PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
AD ANIMORUM BONUM*
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE SAPPORO IN JAPONÍA AD VICARIATUS APOSTOLICI GRADUM EVEHITUR.
Ad futuram rei memoriam. — Ad animorum bonum provehendum ac religionis christianae incrementum curandum, Romani Pontifices nil magis vomere quam, opportunitate data, Pastorum numerum augere, qui episcopali charactere honestati sint proindeque potiore etiam congruentique gradu decorare ecclesiasticas terrarum circumscriptiones, quae Pastoribus eisdem in Domino regendae concreduntur. Quapropter cum Delegatus Apostolicus Noster in Japonia amplissime postulationibus suffragetur, quas Nobis adhibet Minister generalis Ordinis Fratrum Minorum, ut praefecturam apostolicam de Sapporo in Japonia, Ordinis sui curis demandatam spiritualibus, in vicariatum apostolicum nunc erigere dignemur: Nos, aequo considerantes conspicua incrementa quae catholica religio iam ipsa in praefectura sollertia studioque Ordinis praefati Fratrum habuit, huiusmodi precibus annuendum ultro libenterque existimavimus. Conlatis igitur consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Propagandae Fidei negotiis praepositi sunt, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque Nostrae apostolicae auctoritatis plenitudine praesentium Litterarum tenore, praefecturam apostolicam de Sapporo in Japonia, suis limitibus, prout nunc est constituta, ad ampliorem vicariatus apostolici dignitatem evehimus, eundemque novum vicariatum ad Nostrum ac Sanctae Sedis beneplacitum Patrum Ordinis Fratrum Minorum curis committimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exsistere ac fore, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX m. Martii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, pp. 595-596