Acta synodi apud Tolosam (Auctores varii)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta synodi apud Tolosam
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta synodi apud Tolosam (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcSyApT, cc_idno: 9681

Haec quae sequuntur capitula, consulentes necessitati episcoporum Septimaniae, et subjectorum eis presbyterorum providentes possibilitati, tractantes etiam sacri et juste inreprehensibilis ministerii honestatem, presbyterorum reclamatione commoniti, moderamine mansuetudinis nostrae usque ad diligentiorem tractatum synodi generalis decernimus.

1.

Ut episcopi nullam inquietudinem sive exprobrationem presbyteris, aut aperte ingerendo, aut 138.0531D| alia qualibet occasione machinando, pro eo quod se ad nos hac vice reclamare venerunt, inferant; quia longa oppressio hujusmodi itineris eos fecit subire laborem.

2.

Ut unum modium frumenti, et unum modium ordei, atque unum modium vini, cum mensura quae publica et probata, ac generalis seu legitima, per civitatem et pagum atque vicinitatem habetur, episcopi a presbyteris accipiant, et frischingam sex valentem denarios, aut sex pro ea denarios, et non 138.0532C| amplius exigant. Et si haec non accipiunt, accipiant, si volunt, pro his omnibus duos solidos in denariis, sicut in Toletano et Bracharense consensu episcopi considerasse dicuntur.

3.

Ut presbyteri qui prope civitatem quinque miliaria commanent, per famulos suos praedictam dispensam reddi in civitate cui jusserit civitatis episcopus, faciant. Qui autem longius ab urbe commanent, statuant episcopi loca convenientia per decanias, sicut constituti sunt archipresbyteri, quo similiter et eadem propinquitate caeteri presbyteri per famulos suos debitam dispensam archipresbyteris aut episcoporum ministris convehant. Et procurent episcopi, ne ministri illorum presbyteros dehonorent, aut pignora inhoneste tollendo, vel locationem 138.0532D| pro receptione dispensae exigendo; sed cum gratiarum actione recipiant quae presbyteri cum hilaritatis humanitate, juxta apostolum, conferre debebunt. Quod si ministri episcoporum presbyteros dehonoraverint, dignam illis exinde episcopi castigationem exhibeant; quoniam nisi fecerint, et ad nos iterum pro hoc se presbyteri reclamaverint, motus nostros qui culpabilis repertus fuerit, sentiet.

4.

Ut in circuitione paroechiae episcopi de caetero singulos presbyteros per singulas jacendo euntes ecclesiolas, 138.0533A| sicut hactenus, non praedentur; cum scriptum sit eosdem evangelizare debere, non turpis lucri gratia, ne vituperetur ministerium sanctum: sed considerent et denuntient loca sibi et populo convenientia; et illuc presbyteri, quotquot possibilitas et moderatio providerit, plebes suas adducant, et ibidem episcopi praedicent, confirment, et populi errata inquirant ac corrigant. Iterum autem, quia dominica voce datur licentia qui evangelium adnuntiant, ut de evangelio vivant, licet Paulus apostolus nihil horum fuerit usus, presbyteri tale conjectum faciant, ut et episcopi solatium habeant, et ipsi non graventur. Quod ita nobis fieri posse videtur, videlicet ut quatuor presbyteri ad locum ubi quintus degit et episcopus residet, plebes suas de quatuor partibus adducere 138.0533B| studeant, et unusquisque eorum decem panes, et dimidium modium vini et frischingam de quatuor denariis, et pullos duos et ova decem, et modium unum de annona ad caballos, in subsidium benedictionis gratia praesentet episcopo. Et similiter quintus, in cujus domo episcopus residet, faciat: nec amplius ab eo exigatur, nisi forte ligna et utensilia in opus ministerii commodet. Quapropter episcopus providebit, ne domus aut sepes illius a ministris vastentur.

5.

Ut semel in anno episcopi hanc circumitionem tempore congruo faciant. Et si amplius ministerium suum per diocesim agere voluerint, hanc tamen dispensam non amplius quam semel a presbyteris per annum accipiant. 138.0533C|

6.

Quod et si circumitionem in salutem et necessitatem populi quacumque de causa dimiserint, a presbyteris nec hanc dispensam neque pretium illius exigant, neque aliis aut suis domesticis aut amicis exigenda concedant. Et quando circumierint, et in domo presbyteri resederint, non sub occasione adfligendi presbyteros immoderate et non necessarie numerum famulorum adducant, neque vicinos ad pastum incongrue convocent. Quod et si cum caritate vocare voluerint, faciant; sed non amplius a presbyteris, vel sub occasione vendendi, vel alio quolibet modo, quam statutum est exigant, neque paraveredos aut alias exactiones tollant.

7.

138.0534A| Ut episcopi paroechias presbyterorum, propter inhonestum et periculosum lucrum, non dividant. Sed si necessitas populi exegerit, ut plures fiant ecclesiae aut statuantur altaria, cum ratione et auctoritate hoc faciant, scilicet ut si longitudo, aut periculum aquae, vel sylvae aut alicujus certae rationis vel necessitatis causa poposcerit, ut populus et sexus infirmior, mulierum videlicet vel infantum, aut etiam debilium imbecillitas, ad ecclesiam principalem non possit occurrere, et non est sic longe villa ut presbyter illic sine periculo ad tempus et congrue non possit venire, statuatur altare; et si ita populo complacet, et commodum fuerit, ne sine ratione scandalizetur, paroechia maneat indivisa. Sin autem praefatae causae postulaverint, et populus non conductus, neque 138.0534B| cupiditate vel invidia excitatus, sed rationabiliter adclamaverit ut ecclesia illis fieri et presbyter debeat ordinari, hoc episcopi episcopaliter, teste Deo, in conscientiae puritate, cum ratione et auctoritate, sine intentione turpis lucri, mature consilio canonico tractent, et utilitati ac saluti subjectae plebis quaeque agenda sunt peragant; et secundum quod subtraxerint cuilibet presbytero de paroechia, de dispensa quoque debita ab illo minus accipiant, et alteri, qui quod dividitur a paroechia, suscipit, sub hac eadem mensura imponant.

8.

Ut episcopi sub occasione quasi auctoritatem habeant canonum, his constitutis excellentiae nostrae nequaquam resultent, aut neglegant; sed potius canones ut intellegendi sunt intellegere et in cunctis 138.0534C| observare procurent; quia si aliter fecerint, omnimodis et qualiter canones fidelium decimis agendum statuant, et qualiter intellegi ac observari cum mansuetudinis nostrae decreto debeant, synodali dijudicatione et nostra regia auctoritate docebuntur.

9.

Ut episcopi synodos a presbyteris, nisi sicut docet auctoritas canonum, duos scilicet, et per tempora constituta, non exigant: sed et in eisdem synodis non per occasionem, sed per veritatem ministerii sui, teste Deo, ad quod constituti sunt, presbyteros et tractent, et teneant, et absolvant.

Quotation analysis

  • NOTA. Sequentia capitula acta sunt apud Tolosam civitatem, anno quarto regni domini Karoli, indictione VI, mense Junio, antequam illa quae praecedunt facta fuerint secus Teudonis villam, et in Verno palatio et in Belvaco civitate: sed ideo ante illa posita sunt, quia et dignitate generalitatis et synodali praeeminent auctoritate.

p. 0534C