Acta synodus Pistensis (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 4 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta synodus Pistensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta synodus Pistensis (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcSyPi, cc_idno: 9683 c

Acta synodus Pistensis

138.0683A| In nomine sanctae et individuae trinitatis, Karolus, gratia Dei rex, et episcopi, abbates quoque, et comites, ac ceteri in Christo renati fideles, qui ex diversis provinciis super fluvium Sequanam, in locum qui Pistis dicitur, ubi exigentibus peccatis nostris aliquandiu sedes fuit Nortmannorum, convenimus anno incarnationis Dominicae 862, anno vero 22 regni domni nostri Karoli regis gloriosi, indictione 10.

1.

Reges et episcopi qui ante nos fuerunt, ducti amore et timore divino, cum ceterorum fidelium Dei consilio atque consensu plura statuerunt capitula, providentes qualiter sancta Dei ecclesia statum debitum et honorem, et regni habitatores in omni statu et ordine haberent legem atque justitiam. Nos etiam, pro qualitate rerum et oportunitate temporum, 138.0683B| quaedam huic causae convenientia capitula superaddidimus. Sed diabolo satagente supervenientibus perturbationibus, tam a paganis quam a nomine tenus christianis miserabiliter excitatis, incepta bona defecerunt, et in tantum in hoc regno mala horribilia increverunt, ut in nobis videamus et sentiamus completum quod olim est per prophetam praedictum: Terram vestram in conspectu vestro alieni devorant, et erit sicut in vastitate hostili, et pervenit gladius usque ad animam; quoniam alieni insurrexerunt in nos, et fortes quaesierunt animas nostras, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum; contra quos defensionem paravimus, sed defensionis auxilio, sicut necesse fuerat, hactenus adjuti non sumus. Unde compellente cordis dolore nobis est 138.0683C| exclamandum quod rex bonus, obsidionis angustia tribulatus, exclamavit, dicens: Dies tribulationis et blasphemiae dies iste. Venerunt filiae usque ad partum, et vires non habet parturiens. Haec omnia vidimus, sensimus et dolemus; quia cum hostes irruerunt, defensores nostri parati sunt, sed ad praeparata non convaluerunt: quia illum Spiritum sanctum, qui requievit super adjutorem in oportunitatibus, in tribulatione, Christum dominum nostrum, et quem per impositionem manus episcopalis in consignatione accepimus, contristatum malignis operibus a nobis effugavimus, spiritum scilicet consilii et fortitudinis; quem quia ita ut nobis necesse fuerat non habemus, ideo contra inimicos nostros stare viriliter et vincere fortiter non valemus. Quae utraque sibi necessario 138.0683D| sunt conjuncta, quia neque virtus sine consilio, nec consilium sine virtute utilis esse potest. Quid igitur prosunt qui per consilium praeparantur, dum ad praelium per fortitudinem non procedunt? Filiae quippe 138.0684A| usque ad partum veniunt, quando apta consilia usque ad desiderium efficiendi operis procedunt; sed virtutem non habet parturiens, quia dum infirmus quisque consilia concipit, haec ad utilitatem aliquantam per partum operis non producit. Videmusque impletum quod a Domino est ante praedictum populo contra voluntatem suam facienti: Anathema in medio tui: non poteris stare coram inimicis tuis. Qui contra placatus placentibus sibi dixit: Nullus stabit contra vos. Sed et ideo terram nostram in conspectu nostro alieni devorant, quoniam alienos a Deo diabolos, effugata gratia sancti Spiritus, in animas nostras recepimus. Ideo terra nostra deserta est sicut in vastatione hostili, quia flores et fructus fidei, spei, et caritatis, et humilitatis, et 138.0684B| castitatis, et sobrietatis, ac ceterarum virtutum ab agro cordis nostri devastavimus, et pro illis spinas vitiorum et urticas peccatorum, et cicutas vanitatis in nobis ipsis, etiam laborantes ut inique agamus, non increscere solum, sed incrementare cum studio fecimus. Ideo habitatores terrae occisi et fugati sunt, quia nos ipsos peccati gladio occidimus, et omnia bona quae nobis Dominus sive in intellectu naturali, sive in doctrina, sive in divitiis, sive in honoribus, sive in familiaritatibus quas nobis contulit apud nobis potentiores, ad carnis voluptates convertimus, et nos et omnia quae nobis Dominus dedit, ab illius voluntate, pro qua nobis facienda illa donavit, avertimus. Quod unusquisque potest in seipso recognoscere, si etiam de singulis membris 138.0684C| suis cogitaverit quid fecit et quid facit, quod Deus ad operandam suam salutem donavit. Et sicut de membris corporis inveniet apud seipsum, ita de membris animae poterit invenire, quae per spiritalia vitia dispergit atque disperdit, et spiritales in se virtutes a Deo sibi conlatas aut effugat aut conculcat. Ideo ecclesiae et villae incensae sunt, quia ignis avaritiae et rapacitatis, atque invidiae, et adulteriorum, ac ceterarum immunditiarum, non solum per naturalem sexum, sed etiam per eum sexum qui est contra naturam, sine poenitentia et sine resipiscentia in nobis exarsit et ardet. Et quoniam illum spiritum qui super humilem et quietum, et sermones suos trementem, requiescit, per superbiam et inobedientiam ac praesumptionem a nobis 138.0684D| expulimus, ideo sanctorum ac protectorum nostrorum corpora de sepulchris suae requietionis effossa sunt. Et quia nos spiritui maligno juxta Dei permissionem potestatem habenti et super nos ascendenti 138.0685A| non assistimus ut fugiat a nobis, idcirco servi et ancillae Dei de locis suis expulsi sunt, et nos de quiete coelestis paradisi et de consortio coelestis ecclesiae, id est angelorum sanctorum, ejecti sumus, nisi per dignos poenitentiae fructus ad haec unde cecidimus redeamus. Et quia nos tales efficimus de qualibus Dominus per prophetam dixit: Causa viduae non ingreditur ad eos; quia sic apud nos est facta venalis justitia, ut ad eam nemo possit pervenire, nisi viam ei aperuerint munera, ideo vota fidelium et pretia peccatorum, quae sacris locis conlata fuerunt, propter peccata nostra de hoc regno sunt penitus exportata, et vendentes justitiam et veritatem, et in his scilicet ipsum Christum qui est nobis a Deo factus justitia, et qui dixit: Ego sum veritas, 138.0685B| nisi digne poenituerint, cum Juda traditore Christi, aeterna expectant incendia. Et quia sanguis sanguinem tetigit, id est, culpae culpis adjunctae sunt, et sicut scriptum est, adulterium et homicidium, et mendacium et furtum et perjurium, inundaverunt, et iniquitates nostrae supergressae sunt capita nostra, ideo nobiles nostri et de episcopali ordine et de aliis ordinibus interierunt, et capti cum maximo detrimento et regni et ecclesiae sunt aut redempti aut interempti. Et quia nos per peccata nostra a terra viventium peregrinati sumus, idcirco, sicut scriptum est: Propheta et sacerdos ierunt in terram quam ignorabant. Et post haec omnia pius pater, cujus multis miserationibus non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus, materna pietate 138.0685C| nos flagellat, et expectat ut ipsa vexatio donet intellectum auditui nostro, quia illa credere noluimus quae per scripturas nobis se illaturum promisit, si illius voluntatem non fecerimus. Et ostendit nobis in exterioribus vastationibus quae de interioribus depopulationibus intelligere debeamus, et intellecta ad illum redeamus et credamus quia iterum nobis in scriptura multipliciter promisit. Inter quae veraciter sicut veritas dixit: Revertimini ad me, et ego revertar ad vos; et: Quare moriemini in peccatis vestris? Et quia non credidimus promittenti, credamus tandem aliquando vel juranti: Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et nisi conversi fuerimus, sicut jam videmus, gladium suum vibravit, arcum suum, 138.0685D| id est vindictam, tetendit, et paravit ad exercendam duriorem vindictam. Sicut item de reprobis dictum est: Ignis, sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Et hoc quod videmus et sentimus, pars et vindictae; quia majora et plura et graviora venient super nos, nisi fuerimus conversi, ut scriptum est: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Unde, sicut dicit Apostolus: Sicut exhibuimus membra nostra arma iniquitatis peccato ad serviendum immunditiae et iniquitati, ita exhibeamus membra nostra servire justitiae in sanctificationem. Quia 138.0686A| stipendia, id est retributio peccati, mors, gratia autem Dei pro nobis operibus ipsa donata est vita aeterna. Et sicut quando solemus de istis frequentibus itineribus reverti ad mansiones nostras detonsi et delavati cum drappis et calciamentis depannatis, et tunc nos reficimus et reparamus, ita vel nunc reparemus nos per cor contritum et humiliatum, et per confessiones ex puro corde, et per benignitatem mentis, et per concordiam cum Dei voluntate; quia per discordiam et regnum istud temporale imminutum et pene desertum, et aeternum regnum perditum habemus. Quia nec omnes reges esse possumus, nec regem super nos a Deo constitutum, quia, sicut scriptum est, imposuit homines super capita nostra, habere sustinemus, non attendentes quia, sicut dicit 138.0686B| Apostolus, Non est potestas nisi a Deo; et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Quoniam Deus, qui essentialiter est rex regum et dominus dominantium, participatione nominis et numinis Dei, id est potestatis suae, voluit et esse et vocari regem et dominum pro honore et vice sua regem in terris. Et sicut archangelus, qui nunc est diabolus, cum suis sequacibus, quia per humilitatis subjectionem conditori suo subditus esse noluit, et per aequalitatem caritatis coangelis suis socius esse despexit, de coelo cecidit, ita et illi qui potestati a Deo constitutae propter Deum et in Deo subjecti esse nolunt, et pares vel coaequales in regno habere non sufferunt, per quam debitam subjectionem et parilem aequalitatem Dei amici et angelorum consortes esse poterant, 138.0686C| subjecti diabolo et Dei inimici constituuntur. Quapropter de diabolo scriptum est: Ipse est rex super universos filios superbiae. Et illius subjectis Dominus, apud quem non est vicissitudinis obumbratio, quandiu in ipso malo perseverant, semper in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis; non quia a diabolo sint facti aut generati, sed quia diabolum sunt imitati. Reparemus ergo nos per poenitentiam et confessionem, et per eleemosynas, unusquisque secundum possibilitatem suam; et quantum quisque se recognoscit a Deo aruisse per culpas, tantum bibat compunctionis suae lacrymas. Et tunc proficient in aqua ista quas facimus firmitates, si per bona opera restruxerimus, quas in nobis destruxerunt peccata, virtutum munitiones. Quae et tunc 138.0686D| proficient, si mala quae fecit quis prius, prout potuerit emendaverit, aut rapta solvendo, aut per indulgentiam deprecando, aut mala cetera per dignam poenitentiam abolendo. Et tunc proficient, si in ante se custodierit, ne de illis se sordidet de quibus se emundavit, quia scriptum est: Lavamini, mundi estote. Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, dicit Dominus. Quiescite agere perverse, discite benefacere. Quia qui se bonis operibus, et lacrymis, et orationibus a peccato mundat, et iterum gravia peccata perpetrat, talis est, ut sanctus 138.0687A| Petrus dicit, sicut porcus qui se lavat in luto, et sicut canis qui remanducat vomitum suum; et timere debet, ne ipsas lacrymas in conspectu Dei reddat immundas, per quas mundari potuit a peccatis. Quae non dicimus, ut si iterum aliquis ceciderit post confessionem in peccatum, ut in peccatis quasi desperatus jaceat, sed ut a peccatis quantum potest se caveat. Et si fragilitate ceciderit, quia scriptum est: Numquid qui cadit non adjiciet ut resurgat? dicat, Nunc coepi, et per immutationem dexterae excelsi semper per poenitentiam resurgat, ne illum ultimus dies in peccatis inveniat, et sine fine perditus fiat.

2.

Unde quia solent medici, quando generalis infirmitas vel morbus in terram venit, generalem 138.0687B| medicinam conficere, unde omnes possint sanari, ita nunc communiter hanc medicinam, cooperante et mediante Domino, statuimus ad recuperandam et conservandam sanitatem nostram, ne et in isto seculo gravius affligamur, et in futuro seculo, quando de isto corpore exierimus, aeternis tormentis cruciemur. Id est, ut unusquisque episcopus in sua parochia, et missi in illorum missaticis, et comites in illorum comitatibus, cum maximo studio et summa diligentia curam habeant ut quicunque raptores et depraedatores ibi sunt, cujuscunque homines sint, ad rationem deducantur, ut secundum legem quae ibi male facta habent, emendent, aut solvant secundum legale placitum, aut per indulgentiam sibi impetrent perdonari. Et episcopi, secundum 138.0687C| qualitatem et quantitatem peccatorum, absque acceptione personarum, rapacibus et his similibus vitiis nominatis et convictis poenitentiae leges injungant, inspecta discretione et qualitate, prout cuique ad salutem viderint expedire. Ad quae specialiter exequenda quaedam de pluribus capitulis praedecessorum regum, et synodalium hic ponere dignum et necessarium duximus; commonentes episcopos, missos et comites, ut illa capitula quae inde ante hos annos in unum collecta fuerunt, et in Carisiaco episcopis et missis nostris per universum regnum nostrum ad exequendum donavimus, sed et illa quae consensu fidelium nostrorum fieri jussimus quando cum fratre nostro Hlothario, glorioso imperatore, apud Valentianas loquuti fuimus, et fidelibus 138.0687D| nostris denuntiari et observare praecepimus, ad praesentiam reducant, et illa relegant. Et quia haec pauca hic brevitatis causa subscripsimus, in talibus rebus quae eis advenerint ad emendandum, et hic inde capitula non invenerint, per illa et per alia capitula regia et synodalia, quae emendanda sunt et emendanda perviderint, emendare procurent. Si vero et juxta diabolicam calliditatem, et secundum humanam fragilitatem, nova quaecunque acciderint, quia nova morborum genera nova quaerunt medicamentorum 138.0688A| experimenta, morem sequentes praedecessorum nostrorum, sancti Spiritus gratia illustrati, contra venena diaboli ministrare curabimus medicinalia antidota Christi.

3.

Communi placito constituimus, ut usque ad missam sancti Remigii, id est Kalendas Octobris, spatium habeant illi qui in istis temporibus istas depraedationes et alia malefacta criminaliter et publice fecerunt, ut inde et apud Deum et apud eos quibus male fecerunt, se pacificent. Et quisquis hoc non fecerit, bannum nostrum dupliciter componat. Scilicet ut quia postquam illas rapinas et alia malefacta in Carisiaco, et postea apud Confluentes cum dilecto fratre nostro Hludowico, glorioso rege, et nepote nostro Hlothario, forbannivimus, 138.0688B| et post istum bannum per consensum omnium factum illa emendare, sicut eis spatium dedimus, noluerunt, et omnia quae commiserunt legaliter componere compellantur, et per publicam poenitentiam secundum sacros canones Deo et ecclesiae in quam peccaverunt satisfaciant. Quibus si obedire noluerint, aut per fidejussores ad praesentiam nostram perducantur, aut omnia quae in regno nostro habent, in bannum nostrum mittantur, et episcopali auctoritate a communi ecclesiastica et omnium fidelium societate excludantur.

4.

De honore autem ecclesiarum ac servorum Dei, et de rapinis atque aliis malis seu praesumptionibus ab ista die et in reliquum compescendis, capitula avi et patris nostri temporibus constituta hic 138.0688C| subjungere, et ut omnimodis observentur ex banno nostro praecipere dignum et necessarium duximus. Scriptum est enim in illis capitulis (Bened. II, 97): « Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli ejusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulit, legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur, ut in bastonico vel in alio carcere trusus usque dum nobis placuerit poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam; quoniam raptores, ut ait Apostolus, nisi veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerint, gravius inde judicentur; quia sacrarum rerum ablatio 138.0688D| sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres namque a liminibus sanctae matris ecclesiae tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae, quam laeserunt, sunt habendae atque firmiter denotandae. » Et item sanctus Paulus, per quem loquutus est Christus, dicit quia neque rapaces, neque homicidae, neque adulteri regnum Dei possidebunt. Et item, si quis fornicator est, aut adulter, aut rapax, aut homicida, cum hujusmodi nec cibum sumere Christi discipulo, id est 138.0689A| christiano, licet ante satisfactionem, id est correctionem ac emendationem et dignam poenitentiam. Et sanctus Johannes apostolus talem salutare aut in domum recipere vetat. Et sacri canones Spiritu sancto per eos dictati, qui in coelo cum Deo regnant et in terris miraculis coruscant, constituerunt dicentes: Si quis de potentibus clericum, aut quemlibet pauperem, aut religiosum exspoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus ut eum audiat, et is contempserit, invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos quoscunque adire potuerint, ut excommunicatus habeatur donec audiat et reddat aliena. Et de rebus ac facultatibus ecclesiasticis dicunt: Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam 138.0689B| episcopi, vel ejus cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. Et item in capitulis avi et patris nostri scriptum est de his qui in exercitu quoscunque secum ducunt, quod et nos infra patriam volumus observare. (ANSEG. II, 15.) Deinceps omnibus denuntiare volumus ut unusquisque cognoscat omnes qui in suo obsequio sunt, sive sui sint, sive alieni, ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum; et quicquid in pace violanda deliquerint, ad ipsius debeat periculum pertinere: ea scilicet conditione, ut pacis violator primum juxta facinoris qualitatem, sive coram nobis, sive coram misso nostro, dignas poenas persolvat, et senior, qui secum talem duxerit, quem aut constringere noluit aut non potuit ut nostram jussionem 138.0689C| servaret, et insuper in regno nostro praedas facere non timuerit, pro illius neglegentia, si ante eum de his non admonuerit, et postquam neglegentia contemptoris ad ejus notitiam pervenerit, eum corrigere, sicut decet, neglexerit, honore suo privetur; ut scilicet neuter illorum sine justa vindicta remaneat. Vos autem episcopi, evangelica et apostolica atque episcopali auctoritate seniorem et quemlibet regni potentem, si commonitus juxta evangelicum praeceptum se suosque homines corrigere noluerit, et licet ipse talia non faciat, tamen si sui vel in suo obsequio manentes talia fecerint, si eos non correxerit, et emendari quae faciunt non obtinuerit, eosque ad poenitentiam non perduxerit, ipse excommunicetur secundum sacros canones, donec suos 138.0689D| homines ad emendationem et poenitentiam reducat; quia melius judicavimus illum excommunicari per cujus fortiam sui talia faciunt, quam omnes illos qui nec Deum timent, nec episcopos neque missos rei publicae propter ejus fortiam reverentur, et excommunicati ipsi non corriguntur, et alios suo morbo inficiunt: quia, dicente Apostolo, non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. Non est liber a consensu qui quod emendare potest, emendare neglegit: quapropter sine dubio peccati se participem facit. Si autem 138.0690A| ipse potens vel senior satisfecerit episcopo et missis regiis, quia suos homines ad emendationem et ad poenitentiam non potest adducere, sed seipsum vult aut a talibus immunem ostendere aut digne satisfacere, et hujusmodi maleficos a suo obsequio reicere, et ut Dei inimicos persequi, tunc aut non excommunicetur, aut ab excommunicatione solvatur. Et item in capitulis imperatorum scriptum est (ANSEG. II, 23): Comites vero ministris ecclesiae in eorum ministeriis, ut hoc plenius et de nostris, et de se, et de suis hominibus obtinere possint, adjutores in omnibus fiant. Et quicunque prima et secunda vice de his a comite admonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem ejus neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro 138.0690B| capitulari continetur, subire cogatur. Et item (II, 14): De pace in exercitali itinere servanda usque ad marcham, hoc omnibus notum fieri volumus, quod quicunque auctorem damni sibi inlati nominatim cognoscit, ut justitiam de illo quaerat et accipiat. Et item (BEN. I, 341): Si quis in exercitu vel infra regnum sine jussione dominica per vim hostilem aliquid praedari voluerit, aut foenum tollere, aut granum, sive pecora majora vel minora, domosque infringere vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptiose factum fuerit, sexaginta solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fuerit, sententia capitali subjaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum 138.0690C| non correxit nec custodivit ut talia non perpetraret: quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiant. Similiter et collectas quas Theotisca lingua herizuph appellant, et infractiones immunitatum, et incendia, et assalituras in domos, et conjurationes, et conspirationes, et seditiones, et raptus feminarum, sicut et divinae et humanae leges prohibent, et praedecessores nostri reges prohibuerunt, firmiter ex banno nostro et nos prohibemus.

Nos quoque episcopi, auctoritate Dei et sacrorum canonum, sicut sancti pontifices 630 in Chalcedonensi concilio conspirationem fieri prohibuerunt, et sicut caetera concilia episcoporum hujusmodi perniciosa 138.0690D| facta vetuerunt, et nos prohibemus; quia facientes illa per eorum judicium qui cum Deo jam in coelo regnant, et a coelesti ecclesia et a christianorum societate separati sunt, nisi per dignos poenitentiae fructus ad hoc redeant ut sanctae ecclesiae possint readunari. Similiter ut haec capitula, quae hic annotata sunt, ita per haec et illa omnia quae in suprascriptis locis, scilicet in Carisiaco, et apud Valentianas, collecta et constituta sunt, observari praecipimus et omnes communiter confirmamus.

Si autem aliquis quiscunque inobediens extiterit, 138.0691A| cum summa festinatione episcopi, comites et missi nobis notum facere curent, ut quantocius ad nostram praesentiam illum venire jubeamus, et dignam ultionem secundum judicium fidelium nostrorum sustineat. Et si, quod absit, talis emerserit qui Dei timorem postponat, et ecclesiasticam auctoritatem contemnat, et regiam potestatem refugiat, sciat quiscunque ille fuerit, quia et secundum canonicam auctoritatem ab omnium christianorum coetu et a sanctae ecclesiae consortio, et in coelo et in terra, alienus efficietur, et regali potestate atque omnium regni fidelium unanimitate, sicut Dei et ecclesiae inimicus et regni devastator, persequetur usque dum a regno exterminetur. Et si aliquis comes fuerit qui hoc in suo comitatu fecerit, aut ibi talia increscere 138.0691B| permiserit, aut ipse illa non emendaverit, aut nobis nota non fecerit ut nostra auctoritas talia corrigat, sciat quia talem sententiam inde sustinebit sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit. Episcopus autem, secundum Toletani concilii capitulum septimum, ad quem pertinere noscuntur illi qui talia contra Deum et ecclesiae pacem faciunt, si eos quolibet munere vel favore aut neglegentia admonere noluerit, ut aut revertentes suscipiat, aut contemnentes de ecclesia reiciat, excommunicatus a collegio caeterorum episcoporum habebitur quousque 138.0692A| emendationis vel damnationis eorum ab eo sententia promulgetur. Quoniam nisi communiter certaverimus ut in omnibus justitia omnibus conservetur, nec rex pater patriae, nec episcopi propitiatores et reconciliatores populi ad salutem aeternam, nec qui participatione nominis Christi christiani vocantur, hoc quod humano ore dicimur, in divinis oculis esse valemus. Ut autem haec quae observanda supra scripsimus ac praenominavimus, nunc et de caetero certius et expressius a nobis atque a successoribus nostris inconvulsa serventur, propriis manibus his subscribere communi consensu decrevimus; ea conditione servata, ut quia omnes in cunctis ordinibus a regia ditione sibi expetunt competentia legis jura servari, regiae quoque potestati in 138.0692B| cunctis ordinibus lex juris debiti et honor ab omnibus obedienter et fideliter, cooperante Domino, conservetur.

Post haec omnia relecta et conlaudata, communi consensu decrevimus, ut si aliquis homo propter mala facta, quae emendare et per legem et per poenitentiam noluerit, seniorem suum dimiserit, aut ab illo propter haec ejectus fuerit, ab alio non recipiatur donec illa quae male fecit emendet, et per legalem compositionem, et per ecclesiasticae satisfactionis poenitentiam.