Refert, scilicet, Orstena,
quo manes pretio sub tumulos eant
defossi, quibus oblinas
succis et religes funera linteis
non sensura Canopici
heredis vacuam laude superbiam.
clementes tenebras petit
mors contenta loco quolibet: angulus
iam regale palatium est.
quae Natura parit, functa recolligit
communi gremio, neque
distinguit cineres terra novissimos.
trunco sex spatium pedum et
cippus cum modico cespite sit satis.
luxum cetera barbarum
spirant et nimiae frusta ferociae,
indignantia ferreis
fatorum tabulis. quid magis aspides
et longam cupidi famem
invitet colubri quam capulo tenus
uncta et lota cadavera?
costumque et casiam et malobathrum Syrus
membris imbibat omnibus,
pollinctumque super funebris India
plenis sumptibus ardeat:
si non et pretio fama fragret suo,
frustra spargit amaracum.
foetebit sub humo taetrius insulis
eiectnatibus ostrea et
Neptuni vomitum putris ab aequore.
nasum cinnama non movent
in Sullae cineres iacta, nec efferunt
crudeles animas rogo.
pauper Fabricius, quem populi favor
alto pectore condidit,
et Brutus Deciis additus et Cato
gypsatusque Britannicus
haud nardum redolent, turicremis tamen
praestant mille Neronibus.
virtus est pheretri nobile balsamum.
Ad Iulium Orstenam de more unguendorum cadaverum