Ad exercitia linguae Latinae dialogi/Academia Mexicana

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Pilae palmariae ludus Civitas Mexicus interior 

Personae:

Mesa, Guterrius, Vilicus.

Mesa
Gaudeo sane te in hanc regionem adventasse, quem accipio et in multis Hispaniae gymnasiis versatum et, quemadmodum re ipsa manifestas, novarum rerum cupidum, ut cum te docuero quae non vidisti, ediscam quae nosse volo.

Guterrius
Nihil homini tam naturale, vel Aristotele teste, quam sponte ferri et rapi in sapientiae cognitionem, quae cum multarum et maximarum rerum notitia sit, varietate delectat, qua etiam gaudet natura, quae per momenta nimium inter se diversa generat, grata ideo semper mortalibus. Ac ut oculi diversarum rerum aspectu detinentur, ita semper animus in nova et nusquam visa intendit, ubique sui similium taedio affectus. Haec eo spectant omnia, ut scilicet intelligas non me quaestus, quod plerique faciunt, sed incomperta videndi gratia, tam magnum tanto cum periculo oceanum navigasse.

Mesa
Trahit sua quemque voluptas, utque tu hoc studio, sic alii aliis ducuntur, verum hoc tuum magis placet.

Guterrius
Sic res habet, sed doce, rogo, quod ex alio scire nolui: quae sit haec domus, quae altero membro, tot ac tantis supra subterque factis fenestris forum, et facie publicam viam respicit, in quam bini modo, modo terni, nunc turmatim, veluti magistrum officii gratia assectantes in palliis oblongis et quadratis pileis ad aures usque demissis, juvenes ingrediuntur.

Mesa
Academia est et formatorium adulescentium; qui ingrediuntur sunt scholastici Minervae et Musarum amatores.

Guterrius
Locus est ullus sapientiae, ubi imperium tenet cupiditas?

Mesa
Vicit, quae est potior et fortior.

Guterrius
Apud eos, qui de rebus sic judicant, ut talem quamquam extiment, qualis ipsa est, neque vilia pro speciosis, neque speciosa pro vilibus sumentes.

Mesa
Et hos principio debellavit ditionisque suae fecit sapientia, alioqui enim praepostere de rebus omnibus judicium facerent.

Guterrius
Obtinuisti. Jam, quaeso, introeamus una. Amplum quidem vestibulum et spatiosa satis inferna deambulacra!

Mesa
Talia superna sunt.

Guterrius
Atrium pro frequentia et discentium numero satis capax, et loci nimium a sinistro hoc latere, quartum ut membrum dextro non inferius erigi possit. Verum, quod est potius quodque Academiam vere nobilitat, quales habet institutores?

Mesa
Optimos.

Guterrius
Non de probitate rogo, sed de doctrina et docendi dexteritate.

Mesa
Industrios et in omni scientia versatissimos. Vis dicam? Minime vulgares et quales paucos habet Hispania.

Guterrius
Ecquis fuit rei tantae auctor?

Mesa
Caesar, cujus auspiciis et ductu multa sunt ubique terrarum praeclare gesta.

Guterrius
Quibus immunitatibus et privilegiis?

Mesa
Maximis et multis et in omnibus a Salmanticensibus nihilo dissimilibus.

Guterrius
Multo pluribus ac, si fieri posset, majoribus digni sunt, qui et tam procul a patria docent et qui in tanta opulentia et parentum deliciis discunt.

Mesa
Quin potius, quod dicere debuisses, eo utrique honore afficiendi sunt, quod novum orbem sapientiae fulgore, ignorantiae nebula, qua obscurabatur, primi omnium liberent, et Indos in fide cultuque Dei sic confirment, ut ad posteros semper firmior derivetur integritas.

Guterrius
Rectissime judicas, ut nihil supra, sed quod aveo scire, jam expone qua mercede, quamdiu, et qui sint tam strenui adulescentium formatores.

Mesa
Stipendium non idem omnibus proponitur, quidam ducentis, alii tercentis nummis aureis, pro disciplinarum dignitate et enarrantium eruditione, quotannis conducuntur. In universum tamen, pensitata ipsorum in docendo industria et provinciae caritate, tenue admodum pretium est. Nam, quod numquam nisi expertus credes, quae nummo aeneo, triente aut quadrante in Hispania comparas, hic argenteo duplo, ne dicam triplo neutiquam vendibilia reperies.

Guterrius
Habeo fidem, qui invitus periculum feci, nihil tam vile et ubique expositum emeris, quod non argenteo constiterit. Nulla est minuta pecunia, ut in Hispania, quodque illic argenteus, hic aureus nummus est.

Mesa
Oporteret propterea eo salario profiteri magistros, ut illud unum agerent, quod agunt, ad alia minime distracti, quo se suamque familiam mediocriter alere possent, fieretque inde quod in optima quaque schola contingat necesse est, ut major esset virorum sapientium proventus et majoribus profectibus, aliquando institutores futuri, juvenes ediscerent.

Guterrius
Augebit praemium Carolus, id ubi edoctus fuerit, facietque studiosis omnibus, quo indefessi pergant, magnos animos, si, ut audio, ecclesiasticas dignitates et munera reliqua eis duntaxat obvenire dignabitur, qui, facto prius eruditionis periculo, digniores exstiterint.

Mesa
Ita futurum, magna spes est. Sed jam, ut cetera quae rogas intelligas, scias oportet die toto, qui feriatus non sit, mane a septima usque ad undecimam, et meridie a secunda ad sextam usque horam, continuatas haberi praelectiones et auctorum enarrationes. Ex praeceptoribus quidam bis, plerique semel, disciplinas tradunt.

Guterrius
Ita fit Salmanticae.

Mesa
Sermocionalium sive rationalium scientiarum, quae ad ceteras ducatum praebent, tres sunt minime vulgares professores.

Guterrius
Cedo qui et quibus horis profiteantur.

Mesa
Ille quem vides inambulantem per amplum illud inferius gymnasium, in tanta scholasticorum frequentia, magister est Bustamantius, qui matutino tempore ab octava ad nonam et pomeridiano a secunda ad tertiam industrie pariter et diligenter grammaticam profitetur, cujus est primarius moderator, explicat auctores sedulo, labyrinthos solvit et quae sunt potiora docte satis observat; in dialectica et philosophia, quarum est magister, non leviter versatus et, quia per annos viginti sex indefessus juventutem Mexicanam instituit, vix est ullus, qui aut contionetur aut doceat, qui non ejus fuerit discipulus.

Guterrius
Quam multos habebit nepotes, si qui format animum, non minus quam qui corpus generat, pater est.

Mesa
Plane quam plurimos, quos magnis compendiis docuit, et ad virtutem, quantum tulerunt ipsorum ingenia, feliciter instruxit. Jam sursum ascendamus, nam in superiori loco reliqua sunt auditoria. Hoc quod est ad dexteram enarrandae sacrae theologiae gymnasium dicatum est, in quo a secunda ad tertiam magister Cervantes, multis ipsum ceterarum disciplinarum candidatis et eloquentiae studiosis audientibus, quod ad ipsas sit ornamentum, rhetoricam profitetur.

Guterrius
Is est, ni fallor, quem etiam Orsunensis Academia habuit artis dicendi praeceptorem.

Mesa
Ipsemet. In illo angulo post magnificum illud auditorium, in quo jus Pontificium et Caesareum enarratur, duo sunt cubicula ampla satis, in quorum primo Joannes Garsias, presbyter et idem artium magister, dialecticam magno conatu et non minori profectu tradit idque facit in die bis, vir est et literis et probitate commendandus.

Guterrius
Bone Deus, quantis clamoribus et quanta manuum jactatione obesus ille scholasticus, cum gracili altero contendit. Vide quam urgeat et instiget.

Mesa
Paria facit et obsistit contra vehementissime alter, ambo tamen, ut video, de lana caprina contendunt, cum de re magna disceptare videantur.

Guterrius
Quem tot Agustiniani monachi una cum aliis presbyteris audituri, theologicum gymnasium ingrediuntur?

Mesa
Fratrem Alphonsum a vera Cruce, artium et theologiae, si quem habet provincia nostra, magistrum doctissimum, primum sacratissimae ac divinae scientiae interpretem, variae et multijugae eruditionis hominem, in quo virtus eximia cum singulari et admiranda doctrina contendit.

Guterrius
Felicissimum virum mihi narras et tanta, praeter cetera, sicuti audio, modestia, ut omnes admiretur, contemnat neminem, modice semper de se sentiens.

Mesa
Canones sacros enarraturus, cathedram conscendit doctor Morones, optime de jurisperitia meritus, auditoribus quos habet multos perspicuitate gratus, cujus partes in canonico jure interpretando primae sunt.

Guterrius
Multi ipsum sequuntur.

Mesa
Et quidem merito. A decima vero ad undecimam usque, eodem loco, doctor Arevalus Sedenus pontificum decreta sic exacte et absolute explicat et enodat, ut quod jusperitissimi reprehendant, inveniant nihil, quae autem admirentur, tamquam ab oraculo quodam profecta, multa. Abundans est in argumento sterili, concisus in fertili, promptus in citando, subtilis in inferendo, laqueos intendit, eosdem solvit, nihil quod sit in jure magnum et abditum ignorans, ac ut semel dicam, solus qui possit auditores jurisconsultos reddere.

Guterrius
Audivi ipsum Salmanticae et quam de se maximam semper spectationem dederat, in dies magis ac magis auxit.

Mesa
A meridie a tertia ad quartam Joannes Negrete, artium et theologiae magister, qui superiori anno Academiae rector exstitit, theologiam enarrat, in philosophia et mathematicis ad admirationem usque versatus et, ne quid ei deesset quominus disciplinarum encyclopaediam absolveret, medicinae non ignarus.

Guterrius
Necessarius quidem tanto gymnasio vir.

Mesa
Eodem tempore, a quarta ad quintam, Justiniani Institutiones doctor Frias et idem artium magister, Graece et Latine doctissimus, ingeniose satis exponit, annos, quod mirabere, nondum triginta quattuor transgressus.

Guterrius
In nascente Academia magnos mihi et eximios viros narras et qui in confirmatissima et aucta multis et opimis reditibus jure suo singuli munera sua obire potuissent. Estne tamen alius Mexici grammaticus? Nam unus, etiam si peritissimus, nescio an possit esse satis.

Mesa
Fuerunt antehac Puebla, Vasquius, Tarragona, Martinus Ferdinandus, in dialecticis et physicis non vulgariter eruditus, et quidam Cervantes, in Graeca et Latina litteratura multorum testimonio versatissimus, aliique multi, qui non infeliciter instituerunt, sed destitere, alio vocante consilio. Nuper autem venit ex Hispania quidam Didacus Diezius, qui in privata schola et praecepta et auctores emendate nimium exponit, utilior semper, nam audio gnaviter ipsum litteris incumbere, adolescentibus futurus.

Guterrius
Recte quidem, sed quis est ille tam procerus in veste talari, humero clavam argenteam gestans?

Mesa
Academiae clavarius, quem Hispane Bedelum dicimus, virque, quod in eo munere satis congruit, non ineruditus.

Guterrius
Ecquid, capite detecto, theologo moderatori nuntiat?

Mesa
Crastina die, quae ex Academiae legibus feriata est, ei a labore praelegendi cessandum esse.

Guterrius
Stata et constituta est dies Jovis, si dies festus in hebdomada alius non inciderit?

Mesa
Sic habet Academiae mos.

Guterrius
Quid continet papyrus illa ianuae fixa?

Mesa
Physicas et theologicas assertiones problematicas quasdam, alias affirmativas, negativas alias, sicuti ibidem subscriptum est die tertia, seu ut Academici loquuntur feria tertia, hoc in theologico auditorio publice defendendas et impugnandas.

Guterrius
Acriterne impetuntur quicumque axiomata tutaturi palaestram altercatoriam ingrediuntur?

Mesa
Acerrime et ea interpropugnantem et impugnantem pugna committitur ad eumque modum manus conseritur, ut uterque non minus quam pro aris et focis digladiari videatur. Sedet sublimis litium compositor et quaestionum profligator, certaminis (ut ait Vives) praeses et contentionum decretor, cum epitogio et ephestri doctorali insigni ejus ordinis et dignitatis, ex magistris, cui secundum legem obtigit.

Guterrius
Numquid ex aequo fortiter et strenue, qui in arenam descendunt, decertant et contendunt?

Mesa
Minime vero, quidam enim iugulum petunt et ad recantandum adigunt concertatorem, alii idem conantur, sed non assequuntur, nonnulli gladio adoriuntur plumbeo et qui statim retunditur, aut quia tirones sunt, certamen numquam ingressi, aut quia ingenio non usque adeo sunt perspicaci.

Guterrius
Datne manus aliquando propugnator?

Mesa
Fere numquam, quod aut a praeside aut ab alio ex veteranis et qui proelio saepe interfuerunt, iuvatur. Fitque nonnumquam ut, contraria sentientibus doctoribus et designatis, vehementior multo inter ipsos quam inter eum qui ictus excipit et infert, concertatio oboriatur.

Guterrius
A quo dirimitur et componitur?

Mesa
Nocte, nam alius non adest Palaemon; quod plerumque praefectus certaminis sive propugnatoris tutor gravius impugnatur quam pupillus seu cliens cui patrocinatur vel quem tela excipientem et retorquentem defendendum sumpsit.

Guterrius
Estne jam candidatorum lectio?

Mesa
Nondum, quod in dialecticis primam bacchalariatus lauream non fuerint discentes consecuti: erit tamen brevi, nam id hactenus per temporis angustiam non licuit. In sacris tamen canonibus, quod Salmanticae ipsos audierunt, Bernardus Lupus, presbyter in administratione Antiquerensis Episcopatus, secundus a praesule, vir eruditionis non aspernandae, doctor Frias et magister Cervantes, primam coronam accepere.

Guterrius
A quo?

Mesa
A Doctore Quesada consiliario Regio, viro, ut Salmantica et Complutum testes sunt, in utroque iure cum antiquis conferendo.

Guterrius
Qua pompa et quibus expensis imponitur pileus doctoralis?

Mesa
Maxima sane et eo pecuniarium dispendio, ut multo vilius constet Salmanticae.

Guterrius
Quantus est doctorum et magistrorum numerus?

Mesa
Ex his qui Mexici supremam coronam sunt consecuti et his qui alibi eadem donati sunt, jam Academiae alumni et illorum ordini ascripti, tantus, ut vix maior sit Salmanticae. Ad quam tanti gymnasii felicitatem hoc accessit, ut Alphonsus a Montufare, Mexicanus Archiepiscopus, in sacra theologia eximius magister, in serie et classe doctorum primus reponeretur, sic in litteras et litteratos affectus, ut nihil tam enixe curet, quam quo pacto maiores semper in re litteraria progressus fiant.

Guterrius
Quam recte ille: ‘"Da mihi Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones"’. Qui designantur aut in theologicis aut in physicis aut in iurisperitia, quo periculo privatum certamen adeunt?

Mesa
Maximo, honoris scilicet, qui apud plerosque vita potior habetur. Nemo enim adeo sibi bene conscius est, qui eo in conflictu praefigi sibi nigrum cita magnopere non vereatur, cum alioqui nullus sit unquam undequaque consummatus.

Guterrius
Eaedem quae apud Salmanticenses probandi et improbandi sunt litterae A et R?

Mesa
Eaedem omnino, tres tamen fuere apud antiquos in ferendis suffragiis: C, quae condemnabat, de qua dixit ille nigrum praefigere cita; A, quae approbabat; L et N, quae non liquet significabant.

Guterrius
Bibliothecam non habet schola?

Mesa
Erit magna ubi coaluerit. Interea tamen, quae sunt in monasteriis non parvae haud leviter iuvabunt eos qui ipsas adire voluerint. Sed jam quaeso, quando quale sit gymnasium Mexicanum accepisti, quae sit Salmanticensis descriptio, quod audio in Hispania celeberrimum, si non est molestum, paucis indicato.

Guterrius
Rem adeo magnam quis possit paucis perstringere?

Mesa
Qui potest multis explicare, nam Macrobius a Vergilio eo versu: ‘"Et campos ubi Troia fuit"’, exhaustam et absortam esse scribit.

Guterrius
Absolvam igitur paucioribus quam forsan postulanti. Duplex est schola, altera ab altera parum disjuncta: superior altera, altera inferior dicitur. Superior multa et eadem amplissima inferna habet auditoria, singula cum inscriptionibus disciplinarum, quae in ipsis traduntur. Atrium est pro gymnasiorum amplitudine longe lateque patens, porticibus capacissimis cinctum, sacellum quoque in inferiori loco ubi sacrum celebratur ornatissimum, horologium supra edito satis loco positum non horas modo integras, sed partes, duobus agnis mutuo in cimbalum arietantibus, designans videre est. Antelucano prope tempore et sub noctem, nulla fere hora intermissa, scientiarum omnium praelectiones sunt, singularumque non duo aut tres, sed multi doctissimi praeceptores exstant, idemque non omnes unius classis neque eodem salario profitentur: nam quidam primi, secundi alii, alii tertii ordinis sunt, atque ita cum stipendia sint diversa, honor varius non eandem eruditionem in omnibus sequitur. Primarii moderatores et qui decretum enarrat, tanquam in bello duces, potiori sunt in loco. Ab his secundi, qui vespertino tempore, a tertia scilicet ad quartam, docent. Scholasticorum frequentia nullibi major, penes quos in tribuendis cathedris suffragia sunt. Inferiorem scholam multi versatissimique grammatici, cathedrarum eodem ordine moderatores, non uno et eodem praemio cuncti profitentes occupant. In utroque gymnasio, praeter eos qui regia mercede disciplinas tradunt, multi alii aeque docti cathedrarum competitores et candidati, ostentandi ingenii gratia et ut favorem et applausum scholasticorum comparent, etiam gnaviter et strenue explicandis scientiarum arcanis incumbunt. Missa facio collegia innumera, in quibus quidam ad annum septimum, alii ad octavum et eo amplius, alieno sumptu aluntur. Ex his collegiis nullus fere prodit, qui cathedrae candidatus aut regio alicui praetorio ascribi vel praefici aut caesareum vel pontificium munus obire non dignissime possit. In monasteriis etiam quae complura sunt, privatae sunt scholae artium et theologiae. Variae quoque, ne quid desideres, litterariae concertationes, vis dicam et id quidem uno verbo, quod vel prolixa oratione assequi non potero: non est in Sicilia tanta frumenti copia, quantus est Salmanticae doctorum proventus. Vestra tamen Academia in barbara et antehac inculta regione posita, modo etiam nascens ejusmodi est inchoata principiis, ut brevi credam futurum novam Hispaniam, ut hactenus argenti copia, ita in posterum sapientium multitudine apud ceteras nationes optime audituram.

Mesa
Multa in quam paucissima contulisti, quae in his fuerunt latius disserenda, rogabo alias, cum otii plus nacti erimus. Nunc autem quoniam meridies appetit, pransum abeamus.