QVVM Serenissimo Principi nostro, Illustris Nobillissimeq́. Domine, ante biennium, Originum rerumq́. Celticarum & Belgicarum Opus offerrem, vt cuius Celsitudini labores addictissimi Ciuis, nouæ & hactenus insperatæ rei, tanquam primitiæ nostræ historicæ deberentur: E.T. scit, quo vultu ab OPT. MAX. Principe fuerim exceptus. REM GRATISSIMAM SE ACCIPERE ET GRATIAS AGERE, disertissimo proferebat responso. Ego quum nihil egisse me quàm quod deberem eloquerer; postquam sua Celsitudo fauorem iterum addixisset, honoratus hoc modo recessi. Et statim sic afficiebar, vt alia iam tum animo conciperem argumenta, quibus & Principum & Belgii decus magis magisq́., & quantum in me esset, prosequerer: Adeoq́. ante finem nunc voluentis anni, quid aliud me relaturum promittebam. Quod quum per Illustr. Comitem Meganum ad Principem referretur, denuoq́. id gratum haberet sua Celsitudo, vt Illustri Baroni Frentzano quoque notum est; iussit Princeps fieri quò cœpta mea secundarentur. Domum reuersus, ea, nescio quomodo, præpedita inueni. Quid agerem? tuli, & silui. Verùm in hoc silentio partem tantùm eius quod promisi, præstiti; totum enim à fine diuersus, non potui. Tempus spero, concedet Deus; & priùs moriar, quam per me irritum sit, quod Principi, cuius vocem sacram habeo, gratum intellexi.
Profero interea quod nunc iterum non soli Belgio, sed & vniuersæ prosit Europæ. Origines enim nostras sic fulcio, vt iam & primorum doctorumq́. Virorum de eis iudicia firmari, & imperitorum ignorantia, contemptorumq́. rerum patriarum improbitas facilè retundi possint: nisi hi simul & vnà diuinum Mosen arguant, & falsa de Deo & rerum Origine tradidisse, cogitare audeant. Et sicuti in sacris Principum manibus deposui primum meum Opus, cui accedit hæc Accesio; sic ad E.T. manum, secundam hanc Curam, tanquam ad Principum dexteram, defero, quâ & res mea potest restitui, & publica Belgarum tutari. Id si fiat, pergere potero ad id quod Celsitudinem suarum nomine E.T. mihi nuper proposuit, fauente DEO
IHOHE ALHOIN
Hy-hohe Al-hoh-in/
ALTISSIMO,
OMNISQ. CELSITVDINIS INTIMO,Qui E.T. diu seruet. Ypræ Kalend. Octobr. Anno M. DC. XV.
- E. T.
- deditiss. obseruantissimusq́. Cliens
- ADR. SCRIECKIVS RODORNIVS.
Fontes
recensere- Scrieckius, Adrianus, Monitorum secundorum libri V, Ex officina typographica Francisci Belletti, Ypris Flandrorum, 1615.