Admonitio in sequens fragmentum

This is the stable version, checked on 19 Februarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Admonitio in sequens fragmentum
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Admonitio in sequens fragmentum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Admonitio in sequens fragmentum

(0821C)Nullus vel negat, vel dubitat, per Jesum Christum tale, quale Sacris Litteris praenuntiatur, (0821C)novissimum futurum esse judicium, nisi qui eisdem Litteris nescio qua incredibili animositate, seu caecitate non credit, quae jam veritatem suam orbi demonstravere terrarum. In illo itaque judicio, vel circa illud judicium, has res didicimus esse venturas, Eliam Thesbiten, fidem Judaeorum Antichristum persecuturum, Christum judicaturum, mortuorum resurrectionem, (0822C)bonorum malorumque diremptionem, mundi conflagrationem, ejusdemque renovationem. Quae omnia quidem ventura esse credendum est. Sed quibus modis, et quo ordine veniant, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intelligentia valet consequi. Existimo tamen, eo quo a me commemorata sunt, ordine esse ventura.