0088-0097- SS Clemens I - Epistola ad Clericos
ITEM EPISTOLA GENERALIS CLEMENTIS PAPAE OMNIBUS TAM
MAIORIS QUAM INFERIORIS ORDINIS CLERICIS AC CUNCTIS
FIDELIBUS SCRIPTA.
1 CLEMENS URBIS ROMAE episcopus omnibus coepiscopis, presbyteris, diaconibus ac reliquis clericis, et cunctis principibus, maioribus, minoribus 5 omnibusque generaliter fidelibus benedictio claritas et gloria in gratia dei, quae data est nobis in Christo Iesu domino nostro.
2 Urget nos, fratres, multus amor vester et religiosa invitat devotio, quia debitores sumus, ut quaedam vobis scribamus. Vobis ergo, qui sacerdotio domini fruimini et in speculo estis positi, plus scire oportet, ut subditos vobis populos 10 pleniter docere possitis eisque ad regna caelorum ducatum praebere domino annuente valeatis. Unde et ipsa per se veritas ait: Vobis datum est nosse mysterium regni dei, ceteris autem in parabolis et reliqua. Propter quod consilium do unicuique vestrum constanter docere verba divina, et discentibus libenter accommodare aurem verbo dei. Vestrum enim, quia LEGATIONE domini 15 FUNGimini, est docere populos, eorum vero est vobis obedire ut deo. Si autem vobis episcopis non oboedierint omnes presbyteri, diaconi ac subdiaconi et reliqui clerici cuncti omnesque principes tam maioris ordinis quam et inferioris atque reliqui populi, tribus et linguae non obtemperaverint, non solum infames, sed et extorres a regno dei et consortio fidelium ac liminibus sanctae dei ecclesiae alieni 20 erunt. Nam vestrum est eos instruere, eorum est vobis oboedire ut deo, CUIUS LEGATIONE FUNGIMini DICENTE DOMINO: QUI VOS AUDIT, ME AUDIT, ET QUI VOS SPERNIT, ME SPERNIT, et qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Nihil enim iniustius vel inhonestius est quam filios patribus rebelles aut clericos vel laicos doctoribus seu discipulos magistris inoboedientes vel 25 protervos existere. Novimus enim primum hominem per inoboedientiam cecidisse, idcirco omnes hoc vitium summopere cavere monemus. Et quia dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, dominus noster mittens nos vice sua in loco apostolorum ad praedicandum praecepit nobis docere omnes omnesque nobis fideliter oboedientes ut ipso existere, quoniam nec aliter terra pariet fructus suos, nisi culta receperit semen et irrigata germinaverit et pariat, quae est paritura. Sic et omnis homo, qui libenter non receperit verbum dei, illudque in corde suo germinare non siverit ac minime crediderit doctoribusque et episcopis suis non benivolus, sed rebellis atque inoboediens extiterit, fructum non germinabit nec pariet, sed similis est arbori illi, de qua dominus ait: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.
3. Primus enim pontifex Aaron chrismate compositionis perunctus princeps populi fuit et tamquam rex primitias et tributum per capita accepit a populo, et iudicandi populos sorte suscepta de mundis inmundisque iudicabat. Sed si alius ex ipso unguento perunctus est, virtute inde concepta etiam ipse rex aut propheta aut pontifex fiebat. Quod si temporalis gratia ab hominibus composita tantum potuit, intellegite iam, quantum sit illud unguentum, quod a deo de virgulto vitae prolatum est, cum hoc, quod ab hominibus factum est, tam eximias inter homines conferat dignitates. Quid enim in praesenti saeculo propheta gloriosius, pontifice clarius, rege sublimius?
4. Omnis enim pontifex sacra chrisma perunctus et in civitate constitutus, 4 scripturis eruditus, carus et pretiosus hominibus oppido esse debet. Quem quasi Christi locum tenentem honorare omnes debent eique servire et oboedientes ad salutem suam fideliter existere scientes, quod sive honor sive iniuria, quae ei 50 defertur, in Christo redundat et a Christo in deum. Audire ergo eum attentius oportet et ab ipso suscipere doctrinam fidei, monita autem vitae a presbyteris inquirere, a diaconibus vero ordinem disciplinae. Propter quod deprecor vos, conservos et adiutores meos, ut discatis attentius animarum curam gerere et pro omnibus stare, maxime tamen pro his, qui in cultu divino laborant. Ecclesiarum omnium curam habetote servisque earum adiutorium praebete, viduarum religiosam curam gerite, pupillos enixius liberate, pauperibus misericordiam facite, iuvenes pudicitiam docete et, ut breviter totum dicam, alterutrum vos, in quibus res poposcerit, sustentate. Deum colite, qui creavit caelum et terram, et Christo credite. Invicem vos diligite et misericordes estote in omnes. Non verbo solo, sed opere et rebus replete caritatem. Agite pro viribus, conservi dilectissimi, quia bonum est, ut unusquisque vestrum, secundum quod potest, prosit accedentibus ad fidem religionis nostrae. Et ideo non vos pigeat secundum sapientiam, quae vobis per dei providentiam collata est, instruere ignaros et docere. Desiderium ergo habere omnes erga doctorem veritatis eumque ut oculos suos amare oportet, quia et ipsum populum sibi commissum ceu proprios filios amare et docere condecet. Hoc enim a patre caelesti donatum est, sed salus in eo est, ut voluntatem eius, cuius amorem et desiderium deo largiente conceperint, faciant.
5 Si quis ergo fidelis voluerit existere et desiderat baptizari, exutus prioribus malis de reliquo pro bonis actibus haeres bonorum caelestium ex gestis propriis fiat. Accedat autem, qui vult, ad sacerdotium suum, et ipsi det nomen suum atque ab eo audiat mysteria regni caelorum, ieiuniis frequentibus operam impendat ac semetipsum in omnibus probet, ut tribus mensibus iam consummando in die festo possit baptizari. Baptizatur autem unusquisque in aquis perennibus, nomine trinae beatitudinis invocato super se, perunctus primo oleo per orationem sanctificato, ut ita demum per haec consecratus possit percipere locum cum sanctis.
6 Nullus enim propter obprobrium senectutis vel nobilitatem generis aut iuventutis a parvulis et minus eruditis, si quid forte est utilitatis aut salutis, inquirere neglegat. Qui enim rebelliter <vivit> et discere atque agere bona 80 recusat, magis diaboli quam Christi membrum esse ostenditur et potius infidelis quam fidelis monstratur. Quomodo ergo non omnibus hoc amabile est cunctisque exoptatum, ut, quae ignorat, discat, et, quae didicerit, doceat? Certissimum namque est, quod neque amicitia neque propinquitas generis neque regni sublimitas homini debet esse preciosior veritate, quia nihil est preciosius anima.
7. Dominus autem creator omnium ex initio ad imaginem suam hominem fecit, eique dominationem terrae marisque et aeris ipsius dedit veritatemque inquirere praecepit, sicut et verus nobis propheta enarravit et ipsa rerum ratio docet. Solus enim homo est rationabilis, et consequens est, ut ratio inrationabilibus dominetur. Hic enim ab initio, cum adhuc iustus esset, cunctis viris et omni 90 fragilitate superior erat, ubi autem peccavit et factus est servus peccati, simul et fragilitati efficitur obnoxius. Quod idcirco scriptum est, ut sciant homines, quia, sicut ex impietate passibiles facti sunt, ita per pietatem possunt esse impassibiles, et non solum impassibiles, verum et parva in deum fide aliorum passiones curantes. Ita enim verus ipse propheta promisit dicens: Amen dico vobis, si 95 habueritis fidem sicut granum synapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit. Huius vocis etiam vos ipsi documenta caepistis, etiam facta quaedam per magistros nos<tros>, ipsos videlicet apostolos, non ignoratis, quia adstantibus nobis eorum meritis demones cum passionibus, quas hominibus invexerant, transierunt et fugati sunt. Quia ergo alii quidem homines patiuntur, alii patientes 100 sanant, causa sine dubio vel patiendi vel curandi noscenda est. Quae non alia esse quam patientibus quidem infidelitatis, curantibus vero fidei demonstratur. Infidelitas enim, dum non credit futurum dei iudicium, peccandi licentiam praebet, peccatum vero hominem passionibus obnoxium facit. Fides autem futurum esse dei iudicium credens continet homines a peccato. Non peccantes 105 vero non solum liberi sunt a demonibus et passionibus, verum et aliorum demones et passiones fugare possunt. Ex his ergo hominibus colligitur, quod origo totius mali ab ignorantia descendat, et ipsa sit malorum omnium mater, quae incuria quidem et ignavia gignitur. Neglegentia vero alitur et augetur atque in sensibus hominum radicatur, dum amatur, quam, si quis forte doceat 110 effugandam, velut antiquis et haereditariis sedibus moleste et indignanter avellitur. Et ideo paululum laborandum nobis est, et indignantes ignorantiae 15r praesumptionis scientiae ratione recensemus, in his praecipue, qui in aliquibus minus rectis opinionibus praeventi sunt, per quas quasi sub specie alicuius scientiae ignorantia in his vehementius radicata est. Nihil enim gravius quam, si id, quod ignorat quis, scire se credat et defendat verum esse, quod falsum est. Quod tale est, quale si quis ebrius, sobrium se tamen et ipse putet et dici a ceteris velit. Ita sunt ergo et hi ignorantes, quod verum est, speciem tamen alicuius scientiae tenent et mala quasi bona gerunt atque ad perniciem quasi ad salutem 120 festinant. Propter quod ante omnia properandum est ad agnitionem veritatis, ut possimus quasi lumine nobis inde succenso errorum tenebras depellere. Grande enim malum est, ut diximus, ignorantia, sed quia substantiam non habet, facile ab his, qui studiosi sunt, effugatur. Non enim aliud est ignorantia, nisi non agnovisse, quod expedit, ubi autem cognoveris, perit ignorantia. Quaeri ergo magnopere debet veritatis agnitio, quam nemo alius assignare potest nisi verus propheta. Haec enim via est vitam volentibus ingredi et sunt operum bonorum pergentibus ad civitatem salutis. Si quis sane audiens sermonem veri prophaete velit recipere aut nolit et amplecti onus eius, id est mandata vitae, habet in sua potestate, liberi enim sumus arbitrii. Nam si hoc esset, ut audientes, eum iam non haberent in potestate aliud facere, quam audierant, vis erat quaedam naturae, per quam liberum non esset ad aliam migrare sententiam, aut si rursus ex audientibus nullus omnino reciperet, et hoc naturae vis erat, quae unum aliquid fieri cogeret et alteri parti non daret locum. Nunc autem, quia liberum est animo, in quam velit partem, declinare iudicium suum, et quam probaverit eligere viam, constat evidenter inesse hominibus arbitrii libertatem. Igitur, priusquam audiat quis, quod ei expedit, certum est, quia ignoret, et ignorans vult et desiderat, quod non expedit, agere, propter quod pro hoc non iudicatur. Cum vero audierit causas erroris sui et rationem veritatis acceperit, tunc si permanserit in his erroribus, quibus dudum fuerat praeventus, recte iam vocabitur ad iudicium daturus paenas, quia vitae huius spatium, quod ad bene vivendum accepit, in ludibriis consumpserit errorum. Qui vero audiens libenter accipit et gratulatur bonorum sibi doctrinam fuisse delatam, requirat intentius et discere non desinat, usquequo cognoscat, si est vere aliud secundum, in quo bonis praemia praeparata sunt, et cum certus de hoc fuerit, gratias agat deo, quod sibi veritatis lumen ostenderit. De cetero dirigat actus suos in omnibus operibus bonis, quorum sibi in futuro mercedem certus est praeparatam demirans per omnia et stupens ceterorum hominum errores, et quod ante oculos positam veritatem nemo videbat. Ipse tamen gaudens super divitiis sapientiae, quas invenit, insatiabiliter his perfruatur et exercitio bonorum operum delectetur festinans ad saeculum futurum mundo corde et pura conscientia pervenire, ubi etiam videre deum regem omnium possit. His autem omnibus carere nos et fraudari sola facit ignorantia. Dum enim ignorant homines, quantum boni habeat scientia, ignorantiae malum de se non patiuntur excludi. Nesciunt enim, quanta sit in horum permutatione diversitas. Propter quod consilium do unicuique discentium libenter praebere aurem verbo dei et cum amore veritatis audire, quae dicimus, ut mens optimo semine suscepto per bonos actus laetos adferat fructus. Nam <si me> docente ea, quae ad salutem pertinent, recipere quis abnuit et animo pravis opinionibus occupato obsistere nititur, non ex nobis, sed ex semetipso habebit pereundi causam. Debet enim iusto iudicio examinare, quae dicimus, et intellegere, quia verba loquimur veritatis, ut cognitis his, quae sunt, ut sunt, et in bonis actibus dirigens viam suam regni caelorum possit particeps inveniri subiciens sibi carnis desideria et dominus eorum factus, ut ita demum etiam ipse fiat dominatoris omnium iocunda possessio. Nam qui permanet in malo et servus est mali, non potest effici portio boni, donec permanet in malo, quia ab initio, ut ante iam diximus, duo regna statuit deus et potestatem dedit unicuique hominum, ut illius regni fiat portio, cui se ad oboediendum ipse subiecerit. Et quia definitum est apud deum non posse unum hominem utriusque regni esse servum, omni studio date operam in boni regis aulam ac iura concurrere. Propter hoc denique verus propheta, cum esset praesens nobiscum et quosdam ex divitibus neglegentes erga dei cultum videret, huius rei ita aperuit veritatem: Nemo potest, inquit, duobus dominis servire, et non potestis deo servire et mammonae, mammona patria eorum voce divitias vocans. Hic ergo verus propheta, qui in Iudea nobis apparuit, ut audistis, qui stans publice sola iussione faciebat caecos videre, surdos audire, fugabat demones, aegris sanitatem reddebat et mortuis vitam. Cumque nihil ei esset impossibile, etiam cogitationes hominum pervidebat, quod nulli esset possibile nisi soli deo. Hic annuntiabat regnum dei, cui nos de omnibus, quae dicebat, tamquam vero prophetae credidimus firmitatem fidei nostrae non solum ex verbis eius, sed ex operibus assumentes, quia dicta legis, quae ante multas generationes de praesentia eius exposuerant, in ipso consignantur, et imaginem gestorum Mosei et ante ipsum patriarchae Iacob ipsius per omnia typum ferebant. Tempus quoque adventus eius, hoc est ipsum, in quo venerat, praedictum ab his constat, et super omnia, quod esset a gentibus exspectandus sacris litteris compraehensum est, quae in eo pariter universa completa sunt. Quod autem Iudeorum propheta praedixit eum a gentibus expectandum, supra modum in eo fidem veram firmat. Si enim dixisset a Iudeis expectandum, non aliquid eximium prophetasse videretur, quod a contribuli populo et a propria gente speraretur is, cuius adventus ad salutem mundi fuerat repromissus. Videtur enim magis consequens ratio esse, ut hoc fieret, quam magnificentia prophetalis. Nunc autem cum prophetae dicant omnem illam spem, quae de salute mundi repromittitur, et novitatem regni, quae instruenda per Christum est, atque omnia, quae de eo i<n>dicantur, ad gentes esse transferenda, iam non secundum consequentiam rerum, sed incredibili quodam vaticinatos eventu, magnificentia prophetica confirmatur. Iudei namque ex initio affore aliquando hunc virum, per quem cuncta reparentur, verissima traditione susceperant, et cotidie meditantes ac prospicientes, quando eius fieret adventus, ubi adesse viderunt et signa ac prodigia, sicut de eo adscriptum fuerat adimplentem, invidia excecati agnoscere nequiverunt praesentem, in cuius spe laetabantur absentes. Intellexerunt tamen sancti apostoli, qui a deo electi sunt, et nos, qui post ab eis electi sumus. Hoc autem providentia dei factum est, ut agnitio boni huius etiam gentibus traderetur, et hi, qui numquam de eo audierant nec a prophetis didicerant, agnoscerent eum, illi vero, qui cotidianis meditationibus evanuerant, ignorarent. Ecce enim per vos nunc, qui praesentes estis, et desideratis audire doctrinam fidei eius et agnoscere, quis et quomodo et qualis sit eius adventus, prophetica veritas adimpletur. Hoc est enim, quod praedixerant prophetae, quia a vobis quaerendus esset, qui de eo numquam audistis. Et ideo videntes in vobis ipsis prophetica dicta compleri, huic uni recte creditis hunc recte expectatis, de hoc recte inquiritis, ut non solum expectetis eum, sed et haereditatem regni eius credentes consequamini, secundum quod ipse dixit, quia unusquisque illius sit servus, cui se ipse subiecerit. Propterea ergo vigilate et dominum deumque nostrum vobis conscribite dominum, qui et caeli ac terrae dominus est, et ad ipsius vos imaginem ac similitudinem reformate, sicut ipse verus propheta docet dicens: Estote boni et misericordes, sicut et pater vester caelestis misericors est, qui oriri facit solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Hunc ergo imitamini et hunc timete, et sicut mandatum datur hominibus: Dominum deum tuum timebis et ipsi soli servies.
8. Infidelibus quidem dormit dominus et absens habetur his, a quibus esse non creditur, et mandatis eius non oboediunt, atque ob id illis videtur quasi dormire dominus, quia pro peccatis suis non exaudiuntur. Quapropter cunctis fidelibus et summopere omnibus PRESBYTERIs ET DIACONIbus ac reliquis clericis attendendum est, UT NIHIL absque EPISCOPi proprii licentia AGANT. Non utique missas sine eius iussu quisque presbyterorum in sua parrochia agat, non baptizet nec quisquam absque eius permissu faciat. Similiter et reliqui populi, maiores scilicet et minores, per eius licentiam, quicquid agendum est, agant, nec sine eius permissu a sua parrochia abscedant, vel in ea adventantes morari praesumant. Animae vero eorum ei creditae sunt, ideo omnia eius consilio agere debent et eo inconsulto nihil.
9. Quicumque enim oboediunt episcopis suis, videntur quidem aliquid gratiae conferre deo, qui autem eis non obediunt, indubitanter rei et reprobi existunt. Porro ipsi a deo donum summi muneris consequuntur, qui iustitiae et praecepti eius semitas incedentes suis doctoribus, qui recte episcopi intelleguntur, libenter oboediunt. De quibus et beatus Petrus, instructor et ordinator noster et princeps 16r apostolorum, manifeste cunctos audientes instruebat dicens: Videntur mihi, qui loquuntur verbum veritatis et qui illuminant animas hominum, similes esse radiis solis, qui, ut processerint et apparuerint mundo, caelari ultra aut occultari nullatenus possunt, dum <non tam> videntur ab hominibus, quam videre omnibus praestant. Unde et bene ipsa per se veritas ad veritatis praecones ait: Vos estis lux mundi, et non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut omnibus luceat, qui in domo sunt. Si quis ergo his oboedierit, deo, ut dictum est, magnum munus offert. Qui autem his restiterit AUT INOBOEDIENS EXTITERIT, non 240 his, sed domino salvatori nostro, CUIUS LEGATIONE FUNGUNTUR, resistit.
10 Propter quod primum est omnium iustitiam dei regnumque eius inquirere et suis iussionibus obtemperare: iustitiam quidem, ut recte agere doceamus; regnum vero, ut, quae sit merces posita laboris et patientiae, noverimus, in quo est bonis quidem aeternorum bonorum remuneratio, his autem, qui contra voluntatem eius 245 egerunt, pro uniuscuiusque gestis poenarum digna restitutio. Hic ergo, hoc est in praesenti vita, positos oportet vos agnoscere voluntatem dei, ubi et agendi et sacrificandi est locus, quoniam in aliis locis sacrificare et missas caelebrare non licet nisi in his, in quibus episcopus proprius iusserit aut ab episcopo regulariter ordinato tenentem videlicet civitatem consecratus fuerit. Aliter enim non sunt 250 haec agenda nec rite caelebranda docente nos novo et veteri testamento. Haec apostoli a domino acceperunt et nobis tradiderunt, haec nos docemus vobisque et omnibus absque repraehensione tenere et docere, quibus agendum est, mandamus.
11 Unaquaeque etenim res suum tempus habet et locum. Operum hic locus est, 255 tempus vero est meritorum saeculum futurum. Ne ergo impediamur ordinem locorum ac temporum permutantes, primo quae sit dei iustitia requiramus, vitam quam iter acturi habundanti viatico bonis operibus repleamur, quo possimus ad regnum dei tamquam ad urbem maximam pervenire. Deus enim his, qui recte sentiunt, per ipsa opera mundi, quae fecit, manifestus est, ipsius creaturae suae 260 utens testimonio, et ideo cum de deo dubitatio esse non debeat, de sola nunc eius iustitia requiramus et regno.
12 Idcirco persuadeo primum iustitiam eius esse requirendam, ut per hanc iter agentes et in via positi veritatis verum prophetam invenire possimus, non velocitate pedum, sed bonorum operum velocitate currentes, ut ipso duce usi nullum viae huius patiamur errorem. Si enim ipsum sequentes ingredi meruerimus illam, quo pervenire cupimus, civitatem, omnia iam, de quibus quaeritur, oculis videbimus tamquam heredes omnium facti. Intellegite itaque vi[t]am esse hunc vitae nostrae cursum, viatores eos, qui nos instruunt vel bona opera gerunt, portam vero prophetam, de quo dicimus, urbem <regnum> esse, in quo residet omnipotens pater, quem soli videre possunt hi, qui mundo sunt corde. Non ergo vobis difficilis videatur huius itineris labor, quia in fine eius requies erit. Nam et ipse verus propheta ab initio mundi per seculum currens festinat ad requiem. Adest enim vobis omnibus diebus et, si quando necesse est, apparet et corrigit nos, ut obtemperantes sibi ad vitam perducat aeternam.
13. De his autem, qui neglegunt viam suae salutis et adhuc non bene fideles et praeceptis eius suorumque pontificum iussionibus inoboedientes vel contumaces eis exsistunt, dominus noster Iesus Christus mittens discipulos suos praecepit nobis dicens: Ut in quamcumque civitatem aut domum introierimus, dicamus: Pax huic domui. Et si quidem, inquit, fuerit ibi filius pacis, veniat super eum pax vestra, si vero non fuerit, pax vestra ad vos revertetur. Exeuntes autem de domo vel de civitate illa etiam pulverem, quae adhaeserit pedibus nostris, excutiamus super eos. Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi civitati vel domui. Quod utique ita demum fieri praecepit, si prius in civitate vel domo veritatis sermo praedicetur, ex quo vel recipientes veritatis fidem filii pacis et filii dei fiant, vel non recipientes arguantur quasi inimici pacis et dei. Ita ergo et nos magistri instituta sectantes pacem primo proponimus auditoribus, ut absque ulla perturbatione possit via salutis agnosci. Quod si quis pacis verba non suscipit neque adcquiescit veritati, scimus adversus eum pugna verbi movere et urguere acrius confutando ignorantiam et redarguendo peccata. 16v Necessario igitur pacem proponimus, ut, si quis est filius pacis, pax nostra veniat super eum, ab eo autem, qui se alienum pacis effecerit, regredietur ad nos pax nostra.
14 Et si iterum in mandatis habemus, ut venientes ad civitatem discamus prius, uis in ea dignus sit, ut apud eum cybum sumamus, quanto magis convenit noscere, quis qualisve sit is, cui immortalitatis verba credenda sunt? Solliciti enim et valde solliciti esse debemus, ne margaritas nostras mittamus ante porcos. Sed et alias ob causas utile est viri huius me habere notitiam. Si enim sciam, quia in his, de quibus non potest dubitari, quod bona sint, emendatus est et inculpabilis, hoc est si sobrius, si misericors, si iustus, si mitis et humanus, quae utique bona esse nullus ambigit, tunc consequens videbitur, ut ei, qui obtinet bona virtutum etiam, quod deest fidei et scientiae, conferatur et, in quibus maculari videtur eius vita, quae est in reliquis probabilis, emendetur. Si vero in his, quae palam sunt, peccatis involutus permanet inquinatus, non me oportet aliquid de secretioribus et remotis divinae scientiae proloqui, sed magis protestari et convenire eum, ut peccare desinat et actus suos a vitiis emendet. Quod si ingesserit se et provocaverit minus recte agentem non oporteat audire, prudenter eum debemus eludere. Nam nihil omnino respondere auditorum causae <utile> non videtur, ne forte aestiment nos responsionis penuria declinare certamen, et fides eorum laedatur, non intellegentia propositi nostri.
15. Magna contumelia et grave nobis erit peccatum, si ita desipiamus, ut videamus eum, qui idola colit, esse sobrium, nos, qui deum colimus, sobrii esse recusemus. Non hoc sit inter nos, sed magnum habeamus studium, ut si illi, qui errant, homicidium non faciunt, nos ne irascamur quidem. Et si illi adulterium non committunt, nos ne concupiscamus quidem alienam mulierem. Si illi amant proximos suos, nos diligamus etiam inimicos nostros. Si illi mutuo dant his, qui habent, unde reddant, nos etiam his demus, a quibus recipere non speramus. Et per omnia nos, quia aeterni saeculi hereditatem speramus, debemus praecellere eos, qui praesens tantum saeculum norunt, scientes, quia, si opera illorum nostris operibus collata in die iudicii similia inveniantur ac paria, confusio nobis erit, quod aequales invenimur in operibus his, qui propter ignorantiam condempnantur et nullam spem futuri saeculi habuerunt. Et vere digna confusio est, ubi nihil amplius gessimus ab his, quibus amplius intelleximus. Quod si confusio nobis erit, aequales his inveniri in operibus bonis, quid erit nobis, si inferiores nos ac deteriores examinatio futura repperiat? Audite ergo, quomodo de his nos ipse verus propheta docuerit. Ad eos autem, qui neglegunt audire verba sapientiae, ita ait: Regina austri surget in iudicio cum generatione hac et condempnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic, et non audiunt. Ad eos vero, qui de malis actibus gerere paenitentiam detrectabant, ita ait: Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac, et condempnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Videtis ergo, quomodo eos, qui erudiebantur ex lege, adductis ad exemplum illis, qui ex gentili ignorantia veniebant, et ostendens eos nec illis aequales esse, qui in errore positi videbantur, ex ipsa tantum comparatione condempnatos. Ex quibus omnibus 335 sermo, quem proposuimus, approbatur, ut castimonia, quae aliquatenus etiam ab his, qui in errore sunt positi, custoditur, multo plurius et attentius et per singulas quasque, sicut supra ostendimus, species a nobis, qui veritatem sequimur, teneatur, eo magis, quo apud nos observantiae eius praemia aeterna sunt posita.
16 Aliter enim nemo salvus esse poterit, nisi his observationibus pro viribus operam dederit.
17. Deus vos in sua voluntate unumquemque in suo ordine semper custodiat, fratres, et sibi placere in omnibus concedat. Amen.