Admonitio ad filium spiritualem (Basilius Caesareae), J. P. Migne
PROOEMIUM.
Audi, fili, admonitionem Patris tui, et inclina aurem tuam ad verba mea, et accommoda mihi libenter auditum tuum, et corde credulo cuncta quae (0685A)dicuntur ausculta. Cupio enim te instruere quae sit spiritualis militia, et quibus modis regi tuo militare debeas. Intensissime ergo audiat sensus tuus, et animam tuam nullus praegravet somnus; sed ad vigilandum excita eam, et ad studium intelligendi sermonem meum. Verba enim ista sunt ex me, sed prolata ex divinis fontibus. Neque enim nova doctrina instruam te, sed ea quam didici a patribus meis. Hanc enim si immiseris in cor tuum, in pace dirigentur itinera tua, nec approximabit ad te ullum malum, sed procul abscedet a te omnis adversitas animae
CAPUT PRIMUM. De militia spirituali. Si ergo cupis, fili, militare Deo, illi soli militabis. (0685B)Sicut enim qui militant regi terreno omnibus jussis ejus obediunt, sic et qui militant regi coelesti, debent coelestia custodire praecepta. Miles terrenus quocunque loco mittitur, paratus ac promptus est, neque se uxoris vel liberorum gratia excusare audebit; multo magis miles Christi sine aliquo impedimento regis sui debet imperio obedire. Miles terrenus contra hostem visibilem pergit ad bellum; tecum vero hostis invisibilis quotidie praeliando non desinit. Illi contra carnem et sanguinem est dimicatio; tibi vero adversus spiritalia vitia in coelestibus eluctatio. Ille contra carnalem hostem carnalibus armis utitur; tu vero contra spiritalem hostem spiritalibus armis indiges. Ille in praelio galeam ferream gestat; sed tua galea Christus sit, qui est caput (0685C)tuum. Ille lorica, ne vulneretur, indutus est; sed pro lorica sis fide Christi circumdatus. Ille contra adversarium suum mittit lanceam et sagittas; tu contra adversarium divina eloquia jaculare, et percutiens eum verbis propheticis dicito: Dominus mihi adjutor est, et ego deridebo inimicos meos (Psal. CXVII). Ille donec pugna geritur, arma a semetipso non projicit, ne ab adversario vulneretur; ita et tu nunquam debes esse securus, quia tuus hostis hoste illius est astutior. Illius quidem hostis ad tempus dimicat; tuus vero hostis, quandiu in stadio vitae hujus consistis, tecum pugnare non cessat. Illius arma laboriosa et gravia sunt ad portandum; tua vero arma volentibus portare suavia ac levia sunt. Ille cum superaverit adversarium, ad domum conjugis (0685D)ac liberorum revertetur; tu vero, hoste prostrato, in illud coeleste regnum cum omnibus sanctis intrabis. Ille pro labore terreno terrenum accipit donarium; tu vero pro spiritali labore coeleste recipies praemium. Coeleste enim donum exspectet monachus, qui terrenos actus a semetipso projicit, ne implicet se negotiis saecularibus militans Deo. Difficile namque est servire duobus dominis; nec potest quisquam serviens mammonae spiritalia arma portare, sed jugum Christi suave ac leve a semetipso repellit ac projicit: et quidquid grave et onerosum est animae suae, hoc ei videtur suave ac leve. Istiusmodi vir a propriis armis vulneratur, et cum diligit periculum, incidit ad mortem. Tu autem considera (0686A)cui regi te ad militandum probasti; et quanto superius est rege terreno imperium coeleste, tanto praecellentior est gradus excellentiae tuae terreno milite. Turrim excelsam construere cogitas, praepara ergo tibi sumptus ad structuram, ut coeptum aedificium ad perfectum deducas; ne quando praetereuntibus venias in risum, et gratulentur de te inimici tui. Haec turris non ex lapidibus construitur, sed ex virtutibus animae: nec auri, nec argenti indiget sumptibus, sed conversatione fideli: nam terrenae opes plurimum ad aedificandum impediunt.
CAPUT II. De virtute animae. Unus profectus sit tibi, fili, si domino uni servire (0686B)desideras, nec alicui in vita tua placere coneris nisi illi soli; nec occupes in diversis rebus animum tuum; sed abscinde a te carnalem amorem, ne a te Dei timorem excludat. Omne vitium expelle ab anima tua, ut virtutes animae conquirere possis. Audi igitur quae sit virtus animae, et quam maximum ei conferat lucrum. Virtus animae est diligere Dominum, et odisse quae non diligit Deus. Virtus animae est et patientiam sectari, et ab impatientia declinare. Virtus animae est castitatem tam corporis quam animae custodire. Virtus animae est vanam gloriam contemnere, et omnia caduca calcare. Virtus animae est humilitati studere, et tumorem superbiae abominari. Virtus est animae veritatem amplecti, et omne mendacium fugere. Virtus est animae iram (0686C)cohibere, et furorem reprimere. Virtus est animae pacem diligere, et invidiam exsecrari. Virtus animae est ab omni stultitia declinare, et sapientiam divinam amplecti. Virtus animae est omnem voluptatem carnis subjicere menti. Virtus animae est avaritiam spernere, et voluntariam assumere paupertatem. Has igitur virtutes facile poteris obtinere, si saecularium rerum curas neglexeris, et caducis ac terrenis rebus coelestia praeposueris: et si voluntas tua in laudibus Dei fuerit occupata, et judicia ejus die ac nocte impensius meditatus eris; eris autem Tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I, 3), et omnes fructus spiritales orientur ex te, et ex servo amicus vocaberis Dei.(0686D) CAPUT III. De dilectione Dei. Ex tota igitur virtute tua dilige Dominum, ut in omnibus actibus tuis placeas illi. Si enim qui conjugium contraxerit, festinat placere uxori suae, multo magis monachus omnibus modis debet placere Christo. Qui diligit Dominum, ejus praecepta custodit (I Joan. II). Deus enim non se vult verbis tantummodo diligi, sed ex corde puro et operibus justis. Qui enim dicit: diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (Ibid.). Hujusmodi enim vir fallit semetipsum, et a semetipso seducitur. Deus enim non verborum sed cordis inspector, et diligit eos qui in simplicitate cordis serviunt ei. Si terrenos parentes cum tali affectu diligimus, qui in tam parvo (0687A)tempore pro nobis sustinuerunt laborem, nonne magis nobis coelestis amandus est? Nam et circa nos, quod fuit eorum obsequium, Christi est beneficium, qui omnium dispensator optimus est. Nam antequam nasceremur in hoc saeculo, parentes nobis sua providentia antea praeparavit, quorum obsequio nutriemur. Sed et matris ubera tunc lacte replentur, quando infans fuerit natus. Ergo magis omnibus diligamus Deum, qui nos et propinquos nostros propriis manibus finxit; et cuncta bona quae erga nos geruntur quotidie ejus beneficiis ascribamus. Nam et parentes nostros quasi propria viscera diligamus, si accedere nos ad servitium Christi non prohibent: si autem prohibent, nec sepultura illis a nobis debetur. Christus diligendus est super (0687B)parentes, quia non tribuunt nobis parentes ea quae Christus tribuit. Et quis beneficia ejus congruenter enarret? Vel quantum nobis tribuit, et quotidie praebendo non desinit? Videns enim Deus innumeris peccatis nos obnoxios, non despexit, sed liberavit; nec cum alienati ab eo in diversis erroribus vagaremur, in praecipitium mortis non duxit, sed ad vitam perpetuam revocavit. Et cum ingrati beneficiorum ejus fugeramus ab eo, ut Pater clementissimus exquisivit nos: et cum in sede sublimi sederet, nostri gratia descendit ad terras, et in tanta humilitate venit, ut servilem formam assumeret; et qui in pugillo suo continet orbem terrarum, pannis in praesepio involutus est: et qui coelum palma metitur, non habuit ubi caput reclinaret. Cum esset (0687C)dives, pauper est factus, ut nos ditaremur in illo; et qui in nubibus venturus est ad judicandos vivos et mortuos, judicium hominis pertulit; et cum sitientibus sit fons aeternalis, cum sitisset postulavit aquam a Samaritana muliere: et qui in carne propria nostram esuriem saturavit, esurivit cum tentaretur in eremo; et cui ministratur cum Patre ab angelis, hominibus ministrare dignatur: et manus ejus per quas virtutes plurimas operatus est, pro nobis confixae sunt clavis; et ori ejus per quod salutarem doctrinam annuntiavit hominibus, pro cibo fel dederunt: et qui nullum laesit vel nocuit, caesus et opprobria pertulit; et cujus nutu omnes mortui resuscitati sunt, voluntate sua mortem crucis sustinuit. Et ideo haec omnia passus, ut nobis vitam (0687D)aeternam donaret. Et cum nobis immensa beneficia praestet, nihil exigit a nobis, nisi ut templa nostra impolluta ei servemus, ut semper in nobis habitet, et nos permaneamus in illo. Non postulat a nobis aurum, aut argentum, vel quidquid hujusmodi; nam et si fuerint nobis ista, dispertiri egentibus praecipit: nos ipsos quaerit, nos desiderat, in nobis requiescere cupit.
CAPUT IV. De dilectione proximi. Accedamus ergo ad eum, et copulemur in affectu ejus, et ut nos ipsos amemus et proximos. Qui diligit, inquit, proximum, filius Dei vocatur. Qui autem e contrario odit, filius diaboli nuncupatur. Qui diligit (0688A)fratrem suum, in tranquillitate est cor ejus; fratrem vero odiens tempestate maxima circumdatus est. Vir benignus etiamsi patitur injuriam, pro nihilo ducit; iniquus etiam proximi actus contumeliam arbitratur. Qui charitate plenus est, serenissimo vultu procedit: vir autem odio plenus ambulat iracundus. Tu autem, fili, benignitati stude in vita tua, et proximum tuum habeto tanquam unum ex membris tuis. Omnem hominem judica fratrem tuum. Memento quod unus artifex ac verus est qui condidit nos. Non moveas cuiquam scandalum in vita; et non quod tibi utile est, sed illi, facito. Quod tibi accidere non vis, nec ei cupias evenire. Si eum videris in bonis actibus conversantem, congratulare ei, et illius gaudium tuum ducito; et si aliquid patiatur (0688B)adversum, compatere ei, et illius tristitiam tuam deputa: omnem malitiam expelle ab anima tua, et odiorum flammae non comburent cor tuum. Contra impotentem aut subjectum tibi noli iracundia commoveri; sed tanquam tuum membrum proprium eum habeto in omnibus. Ne diligas fratrem tuum simulato corde, nec eum labiis osculans ex alia parte insidias facias ei. Dolosus enim vir pacifica verba profert ex ore, et in abdito mentis supplantare proximum suum meditatur. In his ergo operibus ad iracundiam provocatur Deus. Puritas enim quae placet in conspectu Domini, respuit omne quidquid simulato corde efficitur.
CAPUT V. De studio pacis. (0688C) Tu autem omnem simulationem longe fac a te, et ne cupias supplantare proximum tuum, neque mordere aut laniare membrum tuum. Quod et si quandoque ut homo iratus fueris, ultra solis terminum non producas iracundiam tuam; sed et reconciliare ad pacem, et deprime omnem furorem ab anima tua. Qui enim amplectitur pacem in mentis suae hospitio, mansionem praeparat Christo; quia Christus pax est, et in pace requiescere cupit; vir autem invidus omnibus modis exsecratur. Vir pacificus in tranquillitate est semper cor ejus; invidus autem similis navi cum jactatur a fluctibus maris. Homo pacificus securam possidet mentem: invidus autem in perturbatione est semper; qui autem sectatur pacem, tutus est semper undique ac munitus. (0688D)Nam invidus ut lupus rapax insanit inaniter. Pacificus est ut vinea honesta abundans fructu copioso; invidi autem opus indigentia ac miseria detinetur: et quantum pacificus gaudens in Domino delectatur, tantum invidus tabescens ad nihilum redigitur. Ex abundantia laetitiae pacificus homo dignoscitur; ex vultu marcido et furore pleno invidus demonstratur. Pacificus homo consortium angelorum merebitur: invidus homo particeps daemoniorum efficietur: et sicut pax secreta mentis illuminat, ita invidia occulta cordis obcaecat. Pax enim effugat et perturbat omnem discordiam, invidia autem iracundiam cumulat. A splendore autem pacis effugatur omnis caligo; et ubi obsederit invidia, ibi obscuritas et exteriores (0689A)tenebrae. Sectare ergo, fili, desiderabile nomen pacis, ut fructus pacis possis acquirere; et exsecrare invidiam, ne malorum fructibus replearis. Rationabile namque animal creavit te Deus, ut possis discernere inter bonum et malum, ut quae sint optima eligas, et inutilia respuas, omnia examines, quae sint bona teneas, ab omni specie mala abstineas.
CAPUT VI. De patientia. Fili, patientiam arripe, quia maxima est virtus animae, ut velociter ad sublimitatem perfectionis possis ascendere. Retributionem patientiae tuae ne quaeras ab homine, ut in futuro possis accipere ab aeterno Domino aeternam retributionem. Patientia (0689B)grandis est medela animae, impatientia autem est pernicies cordis. Per patientiam enim exspectatur futurorum bonorum spes; et quod non videtur, quasi quod videtur amplectitur.
CAPUT VII. De continentia et castitate. Castum te in omnibus serva, fili, ut videas Dominum in gloria consistentem. Ab omni pollutione mundum sit cor tuum, et ne des inimico aditum eundi ad te. Ab aspectu nefando averte oculos tuos, et ne delecteris pulchrarum vultibus feminarum, ne per talem oblectationem ultima exsolvas supplicia. Memento cui dedicasti membra tua, et ne commisceas illa meretricibus. Reflecte amorem ab amore mulieris, neque ab amore Domini te amor excludat. (0689C)Noli minima contemnere, ne paulatim diffluas in malo. Non te simules simpliciter accedere ad virginum domus, nec velis cum eis uti longis et otiosissimis fabulis, ne per plurimas sermocinationes utrorumque mens polluatur. Noli, fili, graviter ferre sermones meos, nec stultum arbitreris eloquium meum, sed crede mihi et gratanter accipe verba mea. Si ad feminarum domus importune accesserit clericus vel monachus, et virgo patiatur hujusmodi introire ad se, statim immutant pristinam dignitatem, et quod Domino polliciti sunt sua voluntate amittunt. Nec enim poterunt hujusmodi mansionem in se Domino praeparare, sed desolabuntur ut lignum aridum: nunquid virginitatem Dominus extorquet invite? Hoc enim munus voluntarie Christo offertur (0689D)in propria voluntate. Nec enim licitum est profanari aliquid quod Domino promissum. Non peccabis, homo, si non voveris votum: si enim vovisti, jam ne facias moram reddere illud quod Dominus quasi suum requirit illud a te; nec pollutione vult misceri membra tua, quae sibi jam dedicata sunt. Vide ergo ne te seducat corporis pulchritudo, et decorem animae tuae amittas. Ne improbo oculo tuo intuearis speciem mulieris, ne intret mors per fenestras tuas. Ne aperias aures tuas ad perficienda verba eorum, nec concupisces nequitiam in anima tua. Mulieris carnem non velis tangere, ne per tactum ejus inflammetur cor tuum, et spiritu tuo labaris in perditionem. Sicut enim fenum proximans igni (0690A)comburitur, ita qui tangit mulieris carnem non evadit sine damno animae suae; et licet corpore castus evaserit, mente tamen et corde corruptus abscedit.
CAPUT VIII. De saeculi amore fugiendo. Dic mihi, quaeso, fili, quis sit profectus animae, amare carnis pulchritudinem? Nonne sicut fenum cum a fervore aestatis percussum fuerit, arescit, et paulatim pristinum decorem amittit? Similis est etiam species humanae naturae: succedente sibi senectute omnis decor pristinus deperit, et quos in amorem sui antea concitabat, postmodum odio eorum afficietur. Nam cum intervenerit mors, tunc penitus omnis pulchritudo delebitur; et tunc cognosces, (0690B)quia vanitas, quod ante inaniter diligebas. Cum videris totum corpus in tumorem et fetorem esse conversum; nonne intuens maximo horrore concuteris? Nonne claudis nares tuas, non sustinens fetorem durissimum? Ubi est postmodum omnis illa oblectatio? Require si est aliquod pristini decoris vestigium. Ubi est suavitas luxuriae et conviviorum opulentia? Ubi sunt blandimentorum verba, quae corda simplicia molliebant? Ubi sunt sermones dulces, qui amaritudinem amantibus infundebant? Ubi est immoderatus risus et otiosus? Ubi est effrenata et inutilis omnis laetitia? Velut fluxus aquae transiens nusquam comparuerunt. Hic est finis carnis pulchritudinis quam amabas: hic oblectationis terminus corporis. Reflecte igitur animum tuum ab his (0690C)obscenis amoribus, et omnem amorem converte ad splendidissimam pulchritudinem Christi, ut radii fulgoris ejus illustrent cor tuum, et omnis obscuritas caliginis expelletur a te. Haec pulchritudo diligenda est, fili, quae laetitiam spiritalem amantibus consuevit infundere. Hic decor omnibus modis amplectendus est, unde nobis serenitas tranquillitatis acquiritur. Devitemus perniciosas pulchritudines, ne omnium malorum genera in nos irrogentur. Multi enim admirantes mulierum species, a veritatis via naufragaverunt. Plerique ornamentis earum oblectati, perniciem animarum suarum perpessi sunt, et a perfectionis fastigio in profundum inferni demersi sunt. Caveto ergo, fili, species per quas plurimos cernis periisse. Quaeso ne bibas poculum, unde (0690D)multos perspicis interiisse: ne percipias cibum quem edi in aliorum perniciem videris. Ne incedas iterum, quo naufragium perpessi sunt plurimi. Devita laqueos, per quos captos caeteros senseris. Postula tibi a Domino cor prudens et pervigilem sensum, ut non ignores fraudes et astutias inimici et in retia ejus non incidat pes tuus. Sapiens non corporis decorem desiderat, sed animae; insipiens homo speciem in carnalibus ornamentis amplectitur. Sapiens vir comptam mulierem respuit, stultus vero concupiscens eam miserabiliter supplantabitur. Vir prudens ab imprudente femina avertit oculos suos, luxuriosus autem vir intuens eam solvetur ut cera a facie ignis. Tu autem cave omnibus modis (0691A)species perniciosas ac falsas pulchritudines, quia deturpatur anima si earum decorem attendas. Christus non in corporis decore, sed in animae delectatur. Illa ergo dilige, fili, in quibus delectatur Christus.
CAPUT IX. De avaritia fugienda. Et ne pecuniarum cupiditati te subjicias, ab omn avaritia declina cor tuum, ut non condemneris sicut adulter et idolorum cultor. Noli amare mammona, ne offendas eum cui membra tua et mentem pariter dedicasti. Ne petas ea quae te avocant et separant a Domino. Noli diligere opes terrenas, ne amittas coelestes. Multi cupientes aliena, et suis privati sunt. Alienatae sunt a nobis saeculi hujus facultates, (0691B)nostra autem possessio regnum coelorum est. Noli appetere aliena, ne a tuis fias extraneus. Quotidianum victum sufficere tibi contentus esto: quidquid superfluum est projice abs te tanquam propositi tui impedimentum. Ne cupias fieri locuples, ne in tentationes incidas, et in laqueos diaboli. Caveto avaritiam, quia radix omnium malorum ab Apostolo nominata est. Pecuniarum cupidus jam animam suam venalem habet: si enim invenerit tempus, pro nihilo perpetrabit homicidium; et sicut qui effundit aquam super terram, ita est ei effundere sanguinem proximi sui. Plerique per avaritiae ardorem in mortis periculum inciderunt. Propter avaritiam Achan cum suis omnibus lapidatus est (I Reg. XV). Propter avaritiam Saul alienus a Domino effectus est, et ad (0691C)extremum de culmine regali expulsus est, et ab inimicis suis peremptus. Et Achab propter avaritiam invasit vineam Naboth (III Reg. XXI); et hujus rei gratia in praelio vulneratus defunctus est. Dominus noster et Salvator a corde pharisaeorum volebat pecuniarum amorem excludere: sed quia illi erant cupidissimi, salutaria ejus monita deridebant. Nam et illum divitem cum Dominus vocans ad regna coelorum facultates suas vendere praecepisset, aviditas intrare non permisit (Matth. XV). Et Judae pectus avaritiae ardore exarsit, ut Dominum largitorem sibi cunctorum bonorum in manus traderet impiorum (Matth. XXVI). Avarus enim vir inferno similis est. Infernus igitur quantoscunque devoraverit, nunquam dicit satis est; sic etsi omnes thesauri (0691D)terrae confluxerint in avarum, non satiabitur. Alienum te facito, fili, ab hoc vitio, et voluntariam paupertatem libenter assume. Noli esse desidiosus et piger; sed labora manibus tuis, ut habeas unde tribuas indigenti. Secundum possibilitatem tuam mediocriter porrige: tantum enim expetitur a te quantum tibi fuerit creditum. Nemo enim exigit a te quod ipse minime possides. Eleemosyna cum iniquitate acquisita abominatio est coram Christo, sed acceptum est illi quod fuerit fideliter acquisitum. Fili, non habet hanc artem misericordiae bonum. Sunt enim nonnulli qui, diripientes aliena, praestare se eleemosynam simulant; et cum alios premant, aliis misereri se fingunt: sed Deus non delectatur (0692A)in operibus eorum, et simulationem cordis eorum exsecratur ac respuit. Tu autem, fili, licet exiguum de tuis laboribus porrigas, hoc gratum est et acceptum coram Domino. Non te velis jactare cum porrigis eleemosynam indigenti; et illo cui feneras ne te arbitreris esse meliorem; sed in omnibus operibus tuis humilia te coram Domino, quia non erit gratum Deo quidquid efficitur cum superbia; quod autem fit humiliter, acceptum est ei.
CAPUT X. De studio humilitatis. Fili, prae omnibus humilitati stude, quod est omni virtute sublimius, ut ad perfectionis fastigium possis conscendere: cum justae institutiones non aliter nisi per humilitatem impleantur, et multorum (0692B)temporum labores per superbiam in nihilum deputentur. Vir humilis Deo est similis, et in templo pectoris sui gestat eum. Superbus autem cum sit Deo odibilis, diabolo similis est. Humilis vero licet in habitu videatur vilissimus, gloriosus est in virtutibus. Superbus autem homo, etsi decorus videatur aspectu et clarus, sed tamen inutilem eum manifestant opera ipsius, et per os, incessus et motus dignoscitur ejus superbia, et ex verbis ejus publicabitur levitas ipsius. Cupit semper laudari ab hominibus, et virtutibus, quibus alienus est, se praedicare gestit. Non se patitur cuiquam esse subjectum, sed semper primatum cupit, et ad majorem gradum se conatur immergere; et quod ex meritis obtinere non potest, ambiendo festinat invadere; (0692C)ambulans semper tumens ut uter vacuus et inanis. Et sicut navis absque gubernatore cum jactatur a fluctibus, ita et is levis circumfertur instabilis inter omnes actus suos. Humilis e contrario respuit omnem honorem terrenum, et ultimum se esse judicat omnibus hominibus. Nam etsi mediocris appareat in vultu, eminens apud Dominum intuetur. Cum consummaverit omnia mandata Domini, nihil se fecisse testatur, et omnes virtutes animae suae celare festinat: sed divulgat Dominus omnia opera ipsius, et profert in medium, et mirificat gesta ipsius, et exaltabit et clarum faciet eum, et in tempore precum suarum quod postulat impetrabit.
CAPUT XI. De oratione. (0692D) Et tu, fili, cum accesseris ad precandum Dominum, prosterne te humiliter in conspectu ejus. Ne postules quidquam, quasi ex gratia meritorum tuorum: et si est tibi etiam conscientia boni operis aliqua, cela illam, ut te silente multipliciter restituatur a Deo; et peccata tua cito produc in medium, ut deleat Dominus illa, cum confessus fueris ea. Nec te velis justificare cum ad orandum accesseris, ne sicut Pharisaeus ab illo exeas condemnatus. Memento publicani, vel qualiter pro se oraverit (Luc. XVIII), et aemulare eum, ut veniam peccatorum tuorum invenias. Non clamore vocis orabis eum qui occultorum est cognitor, sed clamor cordis tui pulset aures ejus. Ne longitudinem verborum protrahas (0693A)ante eum, quia non in multiloquio, sed ex mente purissima placabitur Dominus. In tempore orationis omnem malitiam cordis projice abs te, et remitte si quid habes adversus proximum tuum. Est denique quoddam genus serpentis, quod cum vadit ad bibendum aquam, antequam accedat ad fontem evomit venenum: imitare ergo hujus serpentis astutiam, et omne venenum amarissimum projice ab anima tua. Remitte conservo tuo centum denarios (Matth. XVIII), ut tibi dimittatur debitum decem millium talentorum; et qualem cupis erga te esse Dominum, talis esto ipse erga conservum tuum. Quodcunque opus inchoaveris, primo invoca Dominum, et ne desinas gratias agere cum perfeceris illud.
CAPUT XII. De vigiliis. Quaere Dominum et invenies eum, nec dimittas cum tenueris, ut copuletur mens tua in amorem ejus. Hoc stude in vita tua, ut orationem puram offeras Deo. Cogitationes non conturbent cor tuum, nec in diversis locis vel rebus rapiatur mens tua. Memento enim te, fili, sub Domini conspectibus stare, qui occulta cordis prospicit, et abdita mentium novit. Vigilanter ergo assiste in conspectu Domini in tempore orationis vel psalmorum. Non te opprimat somnus animae, et ne dissonans sit sensus et lingua, sed consonantia sint, et utrorumque proferant verba. Sicut impossibile est servire duobus dominis, ita nec duplex oratio poterit ascendere ad (0693C)Dominum. Ne tibi ullum tempus, fili, otiosum vel vacuum transeat; tam in diebus quam in noctibus vigilare te convenit, ut imminentem tentationem facilius effugere possis. Si enim cogitationes sordidae conturbaverint cor tuum, et si te coarctaverint quod est illicitum perpetrare, per orationes ac vigilias depellantur ab anima tua. Oratio munimentum grave est animae. Per orationes purissimas omnia nobis quae sunt utilia tribuuntur a Domino, et cuncta quae noxia sunt procul dubio effugantur. In tempore psalmodiae sapienter psalle, fili, et spiritales cantus vigilanter cane coram Domino, ut virtutem psalmorum facilius possis advertere. Omnis namque duritia cordis eorum dulcedine mollietur; tunc dulces habebis fauces, gaudensque cantabis: (0693D)Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII)! Sed non poteris sentire hanc dulcedinem, nisi cum summa vigilantia ac sapientia cantaveris. Fauces enim, inquit, escam gustabunt, sensus autem verba discernit. Sicut enim ex carnalibus escis alitur caro, ita et divinis eloquiis interior homo pascitur ac nutritur. Sed in his omnibus vigiliis sanctis indiges, fili. Hae sunt namque vigiliae inutiles, per quas laeditur et deperit anima, cum vigilaverit quis circa cogitationes turpissimas, vel ad gerendum contrarium aliquid, vel ad perpetrandum facinus. Sed tu talibus insiste vigiliis, ut possis effici sanctus. In omnibus actibus et moribus tuis convenit te vigilare, (0694A)ne quando oppressus somno placere hominibus gestias. Praeterquam Domino soli ne studeas placere alteri. In omne opus quod cogitas facere cogita Dominum primum; et si secundum Dominum est quod cogitas diligenter examina; et si est rectum coram Deo, perfice illud, si vero adversum fuerit repertum, amputa illud ab anima tua. Quotidie actus tuos discute curiosius; et si te peccatis obnoxium senseris, ad poenitentiam cito confuge. Nolo ut protrahas peccatum tuum de die in diem; sed si quid cogitaveris male, in Deo poenitentiam age, et velociter de corde tuo seca illud. Ne velis dicere: Non est grande hoc facinus quod cogitavi tantummodo, quia in conspectu Domini manifesta et aperta sunt omnia. Ne ut spinas ac tribulos in te crescere sinas cogitationes (0694B)malas, neque tanquam minima negligas ea: Qui enim spernit minima, paulatim defluet. Noli spernere morsum serpentis, ne venenum ejus conspergatur in cor tuum. Abscinde virgulta spinarum de agro cordis tui, ne defigant in te altas radices. Scito quod cor tuum ager est Domini, excole eum coelestibus disciplinis, et non sinas in agro Domini zizania seminari. Si igitur taliter vigilaveris, facile poteris ascendere ad perfectionem.
CAPUT XIII. De jejunio. Ad vigilandum autem multum jejunium proderit. Sicut enim miles plurimo onere praegravatus praepeditur, ita monachus ad vigilias cum escarum largitate (0694C)torpescit. Non enim possumus vigilare cum fuerit dapibus venter noster onustus; sed oppressi somno vigiliarium fructus amittimus, et maximum detrimentum animae nostrae acquirimus. Vigiliis ergo copula jejunium; ut cunctis animae virtutibus florere possis, et caro tua subjecta sit animae tuae, et ancilla tua famuletur dominae suae. Ne praebeas vires corpori tuo; ne bellum adversus spiritum exerceat; sed semper subjecta sit caro spiritui, et obtemperet jussis spiritus. Noli incrassare ancillam, ne contemptui habeat dominam suam, sed ut in omnibus ejus obsequiis mancipetur. Sicut enim equis sunt frena imposita, ita jejuniorum frena imponamus corpori nostro. Nam quemadmodum auriga, si equorum frena laxaverit, rapidissimo cursu cum eo in praecipitia deferuntur, (0694D)ita et anima, si corpori suo non imposuerit frenum, uterque ad inferni praecipitia devolvitur. Esto peritissimus auriga corpori tuo, ut per tramitem rectum possis pergere. Escae enim plurimae non solum animam, sed et corpus nostrum plurimum laedunt. Saepe enim per ciborum aviditatem stomachi franguntur vires; nec non abundantiam sanguinis et cholerarum aegritudines plurimas per escarum largitatem perpetimur. Sicut enim ista sunt animae et corpori contraria, ita etiam medelae sunt utriusque temperata jejunia. Quantum vero possumus mundi delicias et ciborum opulentiam fugiamus, ne quando cruciati in flamma guttam aquae quaeramus, nec re frigerium consequamur.(0695A) CAPUT XIV. De crapula fugienda. Fugiamus ebrietatem, ne in retia luxuriae incurramus. Vinum enim nobis Dominus ad laetitiam cordis, non ad ebrietatem creavit; non quantum gula exigit, sed quantum naturae imbecillitas postulat. Et Apostolus Timotheo modico praecipit uti vino; et hoc propter dolorem stomachi, et propter ejus frequentissimas infirmitates (I Tim. V). Ne igitur nos quod ad medelam corporis nostri tributum est, ad perniciem deputemus. Plurimi namque maximam per vinum debilitatem contraxerunt, nec potuerunt consequi pristinam firmitatem, qui primum gulae non temperaverunt ardorem. Plerique per vinum homicidium perpetraverunt, nec ipsam mortem recusaverunt. (0695B)Alii per vinum a daemonibus capti sunt, nec est aliud ebrietas quam manifestissimus daemon. Ebriosus putat se boni aliquid agere cum per praecipitia devolutus fuerit. Per vinolentiam armatur os ad maledicta et convicia proximorum, et immutatur mens, et lingua balbutit. Quaeso quid minus habetur quam daemonium ebrietas? Hujusmodi enim vir cum se putat bibere, bibitur. Sicut enim piscis, cum avidis faucibus properat ut glutiat escam, et repente hamum inter fauces reperit hostem: vel sicut aves cum per escam capiuntur in retibus; ita ebriosus intra se vinum suscipit inimicum, quod intra eum morans impellit ad omne opus foedissimum; et homo rationabilis ut irrationabile animal capitur. Tu autem in omnibus exhibe te sobrium, ut te sobrietas (0695C)in omnibus castum exhibeat.
CAPUT XV. De vitanda superbia. Sed caveto hoc, fili, ne per ciborum abstinentiam mergaris in superbiam, et ne infleris adversus eos qui jejunii tui mensuram non valent obtinere: ne quando videaris escis carnalibus abstinere, et vitiis pectus tuum replere. Grandis namque est confusio animae quae cum sibi subjecerit carnem, ipsa sit subjecta vitiis. Quid prodest ventrem ab escis resecare, et animam passionibus obruere! vel carnis amorem vincere, et in corde livoris stimulos machinari! Verus enim continens tam a corporis quam animae se passionibus abstinet, quia in utriusque substantiis homo constare videtur. Nulla est enim perfectio in (0695D)una parte esse sublimem, in alia esse prostratum; in una parte fulgere, et in alia vitiorum caligine occupari. Qui enim castus cupit esse corpore, castus debet perseverare et spiritu, quia nihil proderit castum esse corpore, et mente corruptum. Civitas si fuerit in una parte munita, ex alia vero destructa, aditum ad se hosti praebebit. Et navis si fuerit forti compage solidata, et unam in se habuerit tabulam perforatam, repleta aquarum fluctibus mergetur in profundum. Verus enim continens cuncta quae vana sunt spernit, nec ullam gloriam sectatur humanam; furorem iracundiae reprimit, exsecrationem despicit, potius sustinet detrimentum, quam dissolvat vinculum charitatis; non detrahit cito proximo, nec (0696A)libenter audit detrahentem; cupit semper declinare a vitiis, et ad virtutes animae semetipsum instigat.
CAPUT XVI. De lingua compensanda. Talem te exibe, fili, cum volueris exercere jejunium, et cum te abstinueris, abstine et linguam tuam ab illicitis verbis. Omnem blasphemiam longe fac a te, nec superflui sermones procedant de ore tuo, quia et pro otiosis verbis in die judicii reddituri sumus Deo rationem. Nec ad maledicendum quempiam assuescas linguam tuam, quae ad benedicendum et ad laudandum Dominum creata est. De quibus ignoras rebus in conventu noli proferre sermonem; sed opportuna verba procedant a te cum opportunum (0696B)tempus inveneris, ut te audientibus cunctis gratiam praebeant. Ab omni vaniloquio tempera linguam tuam; ne quando qui audiunt horrescentes obturent aures suas, et sit tibi confusio coram omnibus. De quibus molestiam non pateris, noli contendere acriter, nec insuescas consuetudini pessimae, quia mos qui longo usu fuerit confirmatus, non parvo labore vitatur.
CAPUT XVII. De vano gaudio fugiendo. Noli dissolutis labiis risum proferre: amentia namque est cum strepitu ridere, sed subridendo tantummodo mentis laetitiam indica. Nec in modum parvuli jocari velis assidue, quia non convenit ei qui ad perfectionem nititur jocari ut parvulus. Esto in (0696C)malitia parvulus, et vir perfectus in sensu. In quibusdam te exhibe senem, et in quibusdam te exhibe parvulum. Parvuli namque est ludere, perfecti vero viri lugere; sed praesens luctus laetitiam generat sempiternam; jocus autem remissiorem efficit animam, et negligentem erga Dei praecepta, nec delicta sua potest ad memoriam revocare; sed obliviscens ea non se instigat ad poenitentiam, et ita paulatim ab omnibus bonis privabitur. Nullum enim habebit accessum cordis compunctio, ubi fuerit immoderatus risus ac jocus. Ubi vero fuerint lacrymae, ibi spiritalis ignis accenditur, qui secreta mentis illuminat et vitia cuncta exurit. Tunc aviditate coelesti anima flagrans, Christi amori copulatur: et in terris degens de coelestibus et supernis jugiter meditatur, calcat (0696D)saeculi voluptates, et ad praemia se futura extendit, nec ulla saeculari cura ab amore eam segregat Christi; sed ut figura quaedam inter homines versari videtur, et tota ejus conversatio de coelestibus intelligitur. Mors illi praesens tanquam vita ipsa est dulcis: cupit dissolvi, et esse cum Christo (Phil. I), quem in carne vivens intra suum portaverat templum. Vide ergo quantum lucrum afferant fletus et lacrymae, et quantam perniciem praebeat risus ac jocus. Qui enim ridere hic delectatur, postmodum flebit amare; qui autem hic legere voluerit, gaudebit in posterum (Matth. V). Nam et Salvator noster beatos appellat lugentes; et qui nunc laetantur, flere eos dicit in novissimo. Non te ergo delectet (0697A)puerilis jocus vel risus, sed lectionum spiritualium cantus. Non te solvant in risum verba inania, sed proferant ex te gaudii risum perfectorum virorum virtutes, ut ad eorum spectaculum vitam tuam moresque componas. Perfectus enim ille dicitur, non qui in aetate, sed qui in sensu perfectus est; non enim tibi obest puerilis aetas, si fueris mente perfectus; nec senilis tibi proderit aetas, si fueris puer sensibus. Nam et David cum puer esset, et perfectum cor haberet in Domino, in regem electus est; et Saul cum senili aetate esset perfectus, quia in se malitiam perfectam habuit, de culmine regali expulsus est. Vetustissimi jam erant presbyteri qui Susannam violare conati sunt, quos Daniel adhuc parvulus detecto eorum scelere condemnavit: et Dominus (0697B)noster ingressus Hierosolymam a parvulis collaudatur. Nam et arbor, licet sit multorum annorum, si fuerit infructuosa, abscinditur: si autem novella fuerit fertilis, colitur ut magis proferat fructus.
CAPUT XVIII. De malorum contubernio vitando. Perfectorum vero virorum consortio fruere, et contubernio abstinentium delectetur anima tua, et a colloquiis eorum ne avertas aurem tuam: verba enim vitae sunt verba eorum, et incolumitas animae iis qui ea libenter attendunt. Sicut enim sol oriens effugat caliginem, ita sanctorum doctrina a sensibus tuis expellit tenebras. Talium virorum, quaeso, ne devites consortia; ut eorum monitionibus mens tua (0697C)erigatur ad coelum, et fluxam saeculi gloriam pro nihilo possis despicere, et virtutes animae hauriant sensus tui. Devita viros quos erga mandata Dei vides negligentes, qui mortui sunt virtutibus et videntur vivere passionibus, quia laetantur in propriis voluntatibus et gaudio carent divino. Cum hujusmodi viris nec sit tibi ulla commixtio, nec velis cum eis sermocinari assidue, nisi poteris solummodo ab erroris itinere revocare eos: caeterum si non vales, devita ut publicum hostem: saepe enim per unam ovem morbidam grex totus polluitur; et modica pars fellis magnam dulcedinem in amaritudinem vertit, et fermentum modicum totam massam corrumpit (I Cor. V). A tali enim fermento Dominus tibi attendere praecipit (Matth. XVI). Fermentum hoc nequissimorum hominum (0697D)doctrina intelligitur: nam etsi in habitu quis videatur esse clarus et nobilis, et dulcia verba tibi proferat eleganter, simulatio cordis ejus ex subsequentibus actibus intelligitur: non enim ex verbis, sed ex fructibus homo comprobatur. Denique quam plurimi callide vitia sua celare festinant, et apud quosdam videntur esse mirabiles, sed floribus amissis fructus qualis est ostenditur: cum vero diu intra sinum servaverunt serpentem, attacti morsu ejus intumescunt, et palam fiunt omnibus, quia nihil occultum est quod non revelabitur (Matth. X).
CAPUT XIX. De ira cohibenda et differenda poenitentia. Si quis tibi intulerit mala, ne velis irasci ei aut (0698A)retribuere illi, etiamsi possis, sed dole potius pro eo, quia Dominus irascetur ei. Qui enim patienter pertulerit mala, in futurum coronabitur; qui vero intulerit mala, in die mala ut reus damnabitur. Ne pro carnalibus damnis frangatur animus tuus, nec vigorem patientiae tuae res emolliant caducae, sed time potius damnum, si a proposito tuo retardaveris. Et quando te peccatis obnoxium senseris, ad poenitentiam cito converti ne confundaris; qui enim hic poenituerit, in novissimo non poenitebit, clementer enim Dominus ad poenitentiam confugientes suscipit. Et ne misericordia Domini fretus peccatis peccata adjicias, neque velis dicere: Donec viget aetas mea, carnis concupiscentiam exercebo, et postremo in senectute malorum meorum poenitentiam geram: (0698B)pius namque est Dominus et multum misericors, nec ultra facinorum meorum memorabitur. Noli taliter, fili, cogitare, quia summa stultitia est haec mente apud Dominum concipere; cum et impium sit talem licentiam a Deo exspectare quempiam. Noli, inquam, sic cogitare, cum nescias qua die moriturus sis. Quis enim novit hominum diem exitus sui? non enim omnes in senectute privabuntur hac luce, sed in diversis aetatibus in hoc mundo migrabunt; et in quibus actibus vocabitur homo, in iisdem necesse est redere rationem. Nemo enim in inferno confitebitur Domino (Psal. VI), sed nec tu cuncteris ad poenitentiam converti.
CAPUT XX. De morte cogitanda. (0698C) Semper ante oculos versatur ultimus dies. Cum enim diluculo surrexeris, ad vesperum te ambigas pervenire; et cum in lectulum ad quiescendum membra tua posueris, noli confidere de lucis adventu, ut facilius te possis refrenare ab omnibus vitiis. Semper cor tuum promissa coelestia meditetur, ut ipsa te ad virtutis viam provocent. Esto nunc talis in operibus bonis qualem te vis futurum postmodum. Omnia terrena quae possides in coelestes mansiones transfer, ut cum illuc fueris profectus, fruaris bonis coelestibus. Bonorum operum sumptus tibi in itinere praepara, ut incunctanter libenterque, cum vocatus fueris, pergas ad Dominum. Tunc cum a carnis vinculo anima tua absoluta fuerit, mox in occursum tuum angelorum chorus occurret, omne sanctorum (0698D)agmen in tuis miscebitur complexibus, et te ad adorandum verum judicem perducent. Tunc tibi fiet pax per girum et summa securitas, nec timebis ultra jacula ignita diaboli. Non tibi terrorem incutiet barbarorum immanitas, nec formidabis hostes ferocissimos, qui cupiunt animas jugulare, non corpora, non ferrum, non ignem, non faciem truculentam tortorum, non famem, non sitim, nec ultam aegritudinem carnis; nec metues invidiam hominum, nec insidias malignorum, verba venenata mulierum luparum; nec ultro adversabitur caro contra spiritum tuum: non timebis periculum maris, nec ullos casus adversos, sed haec omnia sedabuntur. Cum anima tua abjecerit sarcinam carnis, tunc Spiritus sanctus (0699A)tribuet tibi in coelestibus mansionem, cui paulo ante intra corporis tui hospitium feceras mansionem; et laetus gaudensque exspectabis diem judicii futuri, in quo singulorum animae recipient merita pro suis operibus. Sed frustra tunc peccatores et impii poenitebunt, fornicatores et adulteri ululabunt, nec ullam requiem poterunt invenire. Rapaces et avari flebunt amariter, nec malorum suorum veniam consequentur. In luctu maximo detinebuntur omnes qui carnis (0700A)suae voluntates secuti sunt. In moerore et fletu maximo in sempiternum erunt qui vitiis et passionibus servierunt. Et cum hi omnes pro suis criminibus gehennae ignibus mancipentur, justis sempiterna praemia tribuentur a Domino, Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II)
(no appa