There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caput V Caput VII 
CAPUT VI

Paucōs diēs caelō serēnō[1] nāvigāverant, omnēsque gaudēbant, ratī sine perīculō ūllō iter tōtum cōnficī posse, cum subitō nūbēs ātrae ē marī orīrī vīsae sunt, quae brevī diem ē cōnspectū vectōrum ēripuērunt. Terra iam procul aberat, ventīque turbidī per rudentēs strīdere[2] coepērunt.

Tum nautae vēla contrahere properāvērunt, et omnia quae ūsuī[3] essent ad vim tempestātis lēniendam parāta sunt. Interim magister[4] mulierēs ūnā[5] cum līberīs et servīs camerā sē continēre iussit. Virī autem plērīque in puppī paulisper ambulāre persevērāvērunt, etsī mox ventōrum vī vestis eōrum paene discerpēbātur.

Sed brevī illī quoque in locum tūtum libenter sē recēpērunt; nam in marī[6] iam erat ātra nox, flūctūsque maximī nāvem feriēbant, omniaque mortem minārī vidēbantur. In camerā sedēbant mulierēs et līberī pavidī; interdum[7] enim flūctūs tantopere nāvem quatiēbant, ut vix locō sē tenēre possent.

Pūblius autem, quī nōlēbat quemquam putāre sē esse sollicitum, librum poētae cuiusdam adsiduē legēbat. Cui postrēmō pater: “Quem librum,” inquit, “tam attentē legis, mī fīlī?”

“Hic est liber lepidus poētae Ovidī,” inquit Pūblius. “Dē naufragiō quōdam optimē scrībit. Audīte quam pulchrī sint hī versūs.” Quō dictō, recitāre coepit:

‘Totidemque[8] videntur,
Quot[9] veniant flūctūs, ruere atque inrumpere mortēs.
Nōn tenet hic[10] lacrimās; stupet[11] hic; vocat[12] ille beātōs,
Fūnera[13] quōs maneant; hic vōtīs nūmen adōrat
Bracchiaque ad caelum, quod nōn videt, irrita[14] tollēns
Poscit opem.

Sed iam Drūsilla, quae prae[15] terrōre diū sē vix continēre potuerat: “Dēsine, obsecrō,” inquit, “librumque illum dīrum omitte. Nōnne vidēs nōs quoque magnō in perīculō esse, et omnibus[16] fortasse brevī pereundum?”

“Tranquillō es[17] animō,” inquit Cornēlius. “Valida est nāvis nostra, et nautae exercitātī.[18] In saxa latentia nisi in tenebrīs dēferēmur, omnia tūta sunt.” Tum Pūbliō: “Sed, mī fīlī, cēnseō illud carmen omittendum dōnec omnēs hilariōrēs sint.”

“Quam mox in Ītaliam perveniēmus?” inquit Sextus, quī sub subsellium refūgerat, nē quis scīret sē flēre.

“Aliquamdiū per mare Īōnium iam vectī sumus,” inquit pater, “et spērō haud procul abesse terram Ītalicam.”

Vix ea dicta erant, cum clāmor magnus in puppī exortus est. Quō audītō, Cornēlius et virī aliī ē camerā celeriter prōdiērunt. Undique erant flūctūs velut[19] aquae montēs, quī iam iam[20] nāvem submersūrī vidēbantur; ventīque tantopere furēbant,[21] ut hominēs mālō[22] rudentibusque sē sustinēre cōgerentur, nē vī tempestātis raperentur ē puppī in mortem praesentem.

Nūbēs autem iam rāriōrēs erant, inter quās diēs[23] iterum lūcēbat;[24] et haud procul in marī vāstō cōnspicī poterat nāvicula,[25] quae flūctibus in lītus scopulōsum[26] īnsulae parvae rēctā[27] ferēbātur. Haec erat causa clāmōris, quō vectōrēs ē camerā excitātī erant.

Tum Cornēlius magnā vōce magistrō, quī prope stābat: “Nihilne illīs miserīs hominibus,” inquit, “opitulārī possumus?”

Ille autem maestus abnuit, et: “Vīs ventī nimia est,” inquit. “Eīs sī opitulārī cōnābimur, nostra quoque nāvis in saxa ferētur.”

“Quam hoc est foedum vīsū!”[28] cum gemitū[29] inquit Cornēlius. “Aspice, sīs; mālus iam frāctus est, et vectōrēs īnfēlīcēs vestīs prō vēlīs tendunt; aliī mercēs in mare praecipitant, ut nāvis sublevētur. Omnibus modīs mortem effugere cōnantur.”

Dum haec fīunt, Pūblius quoque ē camerā ēgressus pedetemptim[30] et cautē[31] ad patrem adiit. Quō cum pervēnisset nāvemque vīdisset alteram, “Ēheu!” inquit. “Male metuō nē hodiē vērum naufragium aspiciāmus.”

“Rēctē dīcis,” inquit Cornēlius. “Neque ūllō modō eīs miserīs opitulārī posse vidēmur.”

“Aspice!” inquit Pūblius. “Iam paucī cymbā parvā effugere cōnātūrī sunt. Vidē cymbam, quam effrēnātē[32] in flūctibus saltet! Modo[33] in cōnspectū est, modo aspicī nusquam potest! Nunc in eā sunt trēs hominēs. Iam rēmōs[34] agere incipiunt. Attāt![35] Nunc venit aquae mōns! Cavēte, miserī,[36] cavēte vōbīs!”

Vix haec verba dīxerat, cum flūctus ingēns cymbam parvam ēvertit. Paulisper virī duo in gurgite[37] luctantēs[38] aspiciēbantur; tum in marī mersī sunt.

“Ista diūtius vidēre nōn sustineō,”[39] inquit Cornēlius, et statim in cameram sē contulit. Pūblius autem cupiditāte videndī in puppī morārī persevērāvit; utque[40] pater cum Onēsimō et Stasimō iterum prōdiit, īnsula parva ē cōnspectū recesserat, neque usquam cōnspicī poterat nāvis altera.

Sōl, quī iam coeperat fulgēre, undīs[41] sē condere properābat, cum nautae procul montēs cernere potuērunt; tum omnēs hilarī vultū erant, cum spērārent sē brevī in portum perventūrōs; ac Cornēlius Stasimō: “Abī,” inquit; “dominae nūntiā, ut in puppim prōdeat; nam dēmum terram in cōnspectū esse.”

Stasimus statim discessit, et patrī Pūblius: “Exīstimō nōs Brundisiī[42] ē nāve ēgressūrōs,” inquit. “Nōnne rēs sē ita habet, pater?”

“Ita, mī fīlī,” inquit Cornēlius. “In hāc regiōne orbis terrārum nūllum oppidum portum meliōrem habet. Hic est locus, ut[43] scīs, unde Pompeius Magnus nāvēs solvit, cum Caesarem fugiēns exercitum in Graeciam trādūceret. Et sīcut[44] nōs montēs illōs nunc vidēmus appropinquāre, ita ille tum eōsdem nebulīs procul obscūrōs ē cōnspectū suō discēdere vīdit. Quā dē rē poēta Lūcānus versūs aliquōs fēcit pulcherrimōs.”

Interim Drūsilla cum līberīs ē camerā prōdierat. Brevī tenebrae ē marī surgere coepērunt; ac Cornēlia, quae iam cum patre et frātribus stābat: “Vidēte,” inquit. “Aspicere videor lūmen parvum procul micāre. Quid est, obsecrō?”

“Haec est pharus,”[45] inquit pater, “quae noctū viam nautīs mōnstrat, quō[46] tūtius nāvēs in portum dēdūcere possint. Sine lūmine fortasse ē cursū errārent, nāvēsque in lītus inīquum dēferrentur.”

“Euge!” inquit Cornēlia. “In portum igitur nōs profectō tūtō[47] perveniēmus. Sed nunc mihi intrō eundum est, ut cum Annā sedeam, dum[48] Lūcius obdormiat.”

Itaque illa discessit. Cēterī autem aliquamdiū in puppī ambulābant; nam tempestās iam erat tam serēna ut nēmō intrō sē recipere vellet.

Lītus Galliae et Pharus
Lītus Galliae et Pharus
lītus galliae et pharus
——————————
References
  1. caelō serēnō: attendant circumstance.
  2. strīdō, -ere, -dī, intr., howl.
  3. ūsuī: dat. of service; freely, helpful.
  4. magister, captain.
  5. ūnā: adv.
  6. in, on.
  7. interdum: cf. II, 56.
  8. Totidem: mod. of mortēs.
  9. Quot: indecl. adj., as.
  10. hic … hic … ille, one … another … another.
  11. stupeō, -ēre, -uī, intr., be stunned.
  12. vocat: sc. eōs.
  13. Fūnera, etc.: i.e., those who (on land) will be properly buried.
  14. irrita: trans., ‘in vain’; mod. of Bracchia.
  15. prae, for.
  16. omnibus: dat.
  17. es: imper.
  18. exercitātus, -a, -um, adj., (well) trained.
  19. velut, like.
  20. iam iam, at any moment.
  21. furō, -ere, intr., rage.
  22. mālō not adj.; note the ā.
  23. diēs: i.e., daylight.
  24. lūceō, -ēre, lūxī, intr., shine.
  25. nāvicula, -ae, f., small ship.
  26. scopulōsus, -a, um, adj., rocky.
  27. rēctā sc. viā, cf. eā, IV; 9.
  28. vīsū cf. nātū, I; 65.
  29. gemitus, -ūs, m., groan.
  30. pedetemptim, adv., slowly.
  31. cautē, adv., cautiously.
  32. effrēnātē, adv., wildly.
  33. Modo … modo, now … now.
  34. rēmus, -ī, m., oar.
  35. Attāt! interj., take care!
  36. miserī: voc.
  37. gurges, -itis, m., flood.
  38. luctor, ārī -ātus sum, intr., struggle.
  39. nōn sustineō, cannot bear.
  40. ut, when.
  41. undīs: abl.
  42. Brundisiī: loc. of Brundisium; gen., Brundisī.
  43. ut, as.
  44. sīcut, adv.; sicut … ita, just as … so.
  45. pharus, -ī, f., lighthouse.
  46. quō: cf. III, 2.
  47. tūtō: adv.
  48. dum, until.
 Caput V Caput VII