (Joan. XIV, 14): Et si quid aliquando petieritis in nomine meo, istud faciam. Quid est petere in Christi nomine? animam aeternam fieri, lucem Dei videre, ad ipsum videndum venire, aeternam vitam habere, non divitias, non filios, non honores, nihilque mundanum, sed spiritale omne, atque omne quo uniti Deo Christo jungamur: hoc enim est, ut glorificetur in Filio, id est, vita aeterna, quam petentibus dabo. XIV. Subjungitur deinde plenissime de Spiritu sancto, quid sit, unde sit, quod ipse sit (Ibid., 15, 16): Si enim, inquit, me amatis, mandata mea custodite. Et ego rogabo Patrem meum, et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in omne tempus. Quid est Paracletus, qui asserat adstruatque apud Patrem homines omnes fideles atque credentes? Quis est iste? unus ne solus Spiritus sanctus? an idem et Christus? Etenim ipse dixit: alium Paracletum dabit vobis Deus. Dum dixit alium, se dixit alium; dum dixit Paracletum, operam similem declaravit, et eamdem quodammodo actionem. Ergo et Spiritus Paracletus, et Spiritus sanctus, alius Paracletus, et ipse a patre mittitur. Jesus ergo Spiritus sanctus: motus enim Spiritus, unde et Spiritus motus, eo quod Spiritus (Joan. III, 8): Spirat enim ubi vult. Et ipse nunc dicit: Spiritus veritatis, et ita ei nomen est Spiritus sanctus, Spiritus etiam Christus, Spiritus et Deus, omnes ergo Spiritus. Verum Deus substantialiter Spiritus: inest enim in eo quod est substantia et motus: vel potius substantia ipsa, qui est motus, sed in se manens, ut saepe jam diximus, et retinendi causa saepe repetemus. At vero Jesus et Spiritus sanctus motio vere mota motio; unde foris operans, sed Jesus spiritus apertus: quippe et in carne: Spiritus autem sanctus occultus; Jesus quippe qui intelligentias infundat, non jam qui signa faciat, aut per parabolas loquatur ipsum se esse, ipse sic docet (Joan. XIV, 18): Non vos dimittam orphanos, veniam ad vos. Ipse autem in Spiritu sancto esse occultum sic docet (Ibid., 19): Mundus me jam non videbit, vos autem videbitis me, quoniam vivo ego et vos vivetis. Hoc etiam sancto Spiritui datum (Ibid., 16): ut penes vos sit in aeternum Spiritus veritatis. Et de se dixit (Ibid., 6): Ego sum veritas. Deinde adjecit (Ibid., 19): Quem mundus non potest videre. Et de se dixit (Ibid.): Jam me mundus non videbit. Deinde adjecit (Ibid., 17): Quoniam ipsum non videt, neque cognoscit ipsum. Sed et Christum nemo cognovit (Joan. I, 11): In sua venit et mundus eum non cognovit. Adjecit (Joan. XIV, 17): Vos cognoscetis ipsum, quoniam manet in vobis, et in vobis est. Et ipse de se ita (Joan. XIV, 19): Vos videbitis me. Et quoniam Christus vita est, de se adjunxit (Ibid.): Quoniam ego vivo, et vos vivetis. Et quia Spiritus sanctus intelligentia est, utroque autem mundus ipse caret, ideo adjecit (Ibid., 17): Quoniam apud vos manet, et in vobis est. Unde autem aut est in illis, aut jam manet Spiritus sanctus, si adhuc postea venturus est, et non jam per Christum apud illos esse coepit? Ergo juncti atque ex uno sunt, qui motus est. Id apertius in sequentibus declaratur, ait enim (Ibid., 25, 26): Haec vobis dixi apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, vos docebit omnia quaecumque dico. Ego, inquit, in vobis maneo. Data est enim vita, nec ab illis jam Christus abscedit: sunt igitur et spiritali motu, quod est Christum in illis manere: ipsi autem animae, in quibus spiritus manet, nec aliquando discedit, dictum tamen (Joan. XVI, 16): Nunc ibo ad Patrem. XV. Quid istud sit facile intelligi potest, si accipiatur ex mysterio dictum, et corporali mysterio: nam spiritaliter cum et ipse in Patre sit, et pater in ipso, quo, aut quare ibit. Ex eodem mysterio est, quod ad Christum Spiritus columbae similis venit, et quod nunc Spiritus mittetur a patre, et mittetur ad patrem, Christo eunte et petente ut mittatur: a morte enim vita revocata, et vita non ipsa vita, quia Λόγος est: haec enim mortem nescit, magis haec ipsa interficit mortem; sed vita quae in hominibus resurrexit a morte. Quam utique induit simul cum corpore, et eam ab inferno resumpsit. Propter hanc igitur sanctificandam, eundum fuit ad patrem, sed corporaliter adque animaliter, id est, in id quod in se pater fuerat penetrandum potentialiter atque existentialiter: hoc igitur modo ivit ad patrem. Denique nec absentiae tempus edictum, sed contra dictum (Joan. XX, 1, 17, 18, 19, 20, 27, 29), quod nocte quae sabbatum sequitur apparuerit Mariae, tangi noluerit priusquam iret ad patrem: nuntiavit Maria discipulis: eadem nocte ad ipsos venit ostendens manus et latus, utique tangi jam non prohibens. Post Thomas palpavit, tetigit, ipso quidem hortante, quia ille desperabat, quod significat sanctificatum jam fuisse. Quam ergo breve hoc tempus est, sed propter mysterium dictum: ibo ad Patrem: nam cum ipse in patre, et in ipso pater sit, quo ibit? Eodem ergo mysterio: quem vobis mittit Pater, quia pater mittit, cum Christus mittit. Denique sic ait: Mittit Pater in nomine meo, id est, pro me: aut in nomine meo, quoniam spiritus Christus, et ipse Spiritus sanctus; aut in nomine meo, quia Spiritus sanctus ipse de Christo testimonium feret, sic enim dictum (Joan. XV, 26): Ille testimonium dicit de me. Quis ille? quem vobis ego mitto a Patre: juncti ergo omnes: ego mitto, a patre mitto, Spiritum veritatis mitto: medius ergo Λόγος, id est, Jesus ipse mittit; motus enim principalis universalisque qui vitalis ac vita est, mittit intelligentiae motum, qui sicuti docuit, ex vita atque ipsa vita est: scire enim quid sit, hoc est vivere, hoc est esse. Hoc autem esse quid est, quam ex Dei substantia esse, quod est Spiritum esse? unde nos spiritales efficimur, accepto Spiritu a Christo, et hinc aeterna vita: Spiritus ergo appellata est ista Trinitas. Nam dictum (Joan. IV, 24): Deus spiritus est. Item dictum a Paulo ad Corinthios secunda (II Cor. III, 17): Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Utique ista de Christo, ipse vero Spiritus sanctus dictus, quos sanciat Sanctos, id est, Sanctos facit; et certe ipse est Spiritus Dei: dictus est enim prudentia, sapientia, omniumque rerum scientia, ita enim de eo subjungit (Joan. XVI, 8-10): Ille convincet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato, inquit, quoniam in me non credunt, vel quod vita sit Christus, vel quod Dei filius et a Deo missus, et qui peccata dimittat. De justitia autem, quoniam ad Patrem pergo: tot enim in mysterio passionis, quia fidem mandatorum servavit et implevit: quippe cum dixerit, cum aliud vellet (Matth. XXVI, 42): Fiat voluntas tua. Itemque quia monitos derelinquens, jam non ita videndus relinquebat, justitiae fuit, iis actis omnibus ire ad patrem, nec ire ad patrem tantum, sed cum illo jam esse: Nam idcirco dicitur (Ibid., 64): Sedet ad dexteram Patris. De judicio: quoniam princeps hujus mundi judicatus est: mysterio enim crucis omnes adversae Christo ab eodem Christo triumphatae sunt potestates. Haec, inquit, docebit Spiritus sanctus. Quid eligitur? De salute mysterium Paracletus complet, et non completa Christus abscidit: An quia idem ipse Christus est et Spiritus sanctus, vel quia ipse eum mittit, vel quia Spiritus habet omnia Christi? Habet omnia, per Christum celebratur. XVI. Et tamen videamus quid acturus est, Spiritus scientiam daturus gestorum, et insinuationem scientiae, quasi vim testimonii, ac magis judicii habiturus, vel ad poenitentiam vel ad poenam; de peccato, inquit, quod in me non crediderunt. Ergo ut sciat mundus jam poenam suam. De justitia autem, quod ad Patrem vado. Et hoc potest esse de peccato quod injuste fecerunt qui eum in crucem sustulerunt, quia se filium Dei dicebat. Et nunc pergit ad patrem, quod item erit omnium, si in Deum credant, et faciant Dei jussa: ut et ipsi ad patrem pergant: justificantur enim, nam (Gen. XV, 6): Abraham credidit, et reputatum est ei ad justitiam. Deinde de judicio, inquit, quod princeps mundi judicatus sit. Haec, ut cernitur, non ad salutem, quae jam a Christo completa est, sed pertinent ad scientiam rerum gestarum. Est enim pater loquens silentium, Christus vox, Paracletus vox vocis. Ergo Spiritus sanctus in isto actu alter Paracletus, in salutis mysterio cooperator ut Christus, in Spiritu vero sanctificationis quod Deus. Si igitur et hoc modo Christus quod spiritus, sed Deus in mysterio aeternae vitae Christus, in sanctificatione Spiritus sanctus, sanctificat autem Deus, ut dictum (Joann. XVII, 17): Sanctifica eos in veritate, patri filius dicit, ergo sanctificat pater. Item Christus sanctificat, ut dictum (Ibid., 19): Et pro iis sanctifico me ipsum, ut sint ipsi sanctificati in veritate. Item sanctificat Spiritus sanctus, nam et baptizare ad sanctificationem pertinet: dictum ergo in Actis Apostolorum (Act. I, 5): Joannes baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto tingemini. Quod superfudit se illis ad scientiam: nam jam sanctificati fuerunt baptismo, invocato Deo Christo; Spiritui sancto etenim sic dictum est: Sanctifica eos in veritate. Et veritas Christus est; Paracletus etiam Spiritus est veritatis: ergo omnis qui baptizatur, et credere se dicit, et fidem accipit veritatis, id est, Spiritum sanctum, fitque sanctior a Spiritu sancto, et ideo dictum in Actis Apostolorum (Act. I, 8): Sed accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto. Non ad sanctificationem, sed scientiam, et ad ea quae promisit in Evangelio Christus de Spiritu sancto, id est, de Paracleto. Primum ut testimonium de Christo dicat, sic enim ait: Accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto, et eritis mihi testes in Jerusalem. Sed et Lucas dicit (Joann. VII, 39): Nondum quidem misso Spiritu. Jam tamen testimonium dicit. Paulus tamen in omnibus epistolis suis quid aliud agit, nisi de Christo testimonium dicit? et post abscessum Christi, solus Christum vidit et soli apparuit. Spiritus ergo per Christum, et Christus per Spiritum sanctum adfuit. Item dicit testimonium Joannes et Petrus (I Joan. I, 1): Quod audivimus, quod vidimus, quod palpavimus. Et in Actis Apostolorum et ipse, et Lucas qui scripsit de iis, de David ita dicit (Act. II, 30-32): Propheta cum esset, et sciens quia jurejurando jurasset illi Deus; ex fructu ventris ejus sedere super thronum illius, providens locutus est de resurrectione Christi: quia neque relictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc ergo Jesum resuscitavit Deus, cujus nos omnes testes sumus. Quando ista dicunt (Ibid., 2, 4): Cum jam factus esset de coelo sonus, et tanquam vi magna, Spiritus ferretur, qui replevit totam domum, et repleti sunt Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis. Deinde dicunt Apostoli de peccato mundi, quod non credidit Christo, in Actis ita (Ibid., 22-24): Sicut vos scitis, hunc decreto consilio et praescientia Dei traditum per manus scelestas, et suffixistis eum cruci, et occidistis quem Deus suscitavit. Item in Actis Apostolorum, referente Petro (Ibid. 34): David non ascendisse in coelum, sed dixisse ita: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dexteram. Hoc etiam Paulus dixit (Rom. VIII; 34): Qui resurrexit, qui est in dextera Dei. Ergo docuerunt quod post resurrectionem ad Patrem ivit. Idem mox adjecit (Ibid.): Qui et interpellat Patrem. Ergo si Christus interpellat, Paracletus etiam ipse. Item in Actis, quod ad patrem ierit, testimonium est (Act. I, 9, 10): Videntibus illis elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis ipsorum; cumque intuerentur euntem illum in coelum, et reliqua. XVII. Dicta sunt jam tria de testimonio in Christum, de peccato, de justitia, nunc de judicio. Sic per Spiritum sanctum locutus Paulus ad Romanos (Rom. XVI, 20): Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Item ipse ad Ephesios (Ephes. IV, 8): Qui ascendit in altitudine captivam duxit captivitatem. Item in Apocalypsi ipse dixit (Apoc. I, 18): Et habeo claves mortis et inferi. Item ibi (Apoc. XII, 7): Et factum est praelium in coelo, Michael et angeli ejus bellarunt adversus draconem. Et totus locus demonstrat diabolum judicatum. Cum igitur approbatum sit, tres istas potentias, et communi, et proprio actu et substantia eadem, unitatem deitatemque conficere; non sine ratione rerum in duo ista revocantur, in Filium ac Patrem: etenim cum quasi geminus ipse Pater sit, existentia et actio, id est, substantia et motus, sed intus motus, αὐτόγονος motus, et hoc quod substantia est motus, necessario et Filius, cum sit motus, et αὐτόγονος motus, eadem substantia est: eadem enim haec inter se sine conjunctione unum sunt, et sine geminatione simplex, suo ut proprio existendi versum, vi autem potentiaque: quia nunquam sine altero alterum, unum atque idem tantum actu; sed qui foris est, in passiones incidente, alio autem interiore semper manente atque aeterno, quippe originali et substantiali, et idcirco semper patre, qua ratiocinatione et semper filio. Paulus in omnibus epistolis (Gal. I, 1): Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino nostro Jesu Christo. Item (Joan. X, 30): Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et per Deum Patrem. Item in Evangelio (Joan. XIV, 9): Ego et Pater unum sumus: ego in Patre, et Pater in me. XVIII. Nos quoque patrem et filium religiose semper usurpamus, et recte secundum rationem supradictam: etenim motus, ut supra docuimus, filius, atque ipse motus vita et scientia, vel sapientia. Certe Paulus plenissime expressit quod intelligi voluimus (I Cor. I, 4, 5): Gratias ago, inquit, Deo meo semper pro vobis in Christo Jesu, quod omnes locupletati estis in illo, in omni verbo et in omni scientia. Verbum Christum diximus, id est, vitam, scientiam Spiritum sanctum, ergo unum: In Christo enim, ait, locupletati estis. Quod cum ita sit, si Deus et Christus unum, cum Christus et Spiritus unum, jure tria unum, vi et substantia: prima tamen duo unum diverse, hoc ut sit pater, actualis existentia, id est, substantialitas; filius vero actus existentialis: duo autem reliqua ita duo, ut Christus et Spiritus sanctus in uno duo sint, id est, in motu, atque ita duo, ut unum duo: prima autem duo, ut duo unum, sic cum in uno duo, et cum duo unum, Trinitas existit unum. Nam quid ego de Spiritu sancto, de quo tractatum est pluribus, multa commemorem? Ex ipso concipitur Christus in carne; ex ipso sanctificatur in baptismo, Christus in carne; ipse est in Christo qui in carne, ipse datur Apostolis a Christo qui in carne est, ut baptizent in Deo, et in Christo, et Spiritu sancto: ipse quem Christus in carne promittit esse venturum, quadam agendi distantia; idem ipse et Christus, et Spiritus sanctus; et quia Spiritus, idcirco et Deus: quia Christus quod Spiritus, ideo Deus: unde pater, et filius, et Spiritus, non solum unum, sed et unus Deus.

LIBER QUARTUS.

I. Vivit ac vita unum ne, an idem, an alterum? Unum. Et cur duo nomina idem, et quomodo? cum sit aliud in actu esse, aliud ipsam actionem esse, ergo alterum. Sed quomodo alterum? cum in eo quod vivit, vita sit, et in eo quod vita est, vivat necesse est: non enim caret vita quod vivit, aut cum sit vita non vivit: alterum igitur in altero, et ex hoc in quolibet altero duo: et si ut duo, non ut pure duo, quippe cum alterum in altero, et id in utroque, idem ergo. Sed idem in duobus est, et a se alter: is ergo et idem est, et alterum in quolibet horum aliquo. At si idem est, et ad se utrumque idem et unum est; quodlibet enim altero existente quod alterum est, neutrum ut geminum; ergo si utrumque hoc ipso quod est, et alterum est, erit apud se utrumque unum; at cum utrumque apud se unum est, in altero idem unum est: at cum idem unum est, vere unum est utrumque: nullo enim utrumque distat, nec existendi virtute, nec tempore, fortasse causa, et hoc altero prius est. II. Hoc quo facilius judicetur, sic ista melius retractabimus. Vivere ac vita ita sunt, ut et hoc quod est vivere, vita sit: et hoc quod est vita, sit vivere; non ut duplicatum alterum in altero sit, neque alterum cum altero est: haec enim est copulatio: num et ex hoc etiamsi inseparabiliter junctum sit, unitum est, non unum? nunc vero cum ipso eodem opere vitam esse sit vivere, et eodem modo vitam esse sit. De iis enim loquimur duobus, de vivere et vita; non de eo quod ad effectum vitam habet et vivere. Quamquam et ipsum tertium, et in eo quod vitam habet, et ut alterum ex altero, sed ut unum utrumque. Ex quo apparet, quid ipsa per se existentia in suis rebus valeant, cum substantia una atque eadem manente, esse suum nulla sui innovatione custodiant: namque vitae esse suum, est moveri: ipsum autem moveri, hoc est vivere. Esse igitur et vivere est, et esse vitam: una ergo eademque substantia: namque unicuique in eo quod sit suum esse, substantia est. Etenim in supernis aeternisque, id est, in intellectibilibus atque intellectualibus, nihil accidens, nihil qualitas, nihil geminum, vel cum altero, sed omnia viventes sunt, intelligentesque substantiae, purae, simplices, uniusmodi, hoc ipso quo sunt et vivunt, et intelligunt; conversumque quo intelligunt, hoc ipso etiam sunt. Vivit igitur ac vita una substantia est. III. Sed quoniam intellectus ita se pandit, atque ita sermo processit, ut et in eo quod est vivere vita sit; et in eo quod vita sit, ideo sit vita, quia vivit: videndum, et intenta ratione quaerendum, utrum naturalis ista complexio, et bigemina existentiae modo pura simplicitas unave sit, an duae. Si nihil interest, vivere, et vita sit; et vitam esse, vi insit et vivere; jure ac merito unam istorum, non geminam copulam ad existentiam sui esse dicemus. Sin autem primum, aliud est vivere, aliud vitam esse. Et item si distantia est, ut nunc vita causa sit ad vivendum, nunc ipsum vivere causa sit, ut vita sit: duo sunt ista, sed gemina inter se, atque apud se simpliciter unita: potentia enim Λόγῳ suo atque divino refert ista geminari, ut ejusdem naturae ac potentiae, alterum cujus sit id, a quo hoc alterum. Atqui est nonnulla distantia, parva illa sit licet, unde non est frustra geminatio. Etenim non idem actio et agere, nec potentia et operatio, nec, ut verius dicam, idem causa est, quod effectus: illa enim origo, hic partus est. Unde cum duo ista, vivit ac vita, sit actio atque agere, quamquam in se simulque sint, tamen et alia vi atque natura existimanda sunt, ut alterum alterius causa sit, alterum existat effectum. Sed ut mihi intelligentia est, ac probata sententia, cum in principali naturalique primae divinitatis exordio, primum sit quod est vivere, secundum vero quod vita; ita enim ratio docebit, et ipsa veritas approbabit; fit ut vivere causa sit, effectusque vivendi vita sit, quod tamen ipsum vivere et vita sit: simul enim ista, et simul semper, quod cognoscitur, erant. Aliud vita ad secunda tertiaque, vel deinceps quae vivunt ordinata causa atque principium, ita scilicet ut idem sit simulque vita quod vivere; sed hoc vivere, secundum de vita, cum vita est: Illud primum ac principale vivere, simul et vita causa est vitae, et fons, et origo viventium. Scio hoc obscurum videri posse, non tam rerum, quam eorumdem repetitionem sermonum, quod duo ista tali copulatione nectuntur, ut cum sit vivere vita sit, et cum sit vita, sit vivere; unde constituto quolibet uno, frustra alterius videbitur facta geminatio. IV. Audi, lector, audi quod miraberis, lector: ista tam dura, tam tortuosa, tam clausa tractatu de Deo et de divinis, simplici disputatione pandemus. Deum certe fatemur omnes, Deum omnipotentem, Deum supra omnia, Deum ante omnia, Deum a quo omnia. Hunc cum fatemur, etiam esse sine dubio confitemur. Esse huic quid credimus? quid putamus? (Joan. IV, 24): Spiritus, inquit, Deus est, lumen; et verum lumen Deus est. Quid hoc esse creditur, quod spiritus dicitur? nempe spiritum intelligere cogimur quamdam existentem, viventem, intelligentemque substantiam: in supernis quidem, et circa Deum maxime quasi humilem et alienum; et in posterioribus nomen non credunt convenire substantiam. Sed cur a nobis fugiatur hoc verbum? cum esse, cuique hoc ei sit esse substantiam. Et in Jeremia Deus loquens ita dicit (Jer. XXIII, 22 sec. LXX): Quod si in mea substantia staretis, videretis Verbum meum. Sic etiam ibi non multo post, et aliis in locis multis. Est igitur spiritus substantia, id est, esse ejus: colligamus igitur κατὰ Ιωάννην dictum (Joan. IV, 24): Spiritus Deus est; et adorantes eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Deus, inquit, spiritus est, hoc est Dei, quod est esse: ergo substantia Dei spiritus est, eadem substantia, hoc est quod vivens: non ut aliud sit substantia aliud vivens, sed ipsum vivens ut sit ipsa substantia. Si enim dictum est ab eodem (Joan. VI, 63): Spiritus est qui vivificat, utique is qui vivificat, qui vivit, et vitae potentia est: ergo vivit spiritus, vivit Deus. Porro autem quia vivit, ut supra diximus, et vita est, Spiritus ergo et vita est, ut idem Joannes ait: Spiritus vita est; ergo Deus, cum est Spiritus, et vivit et vita est. Paulus etiam ad Romanos (Rom. VIII. 1, 2): Nulla ergo damnatio iis qui sunt in Christo Jesu, et non juxta corpus ambulant: lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Spiritus vitae, inquit, tria enim ista spiritus sunt, Deus, Jesus, Spiritus sanctus. V. Ac de Deo probatum puto et spiritum esse: spiritum autem et vivere, et vivere facere, et vitam esse substantialiter, ut ista intellecta sint, et simplex et una substantia, ut hoc sit spiritum esse, quod vivere, et vitam esse. Sed non istud quod nostrum est vivere, quod animalium, quod elementorum, quod creatorum ex elementis, quod mundi, quod omnium in mundo, quod Angelorum, daemonum, vel etiam eorum quos in mundo de mundo deos nominant: non, inquam, illud vivere in Deo est. Hoc Deus est, quod est vivere animae, aut uniuscujusque, aut illius universalis atque fontaneae; non ut ibi Angelorum, non ut ibi thronorum, gloriarum vel caeterorum in aeternis existentium, vel in intellectualibus, vel intellectibus: sed illud vivere, unde haec pro suo existendi genere vitam recipiunt et vivunt, illo quodammodo progrediente, et ista prout capere possunt potentiam viventis vigoris afflante, a se sibi, per se, in se solo simplex, purum sine existendi principio a quo fusum magis, vel progressum, vel natum principium est, per quod crearetur vivere caeterorum. Etenim vivere vitam parit; nam vi naturali prior actor, quam actio: agens enim actionem genuit, et quasi ex ipsa vocabulum et rem cum ipse tribuerit, ipse suscepit. Hoc cum rectum, etiam ratione admodum verum est: certe Deus, cui ad omnipotentiam principalemque summitatem hoc nomen convenit Deus: Deus, inquam, primum, si in Dei operibus dicendum aliquid primum: sed intelligentia humani ingenii, ut se exerat et res capiat, rebus vel simul existentibus, vel simul fusis; et ortus, et diversos ortus, et quasi tempus attribuit. Deus, inquam, primo universalium existentias substantiasque progenuit: has Plato ideas vocat, cunctarum inexistentibus specierum species principales; quod genus in exemplo est ὀντότης, ζωότης, νόησις· Et item τουτότης et τερότης, atque hoc genus caetera: genera igitur generum profunduntur, adeo omnium potentiarum potentiae universaliter principales. Ergo ὀντότης, id est, existentialitas, vel essentialitas: sive ζωότης, id est, vitalitas, id est, prima universalis vitae potentia, hoc est, prima vita fonsque omnium vivendi. Item νόησις, intelligendi vis, virtus, potentia, vel substantia, vel natura: haec tria accipienda ut singula, sed ita, ut qua suo plurimo sunt, hoc nominentur et esse dicantur: nam nihil horum est, quod non tria sit: esse enim, hoc esse si vivat, hoc est in vita sit. Ipsum vero vivere, non est vivere quod vivat intelligentiam non habere: quasi mixta igitur et ut res est, triplici simplicitate simplicia. Quidquid enim hoc ipso quo est, et alterum est, non aliquando dicendum geminum, sed semper unum. VI. Verum de iis pluribus alibi. Deus igitur est vivere, quod summum, primum, fontaneum, principaliter principale, tria ista genuit, id est, suo vivendi opere, ut existerent procreavit. Ista igitur opere provenerunt, et haec proles, ista generatio est, ut ab agente actus, ab eo quod est essentitas vel essentia, a vivente vitalitas vel vita, ab intelligente νόησις, intelligentium universalium universalis intelligentia nasceretur. Prius est igitur vivere, quam vita: quamquam in eo quod est vivere, vita sit: sed vivere ut parens vitae est, vita et proles, et quod gignitur, quippe a vivente generata. Deus igitur est vivere illud primum vivere a semetipso, vivere ante omnium vivere, et ante ipsius vitae vivere: agens enim et semper agens, et nullo principio agens, non ab actione agens est, ne actio vel phantasia principii sit ad agentem, sed ut actio agentis opere, vel progenita sit vel exstiterit, vel effusa sit. Hoc utique agere in eo ponimus, quod est vivere: Deus ergo vivere est, et principale vivere: vita autem ut genitum. Vivere ergo pater est, vita filius: namque quod in eo factum est, vita est, et ipse filius dicit (Joan. XIV, 6): Ego sum via, ego veritas, ego vita. Haec vita est, quae orta est ab eo quod pater vivit, et hoc illud est (Joan. XVI. 27): Ego enim de Deo exivi. Item ipse de se ita dicit (Joan. VII. 37, 38): Qui sitit, veniat ad me, et bibat; qui credit in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hinc et illud est quod Samaritanae respondit (Joan. IV. 10): Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu magis petisses eum, et dedisset tibi aquam vivam. Item postea (Ibid., 13): Omnis qui biberit ex hac aqua sitiet iterum. Samaritana aqua mundana est anima (Ibid. et 14): Qui autem biberit de aqua quam ego dedero ei non sitiet in sempiternum, sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Iis atque hujusmodi innumerabilibus exemplis satis clarum fit Christum Dei filium vitam esse, et aeternam vitam: quippe qui et ipse ut pater Spiritus sit. (Joan. III. 6): De Spiritu enim quod nascitur spiritus est: Spiritus vero spirat, et a se spirat: spirare autem vivere est. Porro quod a se spirat, a se vivit: quod a se vivit, ex aeterno et in aeternum vivit: nunquam enim se deserit, quod sibi causa est, ut hoc ipsum sit quod existit. Cum igitur pater sit quod est vivere, ut supra docuimus, vivere autem sit vitam esse, itemque quod vita id sit quod gignitur ab eo quod est vivere, necessario id est vita, quod vivere: vivit enim et vita hoc ipso quia vita est, atque ex se vita est: ex se enim ei est vivere: verumtamen ex illo primo, quod est principaliter vivere, quod est pater, ubi et unde existit vita, cui inest et vivere, et ex se vivere, quod esse filium Jesum Christum probamus, intelligimus et fatemur. VII. Ista omnia quae a me dicta sunt, quemadmodum in Evangelio κατὰ Ιωάννην significata atque asserta per ipsa Salvatoris verba videamus (Joan. VI. 58): Misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. Ac ne qui istum in carne Christum dixisse istud crederet, subjunxit statim (Joan. VI. 59): Hic est panis qui de coelo descendit. Deinde vitam esse, et aeternam vitam sic testatur, sic docet (Ibid. 54, 55): Nisi acceperitis corpus Filii hominis, sicut panem vitae, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis: qui autem edet carnem ejus, et bibet ejus sanguinem, habet vitam aeternam. Omne ergo quod Christus est, vita aeterna est, vel spiritus, vel anima, vel caro: horum enim omnium ipse Λόγος est. Λόγος autem principalis vita est: ergo etiam ea quae induit vita sunt; unde ista et in nobis vitam aeternam merebuntur per Spiritum quem Christus nobis dat, facta et ista spiritalia. Ac ne qui crederet de Christo carnali Christum ista dicere, et non de toto se, qui est Spiritus, anima, caro, quid ait? (Ibid. 63): Quid si videritis Filium hominis ascendentem? Quis est filius hominis? Spiritus, anima, caro: haec enim habuit cum ascendit, et cum quibus ascendit. Quid ergo est quod adjicit? ut spiritus intelligatur (Ibid.): Ubi primum fuit: hoc est, spiritus: atque vita, quod Pater, quod Deus, unde haec ὁμοούσια, id est, consubstantialia sunt, nullo tempore extra se existentia, principaliter principalia, una eademque substantia, vi pari, eadem potentia, majestate, virtute, nullum altero prius, nisi quod causa est alterum alterius, et idcirco alterum; sed idem alterum verum quia idem unus Deus; quia vero alterum, idcirco primum et secundum; et quia causa alterum alterius, idcirco pater, quod causa est: id vero quod ab altero, filius: in substantia vero nulla distantia, nulla temporis discretio, nulla significatio; unus motus, una voluntas, et aliquando phantasia alterius voluntatis, sed semper eadem. VIII. Haec ita esse sacra primum lectione doceamus, deinde, ut ordo poscit, ut rerum necessitas flagitat, et perspiciamus in iis quibus est una eademque substantia, cur alter mittentis, alter missi potestatem gerant: imperantis alter, alter ministri: alter motu agendi a passionibus libero, alter per infinitos actus in creandis saeculis infinitus, et iis quae sunt in saeculis, subjecit usque ad mortem innumeras passiones. Vivit quod primum est, vivit ex sese, vivit aeternum, et hoc Deus est. Quod ipsum vivit, ut docui, existentiae, vel substantiae vim habet, et naturam vitae et intelligentiae: immo ipse in eo quod est ei esse, hoc est illud quod dicimus vivere, et hoc quod intelligere, et hoc Deus est: ergo quod est Deo esse, existentiae causa et pater est. Et quoniam in ipso suo esse vita ei est, et in eo etiam nosse qui sit, et vitae universalis, et intelligentiae fons est. De tribus enim istis quae simplici existentia in Deo sunt, vel quae Deus sunt, magis esse Deus est: quod ex se habet vivere, et vitam esse, vel intelligere, et intelligentiam esse, ut supra docuimus, et in pluribus. Ut jam reliqua duo, vitam dico et intelligentiam accipiamus, ut genita ab eo quod est esse, suum esse habentia ab eo quod est primum esse motum, pro priore existendi vim ac nomen vitae intelligentiamve sortita. Omnia enim in tribus terna sunt quodammodo et ordine nominata: non quod non in singulis tribus trina sunt, sed quod motu id operantur quod esse dicuntur: esse enim primus motus est, qui cessans dicitur motus, idem intus motus: cum enim se ut existat operatur, recte et intus motus, et cessans motus est nominatus. Hinc nos motum esse dicimus, quod est vivit ac vivere: jam vero cum ex eo quod est vivit ac vivere confecta quodam modo et genita in habitus speciem ipsius quod est vivit ac vivere forma formata sit, haec vita, haec filius nominatur. Ut enim forma quaelibet, vel ibi posita ubi est, vel alibi ducit nos ad cognoscendum eum cujus est; sic vita facit nos nosse quid sit vivere: actus enim est vivere, et in actu momentis omnibus cursus, et ideo dictum (Joan. I. 18): Deum nemo vidit unquam. Quis enim videat vivere, quod Deus est, sine vita quae lineamentis agendis in quadam specie coit et existit, ut sit forma viventis? Ergo ejus quod est vivere, forma est vita, per quam, vel in qua quod est, vivit ac vivere videtur, accipitur et agnoscitur, quod a patre significat dictum Salvatoris (Joan. XIV. 9): Qui me videt videt et Patrem: Filius enim Dei forma Dei est, id est, vita, quae est forma viventis. Dictum enim a Paulo ad Philippenses (Philipp. II, 6): Qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo. Item ad Colossenses (Coloss. I. 15): Qui est imago invisibilis Dei. Ergo Jesus Christus et imago, et forma Dei. Diximus autem quod in forma videtur, id cujus forma: et eodem pacto et in imagine videtur is, cujus imago est, maxime si is cujus imago, est invisibilis, sicut heic dictum: Imago Dei invisibilis. Eodem modo dictum in Evangelio κατά Ιωάννην· Deum nemo unquam vidit, nisi Unigenitus Filius, qui de sinu ejus exivit. Et item sic Moysi dictum (Exod. XXXIII, 20): Faciem meam non videbis; quis enim faciem meam vidit et vixit? Permisit tamen posterganea sua videri, id est, deorsum, caeteraque praeter faciem. IX. Quot heic mysteria? quot genera quaestionum? quot signa ad declarandum et Deum, et Jesum Christum, et substantiam esse, et unum ambo esse substantiam, et simul utrumque unam esse substantiam, et a patre filio esse substantiam? Quae cuncta, atque hujusmodi alia, nullo modo explicari, intelligi atque approbari possunt, nisi superior tractatus manifestis perceptionibus illucescat. Sit igitur nobis fixa sententia, quod Deus spiritus sit, et spiritus de quo et filius spiritus, et spiritus Spiritus sanctus (Joan. III, 6): De spiritu enim quod nascitur spiritus est (Joan. VI, 63): Spiritus autem vivificat. Quod vivificat, utique ipsum vivit: quod vivit, quia spiritus est, a se vivit: et quod a se vivit, hoc ipsum est quod vivit: et quia quod a se vivit, cum ipsum sit quod est vivit, nec aliud habet quod vivere dicatur: non enim vivificatum est, sed vivit ipsum, vivit vel vivere existens: et quia vivit, ac vivere agere est, in eo quod a se vivit, nunquam coepit; non enim expectavit alterum, ut nunquam se deseruit, aut deseret: ex aeterno igitur atque in aeternum vivit principalis et universalis substantia vivendi, non ut substantia sit, et sic vivens; sed ipsum quod est vivens, hoc ipsum substantia est: neque enim cum ipsum vivens, ac vivit, et vivere esse, et quodammodo esse intelligatur, non suum sibi esse quod sit, substantia est, hoc et lectione omni sacra, et rerum ipsarum vocibus spiritus nominatur. X. Spirat autem spiritus, et a se spirat, et Deus spiritus est: spirat vero, hoc est, quod vivit: vivit ergo a se et semper spiritus, qui Deus est: vivit, inquam, atque in actu vivendi, et ipso opere vita cum vivit, opere vitam cum vivit, operatur. Nata ergo est vivente Deo vita aeterna, generata est, et quia vivit, ipsum substantia est: et quod est ab eo quod vivit, et vita ipsa substantia est, per eadem aequalis ac simul, quia ipsum vivit vita est, atque ipsa vita vivendo existit ut vita sit. Spiritus ergo est vivere, et vita spiritus est: complectitur se utrumque, et in utrumque est, et alterum non ut geminum et adjectum, sed simplicitate ex se atque in se existentis, quasi alterius substantiae duplicatum, nunquam a se discretum, quia in singulis geminum. Etenim vivere cum vita est, et vita rursus cum eo est quod est vivere: vivere autem, ut docuimus, Deus est, vita Christus: et quia vivere ut generator est vitae: actu enim, quod est vivere, ut quaedam prolis vita generatur, fit vivere pater, filius vita, ista ipsa quidem, qui alterum altero, idcirco duo. Unde enim duo, nisi alterum ab altero? et semper quod ab altero est filius est, illud autem unde alterum, pater. Sed nunc non ita alterum ut discretum atque diversum, sed tantum alterum ab altero, ut conficiens atque confectum, et generans atque gneratum, conjunctione substantiae utrumque unum, cum et vivere vita sit et vita ipsa vivere: hinc pater et filius, unus Deus. Et quia conversio naturalis existentiae non nisi una est: ut enim in eo quod est vivere inest vita, et item in eo quod est vita, inest vivere; una sola et conversio est. Unde cum in eo quod vita est, insit et vivere; idcirco unigenitus filius consubstantialis patri, unus et ipse filius, pater unus. Unde una eademque substantia, et simul ac semper: Hoc est enim ὁμοούσιον, ὁμοῦ οὐσίαν ἔχων, simul substantiam habens, paremque existendi vim atque virtutem, eamdemque substantiae naturam, nullo tempore praeeunte; quod nos consubstantiale dicimus, causativo priore quod est vivere, ad id quod vita est, ut illud generans ac pater, hoc genitum ac filius, et sit, et esse dicatur. Ergo quia insunt sibi, et licet pater cum sit, filius non sit: rursusque cum filius, qui est ejus cujus est filius, pater non sit; tamen vi rerum et substantiae parilitate, cum vivere vita sit et una sit vivere, merito divina Salvatoris voce pronuntiatum est (Joan. XVI, 10, 11): Et ego in Patre, et Pater in me. Hinc et illud est (Joan. X, 30): Ego et Pater unum sumus: etenim cum rerum vi et natura ipsa duce nihil sint omnia, si non vivant, et motu vitali vacua, nec molem hylicum aut existentiae vel imaginem, vel speciem habere credantur: fluendi enim ac refluendi natura incondite subsistendi, non recipit vis lubrica inconstans, nec formam recipit, ut aliquid esse dicatur. XI. Unde carens eo quod est aliquid esse, etiam esse suum tenet, ut recte nullo modo esse dicitur. At nunc comprehensa et tota, atque in partibus circumsistens, et formata, atque hoc corporata, et ad aliquid esse specie aliqua capta et esse creditur: quia motu vitali, et ab infinito certis lineamentis septa, in sensus certissimos promovetur. Ergo hylica quae sunt, ut esse videantur, facit vis potentiaque vitalis, quae defluens a λόγῳ illo qui vita est, quem dicimus filium, per Archangelos, Angelos, Thronos, Glorias, caeteraque quae supra mundum sunt, primo in corpora, atque αὔλα, naturali sua substantia munda atque puriora cum currit ac labitur, lucem suam majore sui communione patitur, mox in animam fontemque animae gradatim veniens. Quia anima imago τοῦ λόγου est, quasi quadam cognitione majorem defluendi accipit cursum. Et quia in animanda anima properat, fit ei in animanda ejus petulantior appetitus. Hinc in hylen mersa, et mundanis elementis, et postremo carnalibus vinculis implicata, corruptioni atque ipsi morti sese miscens, vivendi idolum materiae faecibus praestat. Vivunt ergo cuncta terrena, humida, aerea, ignea, aetherea, coelestia, non λόγῳ illo priore, nec vitae integro lumine, sed propter copulationem hylicam saucia luce vitali, vivunt supra calestia, et magis vivunt, quae ab hyle et a corporeis nexibus recesserunt, ut puriores animae, et Throni, et Gloriae; item Angeli atque ipsi Spiritus, alii ut in alio, id est, in sua substantia vitam habentes: alii ipsa vita sunt: Jesus autem Christus, et sanctus Spiritus: nam et de hoc mox docebimus: simul cum Deo, sed a Deo tamen vita sunt, sed universali vita vivunt, et a se vivunt, et non in altero habentes quod vivunt, sed ut hoc ipsum illis esse sit vivere et vitam esse, et scientiam esse patre tradente, hoc est, principaliter existente eo quod est vivere. Ergo haec omnia enumerata vivant, et nihil sit vel in aeternis, vel in mundanis aut hylicis, quod non pro natura sua vivat: utique confitendum est esse vim quandam vel potentiam qua cuncta vivefiant, et quasi vivendi fonte in vitales spiritus erigantur, ut ex hoc et vivant, et quia vivunt, esse sortita sint. XII. Quis est iste, unde in aeterna atque in mortalia vitalis spiritus spirat, quo vigent cuncta, quo subsistunt, quo actus proprios sumunt, quo et generata sunt, et generatura proveniunt? Deus, sine dubio Deus, et quod menti nostrae venerationi est vivendi pater, numenque vivendi. Hunc vel potentiam vitae, ut in aliis diximus, vel vitam summam principemque, et generaliter generalem, atque omnium viventium originem, causam, caput, fontemque dicemus: Principium existentium, substantiarum patrem, qui ab eo quod ipse est, esse caeteris praestat, secundum vim ac naturam percipientium vivendi potentiam, substantiamque moderatus. Quid ipse, aut in quo? Quippe vivus verusque: Unus, ut nos de se loqui sinit: vivit, et ex aeterno et in aeternum vivit, ex se habens illud ipsum, quod ei substantia est: vivit; non enim ei accedere actus aut debuit aut potuit, ne aliquando a se minus: sed semper perfectus, plenus ac totus, in eo quod est ei esse, inest etiam sic esse: caeteraque post Deum sunt, et potentiae sunt, et actiones potentiae, quae vi sua jam esse creduntur, ut omnia et esse, et habere videantur, quae maturis processionis actibus existentia in suo opere heic habere provenit: actiones autem dicuntur, cum existendis processibus gignunt, ac foras promunt quod esse possunt. Ut semen jam potentia est, et culmus, et folia; vel mas aut femina venereae cupiditatis effusio; sed haec in mundo atque sub luna: supra vero in aethere atque coelo actiones sunt, atque actionibus vivunt, sed genita etiam quod futurum fuerant facta: ex ortu enim suo in operationes proprias suasque dimissa, suos actus naturae continentis contagione discurrunt. XIII. Quod si haec quae in mundo sunt actus sunt, quanto magis illa quae in aeternis ac supra coelestia sunt, actus sunt et actiones sunt, quae mundana ista genuerunt? Item et anima et Angeli ex animis, et supra animas. Nam et anima αὐτογόνῳ id est, suo et a se sibi orto motu fertur, αὐτοκίνητος dicitur, unde ἀκίνητος: ergo semper in motu est, quod est semper agere, et esse ipsam 'egr;νέργειαν, ut sit ei substantia, ille motus. Dictum est enim (Gen. I, 26): Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Habet ergo αὐτόγονον κίνησιν, id est, motum a se ortum, ut Deo est, ut Christo. Sed quia non est ille prior spiritus, idcirco alia substantia, et facta, non a se existens, sed facta ut a se haberet motum: quippe anima aliud, aliud vita: vita enim vivendi habitus est, et quasi quaedam forma, vel status vivendo progenitus, in se continens ipsum vivere, atque id esse quod vita est, utrumque sit una substantia: non enim vere alterum in altero, sed unum simplici suo geminum; et idcirco in se, quia ex se; et ideo ex se, quia aliud operatur in septima simplicitas: quies enim nihil gignit; motus vero et agendi operatio format sibi ex se quod sit, vel potius quonammodo sit: namque esse, vivere est: vitam autem esse, motus quidam est, id est, forma viventis, confecta ipso illo cui forma est: illud autem quod est conficiens, id est vivere: quia nunquam coepit: a se enim quod vivit, non incipit, quia semper vivit, unde nec vita incipit: cum enim conficiens sine exordio, et id quod conficitur caret exordio. Simul ergo ut utrumque et consubstantiale. Vivere autem Deus est, vita Christus: et in eo quod est vivere, vita est, et in eo quod est vita, vivere. Hoc quidem modo alterum in altero, quia confectum et conficiens alterum in altero. Ut enim conficiens in confecto, ita confectum in conficiente, maxime si semper ista: ergo et pater in filio, et filius in patre: etenim conficiens et confectum conficiens, et confectum conficiente confectum; ergo una substantia, non una duobus, et in una duo; sed quia in qua Deus, in eadem filius, id est ejusmodi: ut enim vivit Deus, ita vivit et filius: in quali substantia pater, in tali filius. XIV. Sed si vivit, inquiunt, pater, vivit et filius, et idcirco eadem talique substantia ambo. Substantia autem istius vivit, cum utrumque sit, vivit utrumque, sine ortu est utrumque sempiternum. Sed hoc excluditur Evangelistae sacratis verbis, loquente ipso filio Domino nostro Jesu Christo: Vivit Pater (Joan. VI, 58). Hic fons sine ortu est. At ubi aliunde principium? Et ego, inquit, vivo propter Patrem. Si ergo propter patrem, a patre accepit: et si accepit, genitus ab ingenito: et si vivit, existentia certa est, visque substantiae in utroque cum isto uniusmodi vivit, eadem patri et filio, sed filio a patre substantia est. Quod enim de spiritu nascitur, spiritus est (Joan. III, 6): ergo de tali patris substantia, talis filii substantia. Atque ut ostendatur magis a patre data et substantia, et eadem unaque substantia, dictum quod vivit, ac vita substantia est: ergo eadem Deo, et a Deo Christo filio substantia; hoc dicente Evangelista: Ut enim Deus habet ex se vitam, ita et Filio dedit ex se habere vitam (Joan. V, 26): ὁμοούσιος ergo Christus cum Deo: id est, consubstantialis, quod est ejusdem substantiae, id est, primae, principalis, universalis, unde omnia quae sunt, et vivunt vitam habentia ἔπακτον, id est, illatam, non a se genitam, neque quo sit ipsorum vivere, quod est Dei et filii. Tantum quippe omnibus est caeteris ex vita, quantum largitur Christus. In Deo vivere ut principale conficiens est vitam, uno atque eodem existentiae fonte, nullo priore vel tempore vel potestate, dumtaxat circa substantiam. Unde sive hoc accipiamus esse ὁμοούσιον, quod eadem sit substantia, nulla dubitatio est eamdem esse, quia et qui vivit, jam vita est, quod est Deus: et qui vita est, vivit, quod est Christus: et utrisque a se vita est, sicuti dictum est: Ut habet ex se vitam Pater, ita et Filio dedit ex se habere vitam. Si autem hoc accipimus ὁμοούσιον esse, quod est ὁμοούσιον εἶναι, simul eamdem esse substantiam, facilius id et manifestius approbatur quo patrem dixi esse vel filium. Vivere enim et vita ita simul sunt, et semper simul, ut et in eo quod est vivere, vita sit: et rursus id sit vita, quod vivere. XV. Etenim capiamus exemplum: quamquam quod dico res ipsa est potius, non exemplum. Deum nihil aliud esse diximus quam vivere, sed illud principale, illud unde omne vivere omnium, caeterorum actio ipsa in agendo existens, atque in hujusmodi motu esse suum habens, quod est vel existentiam, vel substantiam suam habens: quanquam ne habens quidem, sed existens ipsum, quod sit principaliter et universaliter vivere. Id autem quod conficitur ex isto actu, et quasi forma ejus est, vita. Ut enim αἰὼν conficitur praesenti semper rerum omnium actu, ita vivendo et ipso vivendi semper praesenti opere vita conficitur. Et ut ita fingamus, vitalitas hoc est, ut vitae forma ad potentiam suam substantiamque generatur. Sed et nostrum vivere constat ex praesenti semper tempore. Non enim vivimus praeteritum, aut vivimus futurum, sed semper praesenti utimur. Hoc enim solum tempus est, quod ipsum solum, quia solum tempus est, imago esse dicitur τοῦ αἰῶνος, id est, aeternitatis. Quomodo enim αἰὼν semper per praesentia habet omnia, et haec semper. Nos quoque, quia per praesens tempus habemus omnia quae habere possumus, idcirco hoc tempus nostrum τοῦ αἰῶνος imago est, quia nostrum praesens non iisdem, neque idem semper est praesens: conficitur ergo vivendo vita, ac simul existendo formatur: ac formatio apparentia est; apparentia vero ab occultis ortus est, et ab occultis ortus et natalis est, et ejus natalis, qui et antequam sic oriretur exstiterit: hinc et in vivendo vita, antequam vita; et posterior tamen vita, quia vivendo vita, et semper atque ex aeterno vita: quia in eo quod est, vivit, et ex aeterno vivit, est vita. Cum igitur vivat Deus, sit vita Christus, quia vita oritur existens ab eo quod et vivit; necessario vivit pater, est vita filius, ita ut supra docuimus, ut et in eo quod est vivit, vita sit: et in vita insit et vivere. Ergo filius ὁμοούσιος patri, ut supra docuimus cum exemplis. XVI. Nunc illud sequitur quid sit cum his sanctus Spiritus explicatus. De Deo ista et dicta sunt, et probata: Deum esse quod esse, Spiritum esse quod est vivere. Item lumen esse quod est intelligentiam esse, et scientiam. Etenim lumen nihil occultum, nihil obscurum esse permittit, aperit, illustrat, illuminat. Est igitur Deus hoc ipsum quod Deus, est esse, est esse primum et principale omnibus quae sunt, pro modo percipientium esse praestans, ut ante docuimus, hoc, id est, vivere, hoc intelligere, id est, hoc quod est esse, hoc est spiritus, hoc lumen. Ista enim in uno ac simplici, immo unum ac simplex. Hoc sunt quod est esse, hoc vel existentiam, vel substantiam jure dicimus. Verum cum principale istorum sit illud, quod est esse; duo autem alia vivere et intelligere motus esse intelligantur, cum omnis motus a quiete nascatur. Quies autem est id quod est esse; ab eo vero quod esse, nascitur motio, exin actio: motio autem primi illius quod est esse, vivere et intelligere. Utrumque enim motus est, et unus motus, duas virtutes praestans officio gemino, una eademque substantia. Nam substantia iis motus est: non enim in iis aliud est esse, aliud moveri. Sic item non aliud est vivere, aliud intelligere, quantum ad substantiam pertinet. Etenim viventis est intelligere, et intelligentis vivere, per actus se vertente uno motu: ita tamen, ut manente opera actuque vivendi intelligentiae actus agitetur: unde cum Christus vita sit, Spiritus autem sanctus scientia et intelligentia: omnia tamen Spiritus sanctus quae habet a Christo accepit, Christus a patre, id est, ab eo quod est esse; exstiterit vita, et vivere exstiterit scientia et intelligere: nec tum, cum illud esse primum ita sit, ut cum esse sit, sit et moveri. XVII. Quanquam dicatur quies, movetur autem intus motu unde vivit sibi, et intelligit semetipsum. Ergo a motu interno, extra et quod est foris natus est motus, ab eo quod est intus esse, et ab eo quod est intus vivere, foris vivere, ab eo quod est intus intelligere; foris intelligere, movente se vita et intelligentia. Sunt enim motus eodem modo existente simul, eo quod est esse, ut et intus esset et foris, ista Trinitas intus, cum Deus unus et solus foris, cum Jesus Christus intus et foris, cum ambo Deus unus, atque ex iis cum Deus ὁμοούσιον Christo, necessario et Christus ὁμοούσιον Spiritu sancto, ac per hoc et per Christum Deo: ipse etiam de Deo egressus est. Si enim omnis motus qui foris est, a Dei motu qui intus motus est, ergo et iste a Deo. Etenim scientia et intelligentia, existentia est utriusque ac potentia cognoscentiae; idque hoc ipsum motus est, hoc ipso quod motus substantia: necessario igitur in Christo, vel Christus est, et ab ipso habet omnia, quia a vita quod Christus est, substitit intelligentia, et ideo alter. Hoc enim dictum: Et a me habet omnia (Joan. XVI, 14, 15). Habet autem et a me, duo sunt: ergo alter et alter: Sed quia motus et ipse Spiritus sanctus, motus et Christus, et quia vita vera Christus est, et credentibus in se dat vitam veram, hoc est aeternum, et adest apud Deum credentibus in se, quod Dei sit filius, idque per fidem: idcirco per Christum reconciliamur Deo; propter vero hominum obrutam sui et Dei memoriam, opus est Spiritu sancto, si accesserit scientia: Et intelligere quae sit latitudo Dei, quae longitudo, quae profunditas et altitudo (Ephes. III, 18); et confirmata fuerit charitas, et fides in Christum per Spiritum sanctum, quia scientia est, fiet salvus: plene namque ipse dicit testimonium de Christo, et docet omnia, et est interior Christi virtus, scientiam tribuens, et ad salvationem proficiens, unde alter Paracletus. Etenim mortuis per peccata hominibus vita prius danda fuerat, ut erigerentur in Deum per fidem, quod erat jam vivere ex Dei vita quam attulit Christus in carne, ut carni etiam subveniret. Quare confirmatis hominibus per fidem in Christum filium Dei, etiam scientia danda videatur, et de Christo, et perinde de Deo: item de mundo, ut eum argueret. Quae cum intellexissent, facilius ad Dei lucem hominis sui divinorumque intelligentia liberarentur terrenorum mundanorumque contemptu, et desiderio quod excitat scientia divinorum. XVIII. Venit ergo posterior, id est, fides posterior operari: recedente enim Christo, qui per miracula et per praecepta seminaverat fidem, quod ipse Dei filius esset, et vitam in se credentibus daret, completa sunt spiritu omnia, et fides cognitione in Christum adulta succrevit, et ipso in Christo semper praesente, sic enim dixit: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis: ille me honorificabit, quoniam de meo accipiet (Joan. XVI, 13, 14). Ergo de vita intelligentia, et ipsa vita de vivendo, id est, de Patre Filius, de Filio Spiritus sanctus; sic enim subjunxit: Omnia quaecumque habet Pater mea sunt (Ibid. 15): propterea dixit, mea sunt, quia quae pater habet filii sunt, esse, vivere, intelligere: haec eadem habet Spiritus, omnia ergo ὁμοούσια. Idem tamen ut ostenderet suam praesentiam semper κατὰ Ματθαῖον sic loquitur: Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 19, 20). Ex hoc ostenditur quodammodo idem Jesus, idem Spiritus sanctus, actu scilicet agendi diversi, quod ille docet intelligentiam, iste dat vitam. Etenim idem ipse et unus motus et primus motus: quo contingit, ut qui vivit, et vere vivat, et intelligat, et vere intelligat, qui vere intelligit, vere vivat. Atque ut idem manifestetur Jesus et Spiritus sanctus, attendamus istud: nempe Spiritus sanctus doctrina est, intelligentia, ipsaque sapientia et Christo et Deo sapientia datur: atque hoc Christus nomine nuncupatur, quod est (Evangelium) Christum esse Dei filium, quod (Evangelium) definitur Dei virtus atque sapientia, ut Paulus ad Romanos (Rom. I, 16). Item Salomon: Omnis sapientia a Deo est, et cum eo fuit semper ante aevum (Eccli. I, 1). Ecce ὁμοούσιον apparet cum sapientia et de Deo datur, et a Deo datur, utique Christo et Spiritui sancto. Et cum dictum est, quod cum Deo semper fuerit, quod ὁμοούσιον est apparet, cum sapientia et de Deo datur utique Christo et Spiritui sancto. Et cum dictum est, quod cum Deo semper fuerit, quod ὁμοούσιον est, ostenditur simul cum patre. Deinde cum dictum, ante aevum, non ergo cum in carne, tunc Christus. Item prior omnium creata est sapientia (Ibid. 4), si primogenitus Christus, sapientia Christus. Deinde quod sequitur, Spiritus sanctus: et intellectus prudentiae ab aevo. Si Spiritus sanctus prudentia est, et intellectus; si scientia, et doctrina. Christus est sine dubio, quia ipse est ab aevo, id est, ex aeterno, et primogenitus, et quod est amplius, unigenitus. Haec et alia in multis tractata libris a me, ὁμοούσιον probant non solum Deum et Christum, sed etiam Spiritum sanctum. Demus igitur vel accipiamus Deum id esse, quod est primum et principale vivere, quod est verum et principale esse: non enim est, quod non vivit: hoc ipsum vivere operatione ipsa conficere, et generare vitam, apertum fecimus. In eo vero quod vita est, scientia et intelligentia inest: vivit ergo Deus, et vivendo vita est Deus, et cum vita est, intelligentia est. Sed haec tria ut unum ac simplex, et in eo ut principale sit, id est, hoc sit quod esse magis existentia principali est Deus vivens, necessario et semetipsum intelligens. Hinc enim omnia intelligens, quia semetipsum intelligit. Omnium existentiarum causa est, et ideo omnia: ergo vita et intelligentia in id accepta, quod est esse intus, semper operantur, quod est vivere. Vivere autem Deo hoc est quod est esse. Esse igitur cuncta, unus et omnipotens Deus est. Quid igitur? si intus in se operatur, vel se potius operatur vita et intelligentia? Quomodo ista veluti foris apparere potuerunt? et quid est foris aut intus ὂν λόγον? Quaesierunt philosophi et docti ad legem viri, quid sint et ubi sint. Quid sint, substantiam eorum vel existentiam, ut explicemus: ubi sint, utrum inde an extra, et in omnibus reliquis, an in utroque et ubique. XIX. Haec quidem nos in aliis libris exsequenter pleneque tradidimus. Verum nunc ista summatim breviterque dicemus. Ante ὂν et ante λόγον, vis et potentia existendi illa est, quae significatur hoc verbo quod est esse, Graece quod est τὸ εἶναι. Hoc ipsum esse duobus accipiendum modis: unum, ut universale sit, et principaliter principale: unde in caeteris esse sit, alioque esse est caeteris quod est, omnium post vel generum vel specierum, atque hujusmodi caeterorum. Verum esse primum ita imparticipatum est, ut nec unum dici possit, nec solum, sed per praelationem ante unum, et ante solum, ultra simplicitatem, praeexistentiam potius quam existentiam, universalium omnium universale, infinitum, interminatum, sed aliis omnibus, non sibi: et idcirco sine forma intellectu quodam auditur. et praeintelligentia potius quam intelligentia accipitur, cognoscitur, creditur. Hoc illud est quod diximus vivere vel vivit, illud infinitum, illud quod supra universalium omnium vivere est ipsum esse, ipsum vivere, non aut aliquid esse, aut aliquid vivere, unde nec ὄν. Certum enim etiam quiddam est ὂν, intelligibile, cognoscibile. Ergo si non ὂν, nec λόγος, λόγος enim definitus est, et definitor: sive enim est ratio, sive existentiae ipsius potentia, sive res illae quas intelligentia accipit, ut uniuscujusque fit ei esse: cognoscat quod non cognoscit, nisi animadvertat et capiat quae sint illa, quae praestant unicuique substantiam: et hic λόγος rerum per quem creata sunt omnia, universalis potentia, continens universaliter omnium res, praestans ad existentiam unicuique sua et propria. Ergo quia sua unicuique et propria praestat, definit et determinat, etiam illud ὂν facit. Imponendo enim infinito terminum rebus ad existentiam sui unicuique format rem, et intelligentiam infinitate sublata subjicit. Est ergo in eo quod rerum est potentia ad pariendas efficiendasque existentias λόγος· ex eo autem quod definit, atque concludit unumquodque formam tribuens, ὂν, est jam existens, cum fuerit ejus quod est esse certa forma. XX. Hoc cum ita sit, videamus an nullius primi, quod est esse, sit λόγος. Si dicimus infinitum, si dicimus immensum, indiscretum, res quibus esse consistit non capimus, non tenemus: ergo λόγος ejus nullus est. Sed quoniam fieri non potest, ut sit quoquo modo et sine λόγῳ suo sit hoc ipsum existens quod est, infinitus est, sine dubio ei λόγος suus est, sed latitans, et occultus, ut sit in eo quod est esse ipsum λόγον esse; vel potius ipsum λόγος nihil aliud est, quam ipsum esse: hoc autem est quod dixi vere primum, illud et universaliter universale vivere, quamquam, ut docuimus, sit ipsum vivere, et vita, et intelligentia definita: nam potentiae τοῦ λόγου; etenim definitum quidnam atque formatum est: intelligentia vero et definiens: tamen quia ista intus sunt, et in se conversa sunt, omnia ἄγνωστα, ἀδιάκριτα, incognita et indiscreta sunt: ita et Deus quod est esse, id est, vivere, incognitus et indiscretus est; et ejus forma, id est, vitae intelligentia, incognita et indiscreta est: sunt enim ista nihil aliud quam esse, quod est vivere. Quod cum infinitum, et forma ejus infinita est, ibi manens, et nihil aliud quam esse existens. Cum autem foris esse coeperit, tunc forma apparens imago Dei est, Deum per semet ostendens; et est λόγος, non jam inde πρὸς τὸν Θεὸν λόγος, in qua vita et intelligentia, jam ὄν· quia certa cognitio et existentia, quae intellectu et cognitione capitur: sed quemadmodum foris exstiterunt ista, et utrum ipsa forma, quae intus est emissa, foras est, an se ipsum ejecit? sed cum illa intus forma indiscreta et infinita sit, quomodo et in ea quae foris est, illa cognoscitur, an alia est haec? sed si alia, non ergo ab illa nata vel emissione, vel sua motione: et si ita ut alia non pars, nec eadem nec omnino ὁμοούσιος, et deinde unde haec apparuit? XXI. De altero ergo duo principia, an de nihilo? nihilum non est sub Deo τῶν ὄντων. Deinde si Dei potentia vel voluntate exstitit, non est nihilum Dei potentia vel voluntas. Etenim si omnipotens Deus, omnipotentia ejus et causa omnibus, et ipsa existentia est. Num ergo quod reliquum est dicere audemus, a se orta haec forma est? et quomodo cum esset in patre, inscio patre, an jubente? si jubente, non ergo a se: an insciente? est ergo aliquid quod non potentia Dei fuit, aut est quod sine illo fuit, cum de λόγῳ qui ejus dicitur forma, ita dictum sit: Per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil (Joann. I, 3). Quid istud est? tantarum confusionum quae separatio? quae si non veritas vel vita est veritatis. Adsit Spiritus sanctus: quid inspiratum nobis sit, modo auditor attendat, pura exponentes simplicitate pandemus. Interea unum moneo, sine tempore haec accipi convenire, ex aeterno semper nullo temporis principio, sed ut sit unum utrumque principium et generator et genitum. Primum in rebus aeternis, divinis maximeque primis manentia quieta, et in eo quo sunt existentia, nulla sui per motum mutatione generarunt. Primus Deus, deinde λόγος, vel νοῦς, vel quidquid alter est, vel uterque, ut spiritus, ut vivere, vel vita, ut intelligentia, vel cognoscentia: anima vero sola mota generationes habet. Haec omnia sic domus: τριδύναμος est Deus, id est, tres potentias habens, esse, vivere, intelligere: ita ut in singulis tria sint, sitque ipse unum quodlibet trium nomen quo se praestat accipiens, ut supra docui, et iis multis: nihil enim esse dicendum, nisi quod intelligit. Triplex igitur in singulis singularitas, et unalitas in Trinitate: ista vero tria progressu suo exponemus. XXII. Omnium quae sunt, quaeque esse possunt, aut esse potuerunt, existentiam, vitam, intelligentiamque pro rerum ac substantiarum captu, et participationes praestant, sortita sunt: est enim in omnibus esse suum, vivere suum, intelligere suum, suumque sentire, ut sint ista umbra vel imago trium omnium superiorum: ergo Deus cum sit, ut ab omnibus dicitur, unum, et solum unum. Nonnulli autem dixerunt Deum esse unum omnia, et nec unum; omnium enim principium, unde non omnia sed illo modo omnia. Istud autem hac de caussa et primum quidem Deum esse unum et solum. Illa tria, quia non copulatione consistunt, sed existendo quod sunt ipso, et quod alterum credimus sunt, necessario unum, nec ullo modo alterum. Sed de hoc saepe dictum. Quod vero dictum unum omnia, et nec unum, omnium enim principium, satis aperte dilucideque declarat, patrem rerum omnium et principium Deum: qui cum unum non est, magis omnia est: quia et omnium caussa est atque principium, et in omnibus omnia. Quae cum ita sunt, erit Deus omnia, existens, omnivivens, omnividens, et omniintelligens. Et quoniam diximus, confici ab actu potentiam: sic enim se prima habent, ut cum sint omnia a divina energia, id est actus, et operationes; necessarium est, ut a Deo principio omnium potentiarum, universaliter universalium fons et origo nascatur. Iste namque rerum progressus est, ut cum omnia a Deo, potentiae et actus a Deo, qui supra potentias et actus accipitur, orta haec esse credantur. XXIII. Verum cum a nobis dictum sit Deum actum quemdam esse, quod est vivere, sed hoc vivere quod supra omne est vivere, et ex aeterno, atque in aeternum, vivere simul intellectu acceptis, et eo quod est esse, et eo quod intelligere, sed sic simul, ut ne phantasia quidem copulationis sit: necessario autem vivendi actu, uti docui, confitetur atque exsistit forma quam universalem potentiam nominamus, per singula illa formata, quam ex omni exsistentia, ex omniviventi omniviventia, ex omnividenti omnividentia. Haec singula potentiae ut nota et determinata: Sed cum in uno omnia, vel unum omnia, aut cum unum omnia, vel nec unum, nec omnia, fit infinitum, fit incognitum, indiscernibile, incognoscibile, et quod vere dicitur ἀοριστία, id est, infinitas, et indeterminatio. Etenim omnium esse sit, et omnium vivere et omnium intelligere, et id unum, et sine phantasia alterius unum: unde nec unum, quia omnium principium: unde et ipsius unius. Ex hoc cogimur jam necessario et illa de Deo dicere, ut ejus incomprehensibile sit et esse, et vivere, et intelligere, nec solum ut incomprehensibile ejus sit esse, vivere et intelligere; ut nec esse quidem ista videantur quod ille supra omnia sit: quare et ἀνύπαρκτος, et ἀνούσιος, et ἄνους, et ἄζων, sine existentia, sine substantia, sine intelligentia, sine vita dicitur: non quidem per στέρησιν, id est, non per privationem, sed per supralationem; omnia enim quae voces nominant, post ipsum sunt: unde nec ὂν, sed magis προόν. Eodem modo praeexistentia, praevidentia, praecognoscentia horum quae conficiuntur: Ipse autem praeexsistens, praevidens, praecognoscens: sed haec omnia apparentibus secundis et intellecta sunt, et nominata. Postquam enim apparuit cognoscentia, et intellecta et appellata est praecognoscentia; eodem modo et praeexistentia, et praeviventia. Erant quidem haec, sed nondum animadversa, nondum nominata. Unde et incognoscibile omne quod Deus est. Sed quoniam tunc cognoscibile et habetur et dicitur, cum est cognoscentia: relativa sunt enim, et se invicem tenent et pariunt, aut invicem interimunt, nondum cognoscibile illud non fuit, quia non fuit cognoscentia. Non quo non fuit illud, quod cognoscibile sibi fecit cognoscentia; sed quia erat quidem quod cognoscibile esse posset, non quo cognoscibile esset: quod tunc fit et accipitur, cum adintelligitur, quod et intelligentia esse possit. Hoc modo igitur et in Deo, et esse poterat, et erat ex hoc cognoscibile; quia et esse poterat, ex hoc erat cognoscentia. XXIV. Quid ergo ex his? Quoniam si haec postea nata sunt, fuerunt in Deo: et si fuerunt, quia Deus unum, et ista unum, et id quod Deus, et ista unum quia Deus. Ista idem ergo cognoscibile et cognoscentia; sed ita ut cognoscibile quod sit, hoc sit cognoscentia. Etenim cum virtus horum trium una sit: esse enim nihil aliud est quam vivere, atque ipsum vivere intelligere, cum sit et intellectum esse; tota vis singulorum in eo est quod est cognoscere, vel esse cognoscentiam. Sed esse cognoscentia non potest, nisi sit cognoscibile: in his autem primis ubi quod est esse, id est quod vivere, et quod intelligere, esse cognoscibile non potest, nisi ipsa cognoscentia nondum apparens, sed se intus tenens, manensque quieta, cessans, atque in se versa sibi se cognoscibilem praebens. Cum enim ipsa cognoscentia lateat, atque apud se sit, forinsecus in se intrans, sed naturaliter mersa in eo, in quo ei esse est manens; ejus formae est, ut cognoscibile esse possit cum excita cognoscentia velut egressa se circumspiciens, cognoscentiam se fecerit, cognoscendo se fit cognoscibile suum facta. Hoc igitur, si fas est dicere, hoc inquam, modo illud primum, unum illud solum, illud Deus, vel spiritus, vel spirans, vel lumen, vel luminans, vel existens, vel omniexistens, vel existentia, vel omniexistentia, vel vivens, vel omnivivens, vel vita, vel viventia, vel omniviventia, vel intelligens atque cognoscens, vel omniintelligens, omnicognoscens, vel omniintelligentia, omnicognoscentia, omnipotens, omnimodis perfectus, interminatus, immensus, sed caeteris, sibi terminatus et mensus, super omnia, et idcirco nullum de omnibus, ac magis ex quo omnia. ergo unum et solum unum: principium enim omnium. Unde non unum omnia manens in se, neque in se, ne duo, auditor, accipias, sed ipsum manens vel mansio, quies quietus, quiescens magis, quia a quiescente quies, ut supra docuimus. Unde dictus est et sedere quasi in centro τῶν πάντων ὄντων, id est, omnium quae sunt, unde universali oculo id est, lumine substantiae suae, qua vel esse est, vel vivere, vel intelligere, in eas τῶν ὄντων, non versabili aspectu videt, quia et quies est, a centro simul in omnia unus est visus. Haec Deus, sed quomodo Deus pater, et quis filius, aut quomodo filius, et postea quomodo Jesus filius omnium esse principium, ante omnia esse, est omnium esse, principium non tam quietem esse est, quam ipsam quietem esse. Omnia enim quae genita factave sunt ex motu genita factave sunt. Motus autem ipse, quo motus est, antequam movetur quies est; contrarius enim ortus contrariorum fiunt, ita ut contrario ortu contrarium unde hoc ortum est pereat non esse, ut ex vita mors, et ex morte vita. Item ex eo quod est esse: et ex eo quod non esse, esset. Et item ex quiete motus, et ex motu quies. XXV. Sed advertamus acrius, atque audaci intelligentia rerum vim, altitudinemque videamus, ut proposita ista sunt, si diligens circumspector advertat, reperiet esse existentiam quamdam et in his, quorum phantasia quadam est interire: namque cum vita sit cui adest esse, ex qua mors nascitur; est etiam morti esse, si ex morte nascitur vita. Itemque si ex eo quod est esse, efficitur non esse; necessario erit etiam ipsum non esse, si ex eo nascitur quod est esse: itemque si cessatio est, motus esse cessationem necesse est, si motus nascatur. Quid igitur? nonne ortu contrariorum contraria, aut mori, aut non esse creduntur? Videtur ita, sed contra est: nam utraque manent, nec intereunt ab aeterna substantiali sua qualitate. Quomodo istud sit, dicam, adsit Deus, fiet facilior explicatio. Esse in aeternis hoc est esse, quod vivere, quod intelligere. Saepius haec et diximus, et probavimus. Id autem esse ita est, ut sint ibi viventes, intelligentesque substantiae: has accipiamus pro modo existentium res tres praestare, et participatione sui cuncta retinere, et in noetis vigere, sola esse simplicia, divina, aeterna: in mundanis vero et hylicis inesse quidem, sed carnalibus variis ac mortalibus sustineri. Heic ergo mors si est, corporum mors est; et si plenior adhibeatur intentio, nec corporum, id est, in eo quod hyle sunt; sed horum corporum, in ea specie quae nunc est, effecta quodam interitu dissolutio: sola igitur corporis species dissoluta cum in elementa dispergitur, manent ac sunt unde victura reparantur. Etenim cum in mundo et hyle sit, quae elementis certis semper existit, et cum imagines illorum trium, heic quoque, id est, in mundo se praebeant, quid mors agit illa cum et in suis imaginibus aeterna sint? Imagines dico potentias per omnia a lineis animae defluentes. Cum igitur aeterna sint ista, aeterna et in hyle elementa: mors si sola composita solvit funditus interit. Unde recte dicitur, quod ex vita mors efficiatur, quod ex vigore vivendi compositi cujuslibet corporis fiat usque ad certa resolutio, et rursus in aliam compositionem iisdem cunctis fiat ex morte reparatio. Hoc modo et esse in mundo accipiendum, hoc modo heic et quies, et motus: at in divinis, quia nulla sunt corpora, mors nulla: sed et vita alio modo, quippe illa principalis et vera; et idcirco ibi progressio non natalis, aut si placet, natalis magis apparentia et manisfestatio. Item illa alio modo esse, et non esse, et alio motus atque cessatio: etenim Deus vivit; id autem est esse et intelligere, quae ista unum tria conficiunt, potentias tres, existentiam, vitam, intelligentiam. XXVI. Sed quia illa tria unum quomodo sint, docui: unum quodlibet tria sit, sic et ista tria unum sunt: sed in Deo haec tria esse sunt, in filio vivere, in Spiritu sancto intelligere: ergo esse, vivere, intelligere, in Deo esse sunt: existentia autem, vita, intelligentia, forma sunt: actu enim interiore et occulto ejus, quod est esse, vivere, intelligere: intus enim ita sunt et occulta, magisque supra esse, et supra vivere, et supra intelligere Deus est. Unde et ἀνούσιος, vel ἀνύπαρκτος et item ἄζων, ἄνους dicitur, praeintelligentia quadam inventus, et magis per formam suam cognitus, sed inhaerentem et consubstantialem sibi. Et hoc est, quod in patre est filius: quod cum ita sit, idem filius quod pater, unde et filius Deus, quia hoc est forma, quia id quod est iis cujus forma. Etenim cum esse, vivere, intelligere Deus sit, forma autem sit existentia, vita, intelligentia: ista me dicere sic accipias velim, ut supra ista sit Deus. Quod si ita est, fit idem forma quod substantia: Eodem enim modo valent et sunt ista habentia vel existentia, esse, vivere, intelligere: ita cum duo λόγοι sint, unus per quom unumquidque sit: alius per quem quomodo sit: tamen quia eadem vi habet, quomodo et quidque sit, necessario fit unus λόγος, idem valente forma quod substantia. Ergo si idem valet, et idem est forma, istius tamen substantiae quod ipsa substantia, substantialis enim forma est, idem erit filius quod pater, aut neque pater, neque filius ante egressum foras, sed unum ipsum solum. XXVII. Hoc cum ita sit; cum sit ei intelligere et intelligentia, sit idem intelligentia quod vita et quod est esse: cum autem magis agendi virtus sit intelligere, quam esse, quam vivere; et cum hoc esse sit intelligere quod sit, et cum hoc sit vivere, intelligere quod vivat: necessario sit intelligere, vel intelligentia Deus est, cum intelligit Deus, se ipsum intelligit, cum autem se ipsum intelligit, non ut alter alterum, fit ut intelligentia ipsa se intelligat. Quod cum est, se esse efficit, atque in existentiam provenit, fitque sibi quod est esse: atque eodem modo intelligendo existit et suum vivere, quibus cunctis a se natis, vel magis a se existentibus, ingenitus Deus est, existens ex ingenitis: quae unum cum sint, unum et simplex, unus Deus est, et haec est ut intus intelligentia, quae sine aliquo motu se intelligit, quippe quae cum intelligit, existit, et cum existit, intelligit. Et hoc est Deus, et utique hoc ex aeterno atque in aeternum. XXVIII. Verum quoniam imaginem Dei filium dicimus Dei, genita est enim forma, ut ab eo quod est esse, vivere, intelligere, gigneretur existentia, vita, intelligentia. Quaedam enim in his forma est, per quam ut per imaginem intelligitur quid sit esse, vivere et intelligere; necessario per formam intelligitur Deus, nam ipsum (Joan. I, 18) nemo vidit unquam. Ergo forma Dei cum accipitur in Deo Deus est cum autem intelligit se Deus, per formam se intelligit: sed et ipsa forma intelligat necesse est. Etenim intelligens ac vivens existentia, cum nihil aliud intelligat, quam quod ista Deus sunt. Et haec saepe jam docui. Cum autem ipsa intelligentia intelligit quod sit intelligentia (necessario enim sequitur, ut et se intelligat intelligentia), veluti existens a semetipsa se intellexit, fecitque se extra: quod foris est intelligendo, se, id est, motu suo. Unde est haec foris intelligentia, et hic est filius, hic est λόγος, natus filius, quia alius a Deo, de Deo tamen, id est, de eo quod est existens: et vivens, intelligentia, quae Deus est, atque intus intelligendo se intelligentia foras se protulit, atque exstitit patri, in quo et ipsa fuit, atque est semper imago existens per intelligentiam internam, quae esse est atque existere, ac propterea imago imaginis genita. XXIX. Duae igitur intelligentiae, una intus existens quod est illi esse: alia existens, quod est illi intelligendo esse. Haec foris, haec filius. Quoniam vero intelligendo se intelligentia Deum intellexit, utique intelligentiam internam, illa autem Deus est; intellexit et verum esse, et verum vivere, et verum intelligendo exstitit et ipsa verum esse, verum vivere, verum intelligere. Etenim qui unum intelligit, et habet unum, et est unum: secundum ejus apud se intelligentiam: sic ergo filius, id est, intelligentia, intelligendo se genita, intelligentia intellexit Deum, et omnia illa quae ingenita Deus sunt, et intelligendo πλήρωμα quaerendo, et πλήρωμα intelligendo, unde idem extitit quod pater. Etenim cum πλήρωμα pater sit necessario, χώρημα suum habet infinitum, licet et sibi finitum: ubi πλήρωμα suum tenet et capit, eodemque modo filius recipiendo et quaerendo: hoc est enim recipere χώρημα, existere, intelligendo autem totum quod pater πλήρωμα, exstitit genitus, et ipse totus ex toto: et quia intelligentia est intelligens intelligentiam, cum lumen rerum sit intelligentia, existit lumen ex lumine: et quia intelligentia utraque, verum lumen ex vero lumine. Itemque cum Deus sit intus intelligentia, ista intelligendo se intelligentia Deus ex Deo est: ὁμοούσιον ergo in omnibus, in eo quod esse, et vivere, et intelligere. Item in eo quod uterque χώρημα et πλήρωμα est: item in eo quod imago et imago: dictum est enim (Gen. I, 26) ad imaginem nostram. Et in eo quod lumen et lumen, et in eo quod verum lumen et verum lumen, et in eo quod Spiritus et Spiritus: et in eo quod motus et motus, sed pater motus quiescens, id est, interior, et nihil aliud quam motus, non motione motus, filius autem motione motus est, uterque tamen motus. Item uterque actio et opera, uterque vita, et uterque a se habens vitam voluntas et voluntas, eadem virtus, sapientia, verbum Deus, Deus et Deus vivus et Deus vivus, ex aeterno et ex aeterno invisibilis et invisibilis: nam dictum a Matthaeo (Matth. XI, 27): Nemo novit filium nisi pater, neque patrem nisi filius, Simul ambo: hoc enim significat ὁμοούσιον, praeter eamdem οὐσίαν. Haec cuncta illo pleno intelligi possunt (Joan. XVI, 15): Omnia quae habet pater, mihi dedit. Et, Omnia quae habet pater, et ego habeo. Omnia, inquit: si omnia ὁμοοούσιον filius patri: Idem ergo: et si idem, par; et si par, recte Paulus de filio Dei Jesu Christo dixit (Philipp. II, 6): Qui cum esset in Dei forma, non rapinam arbitratus est ut esset aequalis Deo. XXX. Multa heic divina et magnifica mysteria continentur. Primum quod Christus forma Dei est, in quo ostenditur omnia habere quae Deus habet: hoc enim est quod et imago dicitur, sicuti de ipso dictum (II Cor. IV, 4; Coloss. I, 15): Qui est imago Dei. Habet igitur et Deus imaginem suam: et filius imago Dei est, etenim si dictum (Exod. XXXIII, 20): Faciem Dei nemo unquam vidit. Et dictum (Ibid. 23): Posterganea mea videbis. Est sine dubio facies Deo, est filio, vel potius est et filius imago Dei, ut dictum est: Qui cum in forma Dei fuisset. Unde jure dictum (Gen. I, 26): Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Est ergo Filius, et si alter, est: non enim idem pater, idem filius: illis rebus omnibus supra a me positis idem, idem autem, hoc est, eadem habens existentia sua propria. Unde et idem, et alter: etenim cum heic dictum: cum fuisset in forma Dei, utique aliud accipiendum quod forma est, aliud Deus. Sed videris, sit calumniae locus, ut forma Dei sit in ipso Deo forma, ut sit una et indiscreta substantia. Quid sequentia quemadmodum intelligemus? Non est arbitratus rapinam se aequalem Deo. In sua existentia positi est, se cum altero credere, vel dicere aequalem. Quid vero illud (Philipp. II, 7) se exinanivit, et formam servi suscipiens? De Christo accepimus, quod mortuus est, an de Deo? At nullus dixit unquam. Deinde cum dicitur de patre, qui filium suum excitavit a mortuis, nonne satis clarum est, alium esse patrem, alium filium, alium esse suscitantem, alium suscitatum? Ergo forma Dei. Aliud forma, aliud Deus est; et est quidem Deo forma, sed filius Dei forma in manifesto, Dei vero in occulto: sic enim omnia et existentia, et vita, et cognoscentia Dei intus in occulto, filio in manifesto: sic caetera χώρημα, πλήρωμα, imago, lumen verum, veritas, spiritus, motus, actio, operatio, vita, et a semetipso vita, voluntas, virtus, sapientia, Verbum Deus, Deus vivus, et caetera alia omnia. Sed haec veluti foras, et in manifesto; illa in se atque circa existentiam, vel ipsa potius quod est existentia: haec autem in actu agente quod est in manifesto. Postremo haec omnia filius habet, sed patre dante quod vehementer expressum in eo, quod cum filius habet a se, inquit, sed adjunxit (Joan. V, 26): Pater ei dedit ut haberet a se vitam. Vera igitur imago, atque existentia in omnibus eadem, sed patre dante: ergo ὁμοούσιον et pater et filius, sed patre dante. De eo enim quod diximus patrem esse, vivere, intelligere; existentia genita est, ut vita, intelligentia: et haec est Dei forma, haec est filius: sed filius cum in patre est, unum totum intus, Deus agens, operans, se utens, se fruens, fons atque in se plenitudo omnium. XXXI. Sed quoniam, uti docuimus, intelligentia vi potentiae suae, necessario dum in semet sese vertit, intellexit semetipsam, hoc quodammodo gemina facta, velut intus et foris filius est, genitus ab existentia patris: nam existentia est intelligentia, quae et vita est: apparens ergo et existens est Deus de Deo. Et quoniam in quolibet uno de tribus cuncta sunt, esse, vivere, intelligere: cum intelligentia intelligentiam genuerit, genitus est filius, et omnia habet filius quae pater, et habet a patre. Item quoniam haec omnia sunt per quae creantur omnia: quaecumque enim sunt, accipiunt suum esse, suum vivere, suum intelligere; filius cum haec omnia sit, quippe imago patris, et actu actuoso sit, id est, ut hoc praestet caeteris pro natura existentium, est necessario universis totisque cunctis λόγος, id est, vis et potentia, per quam, quae sunt ut sint esse provenit, per quem Deus fecit et facit omnia, et sine quo nihil fit. Hoc appellant alii motum activum, verbum, rationem operantem. Quoniam tamen cum operatur, inest in illo vis patria, in se operatur, unde multa ita dicuntur, ut cum ipsius sit quod faciat, tamen ipse in patrem refert omnia, ut (Joann. VI, 58): pater me misit. Et (Ibid., 38): Non meam sed patris facio voluntatem: Et mille talia. Attendamus tamen istum locum: inveniemus quasi ipsum per se facere, ut sua sponte (Philipp. II, 6): Non est arbitratus rapinam se aequalem Deo. Et item (Ibid., 7): Se exinanivit, et formam servi sumens, qui habebat dominium. Ista omnia sunt sua voluntate facientis. Sed potest credi ipse facere, cum in ipso pater sit, ex quibus sunt et illa (Joan. X, 28): Ego do vitam in aeternum. Et (Ibid., 7): Ego sum janua (Joan. XVI, 6), ego vita, ego veritas. Item (Joan. V, 21): Sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Haec vera, haec varia, et in omnibus magis vera intelligentia facit et filium in patre esse, et in filio patrem, et tamen ut pater, ut alter sint et unum, tamen duo sint, quoniam autem alter pater, alter filius: quippe cum pater filii fons, filius ut flumen, quod excurrit ex fonte: in fonte autem ut manens aqua, et quieta est, pura, immaculata, sine scatendi specie, sibi occulto motu apertiore per diversa discurrens, terrarum quas sulcat qualitatibus et afficitur, et quodam modo patitur; sic et filius aqua sua, suaque substantia, quae patris est, semper purus, immaculatus, impassibilis, regionibus per quas discurrit, locisque, vel supracoelestibus, vel coelestibus, vel intracoelestibus, nunc spumat, ut occurentibus saxis, quae sunt ex generibus animarum campus quietus excurrit. Recipit igitur passiones, non in eo quod substantia est, sed in actu atque operatione. Nam cum mysterium adventus sui compleret, tum jam passionem sustinuit, ut se exinaniret, ut personam servi susciperet. Sic et reliqua, in quibus omnibus actus est et operatio. Quamquam et in primo existentiae suae actu, sicuti in multis libris docuimus, passio exstiterit recessionis a patre, unde tenebrae, id est, hyle consecuta est, non creata. Sed haec plenius alibi. XXXII. Nunc quid assertum est, quid probatum? Deum patrem, filium Deum ὁμοούσιον esse, esse tamen et patrem in substantia, et filium in ea quidem substantia, sed sibi existentem actum agente in actu passione exstitisse, numquam separatum a patre, ex aeterno et esse, et fuisse, et futurum esse. Actu, quia intra naturam agendi est, et cum patre, vel in patre esse; et extra hoc dici, et intus et foris cum ipse agat, quia de patre ei actus est, patre agente agere dicitur, et tamen omnia patrem per illum agere dicitur; hunc esse λόγον omnium, et universaliter universalium, et generum, et specialium, et partialium λόγον. Et quia omnium et incorporalium, ergo et corporalium pro sua vi ad id quod esse possunt, ut sint λόγος· unde et mysterii ordinatione novissimis seculis λόγος, quia omnium existentium adumbrata per Spiritum sanctum Maria Virgine incarnatus est ipse ille, quem supra demonstravimus, filius, eodem modo ut esset in corpore, quo Spiritus sanctus in nobis, non totus: nam ut Deus ubique est, sed ut pars ejus: omnium enim divinorum pars hoc semper est, quod est totum, ut est anima in corporibus, ut virtus ac disciplina in animis, vel sol aut ejus lux in oculis. Ipsum autem λόγον, ipsumque illum quem demonstravimus filium, fuisse in corpore, omnia Evangelia declarant, Apostolus omnis, omnes Prophetae. Cum enim praedixerunt futurum Christum, in carne futurum praedixerunt, quippe cum ante in carnem dicant et visum, et apparuisse, ut Abrahae, ut Jacob. Et ipse in carne dixerit (Joan. VIII, 56): Abraham vidit diem meum, et gavisus est. Et Apostolus, in sacro isto ac mysteriis pleno loco, declarat maxime filium Dei ante carnem, et ipsum postea sumpisse carnem (Philipp. II, 5, 6): Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei constitutus fuisset. Utique hoc quando ante carnem fuit, ergo et ante carnem et fuit qualis et quantus. Forma, inquit, Dei. Quid istud est, forma idem quod pater. Quid est forma? in qua pater cernitur (Joan. XIV, 9): Qui me videt, videt et patrem. Utique non in eo quod videbatur, sed in eo quod ipse Deus divina substantia, λόγος, vita. Hoc igitur fuit ante carnem: namque quid adjungit? Non arbitratus est rapinam ut esset aequalis Deo. De se ergo cogitat, et de Deo: facit igitur ut non sit aequalis, sed fuit. Quid deinde adjicit? Sed se exinanivit (Philipp. II, 7, 8). Quid exinanivit? aut unde, si non fuit? Adjicit adhuc: Et servi sumpsit formam in similitudinem hominum factus, et habitu inventus tanquam homo. Humiliavit semetipsum, subditus factus usque ad mortem, mortem autem crucis. Quid hic non ex omni parte declarat Jesum Christum et filium Dei? Nam sic dictum (Gal. IV, 4): Deus misit filium suum et missum suae potentiae, ac suae etiam voluntatis arbitio cuncta facientem, ut se nollet aequalem, ut se exinaniat, ut induat servi formam: fuit ergo qui fuit Dei forma, fuit qui se exinanivit: is autem ipse est Jesus, qui sumpsit imaginem servi, et inventus homo est, qui se subdidit usque ad mortem, ut designetur plenius Jesus Christus, usque ad mortem crucis. XXXIII. Haec viris fidelibus satis probata sunt, et ante carnem fuisse, et in carne eumdem filium fuisse, illum qui ante saecula est genitus, illum qui ascendit in coelum, et inde descendit, illum qui nobis de coelo panis est: illum qui in carne dicit (Joan. XVII, 5): Redde mihi, pater, honorem meum, quem habui apud te: utique supra coelos, et ante carnem, illum: λόγος est, et (Joan. I, 13) in principio λόγος, et juxta Deum λόγος, et qui λόγος Deus est, et per quem λόγον facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil; illum (Joan. I, 9) qui illuminat hominem in hunc mundum venientem; illum (Joan. I, 14) qui λόγος caro factus est. Audisti in principio, λόγος, audisti quod λόγος ipse caro factus est: audi quod ipse Dei filius sit, et de patre genitus, sit illa quam diximus supra generatio. Dicit evangelista (Joan. I, 18): Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus solus filius, qui est in sinu patris. Melius autem dicemus gremio. Graeci ἐν κόλπῳ id est in gremio. Sed vel hoc verbum, vel illud significat et genitum filium, quod est foris esse, tamen cum patre esse, cum dictum est: Qui est in sinu patris. Omnibus lectionibus ita esse diligens et fidelis quaesitor intelliget. Jam vero Spiritum sanctum alio quodam modo ipsum esse Jesum Christum occultum, interiorem, cum animis fabulantem, docentem ista, intelligentiasque tribuentem, et a patre per Christum genitum, et in Christo: quippe cum unigenitus filius Christus sit, multis nos libris exposuimus; et quod exemplis plurimis approbavimus, satis clarum est. Hoc modo atque hac intelligentia ut pater et Deus cum filio ὁμοούσιον, et filius quod ipse vita est cum eo. Quia autem ipse intelligentia est Christus, et Spiritus sanctus ὁμοούσιον intelligitur: unde juncto patri filioque accepto, quod sit idem quod Spiritus sanctus, eo quidem modo, quo filius idem est quod pater; ita tamen, ut quomodo pater et filius unum cum sint, sic tamen Pater sit etiam filius, existentia unusquisque sua, sed ambo una eademque substantia: sic Christus et Spiritus sanctus cum ambo unum sint, existit tamen Christus sua existentia, et Spiritus sanctus sua: sed ambo una substantia, ex quo omnes, id est, tota Trinitas una, atque eodem modo juncto patre cum filio, filioque cum Spiritu sancto. Atque ista ratione patre cum Spiritu sancto per Christum juncto, singulis quidem existentibus unum, omnis Trinitas sit, atque existet illud ὁμοούσιοσ, cum sit omnibus una eademque simul ex aeternitate substantia. Haec nobis salus est, haec liberatio, haec totius hominis plena salvatio, sic patrem omnipotentem Deum credere, sic Jesum Christum filium, sic Spiritum sanctum. Amen.