Acta synodi Suessionensis (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 3 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta synodi Suessionensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta synodi Suessionensis (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcSySu, cc_idno: 9680

c

CAPITULARE MISSORUM. Ista capitula constituta sunt a domno Karolo in synodo apud Suessionis civitatem in monasterio sancti Medardi, anno incarnationis Dominicae 853, in mense Aprili.

1.

Ut missi nostri per civitates et singula monasteria, 138.0593B| tam canonicorum quam monachorum sive sanctimonialium, una cum episcopo paroechiae uniuscujusque in qua consistunt, cum consilio etiam et consensu ipsius qui monasterium retinet, quem volumus et expresse praecipimus ut praesens sit, vitam inibi degentium et conversationem inquirant, et ubi necesse est corrigant, et ubi desunt, congruas officinas construere jubeant; et ubi sunt factae, et per neglegentiam sunt destructae, instaurari praecipiant, et victum ac potum et vestimentum atque caetera necessaria, pro qualitate et possibilitate loci et inhabitantium necessitate, ordinent; et hospitalitatem supervenentium hospitum et receptionem pauperum ibidem disponant et ordinent. Ecclesiae quoque luminaria 138.0593C| et ornatum debitum ordinent, et thesaurum ac vestimenta seu libros diligenter inbrevient, et breves nobis reportent. Inbrevient etiam, quid unusquisque ecclesiarum praelatus, quando praelationem ecclesiae suscepit, ibi invenerit, et quid modo exinde ibi minus sit, vel quid vel quantum sit superadditum. Quid etiam Nortmannis per nostram commendationem sive sine nostra commendatione datum sit, quidve relictum, vel quid a quoquam ibi in eleemosyna datum. Numerum etiam canonicorum et monachorum sive sanctimonialium uniuscujusque loci describant, et nobis referant; ut secundum qualitatem et quantitatem loci, cum consilio episcoporum et fidelium nostrorum, ubi minor numerus fuerit, nostra auctoritate addamus; ubi vero indiscretione 138.0593D| praelatorum superfuerit, ad mensuram redigamus. Inquirant quoque, quot tempore avi nostri Karoli et domni genitoris nostri Hludowici unoquoque in loco fuerint, et quot modo sint, et ubi loca a Nortmannis sive a quibuslibet aliis destructa sunt et penitus adnullata, quot ibi nunc propter paucitatem rerum et devastationem earumdem constitui vel ordinari 138.0594A| possint, ut inde cum consensu fidelium nostrorum ordinemus, quid de caetero agendum sit. Et qualiter abbatiarum praelati, et in locis sacris inhabitantes, de his quae missi nostri praeceperint, obedierint, nobis diligentissime et capitulatim referant.

2.

Ut missi nostri diligenter investigent per singulas parochias, simul cum episcopo, de monasteriis quae Deum timentes in suis proprietatibus aedificaverunt, et ne ab haeredibus eorum dividerentur, parentibus et praedecessoribus nostris sub immunitatis defensione tradiderunt, et postea in alodem sunt data; ut describant quae sint, et a quo vel quibus in proprietatem data sunt, et nobis renuntiare procurent; ut cum episcopis et caeteris fidelibus nostris consideremus, quid et qualiter inde, secundum 138.0594B| Dei voluntatem et nostram salutem, agere debeamus.

3.

Ut missi nostri per singulas parochias, una cum episcopo parochiae ipsius, requirant de capellis et de abbatiolis ex casis Dei in beneficium datis, qualis census inde exeat, ut ecclesia de qua sunt exinde vestituram habere possit, et nobis renuntient, ut hoc nostra auctoritate commendetur atque firmetur, et secundum qualitatem vel quantitatem loci clericos et luminaria ibi ordinent, et loca restaurari faciant.

4.

Denuntiandum est omnibus, et a missis nostris ordinandum, ut omnes ecclesiae et presbyteri sub immunitate ac privilegio, et ordinatione atque dispositione episcoporum singularum parochiarum in quibus 138.0594C| consistunt, secundum auctoritatem canonicam et capitularia domni Karoli imperatoris avi nostri, et pii augusti Hludowici domni et genitoris nostri, permaneant.

5.

Ut missi nostri diligenter investigent cum episcopo et praelatis monasteriorum, et per fideles et strenuos viros, in unaquaque parochia de rebus ecclesiasticis in alodem datis; et sicut evidentibus et veris indiciis ac auctoritatibus compererint, diligenter a quo et quibus datae sint, vel quantum exinde sit, describant, et nobis renuntient.

6.

Ut missi nostri expresse et cum omni diligentia, cum episcopo et praelatis monasteriorum per singulas parochias, requirant de rebus ecclesiasticis 138.0594D| unde nonae et decimae solvi debent et non solvuntur, et persolvi ab easdem res retinentibus faciant. Et si aliqua contradictio, quae rationabilis videatur, oborta fuerit, describatur, et praelatus ipsius casae Dei unde res esse noscuntur, et ille qui eas detinet et nonam ac decimam solvere detrectat, simul cum missis nostris ad nostram jubeatur 138.0595A| venire praesentiam; ut tunc veritate comperta, et diffinitione decreta, quod rationabiliter invenerimus, inde praecipiamus. Volumus etiam ut investigent missi nostri, qualiter illi qui easdem res ecclesiasticas, unde decimae dantur sive non dantur, illas salvas habeant, et in casticiis, et in sylvis custoditis, vel si terrae aut mancipia inde perdita sint, vel aliquid hujusmodi, aut si familia oppressa sit contra legem, et omnia per breves nobis renuntient missi nostri.

7.

Ut missi nostri per singulas parochias comitibus et rei publicae ministris ex banno nostro praecipiant, ne malla vel placita in exitibus et in atriis ecclesiarum, et presbyterorum mansionibus, neque in dominicis vel festivis diebus tenere praesumant; 138.0595B| sed comes convenientem locum consideret et inveniat, ubi stationem ad mallum tenendum constituat; quia nefas est ibi reos puniri, ubi respectu divinae reverentiae misericordiam, consensu fidelium nostrorum et decreto praedecessorum nostrorum, consequuntur.

8.

Ut missi nostri comitibus et omnibus rei publicae ministris firmiter ex verbo nostro denuntient atque praecipiant, ut a quarta feria ante initium quadragesimae, nec in ipsa quarta feria, usque post octavas paschae, mallum vel placitum publicum, nisi de concordia et pacificatione discordantium, tenere praesumant. Similiter etiam a quarta feria ante nativitatem Domini usque post consecratos dies observent, necnon et in jejuniis quatuor temporum, et in 138.0595C| rogationibus, et in diebus pentecostes simili observatione eosdem feriatos dies venerari omnimodis studeant.

9.

Ut missi nostri omnibus per singulas parochias denuntient, quia si episcopus aut ministri episcoporum pro criminibus colonos flagellaverint cum virgis propter metum aliorum, ut ipsi criminosi corrigantur 138.0596A| cum tali discretione sine ulla occasione indebita, sicut in sinodo conlocutum est; et vel inviti, poenitentiam temporaliter et corporaliter agant, ne aeternaliter pereant; si seniores ipsorum colonorum indigne tulerint, et aliquam vindictam inde exercere voluerint, aut eosdem colonos ne distringantur contendere praesumpserint, sciant, quia et bannum nostrum component, et simul cum excommunicatione ecclesiastica nostram harmiscaram durissimam sustinebunt.

10.

Ut missi nostri omnibus rei publicae ministris denuntient, ut comites vel rei publicae ministri simul cum episcopo uniuscujusque parochiae sint in ministeriis illorum, quando idem episcopus suam parochiam circumierit, cum episcopus eis notum 138.0596B| fecerit; et quos per excommunicationem episcopus adducere non potuerit, ipsi regia auctoritate et potestate ad poenitentiam vel rationem atque satisfactionem adducant.

11.

Sciant etiam fideles nostri quia concessimus in sinodo venerabilibus episcopis, ne super beneficia ecclesiastica vel praestarias, etiamsi episcopus aut quilibet monasteriorum praelatus inrationabiliter petierit, praecepta confirmationis nostrae ullo modo faciamus. Et ideo ab inrationabili petitione se unusquisque compescat.

12.

Ut missi nostri omnibus per illorum missaticum denuntient, ne commutationes rerum vel mancipiorum quilibet praelatus earumdem rerum ecclesiasticarum 138.0596C| sine licentia vel consensu nostro facere praesumat, neque mancipia ecclesiastica quisquam nisi ad libertatem commutet. Videlicet ut mancipia quae pro ecclesiastico dabuntur, in ecclesiae servitute permaneant; et ecclesiasticus homo qui commutatus fuerit, perpetua libertate fruatur.

NOTA. Ista capitula constituta sunt a domno Karolo in synodo apud Suessionis civitatem, in monasterio sancti Medardi, anno incarn. Domini 853, in mense Aprili. 1. Regnante in sempiternum domino Deo universorum, anno incarnationis ejusdem domini Dei nostri Jesu Christi 853, anno vero regni gloriosi Karoli, filii Hludowici religiosissimi augusti, tertio decimo, indictione prima, episcopis juxta instituta canonum synodum celebrare volentibus, annuit idem rex Karolus, eosque apud urbem Suessionum in monasterio sancti Medardi et sancti Sebastiani, 10 Kalendas Maias convenire praecepit; ubi posthabitis secularibus curis, ipse quoque rex adesse dignatus est, ut non solum devotione ecclesiae se filium esse ostenderet, verum etiam, sicubi opus esset, protectorem regia potestate monstraret. Cum itaque praesules diversarum ecclesiarum, pio rege multa humiliter et prudenter proponente, tractassent potius quaedam quam diffinissent, 6 Kalendas Maias synodo praesidentibus Hincmaro Remorum, Wenilone Senonum, Amalrico Turonorum, metropolitanis episcopis, idem Remorum metropolitanus episcopus venerabilis Hincmarus ostendit non paucos a decessore suo Ebone, postquam canonice depositus fuerit, nec vero canonice restitutus, inrationabiliter ordinatos. Jam rex absque ulla ambitione synodum solus ingressus, simpliciter cum episcopis residebat. Serie igitur depositionis memorati Ebonis plenissime prolata, multis metropolitanis pluribusque aliis episcopis, qui auctores fuerunt, recitatis, restitutionis autem illius non canonicae, immo nec veresimilis, paucis admodum et aliarum regionum praesulibus nominatim expressis, claruit praefatum Ebonem episcopale officium illicite repetisse, quosque gradibus ecclesiasticis aestimatus fuerit promovisse, damnationi potius obnoxios effecisse: Hincmarum autem successorem ejus, canonicis sanctionibus caute ac subtiliter observatis, ad sedem accessisse, et praeter decreta majorum in hac parte nihil omnino moliri; sicut in gestis synodalibus exinde ab episcopis ejusdem concilii more canonico confirmatis plenius edocetur. 2. Postmodum venerabilis Wenilonis Senonicae urbis metropolitani episcopi suffraganeus Nevernensis ecclesiae, nomine Herimannus, pro suis excessibus, quos corporali molestia saepe dicebatur admittere, a sanctis praesulibus modeste et acriter increpatus est, quod prius frequenter correptus, ordini sacratissimo perseverantia levitatum adhuc injuriam faceret. Et in praesentia principis infirmitatem pastoris nequaquam fastidientis, injunctum est metropolitano ejus, ut adjunctis secum aliquot episcopis, ad oppidum Nevernense accederet, et omnia ibi negotia ecclesiastica sapienter componeret; ipsum vero coepiscopum suum Herimannum apud urbem Senonum secum haberet, donec aestivum tempus, quod valde contrarium infirmitati illius ferebatur, pertransiret, et sic, Domino annuente, abstinentia competenti assuetum, episcopali gravitate instructum, apostolicis moribus informatum, clerus et populus eum ad sedem propriam utiliter, favente Dei gratia, revocaret. 3. De Burchardo etiam, qui Carnotenam ecclesiam tenebat, statutum est ut aut se idoneum ad sumendum episcopalem gradum admonitu Wenilonis metropolitani episcopi ostenderet, aut certe pronam in se clementiam principis cognoscens, cederet, in utroque Dei judicium experturus. Igitur sequenti die causa illius ad medium deducta, venerabiles episcopi, Remorum metropolitanus Hincmarus, Ludgunensium Pardulus, Aurelianorum Agius, seorsim eum admonere praecepti sunt, ut si absque discrimine valeret, officium se posse aggredi fateretur; aut si non posset, propter Dei timorem, impossibilitatem ingenue confiteretur. Parte cleri, quae praesens erat, hac laicorum bonum ei testimonium perhibente, memoratis praesulibus suadentibus, ad concilium intromissus, tanto quidem gradu se dignum esse profiteri arrogantiae asseruit esse, non veritatis. Si quis vero crimen aliquod sibi vellet obicere, ad id purgandum se paratum esse firmavit. Nullo qui id conaretur existente, decrevit sancta synodus, ne diu Carnotum sedes vacaret, sed directis illuc, secundum voluntatem metropolitani episcopi venerabilis Wenilonis, qui electionem praefati Burchardi recognoscerent, et ipsi referrent, optantibus canonice ordinaretur episcopus. 4. Praeterea Cenomannicae urbis Aldricus episcopus, paralysi dissolutus, epistolam direxit, causam suae absentiae insinuans, petensque ut maxime sibi adhuc viventi, et quandocumque defuncto, sacris precibus opitularentur. Quod exuberantes caritate se facturos omnes promiserunt, et metropolitano illius, Turonicae urbis venerabili episcopo Amalrico, ut ad eandem urbem accederet, injunxerunt, et quaecumque essent eidem ecclesiae proficua, ut strenue exequeretur, unanimiter praeceperunt. 5. Ante hoc tempus venerandi concilii, obtinente Pippino, Pippini regis filii Hludowici piissimi augusti filio, Aquitaniam, consentiente etiam avunculo ejus glorioso rege Karolo, cui eadem provincia in partem obtigerat, ecclesiastica disciplina et militari soluta, eadem regio a suis indigenis valde vastata est, et multi illic impune illicita perpetrarunt. Tandem aliquando respiciente Deo populum suum, idem Pippinus a suis contemptus et desertus, atque in potestatem avunculi sui Karoli redactus, consilio reverendissimorum pontificum et procerum attonsus, et in habitu monachico ad monasterium sancti Medardi custodiendus et docendus deductus est. Ibi duo quidam monachi habitu, sui propositi vix credibiliter transgressores, ardentes immodica cupiditate, eundem Pippinum abducere conati sunt, et pacem christiani populi dissipare. Quos praesentibus diversorum coenobiorum religiosis abbatibus, et causam subtiliter juxta regulam beati Benedicti examinantibus, concors congregatio sancti Medardi a sua unanimitate praecidit, attestata se ab horum crimine longe absistere, quod usitatas culpas jam inde ab initio hujus religionis monachorum omnium, praeter duntaxat Eutychis et aliorum haereticorum, facile superaret. Ejectos jussu venerabilis Rothadi, Suessionum episcopi, ad synodi audientiam archidiaconus deduxit; et partim confessi, partim convicti conspirationis malum perpetrasse, canonum severitate depositi sunt--presbyteri quippe erant--et separatim in monasteria sui ordinis longe distantia relegati, ut deinceps nemo tale quid committere auderet, nisi qui similia perpeti non timeret. 6. Post haec gloriosissimus domnus rex Karolus coram sacra synodo quemdam diaconum Remensis ecclesiae nomine Ragamfridum impetiit, quod praecepta falsa regio nomine compilasset, sicut ad eum quorumdam suggestionibus et verisimilibus indiciis esset perlatum. Unde quia putatum est quibusdam significationibus, ut purgationem sui isdem diaconus subterfugere voluisset, aliis aliter dicentibus, visum est omnibus in eodem sacro conventu degentibus, ut ab omni concilio illi interdiceretur, ne a parochia Remensi quoquo modo praesumpsisset abscedere, donec se ab illis quae ei impingebantur idoneum redderet, vel competenter satisfacere procuraret. Quod et omnibus singillatim episcopis illi auctoritate episcopali praecipientibus, ex divino mandato est interdictum. 7. Septima actione eidem sacrae synodo idem christianissimus domnus rex Karolus haec quae sequuntur capitula proposuit, et consultu eorumdem episcoporum ea per regnum suum innotescenda, exercenda et conservanda commonuit, praecepit et confirmavit. Codex suppl. Lat. 75. 6. Ut in civitatibus, et monasteriis utriusque sexus et ordinis, Dei cultus quam proxime fieri posset instauraretur, statuit sancta synodus, annitente pio principe, ut idonei legati dirigerentur, qui singulorum locorum statum solertissime perscrutarentur; et quae ipsi per se non valerent corrigere, judicio proxime futuri concilii, et potestati regiae revelarent. 7. Decreverunt praeterea sancti pontifices, ut ecclesiae quae olim indulgentia religiosorum principum, vel aliorum fidelium devotione, immunitatem meruissent, ea in perpetuum perfrui sinerentur. 8. Et ut ex possessionibus quae ecclesiasticae certis indiciis comprobantur, nec plene propter varias necessitates possunt restitui, saltem nonae ac decimae tribuantur. 9. Et ut in locis sacratis diebus dominicis vel aliis solemnitatibus judicia publica non exerceantur; neque enim fas esse, ibi reos puniri, ubi respectu divinae reverentiae misericordiam consensu fidelium consequuntur. 10. Illud quoque cunctis volentibus confirmatum est, qui disciplina ecclesiastica noxii, sive ingenui sive servi, coercentur, nulli audeant eos tueri, et vindictam eorum in quoslibet ad potestatem episcoporum pertinentium retorquere. Quod si qui deinceps praesumpserint, et excommunicationem ecclesiasticam, et motum indignationis regiae perpessuros. 11. Obtentum est etiam a devotissimo principe, ut incesti, et quilibet alii perditi, examen episcoporum refugientes, per judices publicos ad eorum praesentiam deducantur, ne alterius illecebram peccandi nutriat impunitas vitiorum. 12. Postremo quod a quibusdam conservabatur, praefixum est generaliter ab omnibus custodiendum, ne ullae res ecclesiasticae absque regis conniventia commutentur. p. 0596C