Ad Alpēs/VIII
Caput VII | Caput IX |
Cum servī in nāvem cōnscendissent, Onēsimus ad Cornēlium accessit, et: “Crassus ille, ere,”[1] inquit, “ad quem missī sumus, negōtiō cum quibusdam colōnīs[2] haud procul habitantibus contractō, hodiē māne rūs profectus est ut eōs convenīret, nec domum ante vesperum est reditūrus.”
“Male hercle nūntiās,”[3] inquit Cornēlius. “Iam hoc tantum[4] reliquum est, ut hīc eius reditum[5] exspectēmus.[6] Quārē tū, Stasime, abī, et Drūsillae nūntiā celeritāte iam nihil[7] opus esse.”
Postquam abiit Stasimus, līberī Onēsimum circumstābant, cupidissimē rogantēs quantum aut[8] quā faciē esset oppidum. Ille autem rēctā ad Annam profectus: “Quam vellem,” inquit, “Stasimum nostrum tū hodiē vidēre potuissēs!”
“Quam ob rem, obsecrō?” inquit illa. “An[9] iste vafer dēnuō lūdōs faciēbat?”
“Et lepidissimōs,” inquit Onēsimus. “Nam, ut ad hospitem vēnimus, summā cōmitāte acceptī in ātriō[10] sedēbāmus, dum quaererētur[11] quam mox dominus reditūrus esset.
“Cum ita morārēmur, subitō intrāvit servus rūsticus, quī nūper ē vīllā in urbem arcessītus erat. Ille raucā vōce: ‘Quī hominēs estis?’ inquit. Ac, priusquam ego respondēre possem, Stasimus, sē magnum ferēns:[12] ‘Ā rēge Indōrum,’ inquit, ‘nōs lēgātī sumus.’”
“Prīmō obstupefactus est,” inquit Onēsimus. “Tum autem alia quaerere coepit, et sermō huius modī īnstitūtus est:
Servus. Dum hūc nāvigātis, multās terrās vōs vidēre oportuit.[13]
Stasimus. Ita vērō. Rēsque mīrandās ubique aspeximus.
Servus. Cum[14] hīc tempus terās, dē hīs rēbus mihi nārrā, sīs.
Stasimus. In Syriā ārdor sōlis maximus est. Sōlstitiālī[15] morbō ibi hominēs ut[16] muscae pereunt.
Servus. Papae! Saepe nostrō in fundō sōl satis fervidus[17] est, sed numquam tam exitiālis.[18]
Stasimus. Alternae arborēs sunt fulgurītae,[19] bovēsque alternīs in sulcīs[20] moriuntur.
Servus. Haec vix crēdere possum!
Stasimus. Quīn etiam multa sunt mīrābiliōra, quae nōndum dīxī. Quōdam locō cymbā vectī sumus ad caput amnis, quī dē caelō exorītur sub soliō Iovis.
Servus. Abī, mē lūdis. Etsī rūsticus sum, mē ita fallere nūllō modō potes. Pater meus in Syriā nātus est; eō praesente[21] tanta mendācia dīcere nōn audērēs.
Stasimus. Quīn etiam idem dīcam, sī avum[22] tuum addūcere velīs. Nōnne vīs reliqua audīre?
Servus. Audiam vērō; sed nihil mē crēditūrum polliceor.[23]
Stasimus. Dum mediō marī iter facimus, saepe sub flūctibus mōnstra mīranda nantia vīdimus.
Servus. Sine dubiō multa tālia cēpistis, quae nunc vōbīscum in nāvī habētis.
Stasimus. Nihil cēpimus. Sed diēs complūrēs plānē vidēre poterāmus serpentem maximum oculīs ārdentibus, quī nāvem sescenta[24] mīlia passuum sequēbātur.
Servus. Exspectābat, crēdō, dum aliquis ē nāvī in aquam excideret, ut eius membrīs[25] vēscerētur.
Stasimus. Ōlim bovem, quae forte mortua est, in mare iēcimus, eamque tōtam mōnstrum illud ūnō morsū vorāvit.
Servus. Apage tē! Tālia nōn diūtius audiam.
“Sed iam redierant servī cēterī, quī nōs dē dominī negōtiō certiōrēs fēcērunt. Itaque statim ad nāvem discessimus.”
Tum Anna, cum satis rīsisset: “Male metuō,” inquit, “nē impudentiā suā Stasimus noster in maximum malum aliquandō incidat. Sed certē est puer admodum rīdiculus.”
“Rēctē dīcis,” inquit Onēsimus. “At nunc mihi abeundum est, ut ratiōnēs quāsdam cōnficiam”; quō dictō, lēniter ad cameram ambulāvit. Līberī autem, quī cupidissimē eius verba audierant, adhūc prope Annam morābantur; quam mox rogāvērunt ut sibi aliquid nārrāret.
At illa: “Vōbīs līberīs,” inquit, “nihil umquam satis erit. Quid nunc audīre vultis?”
Tum Cornēlia: “Fābulīs dē virīs vestrae gentis maximē dēlector. Nōnne est aliud eius modī, quod nōbīs nārrāre velīs?”
“Dum verba Onēsimī audiō,” inquit Anna, “mihi in mentem vēnit cuiusdam vātis,[26] quī Iōnās appellābātur. Is quoque multa mīranda in marī passus est.”
“Dē hōc nārrā nōbīs, sīs,” inquit Sextus.
“Ōrāculō quōdam,” inquit Anna, “Iōnās iussus erat Nīnivēn[27] proficīscī, ut oppidānōs dē īrā deī monēret. Cum autem eō[28] iter facere nōllet, nāvem cōnscendit, quae aliās in partēs proficīscēbātur. “Mox ventō maximō mare turbātum est, ac brevī omnia hominibus mortem praesentem minārī vidēbantur. Iōnās autem somnō cōnsōpītus nihil audīvit, priusquam ā vectōribus cēterīs excitātus est.
“Tum omnēs, ad vōta conversī, suum quisque deum[29] precātī sunt ut ē perīculō tantō ēriperentur. Postrēmō autem ūnus: ‘Nihil hoc prōficit,’ inquit. ‘Sortēs, sociī, coniciāmus, sī forte ita cognōscere possīmus, cuius culpā in hoc tantum[30] malum inciderīmus.’
“Sortibus coniectīs, Iōnās est dēsignātus. Quem igitur in mare ēiēcērunt, ac tempestās serēna statim cōnsecūta est. Iōnam piscis immānis vorāvit, sed tribus post diēbus in lītus incolumem ēiēcit.”
“Hui!” inquit Sextus. “Mihi quidem etiam Stasimō[31] maiōra tū fingere posse vidēris.”
“Haec autem vēra sunt,” inquit Anna īrā incēnsa. “Nihil amplius ā mē hodiē audiētis.” Quae cum dīxisset, sē cum Lūciō in cameram recēpit.
Līberī igitur, ut potuērunt, hōrās diēī longās trahēbant. Sub noctem, cum iam advesperāsceret, vōx canentis[32] ē camerā ad eōrum aurīs adlāta est. “Audīte,” inquit Cornēlia; “māter Lūcium iam cōnsōpīre cōnātur.” Tum, ut omnēs tacentēs sedēbant, vōx Drūsillae plānē audīrī poterat:[33]
- “Nunc hominēsque[34] labōre gravātōs,[35]
- Nunc requiēs[36] pecudemque vocat;
- Omnia lēniter arva[37] nigrēscunt,[38]
- Silva simul sine murmure[39] stat.
- “Sīdera,[40] parve,[41] micantia somnum
- Iam puerīs avibusque cient;[42]
- Nunc oculōs, placidissime,[43] conde,
- Somnia dulcia tē maneant![44]
- Lal-la-la, lal-la-la, cāre,[45] quiēsce,
- Māter enim in tenebrīs vigilat.”
- ↑ ere: voc.
- ↑ colōnus, -ī, m., tenant farmer.
- ↑ Male, etc., I’m very sorry to hear it.
- ↑ tantum: adv.
- ↑ reditus, -ūs, m., return.
- ↑ ut … exspectēmus: substantive clause explaining hoc, above.
- ↑ nihil: adv. acc.; trans., ‘no.’
- ↑ aut: cf. II, 21.
- ↑ An: sign of a question.
- ↑ ātrium, -ī, n., hall.
- ↑ quaererētur: impers.
- ↑ sē magnum ferēns: i.e., putting on a lordly air.
- ↑ vōs vidēre oportuit, you must have seen; oportet is impers.
- ↑ Cum: causal; trans., ‘as’.
- ↑ sōlstitiālis, -e, adj., of the summer solstice; sunstroke or fever is referred to.
- ↑ ut, like.
- ↑ fervidus, -a, -um, adj., hot.
- ↑ exitiālis, -e, adj., deadly.
- ↑ fulgurītus, -a, -um, adj., struck by lightning.
- ↑ sulcus, -ī, m., furrow.
- ↑ eō praesente: abl. absol.
- ↑ avus, -ī, m., grandfather.
- ↑ nihil … polliceor, I do not promise that … anything.
- ↑ sescentī, -ae, -a, num. adj., six hundred, an indefinitely large number.
- ↑ membrum, -ī, n., limb; pl, body.
- ↑ cuiusdam vātis: gen., as often with verbs of remembering.
- ↑ Nīnivēn: acc. sing., Greek decl.
- ↑ eō, thither; cf. quō, whither
- ↑ suum quisque deum, each his own god; a sort of parenthesis.
- ↑ hoc tantum (not adv.): trans. freely.
- ↑ Stasimō: abl. with comp.
- ↑ canentis, lit., of one singing.
- ↑ Music for this song will be found on page 239.
- ↑ -que … -que: like et … et.
- ↑ gravātus, -a, -um, adj., weary.
- ↑ requiēs, -ētis, f., rest.
- ↑ arvum, -ī, n., field.
- ↑ nigrēscō, nigrēscere, intr. grow dark.
- ↑ murmur, -uris, n., rustling.
- ↑ sīdus, -eris, n., star.
- ↑ parve: voc.
- ↑ cieō, ciēre, cīvī, citus, tr., summon, invite.
- ↑ placidissime: voc.; trans. as if adv.
- ↑ maneant, await; a wish.
- ↑ cāre: voc., darling.
Caput VII | Caput IX |