Ad Reuerendiss. D. D. Ioannem Visscherum episcopum Iprensem

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad Reverendiss. D.
D. Ioannem Visschervm
episcopvm Iprensem
1613
editio: incognita
fons: incognitus

REVERENDISSIME DOMINE,

Vt Reuerendissimæ Paternitatis vestræ desiderio satisfaciam, mitto quod scio, & à parentibus, ac aliis fide dignis accepi de Adriano Scrieckij viri inter Flandros præstantissimi ortu ac natalibus, miratus iniquitatem eorum qui præ suis aliena semper minus existimant. Verùm ea est infœlicis sæculi condition, vt etiamsi optimè meriti apud se sileant, & dignissimi benefacta sua secum plerumque sepeliant, nihilo secius à vanis & maleuolis rodantur.

Ioannes van Scrieck, & Adriana Stelandia Coniuges antiquis clarisq. olim cis Scaldim orti familiis, latifundia paterna in Westdorpo Flandriæ quondam municipio, magna illa inundation quæ Flandriam, Zelandiamque & Hollandiam afflixit, amiserunt, mense Nouembri anno salutis humanæ 1421. Quo damno, ait Meyerus in Annalibus Flandriæ, complures viri Nobiles, viri locupletes, redacti sunt ad inopiam, absorptis 72. pagis. In reliquis tunc agellis iuxta Zuyddorpum consederunt. Filij Philippo Burgundionum Duci, Flandriæ Comiti militarunt. Horum qui nomine Ioannes Simonem, Simon Ioannem genuit, qui iterum ruptis aggeribus passus detrimentum Zuyddorpæ obiit, ibique sepultus in templo & sacello D. Sebastiani. Isque Ioannes inter aliam prolem Petrum genuit, qui Brugas Emporium Europæ celeberrimum commigrauit. Hinc mercandi gratia Septentrionem adiit, ab Oceano veluti repetiturus, quod patribus quondam ademerat. Fœlix forte suâ nisi Belgij superuenisset infœlicitas. Anno enim 1572. è Noruegia quum rediret inscius tumultus Belgici, oram legens Batauicam occurrit Gulielmo Marcano Lumesiæ Comiti, qui armata manu nauim onustam mercib. invasit, & superauit. Petrum captum duxit Brielam ad os Mosæ, quam paucos ante dies pulsis regiis insederat. Haud procul tunc aberat Bossuti Comes Gubernator Hollandiæ, qui virum, sed frustra, à Marcano repetiit. Custodiæ tradito lytrum ingens imponitur. Sui cum Nauclero dimittuntur, mercus publicantur, nauisque ad bellum aptatur. Sed ille forti animo ad Deum dies noctesque conuertitur, credens diuino liberari posse auxilio. Nec vana viro pio fuit fides, omnia credenti possibilia rato. Mirum dictu: tertio captiuitatis suæ mense die prima Augusti, S. Petro ad vincula dedicato, cippi cultos ostia recludens Petrum egredi videt, nec loquitur. Ciuitatis vigils ad portam nihil inquirunt. Scaphulam opportunam apprehendit, nemine obloquente, insulâque Vornâ soluens, fluctibus se credidit, & miraculosè magis quàm industriè maris æstum fluctusque superans, solo refluxus beneficio trans insulas Seuenbergam vsque pervenit, & Brugas ad suos incolumis est reuersus. Miraculo Dei hoc non tantùm insignis, verumetiam eò quod vltimus Brugensium ante diuturnum hoc secutum bellum, tanquam Oceano pro Flandris valedixerit, & fortunæ Belgicæ iacturam suam communicârit; quasi publica fœlicitas nisi in innoxio, finiri non posset. Itaque postliminio reuersus pietati se dedidit, liberatori Deo dum vixit, vacans. Pietas in prole reluxit. Quinque filiæ virgines Deo deuotæ, quarum Cornelia nomine Ipris nuper decessit, sola superstite Barbara. quali omnes ingenio, quali virtute testantur Patres Societatis, & pleriq. quibus hîc & ibi nota pietas. At Pater in primis filium vnicum natu maximum Adrianum liberalibus curauit imbui disciplinis, hortatus ad id antea dum viueret à Reuerendiss. D. Petro Curtio, primo Brugensium Episcopo ex cuius nepotibus vxorem duxerat Corneliam Ioannis filiam Mæsteram. In puero enim nato quinto Kal. Ianuarias anno (vt accepi) 1560. prudentissimus ille Præsul paulo ante decessum suum 1567. raram indolem præuiderat. Nec irrita Parentum spes. Post flagrante bellis ciuilibus Belgio, iuuenis in Galliam protectus Philosophiæ & Iuri operam dedit; lauream adeptus, viris ibi præclaris adhæsit, Errico Memmio Rossiaci Domino, Cuiacio, Fornerio, Fabro, fratribus Pithæis, Ronsardo, Aurato, Passeratio, & aliis, prout ab ipso, ipsiusque studiorum sociis Louanij accepimus. Residente deinde quoadmodo bello apud Flandros ad suos reuersus mox Illustribus notus Gerardo Hornano, Bassinij postea Comiti, ob studiorum similitudinem, Annæ Pallantiæ Culenburgicæ Glaionij Dominæ eiusq. filio Florentio Stauelio Herlij Comiti, aliisque Belgij Proceribus familiaris, & à cõsiliis, Casletanam Stegrensem, Basseanam, Locrensemq. præturas, difficilissimis temporibus per annis gessit. Tam Principis & Reipub. bono semper addictus (non sine tamen quorundam inuidia, quæ quasi vmbra virtutem sequitur) vt propria, priuataque sua in omnibus postposuerit. Otium tandem quærens, & in sua se recipiens, dum quieti studet, vxorem quam anno 1590. duxerat, in prætorio suo Locrensi amisit. Cuius quum parẽtes Oceani quoque fluctus aduersos sensissent, epitaphium hoc illi in templo ibidem inter montana posuit, cuius exemplar est apud Franc. Swertium in Selectis.

D. O. M.

HADRIANVS SCRIECKIVS BRVGENSIS

V. PRÆTORIVS.

SVSANNÆ GODSCALCÆ ANTVERPIENSI

CONIVGI DESIDERATISS.

ANNA FILIA INLACRVMANTE CARÆ MATRI,

MONVM. HOC

RES HVMANAS MŒSTE GEMENS

P.


Sequitur in eodem marmore.
SVSANNA.

Ad Scaldim genita Borealis Vistula lusum

Cum daret, cripuit ripa Borussa Patrem.

Rem Mare dum minuit, melioribus æquior auris

Erexit thalamum mî Ria, Lisa domum.

Lisa sed exequias Matris cum vidit, in istis

Quæsiui anne foret montibus alta quies.

Sed didici quod sint VNDÆ OMNIA, & OMNIA vt VNDè,

Consêdit cælo mens mea corpus humo.
OBIIT. KAL. FEBR. AN. D. M.DCIV. ÆTAT. XXXV.
R.     I.     P.
VNDÆ OMNIA.                                                          VNDè OMNIA?

Vir ille ad Patriæ decus publicumque bonum natus, quid deinde ad Remp. vestram Iprensem contulit, Reuerendissima vestra Paternitas ibi scire potest. At inexspectati quid à profundissimo ingenio producitur. Videbitur enim propediem quod manu sua exaratum ex parte vidi, ORIGINVM & RERVM CELTICARVM & BELGICARVM admirandum opus. Alia quoque maximi iudicij monumenta fortè etiam videbuntur, si optimè de Repub. merentium ingeniorum virtutes premi Principes non patiantur. Habes Reuerendissime Domine, sed breuiter, & ieiunè satis, quæ de viro hoc præclaro scribenda noui. Deus opt. max. Reuerendissimam vestram Patr. Ecclesiæ suæ diu seruet incolumem. Brugis Kal. Maij 1613.

R V. Pat. obsequentiss. cliens
LEONARDVS NEYTSIVS.
Canonicus D. Donatiani BRVGENSIS.
  • Scrieckius, Adrianus, Monitorum secundorum libri V, Ex officina typographica Francisci Belletti, Ypris Flandrorum, 1615.