Ad monachos de poenitentia

This is the stable version, checked on 14 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad monachos de poenitentia
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Ad monachos de poenitentia (Paulinus Aquileiensis), J. P. Migne

INTERROGATIO.

Quomodo debemus agere poenitentiam?

RESPONSIO.

Detur utique poenitentia saeculari, cujus adhuc cervix sub jugo dependet saeculi; et huic pro immanitate peccati sive delicti terminetur tempus, quia adhuc tempori servit. Caeterum abrenuntians saeculo et ejus militiae, spondensque se cunctis diebus serviturum Deo, cur poenitentiam mereatur, qui liber effectus, velut onager, sectatur eremi vastitatem? Sicut ait Job: Quis dimisit onagrum liberum in deserto (0700B)(Job. XXXIX, 5)? A leone fortiter caveat et arentibus herbis, poculoque exiguo alatur in eremo: erigat in aera caput, et flagrantem nimium sitis ardorem sancti Spiritus aura restringuat: ne dum valde desiderat amoena virentia, nimis deliciis praepeditus periculum salutis incurrat. Igitur abrenuntianti poenitentia publica non est necessaria, quia conversus ingemuit et cum Deo aeterno pactum inivit. Ex illo igitur die non memorantur ejus delicta, quae gessit in saeculo, in quo facturum se justitiam de reliquo promiserit Deo. Ergo chirographum de quo (0701A)se monachus debitum ex tota fide promiserit implere, etsi fidelis factus peccavit in saeculo, post abrenuntiationem suam iterum factam Dominicum corpus non dubitet accipere, ne occasione humilitatis nimiae prolongetur a corpore ejus et sanguine, cui se junxit ut unum corpus efficeretur. Communicare non desinat qui peccare quievit, tantum ne de reliquo peccet. Nam sicut ignis iste visibilis duas in se quasdam efficacias habet, id est, comburere fragilia et illuminare tenebrosa, ita ignitum illud Dominicum corpus, quando cum metu et reverentia grandi fuerit sumptum, corporis quidem delicta consumit, (0702A)animae vero sensum illuminat: et idcirco maxime communicare frequentius debet. Si vero fuerit, sicut scriptum est, lepra in pelle, immunda erit (Levit. XIII): id est, peccatum in monacho: quia pellem esse monachum Scriptura significat mortificantem membra sua super terram; cujus ossibus adhaesit caro, cujusque caro immutatur propter oleum, et a jejunio infirmatur, et genua velut fenum arescunt. Ergo si in hac pelle visa fuerit lepra, immunda erit, et nisi fuerit hyacintha aut rubra pura, ad ornatum tabernaculi non erit apta.