Acta synodi Romanae (Otto I)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta synodi Romanae
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Acta synodi Romanae

Synodi responsum.

Acta synodi Romanae (Otto I), J. P. Migne cc_id: cps_2.OttI.AcSyRo, cc_idno: 9732

Litterae synodi ad Joannem XII papam. 138.0845C| ¶

Summo pontifici et universali papae, domno Joanni, Otto divinae respectu clementiae imperator augustus, cum archiepiscopis Liguriae, Tusciae, Saxoniae, Frantiae, in Domino salutem. Romam ob servitium Dei venientes, dum filios vestros, Romanos scilicet episcopos, cardinales, presbyteros et diaconos, insuper et universam plebem de vestri absentia percontaremur, et quid causae esset, quod nos ecclesiae vestrae vestrique defensores videre noluissetis, talia de vobis tamque obscoena protulerunt, ut si de histrionibus dicerentur, nobis verecundiam ingererent. Quae ne magnitudinem vestram omnia lateant, quaedam vobis sub brevitate describimus: quoniam si cuncta nominatim exprimere cupimus, dies nobis 138.0845D| non sufficit unus. Noveritis itaque, non a paucis, sed ab omnibus tam nostri quam et alterius ordinis, vos homicidii, perjurii, sacrilegii, et ex propria cognatione, atque ex duabus sororibus, incesti crimine esse accusatos. Dicunt et aliud auditu ipso horridum, diaboli vos in amore vinum bibisse; in ludo aleae Jovis Veneris, caeterorumque daemonum auxilium poposcisse. Oramus itaque paternitatem vestram obnixe, ne Romam venire atque ex his omnibus vos purgare dissimuletis. Si forte vim temerariae multitudinis formidatis, juramento vobis adfirmamus, nihil fieri praeter sanctorum canonum sanctionem. Data 8 Idus Novembris.

Joannis papae apologeticus.

Joannes episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis. Nos audivimus dicere, quia vos vultis alium papam facere: si hoc facitis, excommunico vos de Deo omnipotente, ut non habeatis licentiam nullum ordinare et missam celebrare.

Synodi rescriptum ad papam. 138.0846C|

Summo pontifici et universali papae domno Joanni, Otto divinae respectu clementiae imperator augustus, sed et sancta synodus Romae Dei ob servitium congregata, in Domino salutem. Praeterita synodo, quae celebrata est 8 Idus Novembris, litteras vobis direximus, in quibus accusatorum vestrorum verba, atque accusationis causae detinebantur. Rogavimus etiam eisdem litteris magnitudinem vestram, quemadmodum justum est, Romam venire seque ex his quae obiciuntur purgare. Recepimus autem litteras a vobis, non quales temporis qualitas, sed inconsultorum hominum vanitas exposcit. Non veniendi ad synodum rationabilis esse excusatio debuit. Sed et praesentes magnitudinis vestrae debuerunt nuntii 138.0846D| interesse, qui aut aegritudinis, aut certe difficultatis causa satisfacerent, sanctam vos synodum declinasse. Est et aliud vestris in litteris scriptum, quod non episcopum, sed puerilem ineptiam scribere deceret. Excommunicastis etenim omnes, ut non haberent licentiam canendi missas, ordinandi ecclesiasticas dispositiones, si alium Romanae sedi constitueremus episcopum. Ita enim scriptum erat, « non habeatis licentiam nullum ordinare. » Nunc usque putavimus, immo vere credimus, duo negativa unum facere dedicativum, nisi vestra autoritas priscorum sententias infirmaret autorum. Nos vero intentioni vestrae non verbis respondemus. Si ad synodum venire et objecta purgare non differtis, autoritati vestrae proculdubio obedimus. Sed si, quod absit, venire et objecta vobis capitalia crimina purgare dissimulatis, quum praesertim vos nihil venire impediat, non maris navigatio, non corporis aegritudo, 138.0847A| itineris longitudo: tunc excommunicationem vestram parvipendemus, eamque potius in vos retorquebimus, quoniam quidem juste facere possumus. Judas Domini nostri Jesu Christi proditor, imo venditor, cum ceteris prius ligandi atque solvendi potestatem a magistro in haec verba acceperat: Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, ligata erunt et in coelis, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis. Quamdiu enim bonus inter condiscipulos fuit, ligare atque solvere valuit: postquam vero cupiditatis causa homicida factus, vitam omnium occidere voluit, quem postea ligatum solvere, aut solutum ligare potuit, nisi seipsum, quem infelicissimo laqueo strangulavit? Data 10 Kalend. Decembr. et missa per Adrianum 138.0847B| cardinalem presbyterum, et Benedictum cardinalem diaconem.

Ottonis oratio ad synodum.

Expectavimus adventum ejus, ut praesente eo, quod nobis egerit, quereremur: verum quoniam eum non adfuturum certo scimus, quam perfide nobiscum egerit, ut diligenter agnoscatis, etiam atque etiam flagitamus. Notum itaque vobis facimus, archiepiscopis, episcopis presbyteris, diaconibus, reliquoque clero, necnon et comitibus, judicibus, omnique plebi, quod idem Joannes papa oppressus a Berengario atque Adalperto, rebellibus nostris, misit nobis in Saxoniam nuntios, rogans, ut ob amorem Dei in Italiam veniremus, et ecclesiam sancti Petri ac seipsum ex eorum faucibus liberaremus. Nos vero, adjuvante Deo, quantum fecerimus, non 138.0848A| est necesse dicere, ut impraesentiarum videtis. Ereptus vero mea opera ex eorum manibus, et honori debito restitutus, oblitus juramenti et fidelitatis, quam mihi supra corpus sancti Petri promisit, eundem Adelpertum Romam venire fecit, et contra me defendit, seditiones fecit, et videntibus nostris militibus, dux belli factus, lorica et galea est indutus. Quid super hoc sancta synodus decernat, edicat.

Synodi responsum.

Inauditum vulnus inaudito est cauterio exurendum. Si corruptis moribus soli sibi, et non cunctis obesset, quoquo modo tolerandus esset. Quot prius casti hujus facti sunt imitatione incesti? Quot probi hujus exemplo conversationis sunt reprobi? Petimus itaque magnitudinem imperii vestri, monstrum illud 138.0848B| nulla virtute redemptum a vitiis, a sancta ecclesia pelli, aliumque loco ejus constitui, qui nobis exemplo bonae conversationis praeesse valeat, et prodesse sibi: recte vivat, ac bene vivendi nobis exemplum praebeat.

Ottonis consensus.

Placet quod dicitis, nihilque gratius nobis, quam ut talis, qui huic sanctae et universali sedi praeponatur, inveniri possit.

Electio Leonis papae.

Leonem venerabilem, sanctae Romanae ecclesiae protoscriniarium, virum approbatum, ad summum sacerdotii gradum nobis in pastorem eligimus, ut sit summus et universalis papa Romanae ecclesiae, reprobato ob improbos mores Joanne apostata.