There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caput I Caput III 
CAPUT II

Illā nāve vehēbantur hominēs plūrimī; sed diēs complūrēs tam asperum[1] erat mare, ut plērīque graviter nauseā[2] adficerentur, paucīque in puppī ambulāre possent. Mīrus et molestissimus est hic morbus; quī enim eō adficitur, prīmō timet nē moriātur, tum metuit nē in vitā retineātur.

Postrēmō autem omnibus melius est factum,[3] rārīque in puppim prōdiērunt. In[4] eīs erat senex quīdam, quī linguā barbarā ūtēbātur, nec quisquam plānē intellegere poterat quid ille dīcere vellet.

Dēnique mercātor dīves, quī frūstrā cum sene loquī cōnātus erat: “Nōnne hīc adest quisquam,” inquit, “cui lingua huius peregrīnī nōta sit?”

Forte Stasimus haud procul stābat. Quī cum haec audīvisset, ut erat vafer,[5] “Mihi,” inquit, “omnēs linguae nōtae sunt. Sī exposueris quid rogāre velīs, ego libenter cum sene loquar.”

Quō dictō, ad senem accessit, et sermō huius modī īnstitūtus est:

Stasimus. Salvē multum, senex.

Senex. Avo. Dōnni.[6]

Mercātor. Quid dīcit, obsecrō?

Stasimus. Dīcit sē iubēre tē salvēre,[7] et tibi dōnum dare velle.

Mercātor. Benignē facit. Sed quaere, quis sit homō, aut[8] unde veniat.

Senex. Mē har bocca.

Stasimus. Dīcit buccam[9] dolēre.

Mercātor. Fortasse nōs esse medicōs putat. Quaere, sīs;[10] nam hospitem sīc errāre nōlō.

Senex. Murph ursa mvulc.

Mercātor. Quid nunc dīcit?

Stasimus. Dīcit sē ursās vēndere velle.

Mercātor. Forsitan bēstiās comparet in amphitheātrō exhibendās.[11]

Senex. Pālu mer ged etha.

Stasimus. Dīcit sē pālās quoque vēndere.

Mercātor. Ad terram effodiendam, crēdō. Sed vix intellegere possum cūr negōtia tam dīversa cōnfundat.

Senex. Murphonnium sucorhim.

Mercātor. Quid dīcit, obsecrō?

Stasimus. Tē iubet sub corbulam rēpere.

Mercātor. Papae! Dēlīrat profectō.

Cum hic sermō habērētur, Pūblius et Sextus prope stābant, vix sē continentēs quōminus[12] in cachinnōs ērumperent. Sed iam ē camerā prōcessit Cornēlius; et Stasimus celeriter in puppim extrēmam[13] sē recēpit. Quō factō, Cornēliō mercātor: “Estne,” inquit, “ille Stasimus servus tuus?”

“Ita,” inquit Cornēlius; “nec usquam est puer scelestior.”

“Haud ita mihi vidētur,” inquit mercātor; “nam modo mihi operam benignē dedit, cum hunc peregrīnum quaedam[14] rogāre vellem.”

“Quō modō, obsecrō, ille tē adiuvāre potuit?” inquit Cornēlius. “Multīs linguīs ego ūtor; sed nē ego quidem paulō ante intellegere poteram quid hic ignōtus dīcere vellet, cum mē appellāret. Stasimus autem nihil nisi Latīnē scit.”[15]

“Suspicor igitur eum mē[16] lūdificāsse,” inquit mercātor rīdēns. “Sed sine dubiō omnia per iocum fēcit; ac spērō dē eō supplicium tē nōn sūmptūrum.”

Tum Cornēlius: “Dolīs eius interdum[17] īrā tantopere incendor, ut vix mē continēre possim quōminus eum in crucem statim agam.[18] Cum[19] autem tū tam clēmenter suādeās, poenās nōn dabit——dōnec aliam noxiam[20] commeruerit.”[21]

Dum illī ita inter sē loquuntur, peregrīnus, ā[22] spē omnī dēstitūtus, caput quassāns trīstis discessit; atque interim Pūblius et Sextus ad prōram prōcesserant, ubi flūctūs magnōs admīrantēs diū stābant.

Tum Sextus: “Hīsne in regiōnibus,” inquit, “pugna nāvālis[23] umquam commissa est?”

“Ōlim,” inquit Pūblius, “in marī Pamphȳliō Hannibal cum Rhodiōrum classe cōnflīxit. Sed multō est mīrābilior pugna, quā Eumenem, rēgem Pergamēnum, Poenus īdem fugāvit.”

“Dē hāc numquam audīvī,” inquit Sextus. “Quid factum est, obsecrō?”

Tum Pūblius: “Modo librum Cornēlī Nepōtis legēbam, quī rem gestam ita trādit: Hannibal nāvium numerō[24] superābātur; itaque dolō eī[25] pugnandum erat. Quārē suōs iussit venēnātās[26] serpentēs vīvās quam[27] plūrimās colligere, eāsque in vāsa fictilia conicere. Cum diēs pugnae vēnisset, imperāvit ut omnēs in Eumenis ipsīus concurrerent nāvem, cēterās autem neglegerent.

“Quod ubi factum est, nāvis Eumenis fugā salūtem petere coācta est, sed cēterae undique classem Hannibalis vehementer premēbant. Tum in eās repente vāsa fictilia, dē quibus suprā mentiōnem fēcī, coniecta sunt. Quibus in puppēs frāctīs, nāvēs hostium brevī serpentium plēnae erant; atque illī, novā rē territī, terga vertērunt rēgemque Eumenem intrā praesidia,[28] quae in proximō lītore collocāta erant, celeriter subsecūtī sunt.”

“Hahahae!” inquit Sextus. “Hannibal certē dux callidus erat. Vix turpe fuit ā tantō imperātōre vincī.”

Tum Pūblius, post sē respiciēns: “Putō,” inquit, “nōs nunc redīre posse. Stasimus poenās effūgisse vidētur, neque usquam hospes in cōnspectū est.”

Itaque ā prōrā cum recessissent, sē patrī cēterīsque reddidērunt,[29] quī iam passim in puppī sedēbant.

amphitheātrum
——————————
References
  1. asper, -era, -erum, adj., rough.
  2. nausea, -ae, f., seasickness.
  3. omnibus melius est factum: i.e., all felt better.
  4. In, among.
  5. ut erat vafer, rascal as he was.
  6. Avo. Dōnni: this gibberish suggests Latin words to S., i.e., avē (‘greetings’) and dōnum.
  7. sē iubēre tē salvēre: i.e., that he wishes you ‘good day’.
  8. aut: trans., ‘and’.
  9. bucca, -ae, f., cheek.
  10. sīs: i.e., sī vīs.
  11. exhibendās: purpose.
  12. quōminus … ērumperent, from bursting out.
  13. extrēmam, the farthest part of.
  14. quaedam: note double acc. with rogō.
  15. nisi Latīnē, except Latin; Latīnē is adv.
  16. mē: obj: of infin.
  17. interdum: not interim.
  18. in crucem … agam, crucify. Such punishment was often meted out to slaves.
  19. Cum: causal.
  20. noxia,-ae, f., wrong.
  21. commereō, -ēre, -uī, -itus, tr., commit.
  22. ā, by.
  23. nāvālis, -e, adj., naval.
  24. numerō: abl. of specif.
  25. eī: agent.
  26. venānātus, -a, -um, adj., venomous.
  27. quam, with sup., as … as possible.
  28. praesidia, defenses.
  29. sē … reddidērunt, with dat., rejoined.
 Caput I Caput III