Additiones (Paulus de Sancta Maria)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Additiones
saeculo XIV

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 113


Additiones

Additiones (Paulus de Sancta Maria), J. P. Migne 113.0059A

Additiones

113.0035B| Quid tibi vis ut vivens donem, dilectissime fili: aut successionis titulo post vitam relinquam? nisi quod ad sacrarum Scripturarum notitiam conferat, et gressus tuos in catholicae veritatis solidissimo fervore confirmet. Haec est enim quam corde gesto ac ore profiteor, et de qua puto scriptum fuisse: « Pater filiis notam faciet veritatem suam; » quam cum ab ineunte aetate non recepissem, sed sub Judaicae caecitatis perfidia natus, sacras litteras non a sacris doctoribus didicissem: ab erroneis magistris erroneos sensus trahebam, litteram rectam non rectis cavillationibus, ut caeteri illius perfidiae duces, temerarie involvere satagens. Cum vero placuit illi cujus misericordia mensuram non habet, me a tenebris ad lucem, a caliginosa turbine ad serenum aerem revocare: ceciderunt quodammodo squamae de oculis mentis meae; et coepi Scripturam sacram aliquanto studiosius relegere, et jam non perfide, sed humiliter veritatem inquirere, et ingenii mei viribus 113.0035C| non confidens toto corde a Domino postulare, ut quod salubrius animae meae esset, cordi meo infigere dignaretur, nocte dieque ejus auxilium praestolabar. Sicque factum est ut catholicae fidei desiderium in mente mea de die in diem fortius incandesceret; quoad ipsam fidem, quam corde gerebam, publice profiterer; et ea fere aetate qua tu nunc es, baptismi sacramentum in hujus ecclesiae sacro fonte suscepi, Pauli nomen assumens, te tunc infantiae innocentia gaudente, qui post me in aetate illa tenera sacro lavacro ab originali culpa mundatus es, antequam actuali inquinari valuisses, nomen Alphonsi suscipiens, priusquam litteras nominare novisses. Praecedente vero tempore sacrarum litterarum studio insistens, utriusque Testamenti lectioni operam dedi; et interdum a magistris viventibus audiendo saepe sanctorum doctorum aliorumque insignium virorum, qui ab hac vita transierunt, opera relegendo, divina donante clementia, qui prius fueram 113.0035D| magister erroris, factus sum discipulus veritatis: quousque ad hanc quam vides senectutem accessi. Et, ut verum tibi fatear, inter pressuras saeculi et curiae nostrae curas, quibus quandoque ventilatus sum, haec fuit praecipua delectatio mea; hoc singulare solatium meum, aeternum, et immutabilem Deum, ejusque mirabilia opera in sanctae et immaculatae legis suae lectione contemplari. Nec tamen 113.0036B| hi, quos prosperos vulgus appellat, successus defuerunt. Nam me, licet prorsus immeritum, non ad parvum Ecclesiae gradum divina gratia sublevavit. Primo enim ad Carthaginensem, deinde ad hanc Burgensem sedem promotus, amplissimis Ecclesiae Dei favoribus sum nutritus: ecclesiasticis etiam saecularia adjecta sunt, cum tam in domo gloriosae memoriae justissimi regis Henrici, quam ejus illustris plantae inclyti regis nostri, praegrandi officio suscepto, satis familiariter sum versatus. Fratrem vero tuum primogenitum ac te, quam clementer, quam pie omnipotentis clementia tractavit, ego non referam, vos ipsi cognoscite. Unum est quod silentio committere non possum, nobis ex Levitico sanguine descendentibus aliquantulum demonstratum fuisse, quod ante tot saecula scriptum est: « Tribui Levi non fuisse datam possessionem, quia Dominus est possessio ejus; » Deus enim est possessio nostra, Christus haereditas nostra, qui purgaturus filios Levi, ut sacrificia Domino in 113.0036C| justitia offerrent, voce prophetica antiquitus praedicatum, his jam diebus manibus nostris sacrificium verum tractari permittit, utinam sic acceptans, sicut et tolerans. Nec volo ista me putes supervacue jactanterve inseruisse, vitamque meam frustra annuntiasse tibi: cum non supervacuum, quinimo necessarium reor, Omnipotentis beneficia cognoscere; et arrogantiae attribuenda non est infirmitatis propriae aperta et inficta confessio: praesertim cum tibi loquar, a cujus memoria haec excidere nullo unquam tempore vellem. Nec enim puto me satis gratum tantorum beneficiorum receptorem agere, si cum vita mea illorum recognitio quiescat. Tibi autem non abs re inter caeteros haec libenter enarro, ut quae beneficio aetatis non vidisti, saltem a patre audiens, memoriae tradas, junioribusque, qui forsan non audierunt, cum horum occurrerit sermo, frequenter enarres: ut illi enarrent filiis suis, ne obliviscantur operum Domini, sed legem ejus exquirant. Cujus clariori exquisitioni, fili charissime, cum non modicum 113.0036D| conferant studium, et disciplina, ad quae te (licet jurium doctrinis a pueritia occupatum) interdum anhelare conspicio, et inter studia juris, et disceptationum forensium occupationes, utriusque Testamenti spicas, quasi furtim ruminare tentantem, aliquo munusculo excitare saepe proposui desideriumque tuum paterno favore juvare.

113.0037A| Et quoniam inter innumerabilia pene opera, quorum varietate divina Scriptura circumdata refulget, Postilla Nicolai de Lira tam sui recentia, quam digna celebritate clarescit: qui utrumque Testamentum studiose discurrens, litteralem sensum, qui inter caeteros praecipuus est, copiosa luculentia tradidit, hanc tibi donare proposui. Et cum infirmitatis humanae periculo detentus, dierum meorum finem ignorem, merito tamen ex aetate accelerare suspicor: memor sum illam tibi ex bibliotheca mea electam, jam bis praeelegisse. Cum vero summi Patris clementia vitam meam misericorditer prolongavit, visum mihi est, ut quod legare conceperam, inter vivos nunc nude donarem: sed paterna additamenta paterno munusculo cumularem, et in gazophylacio ejus, qui vitae dies addidit, etiamsi modicum aliquid, superadderem. Nec enim quia multa dare non possumus, manum ex toto retrahere licet. Unusquisque enim tanti debitor est, quantum ingenii sui vires 113.0037B| exsolvere valent: nec quisquam apud Deum solvendo non est, cum ultra facultatem non petat; nec opulentior debitor est, cum nihil habeat quod non receperit, sed misericordia ejus his, quae possumus, contentatur, justitia enim omnia quae valemus transcendit. Cum ergo Postillam hanc discurrissem, et si solemnissime, et miranda copiositate scriptam conspicio: quia tamen nullum opus humanum adeo perfectum est, quin ei superaddi aliquid possit, et de sola Scriptura divina scriptum est: « Ne addas quidquam verbis illius (Prov. XXX); » expedire putavi aliquibus in locis aliqua additare, in illis permaxime ubi sanctorum doctrinas aliquatenus praetermissas conspexi. Nec fuit propositi mei curiose inquirere quid supplerem: sed libenter sine supplementis transivi, nisi ubi ipsa me supplementa vocarunt. Quare nec volumen proposui scribere, nec libri nomine gloriari: sed postillam ipsam cum paucis admodum 113.0037C| additionibus in margine transcriptis tibi donare; ut et ipsi novitii studentes facere solent, qui cum librum aliquem affectuose perlegunt, aliquibus glossulis saepe manu propria conscriptis margines occupant, ut firmius memoriae, quod legerint, tradant. Nondum tamen ut proposui, totam Postillam discurrere valui: tum aetatis pondere, et passionum illi adhaerentium gravitate; tum tarditate ingenii; tum etiam occupationum multitudine, et humanorum casuum varietatibus obsistentibus, quae his in partibus nonnunquam abundant. Sed licet aliqua ex parte nondum perfecerim, quod transcursum est confestim dono; reliquum, si Deus compleri permiserit, donaturus. Nec enim imperfecti occasione quod scriptum erat retinere volui, imo in quasdam arrhas commercii nostri illico tradere. Hoc est ergo, fili mi, testamentum meum, hi sunt codicilli mei, hoc ex illis praelegatum agnosce, ut in « lege Domini sit 113.0037D| voluntas tua, et in lege ejus mediteris die ac nocte. » Meditationem vero tuam, haec et similia relegendo, puriorem profecto et suaviorem efficies. Gratanter igitur donum hoc tui parentis paterna accepta affectione, et laeta manu donatum. Sed omittamus haec, et omnipotentis Dei, cujus opus aggredimur, et a quo et cum quo omnis sapientia fuit semper, et est ante aevum, auxilio humillimis precibus invocato, quidquid huic Postillae addidimus, stylo plano, omni verborum flore deposito, exprimentes, manum aratro jam ponamus.

Super prologum primum Postillae, qui incipit: Haec omnia liber vitae. Similiter super secundum prologum ejusdem Postillae qui incipit: Vidi in dextera sedentis super thronum, etc.

SEQUITUR ADDITIO SUPER UTRUMQUE PROLOGUM.

Quoniam intentio Postillatoris praecipue versatur circa sensum litteralem, ideo ante omnia quaerendum videtur utrum sensus litteralis caeteris sensibus sacrae 113.0038A| Scripturae sit dignior; et videtur quod non. Nam secundum Apostolum III Cor. III: « Littera occidit, spiritus autem viviticat. » Sed sensus litteralis proprie fundatur in littera, sensus vero spiritualis fundatur proprie supra significationem spiritualem, qua res significatae per litteram ulterius alias res significant: ergo sensus litteralis sacrae Scripturae non vivificat, sed occidit, et per consequens non est dignior caeteris sensibus. Praeterea, dignior est doctrina quae habetur per sensus spirituales, quam illa quae habetur per sensum litteralem, ergo spirituales sensus sunt digniores: tenet consequentia, quia « quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV). » Assumptum probatur: nam per sensum allegoricum habentur quae sunt credenda, quod pertinet ad fidem; per sensum anagogicum, quae sunt speranda, quod pertinet ad spem; per sensum vero tropologicum, quae sunt agenda, 113.0038B| quod pertinet ad charitatem: in quibus scilicet tribus virtutibus proprie Deus colitur, secundum Augustinum. Per sensum vero litteralem habetur historia tantum. Quod autem per praedictos quatuor sensus intelligantur quatuor praedicta, patet per versum allegatum in prologo postillae, et est communis sententia expositorum, in quo versu dicitur: Littera gesta docet, quid credas allegoria, Tropologia quid agas, quid speres, anagogia. Praeterea, secundum Philosophum I Posterior.: Unumquodque propter aliud, et illud magis: sed sensus litteralis est propter sensum spiritualem, igitur sensus spiritualis est dignior; consequentia tenet: et antecedens pro secunda parte probatur; nam sensus litteralis se habet ad sensus spirituales, sicut fundamentum ad aedificium, prout ponit postillator in secundo prologo. Constat autem quod fundamentum est propter aedificium, et non econtra. 113.0038C| Praeterea, sensus litteralis accipitur secundum primam significationem litterae, qua voces significant res, prout communiter tenetur, et postillator ponit in primo prologo: sed secundum primam significationem, qua voces res significant, multa falsa reperiuntur in sacra Scriptura, specialiter attribuendo Deo quod Deo minime competit, sicut motus localis, ut Gen. XI: « Descendit Deus ut videret civitatem, et turrim, » etc.; et sic de multis aliis, quae tamen in sensu spirituali non reperfuntur: ergo sensus litteralis non est dignior. Praeterea, illa quae sunt interiora tam in corporalibus quam in spiritualibus, exterioribus sunt digniora: in corporalibus enim illa in quibus principaliter consistit vita animalis, sunt in interioribus ejus partibus, sicut cor. Idem etiam patet in spiritualibus, scilicet quod illa quae sunt interiora fortiora sunt et in dignitate potiora, sicut patet in tabernaculo foederis, in quo arca testamenti ponebatur in loco interiori, qui dicitur Sancta sanctorum; 113.0038D| caetera vero in locis magis exterioribus, secundum gradum sanctitatis eorum, ut patet Exod. XL, similiter III Reg. VIII. Idem patet in sacramentis Ecclesiae, in quibus invisibilis gratia, quae interius datur, dignior est quam visibilis forma, quae apparet exterius. Cum autem sensus litteralis dicitur « scriptus esse in libro foris, » sensus vero mysticus « intus, » ut patet Apoc. V in auctoritate allegata per Postillam, ubi dicitur: « Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et toris; » consequens est quod sensus litteralis sit minoris diguitatis respectu sensus spiritualis. Praeterea, notitia humana communiter procedit a minus perfectis ad magis perfecta, prout patet non solum in humanis scientiis, quae procedunt a sensibus et particularibus et terminantur in summis rerum causis, sed etiam in his quae ad notitiam divinorum pertinent; unde Rom. I: « Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. » Sed in studio sacrae Scripturae incipiendum est ab intellectu sensus litteralis, ut Postillator dicit in summa; ergo 113.0039A| sensus litteralis non est dignior. Praeterea, ille sensus Scripturae debet dici dignior, qui alterius defectum supplet; sed sensus spiritualis quandoque supplet defectum litteralis sensus; dicit enim Gregorius in Moralibus: « Cum ordo historiae deficit, sese nobis intellectus mysticus quasi apertis jam foribus ostendit: ac si patenter clamet, quia rationem litterae defecisse cognoscitis, restat, ut ad spiritualem sensum sine dubitatione redeatis; » ergo litteralis sensus non est dignior quam spiritualis.

Sed contra: Sensus ille, ad quem tantum pertinet honor sacrae Scripturae proprie debitus, est caeteris sensibus virtuosior, seu dignior; cum honor sit praecipuum signum virtutis, ut in I Ethic.: Sed sensus litteralis sacrae Scripturae est hujusmodi; ergo sensus litteralis inter caeteros est dignior. Minor patet secundum Augustinum in epistola ad Hieronymum: « Solum enim Scripturarum libris qui canonici appellantur hunc honorem didici deferre, ut nullum 113.0039B| auctorem eorum scribendo errasse aliquid firmissime credam. » Constat autem quod hunc honorem non habet sacra Scriptura secundum sensum spiritualem, quia si sic, ex tali sensu spirituali posset summi efficax argumentum, quod esset contra Augustinum in epistola ad Vincentium Donatistam, dicentem, quod ex solo sensu litterali argumentum efficax sumitur. In hac quaestione sex videntur consideranda. Primum, quis dicendus sit sensus sacrae Scripturae litteralis, et quis spiritualis. Secundum, an quilibet passus seu textus sacrae Scripturae exponatur quadruplici sensu supra tacto. Tertium, an cujuslibet passus seu textus sacrae Scripturae sit tantum unus sensus litteralis, vel quandoque plures. Quartum, posito quod aliquando unus textus seu una auctoritas sacrae Scripturae habeat plures, quis eorum est alteri praeferendus. Quintum, an ex quolibet sensu litterali possit sumi efficax argumentum. Sextum, respondendum est ad quaestionem, etc.

113.0039C| Circa primum, scilicet quis dicendus sit sensus sacrae Scripturae litteralis et quis spiritualis, dicendum quod sensus litteralis quandoque dicitur ille, secundum quem aliqua historia narratur ad litteram: et hoc videntur sonare verba Gregorii in III Moralium, qui de sensu litterali loquens dicit: « Dum narrat gestum prodit mysterium. » Similiter, et in versu praeallegato dicitur: « Littera gesta docet. » Sed secundum hoc sola historialia sacrae Scripturae dicerentur habere sensum historialem, vel litteralem, non autem doctrinalia seu prophetica et hujusmodi: cum in talibus non videtur narrari aliqua historia: sed hoc est contra communem sententiam expositorum, qui communiter auctoritatibus sacrae Scripturae sensum litteralem attribuunt. Unde aliter et magis proprie dicitur sensus litteralis, scilicet ille qui habetur per significationem litterae, qua voces significant res. Ille autem dicitur sensus spiritualis, qui habetur per significationes rerum significatarum per voces, prout in prima parte, q. 1, art. ult.: et 113.0039D| est sententia communis, quam sequitur Postillator in prologo. Sed attendendum est quod per praedicta non habetur definitio, seu descriptio adaequata sensus litteralis, de quo hic agitur: sunt enim quaedam in sacra Scriptura tradita, quae si accipiantur secundum significationem qua voces communiter significant res, essent falsa: ut patet in locutionibus parabolicis et hujusmodi, ut infra patebit. Unde addendum est praedictis: quod sensus sacrae Scripturae, ad hoc quod litteralis dicitur, requiritur quod sit intentus ab auctore sacrae Scripturae, qui est Deus. Cujus ratio est: nam sensus litteralis cujuscunque scripturae est ille quem auctor intendit, cum voces sint earum, quae sunt in anima, passionum notae: ut in prima Periermenias; sed constat quod auctor sacrae Scripturae est Deus, et sic patet quod sensus litteralis de quo agitur, est ille qui a Deo intenditur, et per voces in littera contentas signatur. Ex quibus sequitur quod sensus litteralis sacrae Scripturae non 113.0040A| debet dici ille sensus qui in aliquo repugnat Ecclesiae auctoritati seu determinationi, quantumcunque talis sensus sit conformis significationi litterae: talis enim sensus non solum non intenditur ab auctore, sed potius est haereticus; unde Hieronymus: « Quicunque aliter Scripturam intelligit quam sensus Spiritus sancti efflagitat, a quo scripta est, haereticus appellari potest; » quod intelligitur de illo qui ad hoc expositionem sacrae Scripturae retorquet, quod contrariatur ei quod per Spiritum sanctum revelatum est, ut secunda secundae q. 11.

Sequitur etiam quod nec habendus est pro sensu litterali, ille qui rationi rectae repugnat; talis enim sensus non intenditur ab auctore, scilicet, Deo, qui est prima veritas, a quo omnis veritas derivatur; et ideo Augustinus super Genesi ad litteram: « Cum Scriptura divina multipliciter exponi possit, nulli expositioni aliquisita praecise inhaereat, quod si certa ratione constiterit hoc esse falsum, quod aliquis 113.0040B| sensum Scripturae hunc asserere praesumat. Ex hoc enim Scriptura ab infidelibus derideretur, et eis praecluderetur via credendi. » Haec ille. Idem etiam est dicendum de sensu spirituali sacrae Scripturae, qui per significationem rerum per voces in littera contentas significatarum habetur: scilicet, quod talis sensus non debet repugnare auctoritati Ecclesiae, nec rectae rationi: quia si sic, talis sensus spiritualis non esset attribuendus sacrae Scripturae, a Deo, qui est summa veritas, revelatae.

Circa secundum, scilicet, an quilibet passus seu textus sacrae Scripturae exponatur quadruplici sensu supra tacto, dicendum quod non; dicit enim Augustinus II super Gen. In quibusdam solus sensus litteralis quaerendus est. Quod patet manifeste: sunt enim multa in libris canonicis, tam Veteris Testamenti quam Novi, quae non habent nisi tantummodo sensum litteralem. Quod patet in multis, et specialiter in duobus praeceptis charitatis, in quibus tota lex pendet et prophetae, ut habetur Matth. XXII. Licet 113.0040C| enim in his praeceptis, scilicet: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et diliges proximum tuum sicut teipsum, » multa contineantur exponenda, seu exponibilia, tam ad objectum charitatis quam ejus actum interiorem seu exteriorem, quam etiam ad ejus ordinem, et alia hujusmodi pertinentia: omnia tamen illa pertinent ad sensum litteralem tantum. Non enim in hoc loco res significatae per hanc vocem Deus, seu per hanc vocem proximus, et per hanc vocem diliges, iterum res alias significant, a quibus rebus sic signatis sensus spiritualis ulterius accipiatur: unde totum quod in expositione horum praeceptorum traditur, ad sensum litteralem eorum tantummodo pertinet. Et sic communiter de aliis praeceptis moralibus Veteris Testamenti et multis aliis passibus, quos causa brevitatis omitto. In Evangeliis etiam multa traduntur, quibus non oportet assignare sensum mysticum, sed tantum litteralem: sicut in his quae traduntur ut praecepta, 113.0040D| ut cum Joannis XIV dicitur: « Creditis in Deum, et in me credite, » et similibus. Similiter in his quae dantur ut consilia, sicut cum dicitur Matthaei XIX: « Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus. » In quibus, et similibus non est quaerendus sensus spiritualis, qui ex rebus signatis per voces accipiatur: sed tantum sensus litteralis, qui ex significatione vocum accipitur, ut est manifestum. Similiter cum Lucae VIII Christus interpretatur parabolam suam, dicens: « Semen est verbum Dei, » etc., manifestum est quod illa verba interpretativa non oportet quod habeant alios sensus spirituales, cum ipsamet interpretatio sit expositiva parabolae praecedentis. Similiter Epistolae Pauli, quae una de praecipius partibus Novi Testamenti censeri debent, per totum fere sensum litteralem tantummodo habent. Loquitur enim ibi tanquam doctor universalis Ecclesiae, exponens et concordans utrumque Testamentum. Licet enim 113.0041A| in ipsis Epistolis profunda et difficilia ad fidem pertinentia, et utriusque Testamenti declarationem tradantur, non tamen allegorice, vel anagogice traduntur, sed tantum litteraliter; ipse enim historialiter loquendo seu litteraliter, ostendit de quibusdam Scripturis quomodo sint intelligendae in sensu spirituali: ut cum Galatarum IV dicit de duobus filiis Abrahae, « quae sunt per allegoriam dicta. » Non ergo verba Apostoli sunt allegorizanda, seu moralizanda, et hujusmodi, sed potius enucleanda: ut ex ipsis veri sensus litterales extrahantur, ex quibus discursive producendo multa, magna, et profunda inferuntur argumentative: sicut in aliis scientiis humanis ex certis et veris principiis multa discursive inferuntur, prout in 1 p. q. 1, art. 7; quae quidem omnia ad litteralem sensum pertinent, a quo recte deducuntur.

Et sic patet quod non quilibet passus sacrae Scripturae quadruplici sensu sit exponendus: sed prout S. Thomas notabiliter tradit 7 quodlibeto, q. 24, sacra Scriptura quandoque est exponenda istis quatuor 113.0041B| sensibus, quandoque tribus, quandoque duobus, quandoque uno tantum. Unde ea quae secundum litteralem sensum ad facta Veteris Testamenti spectant, possunt quatuor sensibus exponi; similiter ea quae ad litteram de Christo capite dicuntur, possunt exponi litteraliter de Christi gestis, allegorice referendo ea ad corpus ejus mysticum, et moraliter eadem referendo ad actus nostros, qui secundum ipsum debent regulari, et anagogice in quantum in ipso Christo est nobis iter gloriae demonstratum. Illa autem quae secundum litteralem sensum dicuntur de Ecclesia, possunt exponi moraliter et anagogice. Ea vero quae secundum litteram moraliter dicuntur, non consueverunt exponi nisi anagogice. Illa vero quae secundum sensum litteralem pertinent ad statum gloriae, nullo alio sensu consueta sunt exponi, eo quod ipsa non est figura aliorum, sed ab omnibus aliis figurata. Quae quidem omnia, et alia ad hoc pertinentia, plenius in dicta quaestione declarantur.

113.0041C| Circa tertium, scilicet, an cujuslibet passus seu textus sacrae Scripturae sit tantum unus sensus litteralis? et videtur quod non. Nam secundum Augustinum in lib. de Utilitate credendi, ad sensum litteralem pertinent tria: quorum primum est, cum littera simpliciter exponitur; et hunc dicit sensum historicum. Secundum est, cum causa hujus quod in littera continetur, assignatur seu exponitur; quem sensum vocat etymologicum. Tertium est, cum veritas illius litterae ostenditur veritati alterius Scripturae non repugnare; quem vocat anagogicum. Verbi gratia, cum legitur Gen. II: « Aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem, » etc. Sensus historicus illius dicti est, cum simpliciter exponitur, quod in littera continetur. Sensus vero etymologicus est, quando redditur causa quare de latere viri formata sit mulier, et non de alia parte corporis; similiter quare dormienti et non vigilanti subtracta sit costa, prout tractatur in secundo, dist. 113.0041D| 18. Sensus vero anagogicus est, cum ostenditur quod veritas hujus dicti non repugnat veritati alterius Scripturae, ubi dicitur Gen. I de creatione hominis: « Masculum et feminam creavit eos, » etc. Ex qua littera apparet quod simul in eodem tempore fuerunt masculus et femina humanae speciei creatae, et non successive, sic ut femina esset, post creationem masculi, de latere ejus subtracta.

Sed bene attendenti, ex hac consideratione Augustini non habetur quod sub sensu litterali contineantur tria genera expositionum, sic quod quaelibet illarum sit sensus litteralis proprie: sed prima expositio est tantum sensus litteralis, secunda vero est redditiva causae ipsius litteralis sensus, tertia vero est solutiva contrarietatis illius. Unde secunda et tertia expositio, licet pertineant ad sensum litteralem, eo quod per eas magis perficitur seu elucidatur: non tamen sunt sensus litterales proprie dicendi. De quibus tribus generibus expositionum ad 113.0042A| sensum litteralem pertinentium potest intelligi illud II Esdr. VIII, ubi dicitur: « Et legerunt in libro Legis Dei aperte et distincte, et apposuerunt ad intelligendum. » In hoc enim quod dicitur, « legerunt in libro aperte, » potest intelligi ipsa expositio litterae, quae est quasi janua omnium expositionum sequentium, sine cujus apertione non potest quis recte intrare ad alias expositiones. Cum autem dicitur, « et distincte, » intelligitur sensus anagogicus ab Augustino nominatus, quia per proprias et veras distinctiones solvuntur contrarietates quae in sacris Scripturis quandoque apparent. In hoc autem quod sequitur: « Et apposuerunt ad intelligendum, » potest intelligi notitia causae legis, seu historiae, vel alicujus dicti sacrae Scripturae. Cum enim intelligere sit intus legere, ille qui per cognitionem effectus devenit ad notitiam causae, proprie dicitur intelligere, qui quidem sensus vocatur ab Augustino etymologicus.

Sed ulterius attendendum, quod sub quolibet genere 113.0042B| praedictarum trium expositionum ad litteralem sensum, ut dictum est, pertinentium, possunt esse multae species. Potest enim non solum una causa, sed plures, unius dicti assignari: similiter et non solum uno modo solvere contrarietates, sed pluribus, ut est manifestum.

Item quantum ad simplicem expositionem Scripturae, quae ex primaria vocis significatione consurgit, manifestum est quod plures sensus litterales traduntur, non solum ab expositoribus seu scriptoribus communiter, sed etiam a doctoribus sanctis, ut patet Gen. I, in quo loco, ut Magister dicit in secundo, dist. 13, quidam sanctorum Patrum qui verba Dei atque arcana scrutati sunt, quasi diversa videntur scripsisse. Et sic patet quod non cujuslibet textus sacrae Scripturae sit tantum unus sensus litteralis.

Si autem dicatur contra hoc quod licet diversi diversos sensus attribuant alicui litterae sacrae, non ex hoc sequitur quod sint plures sensus litterales talis 113.0042C| litterae; sed tantum ille est litteralis quem intendit auctor: ad hoc dicendum quod secundum sanctum Thomam in prima parte, q. I, quia auctor sacrae Scripturae Deus est, qui simul omnia suo simplici intellectu comprehendit, non est inconveniens, ut Augustinus dicit in III Confessionum, si etiam secundum litteralem sensum sacrae Scripturae plures sint sensus: quod intelligendum est dum tales sensus sint litterae conformes, et quod determinationi Ecclesiae, seu rectae rationi non repugnent, ut dictum est: similiter et quod sint invicem compassibiles. Cum autem contingat duos sensus litterales secum impassibiles alicui sacrae auctoritati attribui, necesse est dicere quod tantum alter eorum est litteralis: sicut cum Danielis X de principe regni Persarum traditur a B. Gregorio in Morali quod esset angelus bonus qui regno Persarum praesidebat, alii vero dicunt oppositum, et sic contingit in multis aliis.

Item attendendum est quod sensus litteralis sacrae 113.0042D| Scripturae tantae capacitatis est seu virtutis, quod in eo continentur virtualiter omnia ad fidem, seu bonos mores et virtutes pertinentia. Unde Magister, qui Patrum sententias brevi volumine compilavit, in cujus voluminis expositione doctores postremi seu scriptores omnia quodammodo theologica introduxerunt, in hujus sensus litteralis testimoniis totum suum opus fundavit; dicit enim in suo prologo sic: « Volumen Deo praestante compegimus ex testimoniis veritatis in aeternum fundatis. » Constat autem quod testimonia veritatis in aeternum fundata, sunt testimonia sacrae Scripturae secundum litteralem sensum sumpta, ex quo sensu solo testimonium potest accipi, seu argumentum, secundum Augustinum ubi supra.

Sed circa hoc considerandum quod non omnia quae secundum sensum litteralem ex sacra Scriptura habentur, sunt immediata, sic quod ex primaria litterarum significatione intelligantur: sed requiritur quandoque additio alicujus veri, ex quo vero, adjuncto sensui 113.0043A| litterali, aliud verum deducatur. Sicut cum Christus Lucae XX ex testimonio litterae dicentis: « Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, » concludit contra Sadducaeos, aliam vitam esse negantes hominum post praesentem, sic arguens: « Est Deus mortuorum vel vivorum, » q. d. cum ex sensu litterali habemus de Deo, et sit Deus Abraham, etc.: et ratio dictat, quod Deus dicitur esse Deus respectu alicujus existentis in rerum natura: ergo sequitur quod Abraham, et Isaac essent in rerum natura, quod negabant Sadducaei. Constat autem quod haec conclusio non deducitur ex sensu illius litterae: « Deus Abraham, Deus Isaac, » etc., nisi addatur alia propositio vera supradicta, et sic patet intentum. Et potest etiam contingere quod talis conclusio ex una deductione, vel ex pluribus successivis ex sacra littera concludatur: sicut contingit in scientiis, seu artibus humanis liberalibus, quod aliquae conclusiones statim a primis principiis naturaliter notis deducuntur, aliae vero ex multis mediis invicem ordinatis, ut est manifestum. Sensus 113.0043B| ergo litteralis verus qui ex primaria significatione litterae consurgit, dicendus est primus sensus litteralis; alii vero subsequentes sunt sensus secundarii, quorum certitudo a certitudine primi sensus dependet, qui sensibus secundariis est certior; sicut prima principia naturaliter nota caeteris ab eis deductis certiora sunt. Quae quidem consideratio attendenda est in multis passibus sacrae Scripturae.

Circa quartum, scilicet, cum plures sensus de una auctoritate sacrae Scripturae litterales traduntur, quis illorum aliis sit praeferendus? dicendum quod in hoc non videtur quod possit dari unica regula generalis; sed sunt quaedam circa hoc consideranda, praesuppositis his, quae supra in articulo primo de sensu litterali dicuntur. Primum est, quod ille sensus videtur praeferendus, cujus sententia magis innititur rationi. Unde in decretis dist. 20, c. Decretales: « Quo enim quisque magis rationi innititur, eo majoris auctoritatis ejus verba esse videntur. » Item 113.0043C| sensus ille videtur aliis praeferendus esse, qui magis consonat litterae. Unde secundum Augustinum in III de Doctrina Christiana, dubia sunt determinanda secundum sententiam, quae de Scripturarum planioribus locis accipitur. Constat autem quod planiora loca sunt illa quae planius litterae consonant. Item praeferendus est caeteris paribus sensus litteralis, qui a sanctis doctoribus traditur, caeteris sensibus ab aliis expositoribus traditis; unde in Decretis, c. Allegato, in sacrarum litterarum expositionibus sancti doctores summis pontificibus praeponuntur, et a fortiori aliis scriptoribus. Item ubi duo sensus litterae habentur, quorum neuter repugnat Ecclesiae auctoritati, nec rectae rationi, unus tamen traditur a catholicis, et alius ab infidelibus, tunc praeferendus est sensus catholicorum: tum quia magis praesumendum est quod illi qui in gremio Ecclesiae sunt, cui Christus promisit Spiritum veritatis, verum intellectum sacrae Scripturae habeant, 113.0043D| quam infideles qui veritati fidei communiter adversantur, tum ne ad hoc detur infidelibus occasio credendi, quod ipsi melius sacram Scripturam exponant quam catholici. Unde Leo papa in quadam epistola ad episcopum Alexandrinum dicit quod inimici crucis Christi factis et verbis nostris insidiantur, ideo nullam eis, vel tenuem, occasionem demus. Qua ratione videtur quod cum aliqua littera sacrae Scripturae eodem modo exponitur a catholicis, et ab infidelibus, tunc auctoritas talis expositionis attribuenda est catholicis, et non infidelibus, ratione praedicta; praesertim si talis expositio prius emanavit a catholicis: cujus contrarium reperitur aliquo modo in Postilla, sicut patebit infra, Genesis I, ubi quaeritur quare in secunda die non dicitur: « Et vidit Deus quod esset bonum, » sicut in aliis diebus. Quia tamen ubi pluralitus sensuum litteralium occurrit, raro contingit quod unus praedictorum sensuum caeteris praecellat secundum omnia 113.0044A| dicta, sed potius unus illorum sensuum praecellit uno modo, et alius alio; idcirco in talibus videtur habere locum illud ad Rom. XIV. « Unusquisque in suo sensu abundet, » salva semper sanctorum reverentia et auctoritate.

Circa quintum, scilicet, an ex quolibet sensu litterali sacrae Scripturae possit sumi efficax argumentum? dicendum quod licet a solo sensu litterali sacrae Scripturae possit sumi efficax argumentum, ut patet per Augustinum ubi supra: non tamen ex quolibet sensu litterali sacrae Scripturae sumitur efficax argumentum. Nam cum sint multi textus in sacra Scriptura, qui diversimode etiam a sanctis doctoribus exponuntur, ut supra articulo tertio, sequitur quod ex nullo talium sensuum possit sumi efficax argumentum; quia sic argueretur quasi a disjunctiva ad alteram partem. Bene tamen si hujusmodi sensus diversi in aliquo concordant, potest sumi inde efficax argumentum, saltem ad hoc in quo concordant; sicut Dan. IX, in computatione septuaginta 113.0044B| hebdomadarum; ubi licet expositores, tam Hebraei quam Latini diversimode se habeant, non solum in termino a quo hebdomadae habent initium, sed etiam in progressu computationis: quia tamen secundum omnes terminus ultimus earum jam longe transivit in praeteritum, ideo ex ipsa auctoritate argumentum efficax sumitur ad concludendum Christum jam venisse, ut ibidem patebit.

Ex quibus sequitur quod cum sensus litteralis sacrae Scripturae in quibusdam locis non sit idem apud omnes, ideo potest contingere quod ex aliquo sensu litterali posset sumi argumentum validum contra quosdam, puta contra tenentes eumdem sensum litteralem, ex quo tamen sensu non potest sumi argumentum validum contra alios, scilicet tenentes aliam expositionem seu sensum litteralem: quae quidem diversitas saepius contingit inter nos et infideles. Sunt enim aliqui textus sacrae Scripturae, quorum sensus, qui est litteralis et verus apud catholicos, 113.0044C| non sufficit ut ex eo sumatur efficax argumentum contra infideles seu haereticos, sed ex hoc non tolletur quin talis sensus catholicorum sit verus et litteralis apud catholicos censendus. Verbi gratia, cum Psalmista dicit: « Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII), » etc., sensus verus et litteralis apud catholicos est quod verbo Domini, id est, Filio Patris, coeli sunt firmati: quae quidem expositio apud catholicos est quasi necessaria, etiam consona huic quod dicitur Joan. I: « Et Verbum erat apud Deum, et omnia per ipsum, » id est per Verbum « facta sunt. » Sed ex hoc sensu non sumitur argumentum efficax contra infideles, non recipientes Evangelium: illi enim non concedunt aliquam esse distinctionem realem in divinis, sic ut sit aliqua divina persona aeternaliter procedens ab alio per modum verbi mentalis. Unde cum dicitur: « Verbo Domini coeli firmati sunt, » ipsi dicunt quod hic loquitur Psalmista more humano: sicut cum de mandato 113.0044D| alicujus domini aliqua fiunt, dicitur quod sunt verbo ejus facta. Sumitur tamen ex hac auctoritate argumentum validum apud fideles circa distinctionem personarum in divinis prout in primo Sententiarum, dist. 2. Ex quo sequitur quod catholicus exponens istam auctoritatem Psalmistae debet eam catholice exponere, non curans an ex ea posset sumi efficax argumentum contra infideles Trinitatem negantes, an non: quia non oportet quod ex quolibet sensu litterali argumentum sumatur apud omnes, ut jam dictum est. Quod tamen postillator in hoc loco, et aliis nonnullis videtur observare, ut in suis locis patebit: videtur enim aestimare quod non sit sensus litteralis, nisi ille a quo sumitur argumentum validum etiam contra adversarios, quod tamen non est sic intelligendum, ut dictum est.

Circa sextum, scilicet, respondendo ad principale quaesitum, videtur dicendum quod sensus litteralis possit comparari ad alios sensus dupliciter: uno 113.0045A| modo universaliter, scilicet respectu totius sacrae Scripturae in communi alio vero modo particulariter, scilicet, secundum quaedam particularia loca sacrae Scripturae. Si primo modo comparatur, et accipiatur sacra Scriptura prout est principaliter speculativa, tunc sensus litteralis secundum unam considerationem est ejusdem dignitatis cum aliis sensibus, secundum vero aliam considerationem est caeteris dignior. Ad quod sciendum quod scientia speculativa dicitur alia dignior ex duobus: uno modo ex dignitati materiae; nam ut dicit Philosophus in XI de Animalibus, Minimum quod potest haberi de cognitione rerum altissimarum desiderabilius est, quam certissima cognitio, quae habetur de minimis rebus. Et secundum istam considerationem sensus litteralis et sensus spiritualis sacrae Scripturae communiter accepti, ejusdem sunt dignitatis: de eodem enim tractatur, secundum utrumque sensum, scilicet de Deo, et de creaturis, 113.0045B| prout in Deum referantur, prima parte, q. 1. Alio vero modo una scientia dicitur dignior alia ex certitudine, secundum quam illa scientia dicitur dignior quae certior est, et secundum hanc considerationem manifestum, quod sensus litteralis est dignior, cum sit caeteris certior. Tota enim certitudo aliorum sensuum sacrae Scripturae a certitudine sensu litteralis dependet. Unde Augustinus de Doctrina Christiana: « Nihil est quod occulte in aliquo loco sacrae Scripturae traditur, quod non alibi manifeste exponatur. » Cujus ratio est: Nam spiritualis expositio semper debet habere fulcimentum ab aliqua litterali expositione sacrae Scripturae, prout in quodlibeto et quaestione supra allegatis plene traditur. Si autem comparetur sensus litteralis ad alios sensus secundum quaedam particularia loca sacrae Scripturae, sic manifestum est quod in pluribus locis sensus spiritualis est dignior, ex eo quod de altiori materia tractat; sicut cum legitur de Abraham 113.0045C| Gen. XXI, quod « duos filios habuit, » etc. Quod exponitur ab Apostolo Gal. IV allegorice de duobus Testamentis: ubi patet quod sensus allegoricus ille dignior est, quam sensus historialis illius litterae, et idem patet de multis aliis. Si autem accipiatur sacra doctrina prout comprehendit sub se scientiam practicam, tunc etiam sensus litteralis et spiritualis duplici modo comparari possunt, scilicet universaliter et particulariter, ut dictum est. Si primo modo, tunc sensus litteralis et spiritualis ejusdem sunt dignitatis; illa enim scientia practica seu ars dignior est, quae ad ulteriorem finem ordinatur, ut civilis militari, ut in I Ethic. Constat autem quod finis ultimus totius sacrae doctrinae in quantum est practica, sive secundum sensum litteralem, sive secundum sensum spiritualem, est unus et idem, scilicet, beatitudo aeterna. Si autem comparentur secundo modo, scilicet secundum particularia loca tunc manifestum est quod in quibusdam locis sensus spiritualis est dignior, tanquam propinquior ultimo fini, ut patet 113.0045D| in multis praeceptis caerimonialibus, sicut cum dicitur Deut. XXV.: « Non ligabis os bovis triturantis in area fruges tuas; » quod exponitur ab Apostolo I Cor. IX spiritualiter, ostendente quod sensus praecepti illius litteralis modicae utilitatis est, de quo dicit: « Nunquid de bobus cura est Deo; an propter nos utique dicit? » et sic de multis aliis. Sunt etiam aliae considerationes quibus sensus litteralis praeminet sensibus spiritualibus, quarum una est ex parte extensionis: sensus enim litteralis extendit se ad quamlibet particulam sacrae Scripturae; quilibet enim passus sacrae Scripturae habet aliquem sensum litteralem: sensus vero spirituales non se extendunt ad totam sacram Scripturam, prout patet ex dictis in secundo articulo.

Alia vero consideratio est ex parte universalitatis: sensus enim litteralis communior est seu universalior, quia etiam rudes qui ad intelligibilia capienda non sunt idonei, per sensum litteralem capiunt spiritualia, 113.0046A| saltem sub similitudinibus corporalibus, prout in prima parte quaest. prima, artic. 9. Constat autem, prout in I Ethicorum, quod bonum quanto universalius, tanto divinius.

Ex hac igitur triplici consideratione, qua sensus litteralis caeteris sensibus simpliciter comparatus est dignior, potest quodammodo accipi triplex ratio ad commendationem hujus Postillae, scilicet, magistri Nicolai.

Prima est ex parte sensus litteralis, qui caeteris modo praedicto est dignior; haec enim Postilla, inter alias quae in communem usum veniunt, magis intendit litteralem sensum, caeteris sensibus praetermissis, seu valde modicum tactis, ut ipse dicit in prologo.

Secunda ratio ex parte suae extensionis: fuerunt enim aliquae postillae solemnes de certis, seu singularibus libris divinae Scripturae, quae se non extenderunt ad omnes libros; haec vero se extendit ad 113.0046B| utrumque Testamentum, nihil inde praetermittens.

Tertia vero ratio ex parte suae universalitatis, seu communitatis: haec enim Postilla, saltem in his partibus Hispaniae, et, ut credo, Galliae, communior est caeteris, circa Glossam ordinariam. Ad istam enim recurrunt non solum theologi, sed etiam juristae et alii intellectum sacrae Scripturae planum habere desiderantes.

Sed licet ex praedictis tribus haec Postilla simpliciter est commendanda, sunt tamen alia tria quibus videtur, saltem in aliquibus locis, minus sufficere.

Primum, quia expositiones sanctorum doctorum in pluribus locis irrationabiliter videtur postponere propriae expositioni, et quandoque etiam expositionibus Hebraeorum, quod est inconveniens, ut dictum fuit in quarto articulo supradicto. Inter quos sanctos doctores pluries videtur impugnare irrationabiliter sanctum Thomam, quandoque expresse, quandoque 113.0046C| tacite, cujus sancti doctoris eloquia firmiter credo esse igne charitatis examinata, et naturalis rationis dictamine multipliciter purgata. A quo etiam sancto doctore ipse Postillator multa frequenter accipit, licet eum non alleget, nisi solum reprehendendo.

Secundum, quia in littera Hebraica ad quam pluries recurrit, non videtur fuisse sufficientur eruditus, quasi illam in pueritia didicisset, sed de illa videtur habuisse notitiam, quasi ab aliis in aetate adulta mendicato suffragio acquisitam. Quod multum refert in pluribus sacrae Scripturae passibus, ut in suis locis patebit.

Tertium quia, ut ipse dicit in secundo prologo, inter doctores Hebraicos maxime inducit Rabbi Salomonem, qui inter eos rationabilius ad declarationem sensus litteralis, ut asserit, fuit locutus: cujus oppositum est manifestum apud Hebraeos: qui licet ipsum Rabbi Salomonem reputent solemnem doctorem in thalmudicis, non tamen in his quae pertinent 113.0046D| ad fidei et sacrae Scripturae expositionem; sed potius inter eos reputantur majores, seu solemniores in hujusmodi expositionibus quidam alii, ut Rabbi Moyses, Aegyptius, et Rabbi Moyses, Gerundensis, et Rabbi Abenhazra, et alii, prout jam videbitur.

Ut igitur praedicta et quaedam alia magis elucescant, quod valde utile putatur, considerans universalitatem hujus Postillae, ad quam etiam infideles quandoque recurrunt, et multoties non ut discant, sed potius ut reprehendant. Nam ut dicit Magister in prologo: Dissentientibus voluntatum moribus, dissentiens quoque fit animorum sensus; cogitavi ex zelo divinae veritatis illam transcurrere, et ubi juxta modum imbecillitatis meae aliquid visum fuerit additione egere, in marginibus superaddere, Postillamque ipsam cum additionibus tibi, ut in praefatione dicebam, donare. Non tamen me putes ut corrigentem, seu temerarie asserentem: quod absit; sed simpliciter tibi, aliisque, si hoc legerint, proponentem: diffinitionem tamen eorum quae per me dicuntur, et approbationem, seu reprobationem, humiliter et devote relinquo determinationi sacrosanctae 113.0047A| matris Ecclesiae, et cujuscunque melius sentientis. Cum autem aliquam additionem hujusmodi legere volueris, oportet ut prius videas sententiam Postillae in eodem passu ad plenum: nam quaelibet additio sententiam postillatoris eodem loco supponit praeintelligendam. Nec ignoro quod non omnibus, scilicet, qui forsan legerint, hoc placebit opusculum, sed formido, ut juxta Bernardum loquar, me ob hanc rem multorum fore indignationi obnoxium, et quod aliquando superfluus, aliquando judicabor praesumptor. Sed quia non ut novus expositor ausus fuerim mittere manum, nec quidquam post Patres quod sit contra Patres, quinimo pro Patribus, ut arbitror, scripsi, sed potius modicum hoc quod videbis plano modo tradidi, profundorum mysteria peritioribus relinquendo, cessat, ut aestimo, praesumptionis reatus. Superfluitatis etiam vitium incurrere me non credo, cum non tam intendissem sacram exponere litteram, quod jam multi majorum nostrorum fecerunt, quam de eadem loquendo sumere occasionem: 113.0047B| tum ut senescentis aetatis meae devotionem excitarem; tum ut te ad studia nostra monendo in aliquo adjuvarem; tum etiam quia tecum loqui delectabar, hanc materiam latius utiliusque inter colloquendum honestam utilemque putavi. Si quid tamen superfluitatis praesumptionisve, etsi ego non sentio, tu forsan repereris: solent enim nonnunquam aliqua vitia, praesertim spiritualia, a suis possessoribus ignorari, quae infinita clementia Salvator dignetur ignoscere, tu vero tolera patienter, zelum potius quam effectum considerans.

Nunc autem ad quaestionem propositam veniamus, respondendo ad argumenta.

Ad primum, dicendum, quod Apostolus dicit: « Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III), » non intendit distinguere inter sensum litteralem et spiritualem, de quibus hic agitur: sed inter legem veterem, quae fuerat data in litteris scriptis, scilicet, in tabulis decalogi, et in libris Mosaicae legis; 113.0047C| et inter legem novam, quae fuit data in spiritu, scilicet in cordibus, prout fuit prophetatum Jerem. XXXI; unde lex vetus dicitur lex litterae, et lex nova, lex spiritus. Et quia Testamentum Vetus cognitionem peccati dabat, ex qua augebatur concupiscentia occasionaliter ex malitia humana, quae semper nititur in vetitum; non autem dabat gratiam, qua homo adjuvaretur ad implenda divina praecepta: idcirco dicit. « Littera occidit, » scilicet, lex litterae, quae occasionaliter occidit, modo praedicto; sed lex nova, quae lex spiritus dicitur, vivificat, in quantum est lex gratiae, qua homo adjuvatur ad implenda divina praecepta.

Ad secundum, dicendum quod per sensum litteralem non solum habetur historia tantum, scilicet rerum gestarum; sed etiam quae sunt agenda, ut patet ex praeceptis charitatis, in quibus secundum doctrinam Christi tota lex pendet. Similiter per sensum litteralem habentur quae sunt credenda, ut de 113.0047D| unitate Dei Deut. VI: « Audi, Israel, Deus tuus unus est, » Et de Trinitate personarum, ut Matth. XXVIII: « Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » et sic de aliis ad fidem et spem pertinentibus. Unde secundum Thomam, prima parte, quaest. 1, artic. ult., in responsione ad primum argumentum nihil sub spirituali sensu continetur fidei necessarium, quod Scriptura per litteralem alicubi manifeste non tradat. Ut est sententia Augustini, de Doctrina Christiana. Haec ille. Unde ex hoc quod in quibusdam locis sacrae Scripturae sensus litteralis solum gesta docet, non sequitur simpliciter quod per sensum litteralem non habeantur ea quae sunt de necessitate salutis credenda, agenda et speranda.

Ad tertium, dicendum quod fundamentum in spiritualibus saepe dicitur esse nobilius seu dignius quam aedificium: Christus enim, qui caeteris suppositis Ecclesiae incomparabiliter dignior existit, fundamentum dicitur; unde I Cor. III: « Fundamentum 113.0048A| aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. » Quod dicitur secundum similitudinem; nam sicut fundamentum in corporalibus sustinet aedificium, et est prius eo, et ipso deficiente aedificium tendit in ruinam: sic in aedificio spirituali Christus sustinet totum corpus Ecclesiae, et est prior eo dignitate et causalitate, sine quo aedificium ecclesiasticum evacuaretur. Similiter suo modo dicendum est de sensu litterali, scilicet, quod est fundamentum, scilicet, respectu aliorum sensuum secundum quamdam similitudinem; nam sicut in aedificio corporali fundamento sublato aedificium tendit in ruinam: sic totus sensus spiritualis sacrae Scripturae rueret sensu litterali totaliter sublato, cum sensus spiritualis de his quae ad salutem pertinent, fundari habeat in sensu litterali, ut dictum est.

Ad quartum, dicendum quod in sacra Scriptura multa traduntur parabolice seu metaphorice, scilicet, 113.0048B| sub similitudine rerum corporalium. Et hoc propter duo. Primo propter necessitatem, secundo propter utilitatem. Quia enim debilitas cognitionis nostrae, quae a sensu habet initium, divina intelligere non potest, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelata, secundum Dionysium in I de coelesti Hierarchia, idcirco necesse est quod sub talibus similitudinibus divina nobis tradantur. In quo etiam est quaedam utilitas, scilicet, ut rudibus qui ad capienda intelligibilia non sunt idonei, saltem sub similitudinibus corporalibus spiritualia proponantur. Unde Salvator Matth. XIII, postquam proposuit similitudinem dicens: « Exiit qui seminat, » etc., postea discipulis ait: « Vobis datum est nosse mysterium regni, » caeteris autem in parabolis, etc. Unde secundum Thomam, in prima parte, quaest. 1, articul. ultim., in responsione ad tertium argumentum: In talibus parabolicis locutionibus, seu metaphoricis, sensus parabolicus sub litterali sensu continetur. Cujus ratio est: nam per voces significatur aliquid 113.0048C| proprie, et aliquid figurative; nec in talibus est sensus litteralis ipsa figura, sed illud quod est figuratum. Non ergo cum Scriptura nominat Dei brachium, est litteralis sensus, quasi in Deo sit membrum hujusmodi corporale: sed illud quod per membrum significatur, scilicet, virtus operativa. Et idem dicendum est cum dicitur, Deum descendere, et hujusmodi: scilicet, quod non est sensus litteralis, quod Deus moveatur aliquo modo, sed quod ad modum descendentis operetur, providentiam suam rebus inferioribus applicando, et sic patet quod sensui litterali sacrae Scripturae ex talibus locutionibus nunquam potest subesse falsum.

Ad quintum, sciendum quod etsi liber sacrae Scripturae (de quo Ezechielis II et Apocal. V) dicatur « scriptus foris » ratione sensus litteralis qui dicitur esse potentior, eo quod per voces immediate significatur; et dicatur « scriptus intus » propter sensum mysticum, seu sensum spiritualem, qui est latentior: 113.0048D| non tamen ex hoc sequitur quod sensus litteralis sit minoris dignitatis universaliter, sed solum particulariter, scilicet, in illis locis, seu passibus sacrae Scripturae, in quibus concurrunt duo sensus, unus, scilicet, spiritualis qui de altiori materia tractat, seu utiliori; et alius litteralis, qui tractat de rebus gestis, quae sunt minoris dignitatis, ut dictum fuit supra. Sed ex hac consideratione habetur, quod sensus litteralis simpliciter loquendo sit dignior, eo quod ejus notitia se extendat non solum ad sapientes, qui mystica intelligunt, sed etiam ad rudes, juxta illud Rom. I: « Sapientibus et insipientibus debitor sum. » Ex quo manifeste sensus sacrae Scripturae dicitur scriptus intus et foris, etiam secundum sensum litteralem tantum: nam, ut deductum fuit in tertio articulo hujus quaestionis, de his quae pertinent ad sensum litteralem quaedam sunt intimiora quam alia.

Ad sextum, dicendum quod sicut studium humanarum 113.0049A| scientiarum incipit a principiis naturaliter notis: sic studium sacrae Scripturae recte ordinatum incipit ab articulis fidei divinitus in sacra Scriptura revelatis, qui fundantur in sensu litterali sacrae Scripturae. Ex quibus articulis una cum aliis in sacra Scriptura traditis, seu per veram et rectam rationem inventis, proceditur ad aliqua probanda: sicut Apostolus I Cor. XV ex resurrectione Christi arguit resurrectionem communem; et per istum processum devenitur ad omnia quae in sacra theologia veraciter traduntur, quae omnia reducuntur ad sensum litteralem ipsius sacrae Scripturae, ut dictum est. Ex quo patet quod studium sacrae Scripturae incipit ab intellectu sensus litteralis ipsius primarie sumpto, et terminatur in his quae in eadem sacra Scriptura traduntur vel deducuntur ex eis modo praedicto. Caetera autem quae ad sensum spiritualem pertinent, fundari habent in praedictis, ut dictum est. Ex quibus 113.0049B| patet excellentia sensus litteralis, in quantum in eo includuntur circa cognitionem divinam, quae est per fidem, tam illa quae se habent in aliis scientiis ut intellectus, scilicet prima principia, quam illa quae se habent ut scientia, scilicet, quae deducuntur a principiis, quam etiam illa quae sunt de summis causis rerum, quae pertinent ad sapientiam, ut in III Ethic. Illud autem quod dicit Apostolus Rom. I: « Invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quae sunt facta intellecta conspiciuntur, » proprie intelligitur de his quae cognoscuntur de Deo per creaturas, ut philosophi cognoverunt; unde ibidem dicit: « Quod notum est Dei, manifestum est illis, » etc.

Ad septimum, dicendum quod ex illa auctoritate Gregorii non est intelligendum quod sensus litteralis sacrae Scripturae, scilicet, qui ab auctore intenditur, deficiat in aliquo, loco sic ut vel falsum includat, vel aliquid penitus inutile: primum enim esset infirmare 113.0049C| totam auctoritatem sacrae Scripturae, ut Augustinus dicit; secundum contra Apostolum sic dicentem: « Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. » Sed quia sensus litteralis acceptus a significatione, qua voces significant res, quandoque deficit, in tali casu dicit Gregorius quod redeundum est ad significationem, qua res per voces significatae aliud ulterius significant, quod pertinet ad mysticam expositionem. Et in talibus sensus litteralis principaliter intentus ab auctore non est ille qui per significationem vocum primario intelligitur sed potius ille qui ulterius per significationem rerum per voces significatarum habetur. Contingit autem hoc in sacra Scriptura multipliciter. Primo in locutionibus parabolicis, ut dictum fuit in responsione ad quartum argumentum. Item cum Scriptura loquens de uno ad litteram, transit ad aliud cujus est figura, ut patet in prima regula et ultima beati Isidori, quae 113.0049D| ponuntur in secundo prologo hujus Postillae. Item cum aliqua historia, secundum significationem vocum tantummodo intellecta, non inducit aliquam instructionem in fide, seu in moribus utilitatem, neque etiam inducit ad aliquam honestatem in conversatione humana, sed potius videtur aliquam speciem mali inducere seu approbare, et ideo in tali historia requirendus est necessario sensus secundum mysticam significationem accommodatus et utilis ad aliquid praedictorum; juxta illud Isa. XVIII; « Ego Dominus docens te utilia » Et hoc insinuant verba Gregorii in praedicta auctoritate cum dicit: « Cum ordo historiae deficit; » historia enim sacra ordinatur ad nostram doctrinam: cum autem in hoc secundum significationem vocum deficiat, constat quod ordo historiae deficit, et sic sine dubitatione redeundum est ad spiritualem sensum, modo praedicto, qui in talibus habendus est pro litterali. Cujus exemplum habetur III Regum I, in historia de Abisag adducta ad David in senectute sua, prout Hieronymus ibidem notabiliter exponit (Vide ibi in Additione secunda). 113.0050A| Qui quidem defectus in sensu accepto secundum significationem vocum tantum saepe contingit in sacra Scriptura modo praedicto; unde in talibus locis recurrendum est ad auctoritatem beati Gregorii supradictam, quae valde attendenda est.

Copia cujusdem litterae, quae contra determinationem praedictae quaestionis a quodam magistro in sacra pagina de ordine Minorum, auctori additionum fuit missa.

Alme praesul. ut alter Simeon annosus, famosus studio divinae legis, tuam emeritam senectutem obtulisti quasi sacrificium vespertinum: in quo forsan responsum accepisti a Spiritu sancto, non videre mortem, nisi prius additionibus declarativis declarationes litterales utriusque Testamenti elucidares, quasi inesset vena vitae et in lumine tuo lumen illius 113.0050B| videretur; idcirco tibi laus et honor in Ecclesia sanctorum, ut caeteris sacram Scripturam elucidantibus est concessus. Et quoniam, alme praesul, apex et pastor, speculum et agalma luciforme, prooemialiter introductio tui operis, Additiones nominati, ad manus mei pauperis fratris minoris suspirantis, fama primo, secundo scriptura pervenit: in quo cernens mentis tuae rectitudinem complantatam ramusculo bonae naturae legis, quam interserit Paulus ad thesaurizandum patres filiis; nec minus terminum quaestionis, qua quaerit tua ingeniosa solertia dignitatem litteralis intelligentiae, abundare aliis sacrae Scripturae sensibus, pro cujus parte contra, octo rationibus Achilleis fundamentum firmitatis quaestionatae veritatis agitasti, non modicum firmitatem ejusdem solidando; in eo honoris virtuti debiti decisionem assignando sub numero senario. In quibus omnibus, et si magna exuberat utilitas, attamen non 113.0050C| ingeniosa subtilitas mentem reficit elevatam, non satiat tuae quaestionis determinatio affirmativa, cum sua solidatio potius oppositum concludat. Quoniam sicut adoratio imaginis non propter imaginem, sed imaginatum fit, sic reverentia et honor litterae propter spiritum: et propter quod unumquodque, et illud potius; honor enim et reverentia transit in prototypum. Non urna aurea manna plena, virga et tabulae propter arcam foederis, sed arca propter talia reverenda erat. Quid interiora, nisi spiritualis intelligentia? Quid arca, nisi littera prospectatur? Quod adhuc distinctius Ezechielica visio manifestat, cum pulchrius ista depingit sub metaphora rotae in medio rotae. Rota in medio rotae, littera gratiae in littera legis: quibus non concedit vitam, sed spirituali intelligentiae cum subjungit: « Et spiritus vitae erat in rotis. » Haec enim est vera vita, quam Verbum vitae caecitati Judaicae praedicavit, cum dixit: « Scrutamini 113.0050D| Scripturas, » etc. Non satiat etiam primum decisionis, nec secundum, nec tertium, nec quartum, nec quintum, imo nec sextum, ubi agitur de comparatione sensus litteralis ad mysticum sensum, inter quos comparatio non est possibilis propter gradus diversarum specierum, extra quod non contingit comparatio propter intensionem gradualem specificae naturae. Quare ex his dependenter fallit motivum triplicis considerationis, qua sensus litteralis aliis sensibus sempliciter comparatus est dignior, scilicet, ex parte extensionis: fallit istud cum cuncta sacra eloquia plena sint Dominicis sacramentis. Hanc longiorem extensionem spiritus supra litteram cognovit Paulus cum dixit, « Omnia in figura illis contingebant, » non solum scripta, sed etiam quocunque modo alio tradita. Et propter hoc etiam fallit secundum, videlicet, ex parte universalitatis, quoniam quanto aliquid universalius, tanto communicabilius. Sensus autem litteralis propter suam limitationem per doctores famosos et signanter per doctorem Irrefragabilem, est incommunicabilis; non enim dividitur, 113.0051A| sed pene mysticus multiplicatur. Et ponam multiplicationem doctoris, Quoniam, inquit, aut refert mores, aut fidem. Primo modo tropologicus, secundo modo dupliciter, quoniam vel fidem Deitatis, vel humanitatis; si Deitatis, anagogicus; si humanitatis, allegoricus. Tertium autem etiam fallit: quoniam dignitas istorum sensuum attenditur penes majorem utilitatem, quae consequitur majorem certitudinem, quantum est ex se: non enim certitudo spiritualis intelligentiae, est speculationis, sicut litteralis intelligentiae: sed est certitudo experientiae, et secundum affectum, et per modum gustus, per spirationem et testimonium Spiritus sancti. Ex quibus non consurgit ratio commendationis Postillae doctoris Nicolai; sed confidendo de tui benigna conditione, cui me devote commendo, aestimo rationem suae commendationis consurgere ex oppositis adjectivis, quibus Nicolaum tam immerito reprehendere niteris. Commendatur enim quis ex proprio opere; quare sententias doctorum postposuit quasi impertinentes, 113.0051B| ut auctorizaret opus suum Ecclesiae doctoribus, a qua non deviavit: Nec probas quod dicis, verba sancti Thomae esse igne charitatis examinata: cum in pluribus suis determinationibus sint impugnata per plures ingeniosos theologos, viros admirabiles, quasi in corpore vel extra corpus scripserint, Deus scit. Commendatur secundo, et si non a proprietate sermonis Hebraici, quem non in lacte suxit, sed a veritate sententiae, circa quam non erravit, immiscendo illam habitui theologico, qui illum lactavit. Commendatur tertio in eo quod inter omnes doctores Hebraicos Rabbi Salomonem elegit, quoniam inter omnes illum meliorem theologum invenit. Ista sic indigesta tuae digestae prudentiae, alme praesul, scribo calamo brevissimo, commendans tuae ingeniosae scientiae defectus calami ignari: attamen Deo teste tibi nunc plus quam viventi in saeculo afficior, cum inter mortales sis nunc virtuosior, et tui reverentia esset mihi opus tuum assidua diligentia si 113.0051C| occurrisset mihi sua praesentia. Vive cum gratia, ut vivas semper in gloria.

Copia responsionis ad praedictam epistolam.

Venerandae religionis vir, frater et amice charissime, litteras tuas me recepisse recognosco, in quarum exordio me alterum Simeonem vocas, cui in nullo me credo assimilari, nisi forte in senecta, utinam uberi. Sed illarum processu aliqualiter conspecto, te potius vocare possem alterum Samaritanum: oleum enim laudis cum vino reprehensionis artificiose satis attulisti. De utraque autem materia plus quam casus requireret credo te attulisse. Non enim talem ac tantum me sentio qualem me scripsisti; nec dicta mea, de quibus agitur, in quantum ingenii mei modulus intelligere valet, reprehensione tua condigna reperio. Si tamen sunt, libenter correctionem recipiam: non enim vanum nomen acquirere, 113.0051D| sed veritatem inquirere, propositi mei est. Sed per hoc latius discurrendo, quantum ad primum, tuum benevolum erga personam meam affectum, a quo hujusmodi oleum emanasse concerno, gratiam habeo, et gratiarum retributione aestimo esse condignum. De secundo vero amplector libenter effectum: ferrum enim ferro acuitur, et contrariorum solutionibus veritas magis elucescit. Decrevi autem per singula argumenta tua discurrere, et omni rhetorum flore deposito, verbis planis, quibus in scientiarum investigationibus uti solemus, singulis, prout mihi videbitur, respondere, objectiva verba tua in locis suis repetendo, ut omni confusione semota, singulorum veritas apertius innotescat.

Dicis enim primo de quaestione mea in generali sic: « In quibus omnibus etsi magna exuberat utilitas, attamen non ingeniosa subtilitas mentem reficit elevatam. »

Circa quod non modicum de tua discretione admiror: 113.0052A| verba enim quae in sacrae Scripturae expositionibus magnam exuberant utilitatem, quid si non reficiant mentem elevatam? Quidam enim prophetarum scripsit: « Ego Dominus docens te utilia (Isa. XLVIII), » unde non dixit subtilia, seu ingeniosa: talia enim quae, ut dicit, mentem elevatam reficiunt, si contra utilia distinguantur, potius pertinere videntur ad alta sapere quam ad sobrietatem.

Consequenter dicis quod non satiat te quaestionis determinatio affirmativa, etc. Ex quo videtur quod non vidisti, vel forte non attente considerasti, determinationem meam, specialiter in sexto articulo responsali, ubi manifeste habetur quod decisio, seu determinatio mea non fuit affirmativa simpliciter, sed distinctiva. Sunt enim ibi tres distinctiones, secundum quarum unam sensus naturalis praeeminet, secundum aliam vero est aequalis dignitatis, et secundum aliam etiam minoris dignitatis, quam sensus spiritualis.

Consequenter dicis quod reverentia et honor litterae 113.0052B| est propter spiritum, quia propter unumquodque et illud magis; ex quo conaris concludere quod sensus litteralis honoratur propter spiritualem. Ad quod deducis exemplum de arca foederis, cui honor debebatur propter contenta in ea, et non econtra. Frater mi charissime, mihi videtur te hic involvisse sententias. Si enim per hoc quod dicis, littera, intelligis characteres in tabulis expressos, et per spiritum intelligis sensum per eos signatum, utique conceditur tibi, sed nihil facit contra me argumentatio. Nam sensus litteralis est qui primo per litteram intelligitur, et ei debetur honor potius quam litterae materiali. Si autem per hoc quod dicis, littera, intelligis sensum litteralem, et per spiritum, sensum mysticum, seu spiritualem, sic distinguendum est: Nam in quibusdam locis sacrae Scripturae, ut in historialibus Veteris Testamenti, seu caeremonialibus, et hujusmodi, dignior est sensus mysticus quam litteralis, ut in sexto articulo responsali quaestionis praedictae 113.0052C| fuit ostensum; et in talibus potest habere locum exemplum praedictum de arca foederis. In aliis vero locis, ubi sensus litteralis solus secundum Augustinum inquiritur, exemplum nullum videtur habere locum, ut patet in materia propria de qua loqueris. In tabulis enim Testamenti, quae in arca foederis concludebantur, nihil aliud continebatur nisi praecepta decalogi: quae quidem praecepta non exponuntur principaliter seu communiter, nisi secundum sensum litteralem, ad quem omnes expositiones eorum, quantumcunque multiplices, reducuntur.

Consequenter deducis visionem Ezechielis de rota in medio rotae ad tuum propositum ostendendum, quod manifeste videtur non valere. Si enim hanc visionem allegas secundum litteralem sensum, interroga magistrum Nicolaum, qui litteralem sensum maxime sequitur, et dicet tibi quod per quaternarium numerum animalium et rotarum in visione Ezechielis intelligitur quaternarius regnorum succedentium, 113.0052D| scilicet Chaldaeorum, Persarum, Graecorum, et Romanorum: et sic auctoritas tua secundum litteralem sensum nihil facit contra me; si autem eam allegas secundum sensum mysticum, seu spiritualem, vide Gregorium, qui hanc visionem in Homeliis suis super Ezechielem eleganter exposuit, qui rotam in medio rotae Novum Testamentum in medio Veteris exposuit: constat autem quod in utroque Testamento, et per consequens in utraque rota, invenitur sensus litteralis. Sed dicis, licet in utroque Testamento invenitur sensus litteralis et spiritualis vita, tamen non conceditur nisi spirituali intelligentiae, cum subditur: « Et spiritus vitae erat in rotis. » Audi rogo, si per spiritualem intelligentiam solum intelligeres spiritualem sensum, seu mysticum excluso sensu litterali, manifeste deviares a veritate sacrae doctrinae. Constat enim quod omnia quae de necessitate salutis traduntur credenda seu agenda in sacra Scriptura, sub sensu litterali reperiuntur. 113.0053A| Mysterium enim summae trinitatis et unitatis, quod inter credenda summum tenet locum, in auctoritatibus sacrae Scripturae secundum sensum litteralem intellectis fundatur. Unde Augustinus, tractans de ordine servando cum de Trinitate agitur, in libro IV de Trinitate sic dicit: « Primo contra auctoritates sacrarum Scripturarum: utrum fides ita se habeat demonstrandum est, deinde adversus garrulos, » etc. Constat autem quod auctoritates sacrarum Scripturarum, quae nos obligant ad credendum in mysterium sanctae Trinitatis, sunt illae quae secundum sensum litteralem hoc dicunt: tantummodo enim a talibus sumitur efficax argumentum, secundum eumdem Augustinum de Doctrina Christiana. Unde omnia testimonia quae a Magistro in 1, distinct. 2, ad hoc mysterium fundandum deducuntur, intelliguntur secundum sensum litteralem, ut ibidem patet. De mysterio autem incarnationis Verbi, in cujus agnitione vita aeterna consistit, unde: 113.0053B| « Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum, et, quem misisti, Filium tuum (Joan. XVII), » etc., manifestum est quod omnia circa hoc de necessitate salutis credenda, in sensu litterali principaliter traduntur; ut cum de incarnatione dicitur: « Verbum caro factum est (Joan. I), » quod secundum sensum litteralem incarnationem veram significat; et cum de morte dicitur: « Clamans voce magna exspiravit (Marc. XV); » et sic de aliis circa humanitatem Christi credendis: quae omnia in sensu litterali inveniuntur. Idem de creatione mundi, aliis articulis fidei, qui nobis proponuntur credendi, qui omnes sub sensu litterali inveniuntur; et ideo habent vim obligatoriam, ut dictum est. De his vero quae agenda sunt de necessitate salutis, solum accipio illa duo manifesta: in quibus tota lex pendet et prophetae, secundum testimonium Salvatoris, scilicet: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde (Matth. XII), » etc.; et: « Diliges proximum tuum sicut teipsum (Ibid.). » Ista enim mandata non habent 113.0053C| nisi sensum litteralem. Non enim in hoc loco res significatae per hanc vocem, Deus, seu per hanc vocem, proximum, et per hanc vocem, diliges, ulterius alias res significant, a quibus rebus sic significatis sensus alius accipiatur, ut est manifestum. Et attende quod non solum praedicta, quae de necessitate salutis sunt agenda, sed etiam illa quae ad statum perfectionis pertinent, et ut consilia dantur, habentur per sensum litteralem, ut cum dicitur: « Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Marc. XIX). » In quibus verbis secundum sensum litteralem intellectis includuntur omnia illa, quae ad statum perfectionis pertinent, ut est manifestum. Item doctrina sacramentorum Ecclesiae, quibus gratia justificans datur seu augetur, quaero per quem sensum datur nobis in Scripturis? Per litteralem seu mysticum? Non est dubitabile quod per litteralem. Cum enim dicitur: « Qui crediderit, et baptizatus fuerit, » etc. (Marc. XVI), 113.0053D| secundum sensum litteralem institutio sacramenti baptismi intelligitur; similiter cum dicitur: « Caro mea vere est cibus, et qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, » etc. (Joan. VI), secundum sensum litteralem doctorum hujusmodi habetur virtus, seu efficacia sacramenti Eucharistiae. Similiter per sensum litteralem hujusmodi dicti: « Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. III), » sacramentum poenitentiae intelligimus. Quis ergo sanae mentis audeat dicere quod in sensu litterali non est spiritus vitae, cum in eo omnia credenda et agenda ad vitam spiritualem pertinentia tradantur?

Sed forte diceres quod omnia praedicta etiam habentur in sensu mystico, nam per sensum allegoricum habentur ea quae sunt credenda, et per tropologicum quae sunt agenda. Ad quod dicendum quod nihil sub sensu spirituali continetur fidei vel moribus necessarium, quod Scriptura alicubi per litteralem 113.0054A| sensum manifeste non tradat. Unde Augustinus ad Vincentium Donatistam: « Quis autem non imprudentissime nitatur aliquid in allegoria positum pro se adducere, nisi habeat etiam manifesta testimonia, quorum lumine illustrentur obscura? » Sed ulterius de sensu mystico videris dicere sic: Haec enim est vera vita, quam Verbum vitae caecitati Judaicae praedicavit, cum dixit: « Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere (Joan. V); » per haec tua verba sentio aestimare quod per scrutinium Scripturarum, a Christo praeceptum Judaeis, intelligitur eis mandare ut de sacris litteris educerent, seu extraherent sensum spiritualem seu mysticum: quod, salva pace dixerim, nullam continet veritatem. Audeo enim tibi, frater, dicere, Scrutare omnia sacra Evangelia Dei, et nunquam reperies Christum allegasse aliquam auctoritatem sacrae Scripturae, vel discipulis erudiendis, aut Judaeis contradicentibus, seu etiam diabolo tentanti, nisi sub sensu litterali 113.0054B| intellectam. Unde et Magister Nicolaus hoc recte considerans, in tota Postilla sua Veteris Testamenti, ubi occurrit aliquis textus allegatus in Novo a Christo et a discipulis, semper exponit eum secundum sensum litteralem, in tantum quod etiam vel illud Psalmistae: « Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII), » exponit intelligendum esse secundum sensum litteralem de Christo, eo quod Christus Judaeis illum textum de seipso allegavit. Similiter omnes auctoritates Veteris Testamenti, quas Apostolus allegat ad Hebraeos I ad probandum divinitatem Christi, et alia ejus mysteria, conatur eos reducere ad sensum litteralem, quantumcunque prima facie habeant aliam apparentiam; quod est necessarium ad hoc, quod sint efficaces ad concludendum intentum; et sic in aliis quibuscunque locis totius Postillae. Ex quo concluditur contra te: ipsos enim sensus mandabat Christus scrutari; de quibus ipse quotidie docebat, praedicabat, seu disputabat: qui sunt tantummodo 113.0054C| litterales, ut dictum est; et ideo illud verbum Christi: « Scrutamini Scripturas, » quod pro te allegas, secundum magistrum praedictum, exponitur de mysteriis Christi, quae in sacris Scripturis secundum sensum litteralem intellectis reperiuntur. Dicit enim super praedicto verbo, scilicet: « Scrutamini Scripturas: » Sic Scriptura Veteris Testamenti designat tempus adventus ejus; Gen. penult.: « Non auferetur sceptrum de Juda, » etc.; et Dan. IX, ubi determinatur adventus Sancti sanctorum sub numero certo hebdomadarum. Determinat etiam locum nativitatis Mich. V: « Et tu Bethlehem? » Determinat etiam modum nascendi Isa. VII: « Ecce virgo concipiet? » Et modum conversandi, Zach. IX: « Ecce rex tuus venit tibi? » Et modum moriendi, Isa. LIV: « Sicut ovis ad occisionem ducetur, » etc. Et breviter, omnia Christi mysteria in Veteri Testamento inveniuntur expressa, et in Christo completa. Haec ille. Constat 113.0054D| autem quod omnes auctoritates praedictae, allegatae per Postillatorem secundum sensum litteralem praedicta mysteria significant. Et sic patet quod cum dicitur: « Scrutamini Scripturas, » referendum est ad sensum litteralem, quod est intentum.

Sed forte dices quod sensus litteralis non indiget scrutinio, cum ex significatis per vocem accipitur, sic statim offert se intellectui, cum modico scrutinio, seu rationis indagine: unde hoc superfluum videtur caecitati Judaicae Christum praedicasse: « Scrutamini Scripturas; » cum ipsi de hoc sensu satis edocti fuissent. Non sic, frater mi, non sic: sensus enim litteralis sacrae Scripturae, licet ex significatis per vocem accipiatur, ut dicis, multi tamen in ejus inventione vel acquisitione erraverunt, tam in Veteri quam in Novo Testamento. Cujus ratio est: Nam sicut de viis Domini, quae sunt ejus praecepta, seu consilia, legitur per prophetam: « Rectae sunt viae Domini, et justi ambulabunt in eis; praevaricatores 113.0055A| autem corruerunt in eis (Ose. XIV); » sic in sensu litterali contingit; scilicet, quod licet sit rectus, id est planior; et justi, id est habentes lumen fidei, ambulabunt in eis, scilicet intentis et significatis per sensum litteralem fidei adhaerendo: praevaricatores tamen, scilicet carentes hujusmodi lumine, scilicet fidei, corruent in eis. In Veteri Testamento Judaei Christi contemporanei circa hujusmodi sensum litteralem multipliciter errabant: sicut et moderni priorum suorum errorem sequentes, ut in multis locis Evangelii patet. Unde in praeceptis decalogi, quae sunt principalia inter legis praecepta, in tantum errabant, quod per praecepta de observatione sabbati intelligebant prohiberi ad litteram, ne quis in sabbato proximum suum curaret, quod est inhumanum; de quo confutabat eos Christus, ostendens quod licet in sabbatis bona facere, dicens: « Quis ex vobis qui habet unam ovem, et si ceciderit in sabbatis (Matth. XII), » etc. Similiter in homicidio non intelligebant 113.0055B| prohiberi, nisi occisionem corporis humani: quibus aperuit Dominus sensum, asserens omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere debere deputari. Hoc idem declarat Augustinus contra Faustum de omnibus illis, de quibus dicitur in Evangelio: « Audistis quia dictum est antiquis. » Errabant etiam circa praeceptum de honoratione parentum, irritum facientes Dei mandatum propter traditionem suam, ut testificatur Matthaei XV et Marci VII; qua ratione ostendit de eis dictum fuisse per Isaiam: « Populus hic labiis me honorat, » etc. Super quo et aliis erroribus quibus adhaerebant in sensu litterali sacrae Scripturae deficientes, de eis ibidem concludit: « Caeci sunt, et duces caecorum. » Unde caecitas Judaica, quam Christus reprobat, circa falsum intellectum sensus litteralis consistit. Patet etiam hoc per praedictas auctoritates Veteris Testamenti, quas Postillator allegavit, super illud verbum: « Scrutamini Scripturas; » quae quidem auctoritates secundum verum 113.0055C| sensum litteralem mysteria Christi significant, ut supra dictum est: quem quidem sensum litteralem Judaei multifarie pervertentes, veritatem fidei per eas expressam non verentur negare; unde recte eis dicitur: « Scrutamini Scripturas; » id est diligenter attendite verum sensum litteralem in eis contentum. Item attendendum quod quia inter praedictos errores periculosior erat error circa cognitionem Christi, circa quam pertinacissime se habebant; testatur enim Lucas quod cum eis semel in synagoga illud Isaiae LXI: « Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, » etc., exponeret, de seipso fuisse dictum, finaliter ejecerunt illum extra civitatem, ut praecipitarent eum; merito igitur talibus Christus dicebat: « Scrutamini Scripturas; » quia si talium Scripturarum sensum litteralem verum habuissent, testimonium verum invenissent de Christo, et ideo subjungit: « Illae sunt quae testimonium perhibent de me. » Testimonium 113.0055D| autem a sacra Scriptura non habetur certum nisi ex sensu litterali, ut Augustinus in multis locis testatur.

Idem patet in Novo Testamento. Nam si Arius verum litteralem sensum habuisset hujus dicti: « Ego et Pater unum sumus, » hanc autem unitatem intelligendo in divina natura; similiter et hujus dicti: « Pater major me est, » verum intellectum habuisset, intelligendo majoritatem respectu naturae assumptae, non corruisset in haeresim suam damnatam. Sed quia praedicta aliter intellexit ad litteram quam catholici Spiritu sancto illuminati intellexerunt, lapsus est in laqueum. Et sic patet quod circa verum intellectum litteralem Evangelii praedictus error consistit: et sic intelligendum est de aliis. Ex quo patet intentum.

Ulterius dicis quod non satiat te primum decisionis meae, nec secundum, nec tertium, nec quartum, nec quintum. Circa quod si ostendisses rationem tuae 113.0056A| insatietatis, forte satisfieret tibi. Sed quia praetermisisti assignare rationem, nullam tibi do responsionem; nisi quod cavendum est ab insatiabilitate cordis, quae in sacris Scripturis reprobatur.

Circa sextum, quia ibi declarasti mentem tuam, merito respondendum est tibi. Dicis primo quod inter sensum litteralem et mysticum non est possibilis comparatio. Quod valde irrationabiliter dictum reputo: tum quia tu ipse praedictos sensus comparas ad invicem: asseruisti enim quod sensus mysticus est dignior, et per consequens sunt comparabiles per te; tum quia nullus rationabiliter negare posset creatorem esse digniorem creatura, distantia autem inter creatorem et creaturam excedit quamcunque distantiam inter res creatas, ut est manifestum; tum etiam quia isti duo sensus, de quibus agimus, sunt species sub genere expositionis sacrae Scripturae contentae, ut patet per omnes doctores de hoc loquentes, ut Bedam, Augustinum et alios. Nihil enim 113.0056B| prohibet quod sicut dicemus speciem humanam esse digniorem brutali seu irrationali, sic quod unus sensus exponendi sacram Scripturam sit altero dignior.

Consequenter, quia dixeram in conclusione quod sensus litteralis esset dignior ex parte extensionis, eo quod quaelibet propositio sacrae Scripturae habet sensum litteralem verum: sensus vero mystici non se extendunt ad totam sacram Scripturam; contra quod dicis sic: Fallit istud, cum cuncta sacra eloquia plena sint Dominicis sacramentis. Hic videris involvere sententias per acceptionem hujus dicti sacramentum; si enim acciperes sacramentum proprie, ut significet sacramenta novae legis et etiam veteris, sic falsum assumeres. Multa enim sunt eloquia in quibus nulla fit mentio de sacramentis, in quocunque sensu talia eloquia sumantur. Si autem per sacramentum intelligas sacrum secretum, ut per hoc intelligatur sensus mysticus, sic etiam assumeres falsum. Ostensum est enim in secundo articulo 113.0056C| quaestionis, de qua agitur, quod sunt multa in sacra Scriptura in quibus solus sensus litteralis est quaerendus: et est sententia Augustini super Genesi ad litteram. Si autem per sacramentum intelligis quamcunque sacram doctrinam, sic verum dicis, sed nihil facit contra me, quia in illis passibus in quibus solus sensus litteralis quaerendus est, sunt multa sacra documenta de fide seu moribus, prout deductum fuit supra; et sic patet quod extensio sensus litteralis stat in suo vigore; sed ad probationem tui assumpti, scilicet quod sensus mystici extendantur ad totam sacram Scripturam, sic allegas: Hanc extensionem spiritus supra litteram cognovit Paulus cum dixit: « Omnia in figuris contingebant illis (I Cor. X), » non solum scripta, sed etiam quocunque alio modo tradita. Haec auctoritas Pauli, si bene attendas, nihil facit contra me. Loquitur enim ibi de gestis populi tantum sub antiquo Testamento degentis, quorum vita erat prophetica: unde narratis 113.0056D| in eodem capitulo quibusdam eorum gestis, tam in transitu maris quam sub nube, et hujusmodi, concludit: « Haec autem omnia contingebant illis in figura. » Non enim dixit solum, omnia contingebant, sed cum hac additione, « Haec autem omnia, » ut ostenderet se de illis et similibus tantummodo loqui. Similiter non dicitur quod omnia dicebantur illis in figura, sed « contingebant; » in quo manifeste ostendit quod loquitur de gestis contingentibus, non autem revelatis seu praeceptis eisdem. Nunquid quod dicitur in veteri lege: « Audi, Israel, Deus tuus unus est (Deut. VI), » contingebat eis in figura? vel quod dicitur: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, » et hujusmodi et sic de similibus? Absit: ibi solus litteralis sensus est quaerendus secundum sententiam Augustini. Et ex hac consideratione clarius patet praeeminentia sensus litteralis secundum extensionem: extendit enim se ad auctoritates notabiliores et excellentiores sacrae Scripturae 113.0057A| de quibus dictum est supra, in quibus auctoritatibus mysticus sensus non habet locum.

Consequenter dicis quod sensus litteralis non est universalior, quia de quanto aliquid est universalius, tanto est communicabilius: sed sensus litteralis propter suam limitationem, et signanter per doctorem Irrefragabilem, est incommunicabilis, eo quod non dividitur, sed bene mysticus multiplicatur.

Attende, frater, rogo, si comparas sensus sacrae Scripturae ad invicem secundum eorum limitationem ad materias de quibus agunt, manifestum est quod quilibet sensus mysticus limitatur ad certam materiam. Tropologicus enim sensus solum agit de agendis secundum mores, allegoricus vero de credendis, anagogicus de sperandis; sensus autem litteralis de singulis praedictis, et etiam de jam gestis manifeste tractat. Nec credo quod doctor Irrefragabilis hujus oppositum asserat, et sic comparatio tua potius 113.0057B| facit pro me.

Item si attendisti universalitatem, quam attribuo sensui litterali satis manifesta est: consistit autem in hoc quod non solum litterati, seu sapientes, sed etiam rudes, qui ad intelligibilia capienda non sunt idonei, tamen per sensum litteralem capiunt spritualia, saltem sub similitudinibus corporalibus, juxta istud Apostoli: « Sapientibus et insipientibus debitor « sum (Rom. I); » unde ex parte hujus universalitatis sensus litteralis manifestam habet praeeminentiam.

In hoc autem objicis de incommunicabilitate; si sic opinaris, a veritate devias manifeste. Communicatur enim sensus litteralis cuilibet propositioni sacrae Scripturae, ut dictum est: et iterum in multis unus passus habet multiplicem expositionem litteralem, prout fuit ostensum in tertio articulo quaestionis. Est etiam sensus litteralis abyssus multa, propter magnas difficultates in eo contentas, circa ea quae ad fidem et mores pertinent. Nec mirandum: 113.0057C| nam in scientiarum humanarum libris, in quibus solus sensus litteralis est inquirendus, quamplurima commenta sunt, et plures expositiones seu scripta. Similiter et multiplices quaestiones ad mentem auctorum intelligendam seu elucidandam, ut patet in physicis, metaphysicis, et ethicis. Similiter in facultatibus utriusque juris, et hujusmodi; in quibus nec in textu, nec in glossa est sensus nisi litteralis. Si igitur in illis, in quibus solum illa tractantur quae in lumine naturalis rationis cognosci possunt, tot multiplicitates commentorum varietatesque quaestionum, et expositionum, et hujusmodi, circa sensum litteralem inveniuntur, quanto magis in Scriptura divina, ubi agitur de his quae supernaturali lumine tantummodo cognoscuntur, inveniri possunt multiplices sensus litterales, seu expositiones, quaestiones, et hujusmodi.

Nec credo te latere quod sensus litteralis dividitur in tres species secundum Augustinum in libro de 113.0057D| Utilitate credendi, scilicet in historicam, etymologicam et anagogicam, ut in tertio articulo exposui: similiter, et septem claves suae regulae quas Isidorus tradit in libro de summo Bono, quae in prologo a Postillatore ponuntur, non sunt nisi quaedam species sensus litteralis, ut patet intelligenti. Ex quibus manifeste patet quod sensus litteralis est communicabilis et multiplicabilis.

Dicis etiam consequenter quod dignitas istorum sensuum attenditur penes majorem utilitatem, quae consequitur majorem certitudinem: quod tibi concedo, prout in quaestione praedicta largius est deductum. Sed quod subjungis quod certitudo spiritualis intelligentiae non est speculationis, sicut litteralis intelligentia; sed est rectitudo experientiae, et secundum affectum, et per modum gustus, per inspirationem et testimonium Spiritus sancti: hic manifeste involvis sententias. Attribuis enim sensus spirituali, seu mystico, quod in homine spirituali habet locum: 113.0058A| non enim de ratione sensus spiritualis, seu mystici, est ut det gratiam eum intelligenti, seu invenienti: nec etiam est necessarium quod habens verum sensum mysticum, seu spritualem, sacrae Scripturae, sit in gratia gratificante: sufficit enim ad sensum spiritualem, seu mysticum recte inveniendum, seu habendum, habere, seu participare donum prophetiae, seu donum interpretationis sermonum; quae licet sint gratiae, tamen sunt gratis datae tantum: et sic certitudo illa, quam dicis per modum gustus, pertinet ad donum sapientiae: secundum quod spiritualis homo judicat omnia, etiam profunda Dei secundum Apostolum (I Cor. II) de quo non agitur in proposito. Ex hoc dicto tuo etiam sequeretur quod nullus haberet certitudinem alicujus sensus mystici seu spiritualis sacrae Scripturae, nisi existens in gratia: et cum nemo sciat de lege communi utrum sit dignus amore vel odio, sequitur quod nullus sciret se habere talem certitudinem praedicti 113.0058B| sensus mystici de lege communi, quod esset valde inconsonum rationi.

Consequenter dicis quod non probo verba sancti Thomae esse igne charitatis examinata. Si bene attendisti verba mea, sic dixi: Credo verba sancti Thomae esse igne charitatis examinata: unde de credulitate mea non requiritur aliud testimonium, nisi quod in dictis et in scriptis meis semper sequor istum sanctum doctorem, utinam digne et sufficienter. Nec ignoro quod dicta sua in pluribus sunt impugnata per plures ingeniosos theologos, viros admirabiles, ut dicis, nec ex hoc impeditur mea credulitas seu prosecutio: tum quia saepe contingit doctrinas veras impugnari, tam in theologicis, quorum principium positum est in signum cui contradicetur, quam in peripateticis; tum quia illa in quibus contradicitur, non referunt, ut firmiter credo, ad expositionem alicujus passus sacrae Scripturae, an sic vel aliter teneatur: et ideo talia apud me, qui de solo vero intellectu sacrae Sripturae et divinae curo, magis 113.0058C| sunt curiosa quam fructuosa. Unde et Apostolus de similibus dicit quod quaestionem magis praestant quam aedificationem, et caetera.

Ultimo commendas magistrum Nicolaum eo quod sententias sanctorum doctorum propriae sententiae postposuit, ut auctorizaret opus suum; et si simpliciter illum commendares, recte utique faceres: commendandus est enim, qui tanto studio et labore sacram Scripturam exposuit sub plano et suavi stylo; sed miror te ex hoc illum commendasse, quod sententias suas dictis sanctorum praeposuit, ut ais, ad auctorizandum opus suum, cum huic commendationi non solum sacra Scriptura repugnet; legitur enim (II Cor. X): « Non qui seipsum commendat, ille probatus est; » et Prov. XXVII: « Laudet te os alienum, non tuum. » Hoc etiam physica doctrina suadet; ait enim Philosophus: Laudamus seipsos vituperantes. Et sic per oppositum seipsum laudare, seu aliis praeponere, non est commendabile; praesertim 113.0058D| cum Postillator, de quo loquimur, ut ordinis Minorum dignus professor, humilitatem, non praesumptionem sequi aestimandus est. Magna enim de se sentire hi qui mollibus vestiuntur, et in domibus regum sunt, consueverunt. Nec enim adduci possum ut credam quod postponere sententiam Hieronymi, vel alicujus sancti doctoris, dicto Rabbi Salomonis (praesertim ubi ratio non suadet) commendatione reputes dignum. Lauda ergo eum in quo laudandus est: in recta videlicet intentione, quam credo eum habuisse; et propter laborem magnum quem sustinuisse dubium non est ut sacram Scripturam exponeret, et pro majori parte recte: non autem ex eo quod a sanctorum doctorum interdum expositionibus indebite deviavit.

Secundo vero commendas Postillatorem ex hoc quod per habitum theologicum veritatem sententiae habuit, licet in lacte non suxisset proprietatem Hebraici sermonis. Quod, salva pace, videtur minus 113.0059A| rationabiliter dictum. Notum est enim quod habitus theologicus non se extendit ad donum linguarum habendum; et ideo cum theologus dicit: Sic est in Hebraica veritate, et ibi non sic invenitur, non est ex hoc commendandus.

Commendas eum tertio ex hoc quod inter doctores Hebraicos non invenit meliorem theologum quam Rabbi Salomonem. Circa quod notum est quod si in rei veritate ille fuit minus peritus quam alii, non debet commendari ex hoc quod sequitur eum, praesertim in deviis et inconsonis auctoritatibus sanctorum; commenda ergo illum ut dixi in his et ex his quibus commendandus est, et libenter amplectar commendationes tuas.

Concludendo ergo, charissime frater, non credas me reprehendere voluisse Postillatorem, ut dicis; absit a me: sed potius Postillam suam esse simpliciter 113.0060A| commendandam expresse asserui in quaestione praedicta: licet in aliquibus locis sentio eam minus sufficere; quod non reputatur vitium simpliciter; nemo namque mortalium perfecte omnia examinare potest: saepe enim dormitavit Homerus. Sanctum autem in omnibus scientiis, praesertim in Scriptura divina, semper praeponere veritatem.

Utinam, frater dilectissime, esses in meo consortio, saltem aliquantulo tempore, ut simul discurrere valeremus additiunculas has, et sic experimento cognosceres quod in illis locis in quibus ab ejus dictis deviare videor, zelo veritatis, non reprehendendi studio processi: et etiam in his non judicio proprio deviavi, sed sequendo majorum sententiam. Vale, frater in Domino: et meliora charismata semper aemulare, etc.

(no apparatus)