Ad lectorem (Theologi Duacenses)

This is the stable version, checked on 27 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad lectorem
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Ad lectorem

Ad lectorem (Theologi Duacenses), J. P. Migne 113.0020A

Ad lectorem

113.0011B| Sunt nonnulli studio novellitatis nimium accensi, qui omnem hunc laborem, quem in conservandis eruditae antiquitatis monumentis ponunt viri docti, repudiant prorsus, et abominantur, velut superstitiosum, quique praeclara ingenia ab excogitandis de novo excellentibus inventis avocet, et absterreat: dum nimirum ita fieri animadvertunt, ut nihil magnopere suspiciant homines probi, in litteris praesertim et bonis artibus, nisi quod aetate ipsa sibi conciliaverit auctoritatem. Hi tales procul dubio nos irridebunt, qui Glossam hanc ordinariam, et Nicolai Lirani Postillam (nomina vel sono ipso, et flexu vocis, eorum delicatis auribus horrendum quid, et barbarum affricantia), tantis vigiliis recudere, studiosorumque manibus obtrudere satagimus. Maluissent enim novum aliquod opus et antehac inauditum, aut saltem novorum hominum commentarios ad hanc rem adaptari: quorum in hoc saeculo polygrapho 113.0012B| et polyhistore tantus est proventus, ut sint pene innumerabiles. Caeterum nos hujusmodi lectoribus placere non studuimus, minime interea dubitantes, modestis et catholicis lectoribus probatum iri hoc institutum nostrum, qui sciant et agnoscant, in caeteris quidem artibus inventa quaeque etiam recentissima, suam gratiam dignitatemque prae multis veteribus invenire posse: in arcanis autem divini verbi sensibus adaperiendis, et esse optima, quae vetustissima; et ea optimis proxima, quae vetustissimis sunt propinquiora, ut pote magis conjuncta purissimo veritatis fonti, ac proinde remotiora a lacunis et coeno perversorum spirituum, unde salutares et illimes aquae Scripturarum crebro solent infici et perturbari. « In antiquis enim esse sapientiam » pronuntiat Sapiens, et in veteribus Ecclesiae tractatoribus secura ponuntur sedulitatis nostrae vestigia, absque falsitatis, saltem damnosae 113.0013A| et perniciosae, periculo: cum in recentioribus istis, qui antiquos illos parum venerantur, non nisi cum maximo animarum periculo, et certissima pretiosi temporis jactura studium nostrum possit versari. Illi enim pietatis et modestiae laudibus insignes, nihil sibi aut scribendum judicarunt, aut sentiendum, quod non Ecclesiae catholicae pontificis, aliorumque in ejus communione perseverantium magistrorum calculo probaretur: agnoscentes, ut animorum, ita ingeniorum esse in Ecclesia ordinatam hierarchiam, et « spiritus prophetarum subditos esse prophetis; » et illud Salomonis oraculum sibi ob oculos semper ponentes: « Verba sapientium sicut stimuli » (qui pungunt veritatis acie, non blandiuntur adulationis flosculis) « et quasi clavi in 113.0013B| altum defixi » (solido fundamento fidei catholicae substrato, non in fluctivago humanae sapientiae sabulo) « quae per magistrorum consilium data sunt » (dum non unicuique licet de rebus divinis prout libet lascivire, sed ad certam regulam loqui coguntur: nec suum quispiam, etsi magnus sit ille, aut maximus, aliorum piorum consensui praeferre audet et propterea submittunt se vicario Christi, per quem Spiritus sanctus regit docentium linguam et calamum, ut mereantur accipere deificam veritatis lucem) « a Pastore uno, » qui est Redemptor noster. Isti autem novitatis admiratores, « sanam doctrinam » antiquorum « non sustinentes, » sed ad sua desideria doctrinam veritatis examinantes et exanimantes, « coacervant sibi magistros, » non attendentes 113.0013C| animarum lucro, sed « prurientes auribus, » ut proinde mirari non sit aequum, si « a veritate » quidem simplici et solida « auditum avertentes ad fabulas » et picturata opinionum feralium lenocinia toto affectu « convertantur. »

Tibi ergo, lector catholice, fidei antiquae et avitae cultor atque admirator, labor hic noster desudavit: ut dum alii excellentes Ecclesiae nunc florentis doctores suorum ingeniorum divitias atque arma tibi expromunt, unde munitus bellum potens et indefessum hostibus fidei catholicae atque animarum praedatoribus indicas: etiam mediae aetatis optimos duces tibi subsidio daremus, qui suo tempore fuere pro muro et antemurali Ecclesiae, inter quos non extremo loco militant auctores istorum commentariorum, 113.0013D| quos iterum detersa nonnulla armorum rubigine, quam contraxerant, in aciem producimus. Hinc enim maxime patefiet quo spiritu majores nostri ducti sunt, cum ad sacrarum litterarum tractationem accederent: divino nempe (non humano) quem ex Salomone superius audivimus magistrorum sibi invicem cum humilitate deferentium consilio, sub uno et ab uno pastore gubernato aperire salutares oraculorum coelestium recessus: quorum harmoniam et consonantiam in divini verbi expositione tanquam concilium et « consilium magistrorum, » primus velut in abaco aut diagrammate mathematico aspectui nostro subjicere tentavit auctor ordinariae Glossae, sic appellatae quia illam posteri omnes tanquam 113.0014A| officinam ecclesiasticorum sensuum consulere solebant, quotiescunque opus erat ad Scripturae sententiam recurrere; nec putarunt sibi aliquid aliud sapiendum quam quod ab illo « magistrorum consilio » repererant traditum, ut ita acquiescerent sapientis monitioni quam post illa verba subjecit: « His amplius, fili mi, ne requiras, » ubi et addit rationem evidentem: « Faciendi plures libros nullus est finis, » quasi, qui sapientium per consilium magistrorum examinatis verbis, et pastoris unius sententiae non acquiescunt, nunquam per omnes errorum et mendaciorum anfractus divagandi finem faciant, sed interminatis vexentur quaestionibus. Erat autem hoc Glossae opus, in illa librorum paucitate et penuria qua saeculum illud (si cum nostro conferatur 113.0014B| hac in re pauperrimum) laboravit; non solum magnarum vigiliarum, sed etiam expensarum, quas oportebat effundere in sacris doctoribus undique conquirendis et describendis, cum nondum esset inventa typographia haec, thaumaturgia librorum multiplicatrix, quae (sicut ille dicebat de Nilo Aegypti rigatore) devolvit secum infinita ἔσθλα καὶ ὕργα, commoda et incommoda, probos et noxios scriptores. Cujus artis beneficio laudatissimus ille collectoris labor possit illustrior perfectiorque fieri superadditis apteque attextis aliis sanctorum Patrum expositionibus, quae ad sacrarum paginarum facerent elucidationem: quod in evangelica historia praestitit divinum Thomae Aquinatis ingenium, et in multis Scripturae libris recentiores Graeci, et copiosissime 113.0014C| in Genesi atque Exodo doctissimus Veronae episcopus Lypomannus; et nos etiam forte, modo Deus vitam viresque dederit, aliquando tentabimus. Sed interea tamen, non quia aliquid fieri potest perfectius (ut facillimum est inventis addere, difficillimum primo invenire), ideo negligendum fuit aut abjiciendum Glossae hujus opus, quod primum omnium sanctos Patres, quasi in concilio congregatos, Scripturamque collatis symbolis exponentes introduxit: sed omnino erat a nobis suo nitori restituendum, ut possit cum auctorum laude et benedictione a posteris semper revolvi, quod a majoribus nostris jam per octo saecula in summo semper honore fuit habitum. Simul expedire judicavimus ut exstaret 113.0014D| tam luculentum testimonium, non solum catholicae methodi, quam in exponendis Scripturis patres nostri semper sunt secuti, sed etiam diligentissimae eorumdem in sacris litteris industriae; et obstrueretur os impudentissimis haereticis qui ausi sunt jactare apud nostros sepultum neglectumque jacuisse verbum Dei, donec ab illis fax Evangelii (quinti scilicet) accensa fuisset. Quod cum numerosissimae nostrorum hominum in sacras Scripturas theoriae, meditationes, et scripta ante haereticos istos exortos edita, falsissimum esse testentur: tum vel maxime ista Glossae et Lirani commentaria, ex quibus isti alienigenae compilarunt quidquid ab illis recte in Scripturis disseritur, nec quidquam de suo addiderunt, praeter nonnullum splendorem 113.0015A| orationis, et maledictis blasphemiisque oneratas excursiones, in quibus aut sua stabilire nituntur deliramenta, aut nostrae fidei impugnant fundamenta.

Caeterum occasionem huic editioni praebuit, inter caetera, quod a R. P. Antonio Possevino in Bibliotheca sacra fuit adnotatum. Cupientibus enim typographis ad Dei gloriam et communem fidelium utilitatem Glossam ea forma recudere qua a Parisiensibus ex recensione trium doctorum, Francisci Feuardentii, Jacobi de Cuelly et Joannis Dadraei, fuerat anno 1588 evulgata; ostensum est hoc Possevini judicium, quod diligentissimus ille Bibliothecae ecclesiasticae lustrator his verbis conceperat: « Sane vero » (inquit in verbo Glossa ordinaria ), 113.0015B| « accuratam illam operam, quam insignes illi theologi in ea posuerunt, integram praestare non potuerunt, urgentibus typographis editionem, et tumultibus Gallicis rem litterariam interturbantibus. » Quae cum non sine justis rationibus ab illo viro tali scripta viderentur, petierunt typographi ut conferremus paulatim exemplaria; inventaque sunt, collatione facta, tam multa hiulca in verbis, in sententiis, in testimoniis, tam multa in eisdem etiam pagellis bis ad longum posita, quaedam etiam dicta auctorum satis periculosa; quamplurima vero parum ad rem facientia, potiusque spatiis paginarum (quae erant satis amplae) replendis, quam sensui illustrando accommodata: ut modestissime Possevinus indicasse videatur quid in ea editione desideraverit, et tantorum 113.0015C| defectuum non nisi maximam causam, nempe civilium bellorum acerbam calamitatem assignaverit.

Ergo coacti sumus, partitis inter nos vigiliis, totum opus ad exemplaria manuscripta et antiquioris impressionis examinare, Patrum ipsorum originalia consulere: et sua singulis, a quibus desumpta erant, prout ab illis erant scripta, hoc est emendata restituere, indicatis ad singula testimonia auctorum (qui exstant) libris locisque, loco eorum quae erant ad replendas paginarum vacuitates vel repetita, vel superflue posita, vel non satis securo judice electa, alias classicorum Patrum sententias ascripsimus. Praeterea testimonia Rabbinorum (excepto uno aut altero) quae non erant a glossatore antiquo citata, 113.0015D| itemque profanorum scriptorum, ut Plinii, Justini historici, Josephi Judaei, Philonis, quae in Parisiensi editione fuerant sub stellulis adjecta, expunximus; et pro eis, Patrum sanctorum dicta substituimus: his enim solum in catena illa seu harmonia auctoritatum locum esse voluit glossator ipse, et non auctoribus a fide et Christo alienis. Quae non frustra aut jactanter a nobis esse hoc loco dicta quivis per se poterit cernere, qui modo voluerit hanc nostram editionem cum altera Parisiensi aut aliis ex ea factis comparare. Et, si in fine cujusque tomi posuissemus loca restituta, correcta, justis de causis expuncta, vel suppleta: sane non pauci quaterniones addendi fuissent. Neque vero sapientissimorum 113.0016A| virorum (quos supra nominavimus, quique Parisiensi editioni formam praescripserunt) existimationi debet nocere haec nostra animadversio: non solum quia bellici civilesque tumultus omnibus piis eo tempore calamos et libros e manibus excutere potuerunt; verum etiam quia non possumus nobis persuadere, ordinem a magnis illis viris praescriptum, fuisse ab operariis observatum, sed festinante ob causas a Possevino insinuatas prelo, maxima ex parte neglectum. Nam quanta alioquin in illis viris fuerit industria cum summa eruditione conjuncta, quantusque fervor in causa Dei et Ecclesiae propugnanda, alii ipsorum labores in lucem editi et in concionibus doctissimis contra haereticos habitis, exantlati, abunde magnum praestant argumentum.

113.0016B| Sed neque nobis ipsis tantum assumimus, ut nullum prorsus nos commisisse in recensendo hoc opere erratum putemus: cum etiam in difficultates aeque molestas inciderimus; cum unus e nostris collegis prolixo et gravissimo morbo pene annum integrum ab opere fuerit impeditus, alii duo superiorum auctoritate ad regimen animarum assumpti et ab Academicis umbraculis ad aestum pastoralis curae abstracti, etiam ipsi moram non parvam editioni fecerint, et triennalem (ut de sua editione dixere Parisienses) nobis parturiendi hunc fetum fecerunt esse exspectationem. Caeterum audemus dicere lectorem non inventurum errata magni momenti, aut crebra etiam levioris notae: quorum in aliis editionibus infinitum pene numerum fuisse animadvertimus.

113.0016C| Cognoscas autem, lector humanissime, nihil prorsus a nobis fuisse in glossa veteri immutatum, non ordinem, non verba ipsa nisi cum falsa aut corrupta esse, ex manuscriptis antiquisque exemplaribus, et originalibus ipsis sanctorum, deprehendimus; ut neque in Lirani postilla litterali et morali quidquam mutavimus; unde aliquas etymologias leviculas, ut quaedam sphalmata grammatica (quia sic videbantur ab ipso auctore conscripta, solent enim in his originationibus non raro postillatores ineptire) prorsus intacta reliquimus. Ea autem quae sunt a Parisiensibus addita Glossae veteri, asterisco seu stellula simplici sunt insignita; quae nos addidimus, duplicem habent sibi praelucentem asteriscum, atque illis notis ab auctoritatibus 113.0016D| Glossae veteris distinguuntur; idemque judicium est de nonnullis adnotationibus, quas Lirani postillae alicubi inseruimus, praefixis nempe stellulis, ut sic agnoscantur non esse Lirani verba, sed nostra.

Caeterum in replicis Mathiae Tornigi paulo plus nobis assumpsimus auctoritatis; nempe quaedam non raro expunximus convicia, quae ille in venerabilem Burgensem impotenter nimis et nimis saepe congessit. Neque enim decebat editionem tam necessarii operis, quodque in omnium manibus, etiam hostium Ecclesiae, esset futurum, indecora illa et docto homine indigna petulantiz. Sic enim defendit auctor ille suum Liranum ut praeseferat aperte non 113.0017A| se in certamen cum Burgensi descendere veritatis inveniendae causa, sed tantum ne videatur Liranus juste reprehensus; et cum in multis justissime a Burgensi taxetur, et ipse Liranus assumat sibi jure doctoris licentiam alios impugnandi: Tornigus tamen indigne fert Liranum illis in locis argui, ubi arguendus merito venit, et ibi contentiosum trahit funem; cumque parum referat ad Postillatoris gloriam rectene an secus in rebus adiaphoris nec ad fidem nec ad mores spectantibus arguatur; ibi Tornigus venerabilem episcopum, virum sanctum et optime de Ecclesia Hispanica meritum, conviciis onerat, et fideli confessori opprobrium Judaismi (quasi salus a Judaeis non processerit et quasi Liranus suus non fuisset etiam aliquando Judaeus) levissime 113.0017B| objicit. Illa ergo convicia pleraque omnia delevimus, quia nimis crebro occurrebant: praeterea vero nihil, nec in ipso etiam immutare voluimus.

Atque haec quidem de consilio nostro, deque his quae in hac editione (Deo duce) praestitimus. Forte autem non erit ingratum, si nonnulla attexamus de ipsis Glossarum et Postillarum auctoribus, ex Sixto Senensi praesertim aliisque viris doctis collecta.

Igitur Glossae ordinariae (quae nimirum sacro textui circumjicitur) praecipuus auctor ab omnibus celebratur WALAFRIDUS STRABUS, monachus Benedictinus coenobii Fuldensis in Germania (alius a Strabone monacho Anglo, Venerabilis Bedae fratre) ab oculorum vitio cognomen illud Strabi adeptus, Rabani Mauri Benedictini ejusdem coenobii abbatis, 113.0017C| et archiepiscopi deinde Moguntini auditor et scriba amanuensis: vir saeculari litteratura abunde expolitus, divinae Scripturae peritissimus, et veterum auctorum lectione varia et assidua delectatus, poena etiam pro illo aevo non infelix. Ejus ergo est haec collectio expositionum in Scripturam, quam tanti fecerunt posteri, ut quasi ordinariam glossam, seu linguam ipsam Scripturae appellarent, qua nimirum ipsam nobis loquentem intelligeremus, cum sine ea legentes sacra verba, linguam, quam non noveramus, audire nos putaremus. Magister sententiarum Glossam hanc κατ' ἕξοχὴν vocat auctoritatem lib. IV, d. 4; adducens enim Epistolam ad Hebraeos, cap. VI, sic ait: « Unde auctoritas dicit, ideo Apostolum pluraliter dixisse, fundamentum baptismatum, quia est 113.0017D| baptismus in aqua, in sanguine, in poenitentia, » etc.; quae omnia reperies in glossa ordinaria ad illud caput. Caeterum eam alii postea scriptores locupletasse videntur, ut Trithemius in Catalogo censet, et apparet ex apposito saepe Remigii nomine, qui ipso Strabo posterior est aetate; nisi forte dicamus adnotatum esse Remigii nomen pro Augustino, ex quo pleraque more suo desumpsit Remigius. Neque enim in Glossae manuscriptis exemplaribus adnotata sunt ubique auctorum nomina, sed hoc posterorum diligentiae opus fuit. Floruit autem Strabus sub Ludovico Augusto, anno Domini 840.

Glossae vero interlinearis auctor est Anselmus Laudunensis, monachus etiam Benedictinus, cognomento 113.0018A| Scholasticus, natione Gallus, in divinis Scripturis et sacrorum doctorum voluminibus jugi studio eruditus, et in omnibus disciplinis non mediocriter instructus, ingenio acutus, eloquio pressus, et Laconicae cujusdam brevitatis amator. Unde et novo atque inusitato explanationis modo utriusque Testamenti libros brevissimis quibusdam summariis adnotationum ex Patribus desumptarum exposuit: quas minutissimis characteribus descriptas, inter ipsas Scripturarum lineas majoribus litteris exaratas, non minus curiosa quam utili industria, coaptavit: eumque laborem ad differentiam glossae Strabensis, quae in marginibus sacri textus describitur, glossam interlinearem appellavit. Claruit sub Henrico IV imperatore, anno Domini 1110. Certamen 113.0018B| habuit aliquando jam senex cum Petro Abelardo, ejusdem instituti monacho, qui tunc philosophiae fastu turgescens, non satis sobrie de rebus fidei loquebatur: licet postea correctus et Cluniacensi in coenobio sub Petro Venerabili sancte vivens laudabili fine quievit. Utraque vera glossa, tam ordinaria, quam interlinearis, maximae semper fuit apud omnes theologos auctoritatis, ut apud Holensem Alexandrum, D. Thomam, aliosque scholae magistros praecipuos qui earum auctoritate passim utuntur, cuivis potest esse manifestum.

De Nicolao Lirano haec habet Sixtus Senensis: « Nicolaus Liranus, natione Anglus vel, ut quidam scribunt, ex Lira Brabantiae oppido, genere Judaeus, et Hebraicis litteris a prima pueritia imbutus, post 113.0018C| conversionem vero Franciscanae religioni addictus, scholasticae theologiae professor, et sententiarum ejus non ignobilis expositor; tanta quoque divinarum Scripturarum vera, pura ac germana intelligentia praeditus, ut in eis exponendis nullum eruditissimorum theologorum sui temporis habuerit parem. Edidit in singula tam Veteris quam Novi Testamenti volumina scholasticae Postillae libros octoginta quinque, studiosis Scripturarum sanctarum, ac praecipue tironibus ad majora properantibus, non utiles solum, sed valde etiam necessarios. In quorum prioribus quinquaginta libris universum sanctae Scripturae corpus absque orationis lenocinio, et verborum involucris, nudo et aperto sermone exposuit: summa in singulis diligentia aperiens et clucidans 113.0018D| litterae sensum, caeteris divinae Scripturae sensibus ut praestantiorem, ita difficiliorem; allatis in id non modo veterum Ecclesiae Patrum expositionibus, sed Rabbinorum quoque sententiis, quorum apud Judaeos praecipua est auctoritas. Quo expleto opere, iterum repetito labore in triginta quinque posterioribus libris utrumque Instrumentum morali expositione illustravit. Claruit sub Joanne XXII papa, et Ludovico Bavaro imperatore. » Haec Sixtus. Edidit praeterea Liranus tertium opus in Scripturam universam Veteris Testamenti, quod opus Differentiarum inscripsit, in quo diligentissime adnotavit locutiones omnes in quibus interpres vulgatus ab Hebraeo fonte differre videbatur, quod exstat seorsum, impressum, 113.0019A| licet raro admodum inveniatur. Caeterum quod ait Sixtus, Nicolaum a nonnulis Anglum putari, nescio quo nitantur illi fundamento. Qui Brabantinum putant, habent pro se epitaphium ejus quod in Lirae oppido inter Antuerpiam et Mechlineam exstabat, in quo hoc habetur inter caetera distichon: Cui veteris perhumana dabat Brabantia Lirae Cognomen, Lira nam fuit urbe satus. Et clauditur hoc disticho epitaphium Hierophanta Deo sedet hinc diademate fulgens, Et Brabantiaco gloria digna solo. In editione itidem Glossae facta Basileae anno 1520 habetur in fine partis sextae: Biblia sacra cum glossa ordinaria, etc.; et, Postilla Nicolai de Lira Brabantini explicit. Obiit autem Nicolaus Liranus in magno 113.0019B| Parisiensi Minorum collegio anno 1349, die 14 octobris, ubi etiam epitaphium habetur, ex quo deducunt alii, eumdem Nicolaum fuisse Normannum ex oppidulo Lirae Normannico; et faciet etiam conjectura probabilis, quod crebro utatur exemplis linguae Gallicanae, nusquam autem Brabantinae, vel Anglicanae. Eligat lector quod placuerit.

Sequitur Paulus Burgensis natione Hispanus, cognomento de Sancta Maria, genere Hebraeus, inter suos Hebraeos aliquando Rabbinus praestantissimus; et post suam conversionem ad fidem Christianam, primum Novae Carthaginis, et deinde Burgorum in Hispaniis episcopus, archicancellarius Castellae et Legionis: in gratiam filii sui Alphonsi decani Compostellanae ecclesiae (quem laicus susceperat ex 113.0019C| uxore) ex singulis sacrae Scripturae libris loca plurima disseruit, in quibus conatus est Lirani explanationes corrigere et supplere, et opus Additionum inscripsit. Claruit sub imperatore Sigismundo, anno Domini 1430. Scripsit praeterea insigne opus contra perfidiam Judaicam, quod Scrutinium Scripturarum appellavit. Erat vir maximae in Hispania auctoritatis, tutor regi pupillo ob fidem et prudentiam datus, et notae pietatis. Praecipuo affectu D. Thomae doctrinam et Dominicanorum ordinem prosequebatur, cui et praeclarum in urbe sua coenobium exstruxit et dotavit. Civitatem autem illam tractumque Burgensem vi divini verbi ac zelo ita in fide Christi Domini roboravit, ut nemo deinceps 113.0020A| ex iis aut eorum posteris noscatur ab eadem fide recessisse, quemadmodum testatur in suis consiliis. Navarrus. Ideoque celebris est adhuc et spectatae nobilitatis ejus familia; vocata, de Sancta Maria, quae sola in Hispania municeps est, et ad omnes reipublicae honores admittitur, exclusis omnibus aliis Hebraei sanguinis familiis.

Contra hunc Paulum Burgensem scribit in his commentariis Matthaeus Dornick, seu Tornigus, natione Saxo Minoritanus, provinciae Saxoniae quondam minister, scholasticae theologiae professor egregius, et inita pro defensione doctoris sui Nicolai Lirani pugna, additiones Burgensis evertere annisus est, editis novis concertationibus, quas commentariis Liranis statim post additiones Burgensis subjecit, et 113.0020B| Replicas, seu correctorium corruptorii Burgensis attitulavit. In quibus cum multa docte satis animadverterit, a conviciis tamen, ut diximus, abstinere non potuit, quibus Burgensem immerito satis incessit. Claruit sub Friderico III imperatore, anno Domini 1440.

Admonendus es praeterea, lector benigne, nos ipsum textum sacrum illo prorsus modo reliquisse quo in antiquis glossae et Lirani editionibus ipsum invenimus: quia ita videbatur convenire magis expositionibus ipsius Lirani: qui non eodem modo ubique legit, quo nostra Vulgata nunc a pontificibus emendata. Sed in fine uniuscujusque tomi addidimus correctiones Romanas a D. Francisco Luca Burgensi collectas, et illis attexuimus conjecturas nostras, quibus indicare voluimus quid sequi potuerint 113.0020C| Romani Patres in correctionibus illis, et cur ex variis lectionibus has potius quam illas approbaverint.

Indicem etiam, eumque brevem rerum tantummodo praecipuarum, et quae fusius explicantur, unicuique tomo dedimus: nam omnia quae quovis modo exponuntur, in indicem referre, fuisset ipsos commentarios iterum exscribere; et praeterea minutiora et breviora plerumque faciunt ad textus verbalem explicationem, quae proinde facilius invenientur invento textu sacro ad quem dicuntur, quam per indicem; quae autem diligentius et fusius tam in glossa quam a Lirano adnotantur, ea duntaxat in indicem conjecimus.