Migne Patrologia Latina Tomus 132
Adnotationes
Adnotationes (Hucbaldus S. Amandi), J. P. Migne
Adnotationes
Multa mendosa in hoc carmine restitutione opus habent, siquidem nugari quispiam velit. In prooemio lege:
Collatrent crimine claro. Cap. 1. Legendum censeo:
Corde creatorem conspectat cordeque coelum Cap. 3:
Cessa calvastrum cessa corrodere casse. Cap. 4:
Compugnant calvis cristati casside coni. Videlicet hostem communem terrificando. Cap. 5, scribe:
Corruptum capitis coxa, cervice, cruorem. Cap. 7, lego:
Cordetenus cunctis castratur Cocio culpis.
Cocio hariolator apud Plautum et alios, huic monacho designat prophetam. Et sane fateri cogimur hominem non paucae lectionis fuisse. Imitatur enim clare et exprimit Virgilium, Persium, Terentium, Plautum, Lucretium et nonnullos alios optimos scriptores, in tanta angustia compedum, ingenii tamen radios non plane opprimens.
Haec scripseram cum ex Bohemia chartam scriptam ejusdem hujus auctoris accepi, atque ecce aliquot paris pretii versibus auctiorem; quae scilicet votum pro Caesare Carolo Calvo referat alibi non expressum, quod adeo pertinere ad reliqua existimo, ut ipsam causam enarrare censeam qua motus auctor scripserit.
Carmine claro cave calvos calvare, Camena,
Crispa cadat contra caudata calumnia cirre
Calvorum charites cantate carmine claro.
Conticeant cum clangenti concite canore.
Conciderint coeli cum Christi culmina cultu
Caesareae cepides, cauti cata cista Catonis
Concludant cleri captantia carmina culpas.
Carmina calvorum comptrix conclude, Camena.
Carole cum calvis, Caesar clarissime, canta,
Crucifero Christo clari conamina cleri.
Clausa Camena capit cum Caesare congrua curam.
132.1047| Compta corona cave; cum Caesare condita calvo
Charoleos comunt celebrantia carmina calvos.
Christe, caput calvum cum compto contueare,
Crux cujus cunctis condonat crimina calvis.
Atque hoc auctario mactus sit lector, ne frustra tantum taedium tantumque chartae nos et sese insumpsisse atque devorasse dicere possit.
(no apparatus)