Ad Eigilum de libro quem scripserat

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad Eigilum de libro quem scripserat
saeculo IX
editio: incognita
fons: [1]

Nullum opus exsurgit quod non annosa vetustas
    expugnet, quod non vertat iniqua dies.
grammata sola carent fato, mortemque repellunt.
    preterita renovant grammata sola biblis.
grammata nempe dei digitus sulcabat in apta
    rupe, suo legem cum dederat populo.
sunt, fuerant, mundo venient quae forte futura,
    grammata haec monstrant famine cuncta suo.