Ad regem (Hincmarus Rhemensis)

This is the stable version, checked on 9 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad regem
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125


Ad regem

125.1017B| Domino Christianissimo, glorioso et piissimo principi, humiles servi Christi Galliarum et Germaniarum episcopi, pro cultu et sanctimonia domus Domini, quae est Ecclesia Dei veri, columna et firmamentum veritatis.

CAP. I.

Maxima et gravissima necessitate compellimur omnes nos, qui his novissimis et periculosissimis temporibus episcopale ministerium et gubernationem Ecclesiarum Dei, licet indigni et minimi sortiti sumus, ut periclitanti gregi Dominico, et novis insidiis atque infestationibus hostis antiqui de die in diem miserabilius laboranti, communi intentione et studio, in quantum Deus facultatem tribuit, vigilanter et strenue prospiciamus. Quamvis enim potestas regni temporalis divino judicio in hoc Christianorum 125.1017C| regno ad praesens videatur divisa, una est tamen in omnibus et ex omnibus Christo Domino protegente Ecclesia, unus Dominus, una fides, unum genus electum, regale sacerdotium, una gens sancta, unus populus acquisitionis, quem ipse Dominus et Salvator de tenebris vocavit in admirabile lumen suum, pro cujus acquisitione et perpetua unitione etiam mortem gustare dignatus est, dicente Evangelio: Quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum (Joan. XI, 51, 52). Unde et ipse admirabili dignatione loquitur, dicens: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem 125.1017D| meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor (Joan. X, 15, 16). Cum ergo omnis populus Dei, tanto pretio redemptus et adunatus, unus grex sit sub uno pastore, et omnes hujus gregis pastores per unitatem fidei, et unanimitatem sollicitudinis, tanquam unus pastor existere debeant sub uno et in uno principe pastorum, tanta necesse est sint charitate uniti, tanta spiritus societate copulati, ut invicem onera sua libentissime compartiantur et portent, et sit eis instantia quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum, ut si quid patitur unum membrum, compatiantur omnia membra, sive gratulatur unum membrum, congaudeant omnia membra. Haec 125.1018B| enim semper sollicitudo in beatis apostolis, haec in beatorum apostolorum successoribus, id est Ecclesiarum Dei rectoribus, fecit unum gregem Domini cum, unam religionis custodiam, unam matrem Ecclesiam una mente diligere, atque unanimi devotione servare.

CAP. II.

Quapropter obsecramus Christianissimam pietatem, et gloriosam sublimitatem vestram, ut religiose regni Dei constitutos ministros, et populi Christiani rectores, et divinae religionis atque ecclesiasticae sanctitatis conservatores ac defensores, ut ea quae pro salute animarum fidelium, et Christiani regni conservatione ac tranquillitate emendanda suggeruntur, cum divini timoris honore et metu futuri judicii audiatis, audita justo judicio 125.1018C| examinetis, examinata competenti severitate resecetis. Nihil enim ita omnipotentis Dei iracundiam exasperat, et regni pacem perturbat, ut contemptus divinae legis, et conculcatio paternae auctoritatis, et profanatio ecclesiasticae munditiei et sanctitatis. Unde adversus impios legis suae contemptores ipse Deus loquitur, dicens: Et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego (Ose. IV, 6). De quibus et alibi scriptum est: At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, donec ascenderet furor Domini in populum suum, et esset nulla curatio (II Par. XXXVI, 16). Redeat ergo semper in memoriam lex Dei, nec spernantur ac subsannentur nuntii Dei, sancti videlicet patres antiqui, de quibus ipse Dominus in Evangelio dicit: Qui vos audit me 125.1018D| audit, et qui vos spernit me spernit (Luc. X, 16). Habeat vos sancta mater Ecclesia pios pudicitiae et castimoniae custodes ac defensores. Quae in tantum ab illa omnipotens Deus exigit, ut terribiliter Apostolus testetur et dicat: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Dominum (Hebr. XII, 14). Et iterum: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 16). Et iterum: Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit (I Cor. VI, 125.1019A| 15). Et iterum: Et non estis vestri: empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Dominum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Istud est templum Dei, et domus Dei vivi, de qua scriptum est: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum (Psal. XCII, 5). De qua et beatus patriarcha Jacob, qui cognominatus est Israel, in mystica laude ait: Non est hic aliud, nisi domus Dei et porta coeli (Gen. XVIII, 27). Quia videlicet et nunc habet habitatorem Dominum, et post praesentem vitam de mundo mittit ad coelum.

CAP. III.

Propter hanc sanctimoniam et munditiem a contagiis diabolicis, Ecclesia a Christo dilecta, et ejus passione comparata, et lavacro baptismi purgata est et expiata, testante Apostolo ac dicente: 125.1019B| Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi: sed ut sit sancta et immaculata (Ephes. V, 25). Quicunque igitur hujus matris filius, hujus corporis membrum, hujus templi portio veraciter esse desiderat, audiat et obaudiat fideliter eidem Apostolo admonenti atque dicenti: Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus, et inhabitabo et inambulabo in illis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus (II Cor. VI, 16). Et post paululum: Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII, 1). De talibus enim membris 125.1019C| et lapidibus vivis constituitur illa civitas regis magni, nova nupta et sponsa agni, de qua in Apocalypsi legitur: Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et portis intrent in civitatem: foris canes, et impudici, et venefici, et omnis qui amat et facit mendacium (Apoc. XXII, 14, 15). Hujus gloriosae domus Dei decorem, et locum habitationis gloriae ejus, fidelissime diligere et zelari debent non solum episcopi et sacerdotes in sedibus, sed etiam reges in regnis et palatiis suis, et regum comites in civitatibus suis, et comitum vicarii in plebibus suis, et quicunque patresfamilias in domibus suis, in unum dives ac pauper, in mente et actibus suis. Hunc zelum praecipue Apostolus exercuit, et nobis suo exemplo exercendum commendavit dicens: Aemulor enim vos 125.1019D| Dei aemulatione: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). De hoc et ipse Dominus loquitur in Psalmo: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10). Quem zelum tam terribiliter exercuit, ut non verbo, quo etiam daemones fugabat, sed manu et flagello profanatores domus Dei simul cum suis oblationibus et sacrificiis, quae praeparare videbantur, extruserit (Joan. II).

CAP. IV.

Obsecramus igitur, ut et pietas vestra ex hac sancta matre generata, ipsius Salvatoris imitatrix effecta, cujus misericordia et tuta et exaltata consistit, arripiat zelum pro domo Dei, et aemuletur aem Dei aemulatione, coercens et exstirpans, et flagello justae severitatis exterminans quorumdam hominum 125.1020A| impudentissimam audaciam, qui catcatis Dei legibus, et sanctissimorum Patrum auctoritate contempta, absque ulla divini sive humani pudoris reverentia, tanquam bruta et irrationabilia jumenta, templum Dei, quod est sanctimonia fidelium, violare non metuunt, et ipsum altare Domini, quod est sacerdotale ministerium, illi dicatum, et ejus cultui sequestratum, suis calcibus, quantum in se est, destruere et evertere moliuntur: dum in nonnullis regni hujus partibus, propter eorum publicam infestationem, nec viduarum miseranda desolatio legitimam habere libertatem permittitur, nec filiae in aetate puellari et parentum domibus constitutae, juxta leges divinas et humanas, eorumdem parentum suorum votis atque auctoritate, matronalibus nuptiis 125.1020B| honestari ullatenus sinuntur: et ipsarum quoque sanctimonialium Deo dicata devotio, contra professionem sanctitatis, et reverentiam divinae consecrationis, dissolvitur et profanatur. Ita ille antiquus humani generis hostis quondam per Balthasar impium et sacrilegum regem vasa domus Dei aurea atque argentea polluit (Dan. V): nunc per istorum profanam insolentiam atque impietatem multo pretiosiora et Deo chariora commaculare et ludibrio atque insultationi daemonum subjicere non cessat. Hi sunt publici raptores et praedones, cum satellitibus et sociis impietatis suae, non alicujus hominis exteriores res vel substantiam devastantes, sed ipsius omnipotentis Dei familiam depopulantes. Cum quibus utique nec cibum sumere oportet, sicut de omnibus rapacibus 125.1020C| apostolica auctoritas praescribit (I Cor. V). In quibus isti primum obtinent locum, raptores videlicet viduarum et puellarum, et sanctimonialium, contemptores sacerdotum, violatores templi Dei, non timentes illud apostolicum: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 17). Et recte, si aliquod templum Dei ex lignis et lapidibus manu factum incenderent, sive destruerent, ab omnibus sacrilegi et puniendi judicarentur: quanto magis qui Dei vivi templum subvertere et dissipare non metuunt, dum ex raptu arbitrantur fieri posse conjugium, et ex iniquo contubernio legitimum matrimonium, quod nulla unquam lex, nulla humanitatis consuetudo permisit? Nam et in exordio mundi ad propagationem generis humani 125.1020D| masculum et feminam Deus fecit, eosque sua benedictione conjunxit dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 28).

CAP. V.

Cujus rei imitatione etiam sancta Ecclesia antiquitus solemniter et venerabiliter custodivit, eos qui in illa velut in paradiso Dei conjugio copulandi essent, divina benedictione et missarum celebratione conjungens. Quae videlicet honesta et religiosa conjunctio, Deo auctore coepta, et ejus benedictione firmata, etiam inter gentes, quae nullam legem acceperunt, nullam Dei habuerunt notitiam, legitimo ordine et naturali lege servata est. Nec unquam rem pacis, charitatis atque concordiae, per discordiam, et violentiam, et impietatem fieri licitum 125.1021A| fuit. Testantur hoc publicae Romanorum leges, quibus orbem universum vivere sub sua dominatione constituerunt: in quibus manifeste praecipitur, et viros raptores et feminas raptas, si eis, sive ante raptum, sive post raptum, consensum praebuerint, poenis ultimis esse puniendos: adjutores quoque et ministros raptorum ignibus concremandos, et conciliatorum ac mediatorum tanti facinoris plumbo liquenti atque ferventi ora damnanda. Nec ullo modo illam, quae se raptam esse conqueritur, excusari posse, quae se nec dormituram custodire studuit, nec vocibus vicinorum solatia atque auxilia flagitavit. Quod mirabiliter divinae legi consonat, ubi puella desponsata, si ab aliquo in civitate oppressa fuerit, lapidibus obrui jubetur, quia non clamavit 125.1021B| cum esset in civitate, ubi vel concursu civium, vel subsidio domesticorum poterat liberari (Deut. XXII, 14). Unde et beata illa Susanna laudatur, quam parentes ejus cum essent justi erudierant secundum legem Moysis: quia cum lavaretur sola in pomario viri sui, non solum iniquis senibus non praebuit assensum adulterii, sed etiam voce magna exclamavit, ut famuli domus audirent, et succurrerent, atque ita ab impiorum impietate protegeretur, sicut et factum est (Dan. XIII, 24).

CAP. VI.

Sed et tam sanctum atque inviolabile voluit esse lex Dei foedus et vinculum nuptiarum, parentali auctoritate et legitima postulatione initiatum, ut puellam desponsatam, etiam ante copulam nuptiarum, uxorem ejus cui desponsata est esse confirmet, 125.1021C| dicens: Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et cubuerit cum illa, educes utrumque usque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur, puella quia non clamavit cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui (Deut. XXII, 23). Inde est quod etiam in Evangelio de beata et gloriosa Dei genitrice Maria, cum esset desponsata Joseph, dicitur illi per angelum: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Matth. I, 20). Et in Osea propheta, si puellae desponsatae ab aliis violatae fuerint, adulterae nuncupantur, dicente Domino: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, neque super sponsas vestras cum adulteraverint (Ose. IV, 14). Hos autem raptores, et oppressores, ac violatores, lex Dei latronibus 125.1021D| et homicidis comparat, et interfici jubet, ubi de puella, quae in agro violenter oppressa fuerit, loquitur, dicens: Sin autem in agro vir repererit puellam quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus, puella nihil patietur, nec est rea mortis. Quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, ut occidat animam ejus, ita et puella perpessa est: sola erat in agro, clamavit, et nullus adfuit qui liberaret eam (Deut. XXII, 25, 26).

CAP. VII.

Agnoscant se ergo qui ejusmodi sunt et latrones et homicidas, et animarum interfectores, et dignos morte. Nec distat aliquid inter illos qui in 125.1022A| agro tantam violentiam perpetrant, et istos qui sive in civitatibus, sive in viis vel domibus, etiam cum turba et armis similia committunt: nisi quod illi similes sunt latronibus, qui in silvis et desertis locis occulte insidiantur, isti vero similes atrocissimis et apertissimis praedonibus, qui vel nocturno silentio, vel clara luce civibus infesti et perniciosi existunt. Qui cum nec divinae legis ordine, nec parentalis voluntatis auctoritate, nec ecclesiasticae sanctitatis pietate, conjugalem copulam sortiti sunt, sed insuper pro benedictione sacerdotali excommunicationem publicam ex auctoritate canonum meruerunt, qua fronte sacrilegium videri volunt esse conjugium, et latrocinium matrimonium, et violentiam pietatem? Cum nec sine fundamento possit consistere aedificium, 125.1022B| et exstirpata arboris radice, nequaquam rami virides pullulent: et de hujusmodi nequaquam legitimo connubio, sed adulterino contubernio, nullatenus dici possit quod Dominus in Evangelio ait: Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6), sed potius: Quod homo impie et improbe conjunxit, Deus sua aequitate dissociet. Isti sunt qui per violentiam et potentatum suum, post contemptum omnipotentis Dei, contemnunt etiam Ecclesiam Dei, contemnunt sacerdotes Dei, nullam excommunicationis Christi reverentiam habentes, qui ministris et rectoribus Ecclesiae suae hanc potestatem contulit, dicens: Quod si Ecclesiam non audierit, videlicet quilibet praesumptor et contumax, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17). Et statim subjunxit: Amen dico 125.1022C| vobis, quia quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis (ibid., 18). Isti autem e contrario, Ecclesiae inobedientes, ac per haec velut ethnici et publicani habendi, et temporali judicio excommunicati, violenter Ecclesias ingrediuntur, et divinis mysteriis injuriam facere non timent, et ad christianitatis cultum non humilitate, et pietate, atque obedientia, sed contumacia et improbitate seipsos aggregare conantur: non recogitantes scriptum etiam ipso Domino Christo dicente: Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam, et facientes praevaricationes odi (Psal. C, 7). Et iterum: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Et: Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Si enim 125.1022D| haec cogitare dignarentur, deponerent superbiam suam, et illud per piam humilitatem promereri studerent, quod Scriptura alibi promittit, dicens: Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19). Et Jacobus apostolus qualiter unusquisque, et a diabolo longe fieri, et Deo appropinquare valeat, ita admonet: Subditi igitur estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. Appropinquate Domino, et appropinquabit vobis. Emundate manus peccatrices, et purificate corda duplices animo. Miseri estote, et lugete, et plorate. Risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos (Jac. IV, 7-9).

CAP. VIII.

125.1023A| Nunc autem cum violenter in ecclesias irruunt, cum se turbae fidelium indisciplinate et improbe permiscent, cum ipsis sacerdotibus, nisi illis praesentibus divina mysteria celebraverint, exitia comminantur, quid aliud faciunt, nisi quod bis se suo gladio confodiunt, ecclesiasticum contemnendo judicium, et sacri altaris mysteria temerando? Quae sicut fidelibus et humilibus ac piis ad remedium, ita contemptoribus et impudentibus proficiunt ad judicium et tormentum. Quibus etiam illi stulti et improbi sunt sociandi, qui ab aliis Ecclesiis et sacerdotibus excommunicati, in aliis atque apud alios fraudulenter communicare posse credunt. Cum omnibus fidelibus certissime manifestum esse debeat, in universo mundo, et civitatibus, et populis, non 125.1023B| esse nisi unam Christi Ecclesiam, et unum Christi altare, et unum sacrificium, quod ubique uni Deo et una religione constituitur et offertur. Et ideo nullus omnino potest in parte esse excommunicatus, et in parte communicans: sed unde in una Ecclesia meruit separari, in nulla prorsus, nisi per legitimam satisfactionem, poterit sociari: sicut membrum de loco suo praecisum, in nulla ulterius corporis parte valet aptari, nisi forte divinae virtutis miraculo, unde divulsum fuerat potuerit reformari. Ex his nonnulli tam immites, et non humanae affectionis, sed belluinae immanitatis inveniuntur, ut prioribus uxoribus ex suspicione adulteri nulla lege, nulla ratione, nullo judicio, sola sua animositate et crudelitate occisis, adhuc cruenti et sanguine 125.1023C| madentes, non solum nulla poenitentia compungantur, aut aliqua humilitate Deo et Ecclesiae satisfaciant, sed exsultantes in superbiis suis, incunctanter ad altare Domini accedant, et indifferenter sacra mysteria contingere praesumant. Cum etiamsi illae miserrimae mulierculae veraciter adulterium perpetraverint, et ob hoc juste punitae esse videantur, tamen lex Dei, ex qua omnis Christianus in die judicii judicabitur ut recipiat secundum opera sua, nullum reum, nec ipsos adulteros vel adulteras puniri permittit, nisi sub legitimis judicibus et testibus, quos etiam publico judicio a populo lapidari praecipit. Unde et admirabilis illa Susanna, cum falso adulterii crimine accusaretur, et publico judicio condemnata, et publico legitur absoluta (Dan. 13). 125.1023D| Et illa mulier in Evangelio, quae veraciter in adulterio fuerat deprehensa, primum juxta legem ad Pharisaeos, qui potestatem judicii in populo exercebant, deinde etiam tentandi gratia ad Domini judicium perducta est, ubi ejus admirabili pietate, et a lapidationis supplicio, et a criminis reatu meruit liberari (Joan. VIII). Et in libro Numeri praecipitur, ut si qua mulier vel adulterii rea, vel falsa suspicione fuerit appetita, et vir ejus zelo adversus eam concitetur, adducat illam ad sacerdotem, et divino judicio vel damnandam offerat, vel liberandam (Num. V).

CAP. IX.

Quod etiam antiqui Romani legitimo conjugio fieri debere, legibus suis antiquitus statuerunt, 125.1024A| et servaverunt, non solum jam effecti Christiani, sed etiam cum adhuc essent pagani, sicut apertissime ostendit lex Antonini pagani imperatoris, quam beatus Augustinus quodam loco hoc modo commemorat et commendat, dicens (ad Pollent. lib. II, c. 8): « Quibus displicet ut inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam jura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus viros videntur distringere, legant quid imperator Antoninus, non utique Christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, qui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnentur, si ambos pariter 125.1024B| impudicos conflictus ipse convicerit. Nam supradicti imperatoris haec verba sunt, quae apud Gregorianum leguntur: Sane, inquit, litterae meae nulla ex parte causae praejudicabunt. Neque enim si penes te culpa fuit ut matrimonium solveretur, et secundum legem Juliam Euphrasia uxor tua nuberet, propter hoc rescriptum meum adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an cum tu pudice viveres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. Periniquum enim mihi videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet: quae res potest et virum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere, vel causam facti tollere. Si haec observanda 125.1024C| sunt propter decus terrenae civitatis, quanto castiores quaerit coelestis patria et societas angelorum? » Haec de legibus pagani imperatoris Antonini beatus Augustinus scribit. In libro Esther manifeste legitur (:CAP. 1), Vaste uxorem potentissimi et ferocissimi regis Assueri, cum ejus animos contemptu et contumacia offendisset, nequaquam sola illius indignatione et furore ex imperii honore depositam fuisse, sed publico judicio, et sententia principum, ac judicum Medorum atque Persarum. Ita cum essent pagani et idolorum cultores, naturaliter quae legis sunt facientes, etiam in causis conjugum, non crudelitatem et saevitiam, sed justitiam et aequitatem decernere ac definire debere docuerunt.

CAP. X.

Certe divina lex etiam inter dominum et 125.1024D| servum sive ancillam, justitiam et judicium conservari praecepit: et cum praecipiat publico judicio talioni suae oculum pro oculo, et dentem pro dente restitui: tamen si quis dominus servo vel ancillae suae privata indignatione et furore vel oculum erueret, vel dentem excuteret, statim eum ejusdem servi vel ancillae amissione damnabat. Ita namque scriptum est: Si percusserit quispiam oculum servi sui, aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet liberos pro oculo quem eruit: dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similer dimittet eos liberos (Exod. XXI, 26). Noluit itaque et aequissima et misericordissima lex Dei, neque ipsis servis et ancillis a dominis suis absque judicio aliquas debilitates vel deformitates 125.1025A| infligi: ita ut si quis hoc praesumeret, ejusdem servi justa amissione plecteretur, cujus subjectione injuste abusus fuisset. Multo minus occidi eum permisit privata domini sui indignatione et furore: quod si fecerit, reatu homicidii condemnatur, dicente eadem lege: Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit (Exod. XXI, 20).

CAP. XI.

Hanc judicii et justitiae aequitatem beatus Job erga familiam suam, etiam antequam lex illa per Moysen daretur, divina inspiratione et naturali consideratione servabat, sicut ipse testatur dicens: Si contempsi subire judicium cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Quid enim faciam, cum surrexerit ad judicandum Deus, et 125.1025B| cum quaesierit, quid respondebo illi? Nunquid non in utero fecit me qui et illum operatus est, ac formavit me in vulva unus? (Job XXXI, 13-15.) Inde et sancti Patres nostri, pro istiusmodi reatu, ita in sacris canonibus statuerunt (concil. Agath. can. 62): « Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione biennii effusionem sanguinis expiabit. » Nam et liber Ecclesiasticus loquens de disciplina domini et servi hoc ipsum praescribit, dicens: Verumtamen sine judicio nihil facias grave (Eccli. XXXIII, 30). Et praecipue Apostolus ita admonet, dicens: Domini, quod justum et aequum servis praestate, remittentes minas, scientes quod et vos dominum habetis in coelo (Col. IV, 1). Si igitur in domo uniuscujusque Christiani, tanta 125.1025C| aequitas et bonitas etiam erga servilem conditionem servanda est inter dominum et servum, quanto major et uberior ac plenior custodienda est inter maritum et uxorem, inter virum et conjugem, inter caput et corpus? Quoniam sicut Apostolus docet: Vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator corporis ejus. Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua (Ephes. V, 23 et 28). Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam sicut et Christus Ecclesiam. Unde rursum idem Apostolus dicit: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (ibid., 25). Certe in his apostolicis 125.1025D| verbis tanta inter virum et uxorem, et tam praecipua atque excellens dilectio commendatur, salva tamen in ipso conjugio praelatione viri et subjectione feminae, ut illa conjunctione semel a Deo instituta et legitime conciliata major esse nec debeat, nec possit. Quid enim venerabilius, quam ut conjugium mysterium sit Christi et Ecclesiae? quid sanctius, quam ut sic diligant viri uxores suas, sicut Christus dilexit Ecclesiam, tradens seipsum pro ea, ut illam sanctificaret atque mundaret? Quid charius atque conjunctius, quam ut vir caput sit mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator corporis? Qui etiam in Evangelio de hac conjugii unione testatur, dicens: Itaque jam non sunt duo, sed una caro. 125.1026A| Erunt enim, inquit, duo in carne una (Matth. XIX, 6), addit adhuc Apostolus, dicens: Viri, diligite uxores, et nolite amari esse ad illas (Col. III, 19). Si ergo viri erga uxores suas non debent esse amari, quanto minus saevi, crudeles, cruenti, nullam eis servantes legem, nullam rationem, nullum judicium, quod etiam erga servos Christiana religione custodiendum est: sed mox ut eis placuerit, indignatione et furore impio concitati, tanquam ad macellum illas deduci faciant laniandas, et cocorum suorum gladiis, more vervecum atque porcorum emactari praecipiant, vel ipsi etiam manu et mucrone proprio eas trucidaverint, nequaquam semetipsos ad imitationem Domini Jesu Christi tradentes pro eis, ut illas sanctificent et mundent, sed potius zelo, libidinis 125.1026B| suae ipsas in aeternum disperdentes, et se earum sanguine impie polluentes: cum in ejusmodi causa tanto justius exspectandum esset legitimum judicium, quanto facilius maritali zelo potest perpetrari homicidium.

CAP. XII.

Defendant se quantum volunt qui hujusmodi sunt, sive per leges, si ullae sunt, mundanas, sive per consuetudines humanas, tamen si Christiani sunt, sciant se in die judicii nec Romanis, nec Salicis, nec Gundobadis, sed divinis et apostolicis legibus judicandos. Quanquam in regno Christiano etiam ipsas leges publicas oporteat esse Christianas, convenientes videlicet et consonantes Christianitati. Lex namque omnipotentis Dei in tres species dividit omnia quae homines in mundanis rebus subdita habere 125.1026C| vel possidere videntur, cum in Decalogi praeceptis definit et dicit: Non desiderabis uxorem proximi tui, non servum, non ancillam, non bovem, non ovem, non asinum, non omnia quae illius sunt (Exod. XX, 17). In quibus verbis sine dubio aliter consideranda est dignitas uxoris, aliter conditio servorum et ancillarum, et aliter vilitas brutorum animalium, sive insensibilium rerum, et ideo omnia ista suis metis tractanda, suis gradibus discernenda ac dividenda sunt. Haec dicimus ut considerent qui ejusmodi sunt, viliorem apud se esse conditionem uxorum quam servulorum. Et de servo absque conscientia judicis occiso dominus ejus homicidii reus existit, nec effusionem sanguinis nisi per poenitentiam potest expiare, quid de conjuge statuendum 125.1026D| sit. Qui etiam usque ad tantam stultitiam et caecitatem prorumpunt, ut eas quas in primis contra omnes et divinas et humanas leges, et contra ipsius jura humanitatis per violentiam et raptum sibi conjungunt, vel etiam ex professione et habitu sanctimoniali sacrilega impietate commaculare non metuunt, postea blanditiis delinitas, et parentibus earum artificiosa, imo ignominiosa adulatione placatis, putant se et divinum et humanum evasisse judicium, et tam illicitum atque iniquum contubernium volunt videri velut legitimum et honestum conjugium, cum sicut jam supra ostensum est, et feminas quae raptoribus suis consensum praebuerint, et parentes earum, nisi reclamaverint, etiam antiquae Romanorum 125.1027A| leges pari severitate judicent puniendos, et per ecclesiasticum judicium, quicunque ejusmodi sint, vel usque ad separationem excommunicandos sive anathematizandos, vel etiam post separationem ab omni aspectu publico arcendos, et usque ad diem mortis sub arctissima poenitentia in ergastula jubeat contradendos. In tantum ut etiamsi timore publicarum rerum ad Ecclesiam raptor cum rapta confugerit, ipsa quidem quae violentiam perpessa est, intercessu Ecclesiae excusata parentibus restitui jubeatur, raptor vero, quia manifeste vim intulit, similiter ob reverentiam sanctuarii, legum impunitate concessa, in servitutem parentum ejus quam rapuit redigatur, nisi forte illi ut se redimat concedatur.

CAP. XIII.

125.1027B| Nunc autem, his omnibus et divinis et humanis legibus contemptis atque calcatis, publicam per eos Ecclesia impugnationem, publicam injuriam et contumaciam patitur: in tantum ut etiam sacerdotibus suis, tam iniqua et funesta prohibentibus, insidias moliri, et seditiones concitare non metuant. Quod si quis tam insanus est, ut istud profanum et violentum contubernium idcirco putet legitimum fieri posse conjugium, quia David regem justum et sanctum, sed in quibusdam ut hominem delinquentem, Scriptura refert uxorem Uriae Hethaei adulterasse, et postea ipso Uria crudeliter interfecto, etiam in conjugium sumpsisse (II Reg. XI), attendat quam graviter et terribiliter omnipotens Deus hoc totum per prophetam suum increpaverit, improbaverit, 125.1027C| atque damnaverit, dicens: Uriam Hethaeum occidisti, et uxorem illius accepisti uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. Quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae Hethaei, ut esset uxor tua (II Reg. XII, 9, 10). Et quidem statim illi alto dolore compuncto, et poenitenti atque humiliter confitenti, tantae iniquitatis reatus dimissus est. Ait namque brevi sermone, magno et profundo cordis gemitu: Peccavi Domino, et statim audire meruit per prophetam: Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris (ibid., 13). Verumtamen sic ei dimissum est peccatum, ut non evaderet temporale flagellum quod ei fuerat denuntiatum. Nam et filius, qui exinde natus fuerat, confestim 125.1027D| divino judicio percussus est et mortuus, et ipse postea gravissimis tribulationibus, et regni sui amissione per filium suum Absalon ita afflictus est et vexatus, ac velut in fornace ignis excoctus atque purgatus, ut vere sola divina clementia evasisse videatur. Quod autem conjugium illud, tam graviter increpatum et improbatum, atque flagellatum, ita manere permissum est, manifeste non est cuiquam ad imitandum propositum, ut quilibet in injusto ordine credat se habere justum conjugium: sed potius divinum exstitit miraculum vel sacramentum, ita illum virum vera et admirabili poenitentia fuisse purgatum, atque ab omni adulterina subreptione sanatum, ut posset et ex tali conjunctione castum et 125.1028A| legitimum esse conjugium, sicut et in extremo vitae suae tempore, mira et speciali virtute, Abisag Sunamitidem speciosissimam virginem, et ex cunctis finibus regni Israel electam, habuit sibi assidue ministrantem, et secum assidue cubantem atque dormientem, quam tamen nunquam cognovit (III Reg. I).

CAP. XIV.

Haec ergo vel ita admiranda sunt, ut penitus non possint esse imitanda, vel ita illi tempori Mosaicae legis concessa, ut adveniente Domini et Salvatoris nostri evangelica gratia, sint penitus removenda, vel quoniam, sicut Apostolus dicit, omnia haec in figura contingebant illis (I Cor. X), divinis sint mysteriis applicanda. Quanquam si non praecessisset in illa muliere adulterium, nec viri ejus 125.1028B| interfectio fuisset adjuncta, quis non videat potuisse eam, mortuo viro proprio, et debita jam curatione deplorato, cui vellet honesto et legitimo matrimonio copulari? Sed et regem, qui pro conditione temporis illius non prohibebatur plures habere uxores, potuisse legitime accipere cujuslibet defuncti uxorem? Illud vero in gestis ejus magnificum et valde imitandum claret, quod uxores sive concubinas, quas fugiens reliquerat ad custodiendam domum, a filio impio incestatas atque pollutas (II Reg. XVI) nunquam ulterius agnovit, sed tanquam vim perpessas aluit eas tantummodo clementer, et fecit eas habitare clausas usque ad diem mortis suae in viduitate viventes. Sed et illud nequaquam abhorret ab ordine et observantia religionis, cum adhuc regnaret in 125.1028C| Hebron super tribum Juda tantummodo, et Isboseth filius Saul obtineret regnum Israel, misit ad Abner principem militum et gubernatorem domus regiae, ut restitueret ei Michol filiam Saul, quae fuerat uxor ejus, et quam sibi desponsaverat centum praeputiis Philistinorum, quamque Saul, pater ipsius, illo hostiliter etiam extra terminos regni sui effugato, alteri viro tradiderat conjugem (II Reg. III). Justum namque erat, ut illa persecutione et effugatione finita, regressus in patriam, quod sibi jure competebat reciperet etiam in qualibet possessione terrena, quanto magis in conjugii societate, sicut etiam sacri canones simili aequitatis deliberatione observandum esse decernunt?

CAP. XV.

Possunt etiam istiusmodi pravi atque 125.1028D| distorti homines, sive fautores ac deceptores eorum, illud quasi juste et licenter assumere in exemplum, quod de viris tribus Benjamin refertur in libro Judicum (Jud. XX et XXI): qui cum pro culpa superbiae et pravitatis suae, qua civium suorum detestandum atque immanissimum scelus, adversus Deum et totius populi judicium, improbe et impie defendere ausi sunt, et contra omne regnum rebelli obstinatione pugnare, divino judicio in bello corruissent, et usque ad internecionem pene fuissent deleti, cum universis uxoribus et filiis suis remanserint ex tota illa tribu sexcenti viri tantummodo. Unde universus populus Israel, qui in illo certamine adversus eos processerat, eosque prostraverat gladio, juxta divinam jussionem 125.1029A| in ultionem nefandi sceleris vehementi et religioso dolore permotus est, quod ex duodecim tribubus ejusdem populi, sicut ab initio fuerant institutae, et de Aegypto liberatae, et in terram repromissionis inductae, et sortis distributione haereditatem adeptae, una tribus tam nobilis atque praeclara videretur etiam sublata. Quapropter nimium dolentes et flentes, atque ululantes, quod videlicet illud sacrosanctum mysterium duodecim tribuum, quod in humeris summi sacerdotis intrantis in Sancta sanctorum gestabatur in duobus pretiosis lapidibus in pectore, et etiam in aliis duodecim lapidibus pretiosis, sed et in mensa in duodecim panibus incessanter offerebatur, et futuro gloriosissimo apostolorum choro haec omnia praeparabantur, tam subita clade ac lugubri casu 125.1029B| videretur esse decurtatum atque truncatum, altare exstruxerunt, victimis atque oblationibus et sibi et illis Dominum placaverunt, et divina gratia miserante et cooperante, omni cura ingentique studio egerunt, ut et plenitudo populi Dei, vel tanti mysterii insigne apud eos nullatenus deperiret: sicut mirabiliter postmodum etiam in Novo Testamento, per beatos apostolos sancto Spiritu agente, procuratum est, ut ejusdem duodenarii numeri sacramentum, quod pereunte Juda videbatur esse mutilatum, electione et subrogatione Mathiae (Act. I) maneret instauratum atque perfectum. Et quoniam, ut jam dictum est, ex tota illa tribu sexcenti viri tantummodo superfuerant, quadringentis ex eis quadringentas virgines providerunt, atque in conjugium tradiderunt: 125.1029C| ducentis vero qui remanserant, quia nec filias suas tradere poterant, constricti juramento et maledictione qua juraverant nequaquam se eis daturos de filiabus suis uxores, nec alias invenire poterant quas eis libere traderent, sicut fecerant ex habitatoribus Jabes Galaad, qui nec in illo juramento interfuerant, et postea in tam publico et religioso bello adesse neglexerant, ac per hoc legitime interfici jussi sunt, et ex eis quadringentae tantum virgines resignatae, quae ad reparationem tribus Benjamiticae adducerentur. Erant itaque residui habitatores Silo, ubi tunc constitutum erat tabernaculum Dei, qui nec in illo juramento, nec in illa pugna, forsitan immunitate sanctuarii, cui pro vicinitate familiarius vel etiam assidue famulabantur, fuisse credendi sunt: 125.1029D| et idcirco licenter dare potuisse istas filias suas in conjugium, sed quadam duritia et exsecratione illius facinoris, quod a tribu Benjamin fuerat perpetratum, facere noluisse.

CAP. XVI.

Restabat igitur, ut quia nec parentes legitime compelli poterant ut nolentes darent filias suas, et rem voluntatis ex necessitate facerent, nec ipsae filiae hostiliter sibi essent auferendae, ipsis virginibus procedentibus solemnissimo die ad sanctuarium Domini, chorosque ducentibus, ducenti illi viri absque conjugibus, ex consultu et consilio atque auctoritate populi et seniorum, pro redintegratione ejusdem populi, et conversatione divini mysterii, repente eis occurrerent, et ex his singuli singulas 125.1030A| sibi uxores acciperent. In qua re jam nulla metuenda esset divina indignatio, cum pro amore et honore divino, et pro Dei causa totum ageretur. Qui illi tribui pene usque ad internecionem deletae, et in transacto bello jam restituerat quod merebatur, et in praesenti consultu occulta eis inspiratione et providentia miserebatur. Servata ergo ubique justitia, cum neque illae puellae aliqua lascivia vel contumacia, sed necessitate sola parentum suorum regimine abductae essent, nec illi qui eas ceperant, aliquid suo libitu vel temeritate, sed populi et seniorum jussione atque auctoritate fecissent: restabat sola parentum querimonia rationabili satisfactione sopienda, de qua eis majores natu ita dixerunt: Cumque venerint parentes eorum, et adversum vos queri 125.1030B| coeperint atque jurgari, respondebimus eis: Miseremini eorum. Non enim ceperunt eas jure bellantium atque victorum, sed rogantibus ut daretis, et non dedistis, et a vestra parte peccatum est (Jud. XXI, 22). Totum igitur istud rationabiliter provisum, rationabiliter factum, rationabiliter finitum, pro publica utilitate, publica auctoritate, atque intercessione, ita singulare est et minime imitandum, vel potius mysticum, ut semel legatur gestum, et nunquam ulterius iteratum.

CAP. XVII.

Quapropter quod Scriptura Dei narrat ad memoriam pietatis, vel ad commendationem mysterii spiritualis, absit ut stulti et impudenti petulantia dissoluti usurpare permittantur ad exemplum vel defensionem suae procacitatis, ut putent 125.1030C| se isto exemplo, cum non facile impetrant a parentibus, licere sibi rapere quas voluerint, et postea complacatis parentibus, quasi legitimo eas matrimonio detinere: cum hoc, sicut jam dictum est, non sit scriptum ad exemplum, unde nec unquam postea est usurpatum, sed sit in his admirandae devotionis commemoratio, et profundi mysterii commendatio. Et ibi quidem-propitiato et placato omnipotenti Deo, cujus cultu et honore totum gerebatur, sola parentum misericordia implorata est, ut parcerent illis ducentis viris, ne vel in hac parte inveniret in eis divinae legis aequitas quod damnaret. Quanquam et a parentum parte vere peccatum esse videatur, quia in consulendo tantae et tam publicae necessitati duriores exstiterunt, in tantum ut nec 125.1030D| rogantibus primo dare voluissent. Hic vero Deo exasperato et ad iracundiam provocato, cujus lex contemnitur, cujus Ecclesia et sacerdotes conculcantur, cujus sanctum templum sacrilega et nefaria praesumptione violatur, qua stultitia atque dementia putant placatis et pacificatis parentibus, pacatam se habere posse Ecclesiam Dei, et eorum auctoritate stare posse confidunt quod divinae legis et sanctorum Patrum auctoritate destruitur, cum tantae praevaricationis et impietatis malum, adversus Deum et Ecclesiam ejus commissum, nulla ratione, nullis argumentis emendari possit, nisi omnipotentis Dei et Ecclesiae judicio ac satisfactione? Ibi igitur ostendenda est tanti facinoris emendatio, ibi suppliciter 125.1031A| venia postulanda, ibi sollicite satisfactio exhibenda, id est in Ecclesia Dei, apud sacerdotes Dei, ubi solummodo veraciter obtineri potest et remissio peccati, et propitiatio ejus qui offensus est omnipotentis Dei.

CAP. XVIII.

Adjiciunt istiusmodi homines malis suis etiam illam nimis audacem et puniendam praesumptionem, ut adulterinis et exsecrandis non conjugiis, sed colluvionibus suis, postulando ac supplicando auctoritatem vel mediationem religiosorum principum acquirant: quod absit a fidelibus et ministris regni Christi principibus, ut cujusquam improbitas eorum interdictis vel interventionibus adjuvetur: cum leges Romanae, et Christianissimi illorum temporum imperatores manifestissime et justissime censuerint, 125.1031B| eos qui injustis et fraudulentis petitionibus, et maxime in tali causa, principales aures inquietaverint, et indulto beneficio carere, et insuper exsilio deportari, et filios qui ex hujusmodi ignominiosis et adulterinis conjunctionibus fuerint procreati, nequaquam legitimos deputandos, nec haereditatis successione honestaudos. Obsecramus igitur mansuetissimam tranquillitatem vestram, Christianissime et gloriosissime princeps, ut preces et supplicationes nostras, quas pro Ecclesia Dei et sanctificatione atque honore corporis Jesu Christi Domini et Salvatoris nostri deferimus, clementer audiatis, prompta devotione suscipiatis, et insitae religionis affectu ac zelo strenue atque sollicite effectui mancipetis. Nec reprehendendam judicetis curam et solertiam pusillitatis 125.1031C| nostrae, quod haec Deo protegente non ubique, sed in plerisque regni hujus partibus contagia funesta grassantur. Quia nobis licet indignis et minimis, et exemplo apostolico cura debet incumbere omnium Ecclesiarum, et omnino vigilanter admonenda et praedicanda sunt ista etiam ubi non fiunt. Quoniam et ante venenum est adhibendum antidotum, et vulnus, dum adhuc crescendo male proficit, vel resecandum est vel curandum. Oramus itaque et imploramus a vobis auxilium, quod illi sine dubio debetis, cujus munere floretis atque polletis, ut tres Ecclesiae ordines, imo triplex agri divini fructus, videlicet, tricesimus, sexagesimus, atque centesimus, etiam vestro terrore atque praesidio, velut quadam sepe atque munimento, integer et sincerus custodiatur, 125.1031D| crescat, atque proficiat: tricesimus in copulatione conjugii, sexagesimus in continentia viduali, centesimus in pudore atque integritate sanctimoniali: ut quicunque his fructibus tanquam brutae et perniciosae bestiae insidiantur, vestra custodia repellantur, vestra etiam severitate corrigantur.

CAP. XIX.

Audiatur et teneatur quod sancti Patres definiunt de bono conjugali, ita dicentes (Aug. lib. IX, de Genes. ad lit. c. 7): « Quod bonum habent nuptiae, peccatum esse nunquam potest. Hoc autem tripartitum est, fides, proles, sacramentum. In fide attenditur, ne praeter vinculum conjugale cum altera vel altero concumbatur. In prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur. In sacramento, 125.1032A| ut conjugium non separetur, et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri conjungatur. Haec est tanquam regula nuptiarum, quia vel natura decoratur fecunditas, vel innocentia regitur pravitas. » Audiatur et illud quod de reliquis duobus ordinibus, in quanta sanctitate et reverentia haberi debeant, his verbis iterum dicunt, David cum magno sui pudore furtim ad militis sui intrasse fertur uxorem, nec tamen evadere potuit ultionem. Tu ad sponsam regis Christi temerandam, cubiculum Domini dominorum impudenter ingressus, quomodo esse poteris impunitus? Ac si forte vidua, aut quaecunque fuerit illa, nondum professa continentiam castitatis, quaelibet illa sit, uxor dici non potest prostituta, uterque vestrum nota semper inuretur infamiae, nec 125.1032B| aliter tanti criminis macula poterit aboleri, nisi aut publica legum saecularium saeviente censura adulterium mortibus expietur, aut certe profundis afflicti cordis gemitibus et verae poenitentiae jugibus dum vivitur lacrymarum fontibus abluatur. Exeat ergo qui dicat crimen hoc nuptiis emendandum, et de scelere statim nomine conjugium censeat esse vocandum. A me invitus veraciter audiet, adulterium nullatenus dici conjugium: conjugium enim religiosi nominis vocabulum est.

CAP. XX.

His sanctorum Patrum verbis atque sententiis subjungemus adhuc paucas ex sacris canonibus sententias, quas in contemplationem Domini nostri Jesu Christi, et honorem ac pietatem sanctae matris Ecclesiae, cujus visceribus Deo nati, cujus 125.1032C| honoribus illustrati estis, et aeternaliter illustrandos vos esse confiditis, religiosa quaesumus devotione audiatis, et instructissima cura atque industria, in commisso vobis Christiano populo agnosci, revereri, atque observari, Domino in omnibus protegente et cooperante, faciatis. Tanta namque res ista est pro qua satagimus et supplicamus, id est castimoniae et sanctitatis custodia, ut pro ea commendanda atque tuenda etiam nos ipsos offerre libenter debeamus, exemplo beati et gloriosi Baptistae Joannis, qui inter caetera praedicationis suae praeconia, etiam regem ipsum Herodem propter istiusmodi adulterinum conjugium tanta constantia increpavit, atque corripuit, instanter annuntians et dicens illi de uxore fratris sui Herodiade (quam plusquam raptor, etiam virtute 125.1032D| et potentia regiae potestatis obtinuerat et detinebat): Non licet tibi habere eam (Matth. XIV, 4); ut pro hujusmodi causa et vincula et carcerem aequanimiter sustinens, novissime gladio maluerit obtruncari quam a veritatis et justitiae praedicatione cessare. Et ideo vere martyr Christi, quia ipsius veritatis et justitiae martyr. EXCERPTA Ex sacris canonibus et sanctorum Patrum gestis de cultu sanctimoniae et constantia annuntiandae veritatis. Ex decretis papae Siricii :CAP. 4: Quod non liceat alterius sponsam ad matrimonii jura sortiri.

De conjugali autem violatione requisiti, si desponsatam 125.1033A| alii puellam alter in matrimonium possit accipere, hoc ne fiat modis omnibus inhibemus: quia benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusquam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.

In Ancyrano concilio, :CAP. 10. De desponsatis puellis, et ab aliis corruptis.

Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi quibus ante fuerunt desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit.

Ex decretis Innocentii papae, c. 20. De virginibus non velatis, si deviaverint.

Hae vero, quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si forte nupserint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione 125.1033B| dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigerunt, solvi sine vindicta non debet? Nam si apostolus Paulus, quae ex proposito viduitatis discesserant, dixit eas habere damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, quanto potius virgines, quae prioris promissionis fidem frangere sunt conatae?

Ex decretis papae Leonis, c. 27. Quod illae quae non coactae, sed voluntate propria virginitatis propositum susceperunt, delinquant si nupserint, et si nondum fuerant consecratae.

Puellae quae non parentum coactae imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligant, praevaricantur, etiamsi nondum eis gratia consecrationis accesserit: cujus utique non fraudarentur munere si in proposito permanerent.

Item ejusdem papae Leonis ad Rusticum. De puellis 125.1033C| quae jam consecratae sunt, si postea nupserint, et propositi et consecrationis duplex crimen admittunt.

De his quae jam consecratae sunt, si postea nupserint, ambigi non potest magnum crimen admitti, ubi et propositum deseritur et consecratio violatur. Nam si humana pacta non possunt impune violari, quid eos manebit, qui ruperint divini fidem sacramenti?

Ex decretis papae Gelasii, :CAP. 20. Quod hi qui se sacris virginibus sociant, et foedera incesta commiscent, communicare non possint, nisi publicam poenitentiam egerint.

Virginibus autem sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere: quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi: aut his certe viaticum de saeculo transeuntibus, 125.1033D| si tamen poenituerint non negari.

Ex decretis papae Siricii, :CAP. 6. De monachis et virginibus propositum non servantibus.

Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam, ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu illicita ac sacrilega se contagione miscuerint, postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti, de illicitis amplexibus libere filios procrearint: quod et publicae leges et ecclesiastica jura condemnant. Has igitur impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu Ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus: quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis vel ad mortem saltem solius misericordiae 125.1034A| intuitu per communionis gratiam possit indulgentia subvenire.

Item ex concilio B. papae Gregorii.

Gregorius apostolicus papa, ante corpus venerabile Christi apostolorum principis, in ferendo sententiam dixit: Si quis monacham, quam Dei ancillam appellant, in conjugium duxerit, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, Anathema sit. Si quis commatrem spiritualem duxerit in conjugio, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, Anathema sit. Si quis fratris uxorem duxerit in conjugio, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, Anathema sit. Si quis consobrinam duxerit in conjugium, anathema sit. Et responderunt omnes, Anathema sit. Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, Anathema sit. Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, Anathema sit. 125.1034B| Si quis virginem, quam sibi non desponsaverit, furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, Anathema sit. Gregorius episcopus sanctae catholicae atque apostolicae Romanae Ecclesiae huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Et subscripserunt alii episcopi viginti duo, presbyteri quatuordecim, diaconi quinque.

De concilio Aureliano I, :CAP. 2.

De raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis vel poenarum immunitate concessa, ad serviendi conditionem subjectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si vero quae rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur, et 125.1034C| raptor a patre superioris conditionis satisfactione teneatur obnoxius.

Ex concilio Valentino, :CAP. 2. De puellis Deo devotis, si ad terrenas nuptias transierint, ut poenitentiae deputentur.

De puellis vero quae se Deo voverint, si ad terrenas nuptias sponte transierint, id custodiendum esse decrevimus, ut poenitentia his nec statim detur, et cum data fuerit, nisi plene satisfecerint Deo, inquantum ratio poposcerit, earumdem communio differatur.

Ex concilio Eliberitano, :CAP. 13. De virginibus Deo sacratis, si adulteraverint.

Virgines quae se Deo dicarunt, si pactum perdiderint virginitatis, atque eidem libidini servierint, non intelligentes quid amiserint, placuit nec in fine eis dandam communionem. Quod si semel persuasae, aut infirmi corporis lapsu vitiatae, omni tempore 125.1034D| vitae suae hujusmodi feminae egerint poenitentiam, ut abstineant se a coitu, eo quod lapsae potius videantur, placuit eas in fine communionem accipere debere.

Ex concilio Toletano I, :CAP. 16. Devota si adulteraverit, decem annis poeniteat. Si maritum duxerit, non permittenda ad poenitentiam, nisi maritus decesserit.

Devotam peccantem non recipiendam in ecclesiam, nisi peccare desierit, et si desinens egerit poenitentiam aptam decem annis, sic accipiat communionem. Prius autem quam in ecclesiam admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christianae mulieris accedat: quod si admissa fuerit, etiam haec quae eam receperit habeatur abstenta. Corruptorem etiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit, non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc 125.1035A| vivente ipso marito caste vivere coeperit, aut postquam ipse decesserit

Ex concilio Toletano IV, :CAP. 56. De discretione viduarum saecularium et sanctimonialium.

Duo sunt genera viduarum, saeculares et sanctimoniales. Saeculares viduae sunt, quae adhuc disponentes nubere laicalem habitum non deposuerunt. Sanctimoniales sunt, quae jam mutato habitu saeculari, sub religioso cultu in conspectu sacerdotis vel ecclesiae apparuerunt. Hae si ad nuptias transierint, juxta Apostolum, non sine damnatione erunt: quia se primum Deo voventes, postea castitatis propositum abjecerunt.

Ex concilio Toletano 10, :CAP. 5.

Omnes feminae quae jam in praeteritum religionis veste fuisse probantur indutae, nihil ad excusationem valeat oppositionum quaelibet objectio, quamvis diversis aut callidis adumbrare se velint fallaciae argumentis: 125.1035B| sed ad sacratissimas sanctiones disciplina sanctior eas teneat religatas atque subjugat. Commoveantur sane sacerdotis auctoritate ut sponte redeant. Quae si redire noluerint, impulsu sacerdotis ad religionis habitum reducantur, et in monasteriis redactae excommunicationis condignae sententia feriantur.

In edictis piorum imperatorum.

Si quis divinis mysteriis vel aliis sanctis mysteriis celebrandis in sancta intraverit ecclesia, et episcopo vel clericis, vel aliis ministris Ecclesiae injuriam fecerit, jubemus eum tormentis subjectum in exsilio mori. Sed et si quis sancta oratoria vel divina mysteria in aliquo conturbaverit, capitali supplicio puniatur. Hoc eodem observando et in Litaniis, in quibus episcopi vel clerici inveniuntur. Ut si quidem contumeliam fecerit, tormentis et exsilio tractatur: sin autem litaniam turbaverit, capitali periculo subjaceat. Non enim tantum volumus omnia 125.1036A| loca Deo dicata ab omni incursione libera, sed multo magis omnes episcopos et clericos eorum ab omni periculo esse tutissimos: ut quicunque praeses vel judex, aut militaris, si contra eos manus aut contumelias inferre ausus fuerit, nullo pacto illud aliter expiare possit, nisi aut aeterno exsilio, aut sanguine.

In Taurinensi vel Aquileiensi concilio, :CAP. 9 et 15.

Si peccatis agentibus contigerit post obitum alicujus sancti episcopi, ut annus transeat, antequam substituatur in civitate ipsa unde decessit episcopus alter, quia hoc munus praevidere debent metropolitani, ne ultra mensem, vel multo plus tres menses, sine pastore vacua remaneat civitas, placuit nobis, ut abs modo culpetur metropolitanus pro tanta negligentia, et clerus ac populus, pro eo quod salutis memor non fuit, ut ad metropolitanum petiturus episcopum accurreret: et deinde ordinetur episcopus eis. Si autem ipsi de se talem non habuerint, 125.1036B| aut providere sibi et eligere jubente metropolitano suo neglexerint, tunc judicio et potestate sua, electa apta persona, metropolitanus cum aliis episcopis ordinet et faciat episcopum, ne plebs Dei sine pastore sit vacua, et facultates ecclesiae dispereant. Si tunc presbyteri aut majores civitatis non acquieverint, ut rebelles anathematizentur.

In edictis piissimorum imperatorum.

Jurent majores civitatis ad Evangelia de persona electa ad episcopatum, quod neque uxorem habuerit pro certam neque concubinam, neque sit curialis vel taxeota, sed sanctus et litteratus, et canonicas leges intelligens, et in clero vel monasterio nutritus, et tunc ordinetur. Sin autem hi qui debent episcopum eligere, talia secreta intra sex menses non fecerint, tunc metropolitanus propter periculum animae suae, omnibus his exquisitis quae diximus, ordinet et consecret sua potestate clero et populis episcopum.