Ad senatorem

This is the stable version, checked on 1 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad senatorem
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

AuInTe.AdSen 2 Auctor incertus (Tertullianus?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM LIBRI AD SENATOREM, EX CHRISTIANA RELIGIONE AD IDOLORUM SERVITUTEM CONVERSUM; PER JACOBUM PAMELIUM.

Senatorem graviter increpat, quod antea Christianus et Consul, Isidis seu Matris Deum sacerdos fieri non sit veritus; hortatur itaque ut saltem in senectute resipiscat. Porro cum etiam hic quaedam sint Tertullianica, ego illi adscibere malui quam B. Cypriano.

CAPUT PRIMUM.

Cum te diversis iterum vanisque viderem Inservire sacris, priscoque errore teneri; Obstipui monitus; quia carmina semper amasti, Carmine respondens, properavi scribere versus; Ut te corriperem, tenebras praeponere luci. Quis patiatur enim, te Matrem credere magnam Posse Deam dici, rursusque putare colendam, Cujus cultores infamia turpis inurit? Namque sacerdotes tunicis mulieribus iidem Interius ritum cultu interiore fatentur; Idque licere putant, quod non licet; unde per orbem Leviter incedunt, mollita voce loquentes, Lapsatosque tenent extenso pollice lumbos, Et proprium mutant vulgato crimine sexum. Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus Se castos memorant; at si tantummodo tunc sunt, Ut perhibent, casti; reliquo jam tempore quid sunt? Sed quia coguntur saltem semel esse pudici, Mente fremunt, lacerant corpus, funduntque cruorem. Quale sacrum est vero, quod fertur nomine sanguis? CAPUT II. Nunc etiam dicis, quod te non fecerit aetas. Sed tua religio calvum, caligaque remota Gallica, sit pedibus molli redimita papyro. Res miranda satis dejectaque culmine summo. Si quis ab Isiaco Consul procedat in urbem, Risus oris erit: quis te non rideat autem, Qui fueris Consul, nunc Isidis esse ministrum? Quodque pudet primo, te non pudet esse secundo: Ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos Respondente tibi vulgo et lacerante Senatu. Teque domo propria pictum cum fascibus ante, Nunc quoque cum sistro faciem portare caninam. Haec non humilitas, sed humilitatis imago est. Aedibus illa tuis semper monumenta manebunt. Rumor et ad nostras pervenit publicus aures, Te dixisse: Dea, erravi, ignosce, redivi. Dic mihi si valeas, cum talia saepe rogares, Et veniam peteres; quae tecum verba locuta est? Vere mente cares, sequeris qui mente carentes. Haec iterum repetis, nec te delinquere sentis. Quid mereare vide; minus esses forte notandus, Si tantum hoc scires, et in hoc errore maneres; At cum vericolae penetraveris ostia legis, Et tibi nosse Deum paucis accesserit annis; Cur linquenda, tenes aut cur retinenda relinquis? Nilque colis, dum cuncta colis; nec corde retractas Vera quid a falsis, quid ab umbris lumina distent. Philosophum fingis, cum te sententia mutet; Nam tibi si stomachum popularis moverit aura; Et Judaeus eris, totusque incertus haberis. Indulge dictis, sapientia non placet alta; Omne quod est nimium, contra cadit, unum operantur Et calor et frigus; sic hoc, sic illud adurit; Sic tenebrae visum, sic sol contrarius aufert; Et pariter laedunt gelidum fervensque lavacrum; Esca alitur corpus, corpus corrumpitur esca; Vimque suam minuit, si quid protenditur ultra. Denique si sedeas, requies est magna laboris: Si multum sedeas, labor est. Maro namque poeta Pro poena posuit: Sedet, aeternumque sedebit Infelix Theseus; semper nocet utile longum; Prandia longa nocent, jejunia longa fatigant; Sic nimium sapere stultum facit improba secta. Me dea sic docuit, moderamen amabile, dixit. Sed tu nec sectam modo, nec moderamina curas Mens autem stabilis nullo pervertitur aestu, Ipsaque simplicitas nunquam mala cogitat ulla. Hinc sincera fides aeterna fide fruetur; Et contra dolus longo cruciabitur igni. Elige quid velis, ut digna piacula vites. Sic tamen hanc veniam mereatur creditor inquam; Ut leve crimen erit, si nolis noscere vera; Non leve crimen erit, si cognita vera relinquas. Sed te correctum forsan matura senectus In melius revocat satiatum erroribus istis: Tempus enim mutat mala, digerit omnia tempus. Tunc igitur cum te consulta reduxerit aetas, Disce Deo servare fidem, ne forte bis unum Incurras lapsum, quia vere dicitur illud Qui pedis offensi lapidem vitare secundo Nescit, et incautus iterum vexaverit artus: Imputet ipse sibi, nec casibus imputet ullis. Corrige delictum fidamine, corrige mentem. Suffecit peccare semel, desiste vereri: Non erit in culpa, quem poenitet ante fuisse.