Additiones (Petrus Amelius)

This is the stable version, checked on 30 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Additiones
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


PetAme.Additi 78 Petrus Amelius Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

539 CLIV. In die Cinerum. Additiones vero quae in die Cinerum Dominus Bonifacius IX in die praedicta descendit ad magnam Missam in magna capella in Perusio cum pluviali et mitra sine perlis, et sic dedit cineres. Quibus datis, deposuit pluviale et mitram, et reassumpta chlamyde, sic stetit per totam Missam absque mitra, quam dixit dominus Neapolitanus. Papa erat alteratus propter frigus anno Domini 1393, pontificatus sui anno 4.

CLV. De Dominica Rosarum. Item in Dominica de Rosa fuit celebrata Missa in magna capella, papa absente, in praesentia omnium cardinalium, et Rosa fuit portata de camera papae per juniorem clericum camerae ad capellam, et stetit super altare per totam Missam; et post reportata per eumdem ad cameram papae; in qua camera paramenti, exeundo papa de alia camera sua, eam portando in manibus suis, in sede sua in camera sua paramenti eam dedit Hostregio de Faventia anno praedicto.

CLVI. De Annuntiatione beatae Virginis. Nota quod in Annuntiatione beatae Mariae virginis dominus Bonifacius IX, pontificatus sui anno 4, in infirmitate detentus, non interfuit Missae, quae fuit celebrata in magna capella Perusiii per episcopum Anconitanum; et ille qui debuit facere sermonem in praecedenti Dominica, quia non erat factus, fecit sermonem ista die de praedicta Dominica cum aliis verbis de beata Virgine, quae fuit dies Martis 1393.

CLVII. De Dominica in ramis Palmarum. Sequenti die Dominica in ramis Palmarum idem dominus Bonifacius dedit ramos in parva capella more solito post magnam Missam celebratam in camera. Quibus datis, domini cardinales induti sacris vestibus iverunt ad magnam capellam, et depositis vestibus audiverunt aliam magnam Missam, in qua non fuit papa, quam dixit Neapolitanus episcopus.

CLVIII. De die Jovis sancta. Item eodem anno, die Jovis sancta, facta magna Missa in camera papae, et reservato corpore Christi in calice super altare secretae capellae, domini cardinales et omnes praelati iverunt ad magnam capellam, et audiverunt ibi aliam magnam Missam more solito, quam dixit dominus patriarcha Constantinopolitanus; et reservato corpore Christi 540 in calice, et incensato more solito, remansit super altare; et cantatis Vesperis, domini cardinales non parati existentes ante altare in modum circuli, et duo patriarchae inter eos, scilicet Constantinopolitanus praedictus et me Gradensis, de mandato domini nostri papae pronuntiaverunt Processus generales absente papa, quos legit dominus patriarcha Constantinopolitanus; et candelae non fuerunt projectae ex eo quod non habebant, sed solum una de altari accepta.

CLIX. De eodem die facto prandio. Item eodem die post prandium papa non potuit lavare pedes pauperum; sed patriarcha Gradensis confessor de mandato papae lavit pedes pauperum in parva capella, indutus rochetto, amictu, superplicio, et pluviali cum mitra alba, audivit Evangelium, cantando cum luminaribus, cruce et incenso more solito. Quo cantato cantores incoeperunt cantare; et ipse, deposito pluviali, cincto linteo et mitra in capite, incoepit lavare pedes. Quibus finitis, dixit Orationem, et cardinalis camerarius dedit florenos cum carleno, et noluit dare illas petias de tela ad tergendum pedes pauperum nisi duas per totum, sed omnia reportavit secum; et male, dicit glossa.

CLX. De die Veneris et Sabbati. Die Veneris sancta et Sabbato praelati fecerunt officium in magna capella absente papa, cardinalibus omnibus praesentibus.

CLXI. De die Paschae, Ascensionis, Pentecostes et Trinitatis. In die Paschae propter communionem cardinalium fecit officium. Item in Ascensione. Nec in Pentecosten, neque in Trinitate, neque in Corporis Christi, non fuerunt Vesperae papales propter infirmitatem papae. Missae fuerunt dictae per praelatos non cardinales absente papa, omnibus praesentibus cardinalibus, cum sermone.

CLXII. De sancto Joanne Baptista. In die sancti Joannis Baptistae idem.

CLXIII. De sanctis apostolis Petro et Paulo. Item in die beatorum Petri et Pauli fuerunt Vesperae absente papa, officium fecit cardinalis Bononiensis. Solum incoepit Vesperas indutus pluviali cum mitra, et Antiphonam ad Magnificat incoepit, et dixit Orationem, nec dedit Benedictionem in crastinum in ecclesia beati Petri in Perusio, ubi papa residebat. Tunc dixit Missam absente papa, omnibus cardinalibus praesentibus, cum sermone.

541 CLXIV. De Purificatione beatae Mariae virginis. Item vero anno Domini 1392, in die Candelarum in primis Vesperis, Vesperae non fuerunt mandatae, quia dominus noster noluit, sed tarde ipse eas audire voluit cum paucis cardinalibus et cortisanis. Dicebant quod non deberent cantari solemniter, quia non habebat vigiliam De mane dedit candelas. Missa fuit dicta in sancto Petro per dominum cardinalem Neapolitanum. Duo diaconi cardinales stabant ante eum, et prior presbyterorum cardinalium etiam ad latus.

CLXV. Nota de Nativitate Christi bene. Anno Domini 1398, in Urbe Dominus Bonifacius papa IX, die Lunae, in vigilia Nativitatis Christi, incoepit infirmari. Vesperae fuerunt cantatae per cantores in magna capella. Dominus Pileus cardinalis de Ravenna incoepit Vesperas, indutus pluviali et mitra, stans ad latus cornu altaris super cathedram, ubi stant praelati, cum celebrant coram papa. Ipse solum dixit Orationem, nec dedit Benedictionem. Omnes cardinales interfuerunt in media nocte; cardinales in Matutinis neque in Missis non interfuerunt, sed dominus Conradus archiepiscopus Nicosiensis camerarius, et Petrus patriarcha Gradensis interfuerunt in toto officio, cum aliis quatuor praelatis, nec cortisani venerunt. Cantores legebant lectiones, Antiphonas, Psalmos; et dedit Benedictionem hebdomadarius. Dominus camerarius dixit primam et secundam Missam absque intervallo; fecit commemorationem de papa in utraque Missa, nec dedit in fine Missae Benedictionem, sed nuntiavit indulgentiam ex parte papa de VII annis et VII quadragenis. In tertiis Missam dixit dominus cardinalis de Ravenna. VII cardinales interfuerunt, nec dedit Benedictionem post Missam, et male, quia debebat.

In prandio dominus camerarius cum auditoribus et poenitentiariis tenuit tinellum. Non fuerunt secundae Vesperae. In die sancti Stephani dominus cardinalis Neapolitanus fecit officium; in die sancti Joannis dominus cardinalis de Bononia.

CLXVI. De exsequiis cardinalium. Nota de exsequiis cardinalium defunctorum. De sero fiunt exsequiae per religiosos et parochiales ecclesias in tinello praesente funere, et ad minus quatuor brandonibus accensis. Cardinalis vero debet jacere in lectica parata de pannis aureis et fimbriis de nigro cum armis illius, et familiaribus indutis de nigro. Debent circumquaque sedere prope feretrum flendo; cardinalis vero, si est episcopus, debet esse totaliter indutus de vestibus sacris coloris nigri aut violacei totaliter, ut pontifex, 542 cum mitra alba; chirothecas et sandalia cum annulo pontificali, facie velata cum velo de serico. Item si sit presbyter, eodem modo; si diaconus, eodem modo, sed in habitu diaconi, at non cum planeta, nec cum chirothecis, nec cum annulis pontificalibus, sed cum aliis tunicis et parvis chirothecis, et parvo annulo

Item in exsequiis cardinalium semper unus cardinalis debet dicere Missam. Sermonem facit aliquis magister in theologia, qui debet fieri post Missam et ante absolutionem. Facto sermone, quatuor cardinales presbyteri antiquiores induunt se super alba amictu, albo cinctorio, orarium et pluviale cum annulis, et sine chirothecis et sandaliis. Tunc ille qui dixit Missam antecedit, et alii tres sequuntur: vadunt prope castrum doloris, et cantores cantant Libera me, Domine. Quo cantato, qui dixit Missam aspergit corpus, vel feretrum aqua benedicta, et thurificat dicendo Pater noster, etc. Et facit primam absolutionem; deinde alii tres eodem modo juxta ordinem suum, prout in libro continetur. Cardinales vero alii et totus clerus remanet in choro. Si factus sermo non sit post Evangelium, prout alicubi fit, quia tamen Romana Ecclesia non consuevit, exspectant cardinales; et facta absolutione fiat sermo. Aliqui tamen consueverunt facere sermonem ante absolutionem; et hoc est quando altare jungitur vel contignatur choro, quoniam ibidem remanet indutus, qui officium fecit. Verumtamen ubicunque, sive prope chorum, sive longe, dicatur Missa. Qui eam dixit, remanet indutus cum clero suo ante altare, quousque sermo sit finitus. Ideo ille qui praedicat debet stare in loco eminenti, quem possit audire etiam qui dixit Missam. In dicto sermone non datur Benedictio nec indulgentia. Item in Missa tenentur omnes cardinales, et omnes praelati in sedibus suis: et quilibet debet habere tortitiam ad minus de quatuor libris, cardinales et patriarchae; alii vero de libra, aut de duabus libris, sicut placebit exsecutoribus.

Item Missam debet celebrare cardinalis, et sermonem facere post Missam et absolutionem. Item debet facere castrum doloris cum candelis. Item circumquaque debent etiam esse ad minus C tortitiae, et plus, secundum voluntatem exsecutorum; et totidem quando portatur ad ecclesiam.

Item subtus castrum doloris sedent familiares. Item in feretro debent esse magnum et longum pulvinar subtus caput cardinalis de nigro; item unum aliud ad pedes, super quo stant duo pilei cardinalis. Finita Missa, qui facit officium, deposita planeta cum ministris, cum thuribulo et aqua benedicta accedat prope caput defuncti extra castrum, et absolute incipit mitra deposita Non intres in, etc. Oratione facta vel finita, cantores cantant Subvenite, sancti. Quo cantato, dicit Kyrie, eleison, et thurificat et aspergit funus aqua benedicta, prout in Ordinario continetur. Tunc adsunt quatuor presbyteri cardinales, induti cum pluvialibus et mitris albis et stolis; et cantato Ne recorderis, antiquior dicit Orationem, quam sibi placet post Pater noster, ut supra, et thurificat, etc. Postea cantatur Memento mei, Deus. Quo dicto, alius cardinalis, 543 qui est penultimus, eodem modo thurificat, et dicit aliam Orationem. Consequenter immediate alius cardinalis, qui stat ab alio latere, qui secundo loco dicit Orationem, similiter thurificat, prout alii fecerunt, et dixerunt, et Orationem quam sibi placet. Deinde ultimus cardinalis similiter facit. Quibus finitis, cantatur Libera me, Domine. Quo cantato, ille qui facit officium similiter ut prius thurificat, et dicit ultimam Orationem, scilicet Absolve, etc. Et tunc quilibet recedit, et fit sermo.

Attende quod anno 1434, in exsequiis domini cardinalis Novariensis celebravit Missam dominus cardinalis sancti Marci; et dicta Missa immediate fuit sermo. Facto sermone, dominus cardinalis de Ursinis, dominus cardinalis sancti Marcelli, dominus Venetiarum, dominus cardinalis sancti Marci, induti pluvialibus venerunt ad feretrum. Et primo antecedebant duo presbyteri cardinales, videlicet dominus sancti Marcelli, et dominus Venetiarum; deinde dominus de Ursinis episcopus cardinalis, et dominus sancti Marci presbyter cardinalis qui celebraverat illo mane; et duo ipsorum steterunt ad unum latus feretri, et duo in altero latere. Primam autem Orationem dixit dominus sancti Marci qui celebraverat, videlicet, Non intres in judicio; et cantores, dicta illa Oratione, dixerunt cantando, Subvenite, et dicto per eos Kyrie, eleison, dominus de Ursinis dixit Pater noster, et aspersit aquam benedictam, et incensavit, et dixit secundam Orationem, videlicet, Deus, cui omnia vivunt. Et dicta Oratione, cantores dixerunt Ne recorderis; et dicto Kyrie, eleison, dominus cardinalis sancti Marcelli ab alio latere aspersit et incensavit, et dixit Orationem tertiam, videlicet Inclina, Domine, quae Oratio est in Missali. Et dicta Oratione, cantores dixerunt Qui Lazarum. Idem dominus cardinalis sancti Marci, qui celebraverat Missam, qui erat in alio latere, ut supra, loco unius presbyteri cardinalis qui deficiebat, aspersit et incensavit, et dixit Orationem Fac, quaesumus, Domine, hanc cum servo, etc. Qua Oratione dicta, cantores dixerunt Memento mei, Deus; et dicto Kyrie, eleison, dominus cardinalis Venetiarum dixit Pater noster, et apersit et incensavit, et dixit Orationem Absolve, quaesumus, Domine, animam famuli tui. Quae Oratio est in Missali. Qua Oratione dicta, cantores dixerunt Libera me, Domine, de morte, etc. Et dicto Kyrie, eleison, non fuit incensatum, sed dominus cardinalis sancti Marci in fine dixit Orationem, videlicet, Absolve, quae Oratio est in officio mortuorum.

CLXVII. Quando dominus Ladislaus rex Neapolitanus Romam intravit. Nota quod anno Domini 1393, die Sabbati 18 Aprilis, in vigilia Paschae, dominus Ladislaus rex Neapolitanus Romam intravit, et in sancto Paulo omnes cardinales sibi obviam iverunt. Romani vero cum pallio in porta prope metam eum cum pallio receperunt, sub quo solus per totam Urbem usque ad gradus sancti Petri equitavit. 544 Duo vero diaconi cardinales, qui eum associabant, ante banderenses equitabant, et illi vexilliferi Romanorum immediate ante regem equitabant; post regem immediate patriarcha Gradensis, et post eum comes Laurentii, et alii milites et praelati.

Die vero sanctae Paschae, in Missa, rex semper servivit papae de aqua, et semper sedebat inter duos primos episcopos cardinales; deinde patriarcha Constantinopolitanus post priorem presbyterum cardinalem, qui erat tertius in illa sede; deinde subprior, deinde patriarcha Gradensis, et sic omnes alii. In prandio vero dictus rex in mensa etiam sedebat inter duos primos episcopos cardinales.

Nota quod anno Domini 1400, pontificatus domini Bonifacii papae IX anno 12, in secunda Dominica Adventus Domini propter frigus ipse non venit cum pluviali et mitra; et quia non erat indutus more solito, domini cardinales noluerunt sibi facere reverentiam in principio Missae more consueto, neque diaconi cardinales noluerunt stare ante papam.