Admonitio (Maurini)

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Admonitio
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 76

Maurin.Admoni173 76 Maurini Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Admonitio 1431 I.


In subsequentes homilias longius praefari nos vetat quae ipsis praefationis vice praemittitur sancti Gregorii epistola, in qua fere quidquid ad illas scitu dignum occurrit explicatur. Illas autem homiliis in Ezechielem ea ratione subjecimus, qua, in sacrarum Scripturarum serie, libris Veteris Testamenti Evangelia et quaeque ad Novum pertinent postponuntur. Alioquin habitas illas fuisse, saltem aliquas, antequam sanctus Doctor Ezechielem prophetam populo exponere inciperet legenti primam statim constabit. Nimirum pastor optimus, ut verbo simul et exemplo iis quibus praeerat prodesset, statim ac apostolicam cathedram conscendit, nullam verbi divini praedicandi vacationem, etiamsi assiduis morbis vexaretur, innumerisque distraheretur curis, sibi indulgendam putavit. II. Mira aviditate statim exceptas illas homilias mirabiliori modestia conquestus est humilis noster Ecclesiastes, in sua ad Secundinum epistola mox subjicienda. Certe quanto semper in pretio sint habitae, inde liquet, quod omnes, una forsitan excepta aut altera, divinis officiis, prae caeteris sanctorum Patrum homiliis, jam olim fuerint insertae. Nec immerito quidem, cum in ipsis, litterali sensu prius breviter exposito, fluat sententiarum ad mores spectantium uberrima copia, quarum sane plurimae sunt quae aureis litteris describantur dignae. Utinam vero humanis in cordibus assidua lectione ac meditatione insculpantur et incidantur! Ex his aliquas olim selegimus et observavimus in Vita sancti Doctoris Gallice scripta, lib. IV, c. ult., num. 13. III. Neque vero solum Christianorum mores his in homiliis erudiuntur, sed etiam fidei dogmata confirmantur et contra futuros praemuniuntur haereticos. Incarnationis mysterium ab oppositis invicemque pugnantibus Nestorianorum Eutychianorumque erroribus passim defenditur, sed potissimum hom. 38, n. 3. Quidquid fere Christianis in scholis de angelis doceri solet, id ex hom. 38 eruitur, a num. 7 ad 15. De confessionis et absolutionis sacerdotalis necessitate agitur fuse hom. 26, num. 5 et 6, necnon hom. 40, num. 2, sed praesertim impium dogma Calvini Christum Dominum damnatorum poenas perpessum esse asserentis jugulatur hom. 21. Haec sunt Calvini verba, l. II Instit., c. 16, § 10, ubi probandum sibi proponit Jesum Christum in locum sceleratorum sponsorem, vadem, ideoque instar rei submissum: ut sciamus, inquit, non modo corpus Christi in pretium redemptionis fuisse traditum; sed aliud majus et excellentius pretium fuisse, quod diros in anima cruciatus damnati (horresco referens) ac perditi hominis pertulerit. Haec autem contumeliosa in Christum inferni mortisque debellatorem sententia validissime refellitur a nostro Gregorio, scilicet hom. 21, num. 7, ubi, proposito Samsonis typo, docet Dominum liberum et victorem non solum ex inferno exiisse, sed ipsa etiam inferni claustra destruxisse. IV. Ex his et aliis longe plurimis mirum in modum Ecclesiae causa contra impugnantes heterodoxos adjuvatur. Neque omittendum illas Evangeliorum sectiones quae a Gregorio hic exponuntur, Et inter sacra missarum solemnia certis diebus jam tunc ex more legebantur, easdem esse quae fere iisdem adhuc diebus recitantur. Unde patet quam tenax sit suorum rituum Ecclesia Romana. Inde etiam astruitur antiqua processionum et stationum, publicarumque supplicationum in basilicis et coemeteriis martyrum, consuetudo. Quippe, ut observavit Joan. Diaconus, lib. II, Vitae sancti Gregorii, c. 18, et lib. IV, c. 74, in illis processionibus aut stationibus vigilantissimus pastor homilias in Evangelia aut pronuntiavit, aut pronuntiandas dictavit. V. Porro in assignandis illis stationibus nonnihil est controversiae inter eruditos, neque mss. Codices ubique consentiunt. Codex enim Lateranensis nullibi designat basilicam sancti Joannis Baptistae quae dicitur Constantiniana, quamvis in aliis optimae notae Codicibus saepissime occurrat, maxime in Corb. Germ., Belvac.-Bigot., praesertim vero in Codice reginae Sueciae, ubi quoties in Lateranensi aut aliis legitur, basilica sancti Salvatoris, quae dicitur Constantiniana, toties recurrit nomen sancti Joannis Baptistae. Contendit quoque Joannes Fronto, in praenotatis ad kalendarium Romanum, pag. 80, nullam fuisse basilicam Constantinianam praeter Ecclesiam sancti Salvatoris; sed id minime probat vir doctissimus. Infirmum est enim quod ait Anastasium Bibliothecarium, in Vita Leonis papae, qui sedit an. 595, meminisse Ecclesiae sancti Joannis Baptistae quae ponitur juxta patriarchium Lateranense; at non appellasse Constantinianam, cum basilicam sancti Salvatoris semper Constantinianam dicat. 1432 Sed quid roboris habet illud argumentum negans contra tot Mss. clara et indubitata testimonia; nimirum Belvac., Bigot., Carnot., Gemet., Reg. Sueciae, maxime vero Corbeiensis Germ., qui aetate non est Anastasio posterior? Hoc in Codice, homilia 16, in Evangelium ductus est Jesus in desertum, legitur habita ad populum in basilica sancti Joannis quae appellatur Constantiniana. Idem praemittitur hom. 22. 25, 39. VI. Addit Joan. Fronto basilicam sancti Joannis Baptistae fuisse monasterium. Porro in monasteriorum oratoriis olim non fieri stationes et populi confluxus. Refellitur vir eruditus ipsius Gregorii auctoritate ad septiformem litaniam seu supplicationem et processionem assignantis ecclesiam sancti Joannis Baptistae (non appellat oratorium), quo convenire, et unde procederet litania clericorum; quod testimonio quoque confirmatur Joan. Diac., l. I, capp. 41 et 42. Praeterea basilica sancti Pancratii locus stationis erat sancti Gregorii temporibus, ut ex hom. 27 ibidem habita manifestum est, atque postea stationem in ea perseverasse ex antiquis Ecclesiae monumentis constat. Ecclesia tamen sancti Pancratii quam prius obtinebant presbyteri, his expulsis propter incuriam et negligentiam, monachis cesserat jubente sanctissimo papa, ut palam fit ex epist. 18 libri alias III, nunc IV, indict. 12. Denique homilia 5 est habita in basilica sancti Andreae apostoli ejusdem natalis die nimirum in ecclesia monasterii quod Gregorius ipse condiderat. Ergo lex illa quae, monachorum quieti prospiciens, vetabat in eorum ecclesiis stationes et populi concursus fieri, multis patebat exceptionibus. VII. In eodem calendario Rom. a Joanne Frontone edito non eaedem ubique stationes ac in Gregorianis homiliis videntur assignatae, nec mirum. Primo enim calendarium illud exaratum fuit, Joannis Frontonis judicio, saeculo tantum octavo, circiter an. 731, hoc est saeculo integro et pene dimidio post habitas a Gregorio in Evangelia homilias; unde facile potuit tanto temporis intervallo aliquid in stationibus immutari. Secundo in homiliarum collectione indicatur quo in loco habitae sint, et in calendario stationis locus; at nihil cogit dicere in loco stationis habitam semper fuisse concionem; quid enim credere vetat praemissam aliquando, maxime aestivo tempore, fuisse processioni? VIII. Solutis omnibus quae vel ex calendario Rom. vel ex ejus Editoris observationibus opponi poterant difficultatibus, de hac novissima laudatarum homiliarum Editione nunc pauca subjungenda et attexenda. Quamvis in antiquis Mss. et veteribus Editis uno eodemque libro comprehendantur homiliae quadraginta, morem tamen gerendum duximus ipsimet Gregorio, qui in epist. ad Secundinum ait: Easdem quoque homilias, eo quo dictae sunt ordine, in duobus Codicibus ponere curavi; ut et priores viginti quae dictatae sunt, et posteriores totidem quae sub oculis dictae, in singulis essent distinctae corporibus. Porro licet earum unus idemque non sit ordo nostris in Mss. (tres enim scilicet Lateran., Corb. et Reg. Sueciae a caeteris et ab invicem discrepant), cum tamen alii omnes consentiant, iique vetustiores, eadem serie qua jam antea semper excusae sunt ipsas excudi curavimus. Breviores columnis notas subjecimus, in quibus aut variae lectiones continentur, aut restitutionum a nobis factarum, sane non paucarum nec contemnendarum, rationes afferimus, aut aliquas sancti Gregorii sententias illustramus, et si quid difficultatis occurrerit, enodamus. IX. Ut ex locis a nobis emendatis nonnulla commemoremus, in homilia 2 quatuor sunt. Num. 1: Caecus quippe est genus humanum, pro caecum est, etc. Num. 4: sed quid ad haec, pro sed qui adhuc. Num. 5: Jesum menti figimus, pro Jesum figimus. Num. denique 7: mente salvatum, pro mente illuminatum. Homilia 3, num. 3, restituimus obtinuit, pro sustinuit, et num. 4: nos in auram maledictionis impingimus, pro nos injuriam maledictionis in auram maledictoris impingimus, quod ab Editoribus sine ulla causa fictum. Hom. 5, num. 4, nunc legitur nihil unquam appetere, nihil vel sine appetitu possidere, ubi prius legebatur nihil umquam appetere, nihil etiam cum appetitu possidere, corrupto sensu. Hom. 6, num. 2, reposuimus nec cujuslibet detractio in ira asperum faciebat, pro nec cujuslibet detractionis ira asperum faciebat. Num. 3, expressione, pro sanctitate. Ibid., pilis contextis vestitus, pro pilis contextis vestibus, quod vitiose legitur in Gussanv. Hom. 7, num. 3, non lavat, pro non sanat, et sine tempore est a Patre generatus, pro sine matre ante tempora est a Patre generatus. Num. 4, in Gussanv. legitur Israeliticum populum contradictione possidere, pro sine ulla postmodum contradictione possidere. Homil. 9, num. 3, in fine, magnam Editionis Gussanv., Vatic., aliarumque recentiorum lacunam replevimus. Recentiores autem Editiones appellamus 1433 quae a medio saeculo decimo sexto sunt adornatae. Hom. 11, num. 3, restituimus ducta, pro invicta. Nimius essem si caetera prosequerer. Unicum ergo locum ex tot a nobis sanatis addidisse sufficiet, hom. videlicet 21, ex cujus vitio error dimanare videtur contra Christi divinitatem. Scilicet, num. 4, prius lectum in Excusis: non est hic (Christus), dicitur, per praesentiam majestatis. At ex Mss. legendum, juxta sanam Ecclesiae doctrinam: non est hic, dicitur per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerit per praesentiam majestatis. Hinc, ni fallor, liquet quae jam emissae sunt Editiones iterum a nobis necessario fuisse recensendas, et ex mss. Codicibus emendandas Codicum autem a nobis adhibitorum hic indicem accipe. X. Codex pervetustus membraneus tabularii basilicae Constantinianae sancti Salvatoris, in Laterano inscriptus 1674. Codex Corbeiensis, nunc in bibliotheca sancti Germani a Pratis asservatus, quem idcirco Corbeiensis Germanensem appellamus, notatus 166. Hunc nono saltem saeculo scriptum esse pene constat ex characterum forma. In eadem bibliotheca duos alios veteres Codices consuluimus, quos vel Sangermanenses, vel simpliciter German, sumus appellaturi. Codicem bibliothecae Regiae certis in locis tantum, non ex integro cum Editis contulimus.

Codex Ecclesiae Belvacensis nono saeculo exeunte, aut decimo incipiente videtur exaratus. In fine leguntur carmina recentiori manu descripta de Rogerio episcopo nuper defuncto, qui in fine decimi saeculi, et initio undecimi Belvacensem Ecclesiam rexit.

Codex Corbeiensis numero 163, antiquitate cum omnibus superioribus contendit.

Codex Turonensis insignis Ecclesiae sancti Martini non inferioris aetatis continet tantum viginti priores homilias.

Codex reginae Sueciae inscriptus 43.

Duo Codices monasterii sancti Petri Carnut. sexcentorum annorum.

Codex Bigotianus quingentorum annorum aetatem praefert.

Codex Gemeticensis non minoris aetatis videtur. Duo alii Codices ejusdem celebris monasterii vix trecentorum sunt annorum. Prior saepe convenit cum antiquiori, secus alter.

Codex monasterii Vallis Clarae ord. Cisterciensis.

Codex monasterii Longipontis ejusdem ordinis.

His accedant quatuor exemplaria Anglicana, quorum variantes lectiones suppeditavit Thomas Jamezius.

Adhibendum quoque putavimus subsidium veterum Editionum, Antuerpianae an. 1509, Rothomagensis apud Franciscum Regnaut (quae mendose legitur facta an. 1421), Parisiensium, annorum 1518 et 1571, aliarum denique recentiorum.

XI. In calce addendum censuimus sermonem a sancto Gregorio habitum de mortalitate (sic in veteribus membranis inscribitur) postquam ad Romanam sedem fuisset electus. Jam editus fuerat inter Gregorianas epistolas, ipso in limine libri alias XI, nunc XIII, indict. 6, in Vita ejusdem sancti Doctoris, auctore Joanne. Diacono, lib. I, capp. 41 et 42, et inter Gregorii Turonici opera orationem hanc referentis lib. X Hist., c. 1. Eadem denuo recensuimus et contulimus ad duos Codices bibliothecae Bigotianae apud Rothomagum, unum quadraginta homilias in Evangelia complectentem, et alterum Vitam sancti Gregorii a Joan. Diacono conscriptam; ad unum Codicem Uticensem seu sancti Ebrulphi ejusdem Vitae; denique ad Corb. Germ. quadraginta homiliarum in Evang., ad cujus calcem rejectus est hic sermo. Exstat etiam in nonnullis Codd. mss. Registri ante omnes epistolas, scilicet in duobus Tellerianis, qui nunc sunt Bibliothecae Regiae, et in Colbertino. Utere jam labore nostro, pie lector, et gratus hac in palaestra desudantibus nobis bene precari memineris.